Hugo de Sancto Caro

Psalmus 100

Numérotation du verset Ps. 100,1 

¶ David psalmus.1
¶Codd. : (Ps. 100) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch Ps-G
1 David psalmus Ps-G D14 ] Psalmus ipsi David. Vox Christi ad patrem dereliquus sanctorum D30
Numérotation du verset Ps. 100,I 

Misericordiam
et iudicium2 ¦
2 et iudicium P105 25 ( in ras. )
cantabo tibi Domine.
Numérotation du verset Ps. 100,II 

Psallam
Numérotation du verset Ps. 100,2 

et intelligam in via immaculata ¦
quando
venies ad me.
Numérotation du verset Ps. 100,III 

Perambulabam
in innocentia cordis mei ¦ in medio
domus mee3*.
3 mee Ps-G D14 D30 P10525 ω² T79] tue Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 100,3 IV

Non proponebam
ante oculos meos rem iniustam ¦
facientes
prevaricationes
odivi.
Numérotation du verset Ps. 100,V 

Non adhesit mihi
Numérotation du verset Ps. 100,4 

cor pravum ¦
declinantem
a me malignum4 non cognoscebam.
4 declinantem... malignum Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch cum Ps-Moz C] declinante... maligno Ps-G , declinantes... maligno Ps-R
Numérotation du verset Ps. 100,5 VI

Detrahentem5 secreto proximo suo ¦ hunc persequebar.
5 Detrahentem Ps-G 14 D30 P105 25 ω² T79] + in Rusch (hapax) (cf. Ps-Med. : in occulto)
Numérotation du verset Ps. 100,VII 

Superbo oculo
et insatiabili corde ¦
cum hoc
non edebam.
Numérotation du verset Ps. 100,6 VIII

Oculi mei
ad fideles terre
ut sedeant6 mecum ¦
6 sedeant Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 T79 ω² Rusch cum Ps-R ] sedeat , sederent Ps-G
ambulans in via immaculata hic
mihi
ministrabat7.
7 ministrabat Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79 cum Ps-R ] ministrabit Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 100,7 IX

Non habitabit8
8 habitabit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch cum Ps-R ] habitabat Ps-G
in medio domus mee’
qui facit superbiam ¦
qui loquitur iniqua
non direxit in conspectu oculorum meorum. 9
9 <divisio.> mee’... superbiam ¦ D30 ] mee ÷... superbiam’ D14, mee... superbiam ω² , mee... superbiam ¦... iniqua ¦ P10525
Numérotation du verset Ps. 100,8 X

In matutino
interficiebam omnes peccatores terre ¦
ut disperderem10 de civitate Domini
10 disperderem Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79] dispergerem Rusch (hapax)
omnes operantes iniquitatem.11
11 <divisio.> terre ¦... Domini D14 D30 P10525 ω² ] terre... Domini ¦ T79

Psalmus 100

Numérotation du verset Ps. 100,1 
marg.| Misericordiam] etc. Titulus. Ps. ipsi David. In precedentibus Psalmis sepe dixerat letandum esse et cantandum et iubilandum. Hic dicit, quid cantandum et cum quibus sociis. Et in hoc Ps. qui centesimus est et numero suo perfectionem designat, eamdem perfectionem continet in sententia, ut in prosecutione patebit. Sed quia omnis perfectio nobis a Christo est, ideo bene intitulatur sic. Et est sensus   [Psalmus] iste attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur pro se et pro membris, ac si dicat per titulum ; omnia opera bona et perfecta Christo debemus attribuere. Agens de misericordia et iudicio, intentione monet bona appetere et mala renuere.
marg.| Modus. Tripartitus est Psalmus. Primo, de misericordia et iudicio proponens, dicit se esse in via immaculata. Secundo, eamdem viam per partes exponit, ibi : Perambulabam, Tertio, ostendit malos a civitate Domini removendos, ibi : In matutino : Licet autem Glossa non exponant in persona Christi, nos tamen non inconvenienter exponere possumus breviter in persona ipsius, ut dicat Patri.
marg.| {k} Misericordiam et Iudicium cantabo tibi, Domine] id est letus et hilaris misericordiam in primo adventu meo et Iudicium in secundo ad honorem tuum faciam. Vel etiam in primo meo adventu predicabo misericordiam et Iudicium. Misericordiam enim predicabat, cum dicebat. Mt. 4.c. Penitentiam agite, appropinquabit enim Regnum celorum. Et Mt. 9.b. Euntes autem discite, quid est, misericordiam volo et non sacrificium, etc. Iudicium predicabat per suum preconem : Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis
prol.| { a } {2.258ra} Δ fugere a ventura ira] etc. Et per seipsum. Mt. 24.c. Tunc plangent omnes Tribus terre et videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate. Et per totum usque in finem capituli et 25. per totum.
marg.| {a} Psallam] in Cruce. Hoc enim fuit psalterium et cithara nostri David. Unde 2Rg. 6.c. David percutiebat in organis armigatis, id est ad armos ligatis, scilicet in asseribus crucis et saltabat totis viribus ante Dominum. Et hoc faciebat reducens arcam, id est Ecclesiam in domum suam, in Hierusalem celestem.
marg.| {b} Et intelligam in via immaculata] vel secundum Hieronymum. Erudiar in via perfecta, quasi dicat ego innocens et immaculatus, per multa flagella erudiar, ut per experientiam sciam infirmitatem et dolorem. Hbr. 5.c. Cum esset Filius Dei, dicit ex his, que passus est obedientiam, scilicet usque ad mortem Is. 53.a. Desideravimus eum virum dolorum et scientem infirmitatem. Et hoc faciam.
marg.| {c} Quando venies ad me] adiuvandum. Unde sic dicit. Glossa quasi ope tua, psallam et intelligam.
Numérotation du verset Ps. 100,moraliter 
marg.| {k} Moraliter : Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine] Hoc debet dicere et facere quilibet fidelis, ut in corde suo cantet et recogitet misericordiam, quam modo paratus est Dominus facere penitentibus et Iudicium, quod expectat facere in malo persistentibus. Hec duo debemus hic cantare sicut Philomena, plene gaudentes de misericordia facta boni et non compatientes Iudicio facto malis. Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam.
marg.| {l} Tibi Domine] non alii, cuius proprium est misereri, cui pater omne Iudicium dedit. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne Iudicium dedit Filio. Deus locutus est, duo hec audivi, quia potestas Dei est et tibi, Domine, misericordia. Item hoc principaliter debent dicere Predicatores. Misericordia et Iudicium cantabo tibi, Domine. In omni enim sermone cantandum est de misericordia et Iudicio. Lc. 10.f. Infundens oleum et vinum. Primum enim ungit, secundum pungit. Primum * mulcet, secundum terret. Primum accendit per amorem, secundum humiliat per timorem. Debet autem hoc cantare Predicator, non solum ore, sed corde et opere. Mi. 6.c. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicite ambulare cum Deo tuo.
marg.| {a} Psallam] et intelligam, etc. Hoc similiter potest legi de quolibet fideli generaliter, vel de Predicatore specialiter. Dicit ergo quilibet fidelis. Psallam, id est bona opera faciam, sperans misericordiam et timens Iudicium. Sed quia non placent Deo opera de genere bonorum, nisi omnia mala opera relinquantur, bene subiungit.
marg.| {b} Et intelligam in via immaculata, quando venies ad me] id est immaculatum me custodiam et sollicite considerabo adventum tuum, sive ad Iudicium, sive in morte mea. Lc. 12.e. Et vos estote parati, scilicet ab omni peccato mundati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Hab. 2.a. Super custodiam meam stabo et figam super munitionem, scilicet custodiendo me a peccato et contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. Vel Predicator dicit Psallam, quasi dicat cantabo misericordiam et Iudicium predicando, sed quod predicabo, in contemplatione hauriam, hoc est, psallam, orando et intelligam in via immaculata, id est via immaculata dabit mihi intellectum, magis quam studium, secundum illud Eccles. 37.c. Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectatores sedentes in excelso, scilicet in cathedra. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi, Cassianus, Impossibile est, animam, que mundanis distensionibus vel tenuiter occupatur, donum scientie promereri, vel generatricem spiritualium sensuum, vel tenacem fieri sacrarum lectionum. Et hoc tam predicare, quam psallere et intelligere tunc bene faciam et non ante.
marg.| {c} Quando venies ad me] per gratiam, Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Lc. 24.g. Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto.
marg.| {d} Perambulabam] Secunda pars in qua exponit per patres, que sit via immaculata. Sed prius de Christo exponamus, ut dicat : Perambulabam, vel deambulabo. Deambulatio eius fuit Passio, ubi deambulavit de flagellis ad illusiones, de illusionibus ad sputa, de sputis ad colaphos, de colaphis ad Crucem, de Cruce in mortem Hec deambulatio habetur Mt. 27. Hec est deambulatio Isaac, de quo dicitur Gn. 24.g. quod eo tempore deambulabat per viam, que ducit ad puteum, cuius nomen est viventis et videntis. Hec est Passio Christi, que ducit ad puteum altum, ad fontem vite eterne et perfecte visionis, ubi vivemus sine fine et videbimus Deum facie ad faciem. Et per aliam viam non venitur ad hunc fontem, quia Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei. Sed et Lc. 24.d. Sic oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam. Passionem autem eius aggravat, quod sine culpa sua passus est. Unde addit :
marg.| {e} In innocentia] non tantum operis, sed et
marg.| {f} Cordis mei] 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Item quod non inter ignotos, sed inter notos passus est. Unde dicit.
marg.| {h} In medio domus mee] id est cognationis mee, Za. 13.c. dicitur ei. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? Et dicet, his plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Tertio, aggravat eius Passionem et eius bonitatem commendat, quod cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. 1Pt. 2.d. unde dicit.
marg.| {h} Non proponebam ante oculos meos rem iniustam] id est non {2.258rb} curabam me vindicare de iniuria, immo potius pro ipsis orabam. Lc. 25.e. Pater dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt. Licet autem vindictam non vellet, non tamen peccatum eorum amabat. Unde subdit.
marg.| {i} Facientes prevaricat, odivi] Inquantum tales, id est Phariseos. Mt. 18.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Ps. 118. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Et posset aliquis instantiam ponere de Iuda, quem videbatur amare, quia cum eo erat et manducabat : unde de ipso specialiter subiungit
marg.| {a} {2.258va} Δ Non adhesit mihi] In amore.
marg.| {b} Cor pravum] scilicet cor Iude, quod non dilexi, quia ibi erat inimici receptaculum. Io. 13.a. Cum diabolus mississet in cor, ut traderet eum Iudas, etc. Ecce cor pravum.
marg.| {c} Declinantem a me malignum] id est Iudam de quo Io. 13.d. Post buccellam exivit continuo.
marg.| {d} Non cognoscebam] id est non approbabam. Unde dixit. Mt. 26.b. Verumtamen ve homini illi, per quem filius hominis tradetur, bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
marg.| {e} Detrahente secreto proximo suo] scilicet mihi, id est Iudam, de quo Mt. 26.b. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth, etc.
marg.| {f} Hunc persequebar] quando dicebam, Io. 13.c. Ille est, cui intinctum panem porrexero. Et sequitur. Et cum intinxisset Iesus panem, dedit Iude Simonis Scariothis. Sic persequebatur eum Christus, ut vel saltem tantum facinus erubescet perpetrare. Et posset aliquis dicere, Immo tu non persequebaris eum, sed videbaris ei consentire, quia comedebas cum eo. Unde subdit.
marg.| {f} Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam] id est cum Iuda, qui habebat oculum superbum, eo quod noluit doctrine et regule subiici Salvatoris et cor insatiabile per cupiditatem, que fecit eum vendere pretium Mundi pro triginta denariis. Unde conqueritur Dominus Za. 11.c. Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et post addit. Decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis Ironia est. Cum hoc ergo dicit Christus, non edebam, non dicit, hic non edebat mecum, quod utique falsum esset. Unde dixit Mt. 26.b. Qui intingit manum mecum in paropside, hic me tradet. Sed, cum hoc non edebam, quia non me ei socialem et consentaneum exhibebam, licet patienter sustinerem, quod ederet panes meos, qui magnificabat super me supplantationem. Sed aliis discipulis socialem exhibebam et mihi placebat eorum societas. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {h} Oculi mei ad fideles terre] id est ad alios discipulos, quos de eadem terra Israel elegeram, qui non proditores, sed fideles erant mihi.
marg.| {k} Ut sedeant mecum] ad mensam meam, sicut in die Cene et frequenter comedebant etiam cum illo. Item sedeant mecum in futuro Iudicio. Mt. 19.d. Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede Maiestatis sue, sedebitis, etc.
marg.| {l} Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat] quasi dicat, omnes discipuli mei, qui ministri mei erant, mundi erant. Unde dicebat eis Io. 12.d. Si quis mihi ministrat, me sequatur, scilicet per viam immaculatam.
marg.| {m} Non habitabit in medio domus mee] Inferioris, scilicet Ecclesie Militantis, nec superioris, scilicet Ecclesie Triumphantis.
marg.| {n} Qui facit superbiam] scilicet Iudas, qui licet ad tempus fuerit de Ecclesia Militante, tamen ibi non habitavit perseveranter, nec per consequens intravit domum celestem, quia intravit in ipsum Satanas et fecit eum contra Dominum superbire et contra seipsum desperare et suspendere se. Mt. 27.a. Abiens laqueo se suspendit. Et ipse.
marg.| {o} Qui loquitur iniqua] scilicet Verba proditionis contra Dominum suum.
marg.| {p} Non direxit] id est non fuit rectus. Nec placuit,   [in conspectu oculorum meorum]
Numérotation du verset Ps. 100,moraliter 
marg.| {d} Moraliter. Perambulabam in innocentia cordis mei] Supra dixerat, in via immaculata et quasi quis quereret, que est via immaculata : Respondet, quod in innocentia perambulans, id est perfecte ambulabam. Vel deambulabam, quasi in spaciosa via, in innocentia. Hec est via ascendendi ad celum. Ps. 83. Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. Iob. 22.d. Salvabitur innocens ; salvabitur autem munditia manuum suarum. Ps. 35. Quis ascendet in monte Domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? Innocens manibus et mundo corde, quasi dicat, hec duo necessaria sunt, scilicet innocentia operis et cordis, quia Prv. 11.c. Manus in manu non erit innocens malus. Unde hic dicit : In innocentia cordis mei, que radix est antecedens ad innocentiam manuum. Si enim est innocens corde, est et manu. Non autem e converso, quia quandoque quis non nocet manu et tamen contra adversantes sibi tractat sanguinea bella et homicidia et sacrilegia et multa alia mala. Eccl. 20.c. Est qui vetatur pre inopia peccare. Et hoc faciebam.
marg.| {g} In medio domus mee] id est conscientie, que tunc habet medium latum et spaciosum, cum ibi est innocentia. Et postea innocentiam per partes exponit.
marg.| {h} Non proponebam ante oculos meos rem iniustam] id est res iniusta non placuit mihi, nec proposui facere eam. Et ita legitur ante oculos cordis. Vel etiam potest legi ante oculos corporis, qui precedunt oculos cordis, quia multoties intrat mors per fenestras et illicite concupiscitur, quod incaute respicitur. Propter quod dicebat, Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Non dicit quod non cogitaverit de virgine, sed quod noluerit cogitare. Et hoc, quod dicit : Non proponebam, etc. scilicet ut facerem, quia sic proponere criminosum est. Sed proponere ad detestandum bonum est, alioquin quando diceret Ps. 50. Peccatum meum coram me est semper. Item rem iustam ante oculos suos proponit, qui memor est iniuriarum. Lev. 16. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Sunt autem multi, qui in se nolunt malum facere, sed non curant, si alii faciunt, quod non facit vir iustus. Ideo addit.
marg.| {i} Facient es prevaricationes odivi] Pluraliter dicit, quia multe sunt prevaricationes. Est enim Prevaricatio legis :
¶¶Naturalis, que fit.
- Corde Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor.
- Ore. Ier. 29.g. Prevaricationem locutus est adversus Dominum.
- Opere, Gal. 2.d. Si que destruxi, hec iterum reedifico, prevaricatorem me constituo.
- Consuetudine, Is. 24.c. Ve mihi, prevaricantes prevaricati sunt.
- Discipline, 1Tim. 2.d. Mulier seducta in prevaricatione fuit.
- Mosayce.
- Universalis, Ez. 14.d. Terra cum peccaverit, ut prevaricetur, prevaricans extendam manum meam.
- Particularis, Ier. 3.c. Vidit prevaricatrix soror eius Iuda.
- Angelice, Hbr. 2.a.
- Qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus et omnis prevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem.
- Evangelice, Act. 1.d. Accipe locum ministerii huius et Apostolatus, de quo prevaricatus est Iudas. Rm. 2.d. Per prevaricationem legis Deum inhonoras.
- Humane.
- De mutuo, Eccl. 7.b. Noli prevaricari in amicum pecuniam differenti.
- De lege servitutis, 4Rg. 1.a. Prevaricatus est Moab in Israel.
- De federe, Ez. 17.f. Fedus, quod prevaricatus est penam in caput eius Diabolice, 1Mcc.11.g.
prol.| Prevaricati sunt Principes Demetrii in Cades, que est in Galilea. Posset autem aliquis dicere : Tu odis facientes prevaricationes, sed illis faves, qui licet non faciant, tamen cor habent pravum, ut vel mala velint, vel saltem bona non velint. Contra quod bene subiungit.
marg.| {a} * Non adhesit mihi cor pravum] quasi dicat, non dilexi pravicordes, nec ipsi in me aliquam societatem invenerunt, ut eos defenderem, vel eis faverem. Quo contra de reprobis, qui sunt corpus diaboli dicitur. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia et compactum sese squamis prementibus, una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas, una alteri adherebit et tenentes se nequaquam separabuntur. Posset adhuc dici. Tu non adheres ei, sed hoc facis ex hypocrisi, ne malus dicaris, quia illum in corde tuo approbas. Contra quod addit.
marg.| {c} Declinantem a me malignum non cognoscebam] per approbationem, sicut illud Mt. 7.d. Numquam novi vos, etc. quasi dicat, sicut exterius separavi malos a meo consortio, sic interius separavi eos a cordis Iudicio. Possunt autem moraliter etiam de Christo legi versus isti, ut dicat.
marg.| {a} Non adhesit mihi cor pravum] sed rebus mundanis. Ps. 118. Adhesit pavimento anima. Et alibi. Filii hominum usquequo gravi corde, {2.258vb} ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ?
marg.| {c} Declinantem a me malignum] etc. Hoc contra prelatos, qui maligne ingrediuntur prelationes, scilicet malo igne cupiditatis et ambitionis accensi, de qua 1Io. 5.d. Totus mundus in maligno positus est, id est in malo igne. Hi sunt declinantes a Domino. Ier. 6.g. Omnes ibi Principes declinantium, ambulantes fraudulenter. Quando columne domus declinant, domus minatur ruinam : Ita est de columnis Ecclesie, que sunt prelati.
marg.| {e} Detrahentem secreto proximo suo] In hac serie excludit a se vir iustus primo vitium cordis, cum dicit :   [Non adhesit mihi cor pravum] etc. Secundo, excludit a se vitium oris, hic cum dicit : Detrahentem, etc. Tertio, vitium oculorum, cum subiungit. Superbo oculo, etc. Dicit ergo : Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. Et merito persequitur eos vir iustus, quos Dominus odit : Rm. 1.d. Detractores, Deo odibiles. Prv. 24.a. Abominatio hominum detractor : Licet non sit abominatio brutorum. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt et bene dicit, secreto, quia detractores retro et non in presentia hominis detrahunt ei. Eccl. 28.b. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Item bene dicit : proximo suo : quia Egyptio non invidet, aut detrahit Scytha, nec Britannum Iudeus emulatur, sed unusquisque contribulibus invidet proximis et vicinis et his, qui eiusdem operis et artificii existunt. Unde Beda super illud Lc. 4.d. Nemo Propheta acceptus est in patria sua : Proprium et quasi naturale est cives civibus invidere.
marg.| {f} Hunc persequebar] supra dixit de declinante : non cognoscebam, hic amplius dicit, scilicet persequebar et infra, non edebam ? quasi dicat, excommunicatus est et merito, quia ipsi sunt persecutores omnium, similes Ismael, cuius manus contra omnes et manus omnium contra eum.
marg.| {g} Superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam] quasi dicat, superbum et avarum devitabant quasi excommunicatos 1Cor. 5.d. Nunc autem scribo vobis non commisceri, si is, qui nominatur frater inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, cum huiusmodi nec cibum sumere. In superbo autem oculo superbia cordis notatur. Dicit enim, Augustinus Impudicus oculus impudici cordis est nuncius. Eodem ergo modo superbus oculus superbi cordis est nuncius, Simile, Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Deus et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, etc. Cor autem insatiabile dicitur cor avari, quia Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Eccl. 14.b. Insatiabilis est oculus cupidi. Petr. Rav. Insatiabilis corde est, qui desiderat, unde nequeat satiari. Quid est hoc ? Vanitas et voluptas et cetera vitia. Cum hoc ergo dicit vir iustus, non edebam. Eccl. 9.d. Viri iusti sint tibi convive. Prv. 23.a. Ne comedas cum homine invido. Invidia enim sequitur ex superbia. Item Ps. 24. Innocentes et recti adheserunt mihi. Hoc necesse est, quia non sufficit negatio videlicet non edere cum malis, nisi etiam bonos iuvitet pauperes. Unde sequitur :
marg.| {h} Oculi mei] scilicet interiores sunt.
marg.| {i} Ad fideles terre] ubicumque, vel undecumque sint, dum tamen fideles sint.
marg.| {k} Ut sedeant mecum] In mensa quasi dicat, Cum malis non comedo. Non tamen comedo solus, sed bonos sodales quero. Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus, etc. Tob. 2.a. Cum factum esset prandium bonum in domo Tobie, dixit filio suo : Vade et adduc aliquos de Tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum. Glossa tamen non exponit, ut sedeant, de sedere ad mensam, sed de spirituali sessione in unitate fidei, in presenti, vel in futuro, in Regno eterno, Non autem sufficit habere bonos sodales, nisi etiam habeatur bona familia. Unde subiungit.
marg.| {l} Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat] Utinam hoc possent dicere omnes prelati et potentes sicut de Abraham. Gn. 17.d. quod omnes vernaculos domus sue et universos, quos emerat, circumcidit : Ita facit bonus prelatus. Unde a pravitate familie convincitur pravitas Domini. Eccl. 10.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. De hoc autem purgat se hic iustus. Unde adhuc subiungit.
marg.| {m} Non habitabit in medio domus mee] ad litteram ; qui facit superbiam, id est non habeo superbos famulos, immo expellam eos 1Mcc.2.f. Persecuti sunt filios superbie. Et infra Et non dederunt cornu peccatori Am. 5.c. dicit Dominus : Detestor ego superbiam Iacob, id est clericorum et domos eius odi, quia videlicet, plene sunt superba familia. Nec tantum superbos, sed et maledicos servos debet bonus prelatus et quilibet iustus expellere : Unde subdit.
marg.| {o} Qui loquitur iniqua, non direxit] Quid ? Sequitur.
marg.| In conspectu oculorum meorum] id est non fecit, ut placeret {2.259ra} mihi, Ps. 139. Vir linguosus non dirigetur in terra.
marg.| {a} In matutino] Tertia pars, ubi ostendit, quid sit finis malorum. Et dixit Christus, in matutino, generalis Resurrectionis.
marg.| {b} Interficiebam] id est interficiam.
marg.| {c} Omnes peccatores terre] id est qui habitant super terram, quando videlicet transeunte nocte nebula huius vite mortalis, clara luce apparebunt merita singulorum, que modo in his tenebris occultantur et zizania cum tritico crescunt usque ad messem, Mt. 13.d. Et palea cum tritico iacet usque ad ventilationem, Mt. 3.c. Unde addit :
marg.| {d} Ut disperderem] id est ut in illa messe, in illa ventilatione disperdam.
marg.| {e} De civitate Domini] id est de collectione fidelium.
marg.| {f} Omnes operantes] etc. cum dicam Angelis messoribus : Colligite primum zizania et alligate in fasciculos ad comburendum, Mt. 13.d. Cum ego venero habens ventilabrum iudicii in manu mea ad permundandam aream, Mt. 3.c. Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
marg.| {a} In matutino] etc. Moraliter, hoc dicit vir iustus et legitur eodem modo de viro iusto sicut de Christo lectum est, hoc addito, quod sic exponitur.
marg.| {a} In matutino] resurrectionis.
marg.| {c} Omnes] etc. id est interficiendos previdebam.
marg.| {d} Ut disperderem] id est disperdendos, etc. Vel sic.
marg.| {a} In matutino] ad litteram, interficiebam, id est vincebam.
marg.| {c} Omnes] etc. id est demones, quorum procuratione fiunt peccata in terra. Et dicit, in matutino, quia ad litteram, in mane magis tentat diabolus et tunc fiunt plura peccata. Quod significatum est Ios. 8.c. ubi dicitur, quod festinavit Rex Hai egredi mane et egressus est cum omni exercitu civitatis Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris, in luce matutina faciunt illud. Propter hoc Cistercienses vigilant in mane, nec redeunt ad lectos post Matutinas, sed sunt in oratione, ut sic interficiant in matutino peccatores terre et disperdant de civitate Domini, id est de congregatione sua, sed et totius Ecclesie, omnes operantes iniquitatem, id est demones. In signum huius multe victorie facte sunt in mane. Ex. 14.f. Iam advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Egyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum, etc. Item 1Rg. 11.c. Saul ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies. Item per matutinum intelligitur principium tentationis. Et tunc interficiendi sunt peccatores terre, id est primi motus, Ps. 136. Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram, Cassianus : Dum adhuc parvuli sunt, allide filios Babylonis, id est sensus carnales, ne si teneri non fuerint, evocati in perniciem nostram convalescant et postea firmius radicati non possint evelli. Hos ergo, dicit iustus, interficiebam in matutino, ut disperderem de civitate Domini, id est de anima et conscientia mea.
marg.| {f} Omnes operantes] etc. id est omnes malos motus, qui pariunt iniquitatem. Anima iusti est civitas Domini, Sap. 7. secundum aliam litteram : Anima iusti sedes est sapientie. Item per matutinum intelligitur adolescentia, in qua interficiendi sunt omnes mali motus et mali mores. Multi tamen expectant et nutriunt eos usque ad vesperam, id est ad finem vite et tunc quandoque nituntur interficere, cum iam non possunt, eo quod firmiter radicati sunt, ut annosa quercus, Am. 2.c. Altitudo cedrorum, altitudo eius et fortis ipse quasi quercus. Mane igitur sunt interficiendi, aliter non possunt interfici, Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, id est in corpore nostro, ideo non ceciderunt habitatores eius, scilicet mali motus. Et dicit omnes, quod est contra quosdam, qui in se quedam vitia interficiunt et quedam vivere permittunt, 1Rg. 15.a. Percute Amalech et demolire universa eius, etc. Det nobis Dominus ita omnes istos peccatores disperdere, ut nullus eorum in nobis remaneat. Et ita disperdere de civitate Domini, id est de anima cuiuslibet nostrum, omnes operantes iniquitatem, ut tandem cum igne Iudicii examinati fuerimus, non inveniatur in nobis iniquitas, sed secundum mysterium centesimi Psalmi, perfecti inveniamur in oculis Maiestatis, quod nobis prestare dignetur Iesus Christus. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 100), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_100)

Notes :