Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74) D14 D30 Ωt ΩX Bari1 Bari3 Δ (ω1 ω² P77 P79) Rusch Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( ) U S Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset Ps. 74,2 I

Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( : Hieronymus vero in explanatione sua : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR non repetit TIBI) ] + tibi Glossa magna ( : Augustinus et Cassiodorus : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI ) |
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1 |
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 

Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου 
Numérotation du verset Ps. 74,3 

cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S |
7 iustitias] iniustitias V |
8 iudicabo] iudico C |
Numérotation du verset Ps. 74,4 III

Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem. |
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?) |
12 eius] + diapsalma D14 |
Numérotation du verset Ps. 74,5 IV

Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset Ps. 74,6 V

Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
Numérotation du verset Ps. 74,7 VI

Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset Ps. 74,8 

quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 

Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset Ps. 74,9 

quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 

Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (BIBENT OMNES) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset Ps. 74,10 IX

Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 X

Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 
marg.| Confitebimur tibi] etc. Titulus :   In finem ne disperdas, vel corrumpas. Psalmus Cantici Asaph. Hoc est   Psalmus iste   Cantici quia in eo agitur de remuneratione eterna, est   Asaph id est fidelis Synagoge et ideo agit de eternis,   [ne] tu cuicumque sis,   [disperdas , vel  corrumpas] spem, que habetur in Dei promissione ut pervenias   [in finem] eterne consummationis.
marg.| Continuatio. In precedenti Psalmo egit de destructione Synagoge per Romanos ; hic agit de edificatione Ecclesie {2.191va} per Apostolos, de quibus cantatur Psalmus iste. Item in precedenti Psalmo egit propheta de salute data per gratiam in primo adventu. In isto autem egit de salute danda per gloriam in secundo adventu. Unde monet nos sicut in titulo tangitur : ne perdamus, vel corrumpamus gratiam in nobis per peccatum, sed speremus de gloria nobis danda.
marg.| Et notandum quod triplex est corruptio, quam prohibet hic.
- Prima est generationi opposita et dicitur degeneratio. Hac corrumpitur homo per utilitatem predicti, quod qui facit, degenerat a Deo, 1Io. ult. d. Scimus, quoniam omnis, qui natus est ex Deo, scilicet per gratiam, non peccat ; sed generatio Dei custodit illum, etc. Ps. 17. Filii alieni mentiti sunt mihi : filii alieni inveterati sunt. Ecce corruptio. Ideo non deberemus degenerare a Deo, cum sit bonus pater et magnus et nobilis. Unde dicit Hieronymus Hoc solum video in nobilitate appetendum, quod quadam necessitate astringuntur, ne a maiorum probitate degenerent.
- Secunda corruptio opponitur virginitati. Hac corrumpitur homo per infidelitatem et errorem. Ps. 13. et 52. Dixit insipiens in corde suo : non est Deus : corrupti sunt et abominabiles facti sunt, 2Cor. 11.a. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, scilicet per fidem.
- Tertia opponitur integritati et fit per putrefactionem et cognoscitur ex fetore. Ier. 13.a. quod lumbare Ieremie computruit in Euphrate. Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum, Io. 11.e. Domine, iam fetet, quatriduanus enim est : hac ergo triplici corruptione dicit ; ne corrumpas.
marg.| Intentio est monere, ut in Deo spem totam ponamus, ne aut presumendo, aut desperando deviemus a bravio, quod nobis promittitur.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo proponitur humilis sperans, qui et alios invitat. Secundo superbus presumens terretur iudicio, quod nullus effugere potest, ibi : Cum accepero tempus. Dicit ergo humilis Asaph, sperans de promissis.
Numérotation du verset Ps. 74,2 
I
marg.| {a} Confitebimur tibi, Deus] peccata nostra.
marg.| {c} Confitebimur] bona tua. Hec enim duo sunt signa: Et etiam causa humilitatis confiteri et cognoscere proprium defectum. Et confiteri et recognoscere perfectionem alterius.
marg.| Bis ergo dicit confitebimur quia debemus confiteri Dei bonum et nostrum malum. Et utrumque duplex.
marg.| Debemus enim considerare
¶ Dei
-- Fidem, ut Martyres. Lc. 12.b. Qui me confessus fuerit, etc.
-- Beneficia, Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris eis.
¶ Propriam
-- Malitiam. Ps. 31. Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino.
-- Miseriam. Iob. 14.a. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
marg.| Item bis dicit confitebimur quia utraque istarum confessionum frequens debet esse.
marg.| Item quia duplex est status confitentium, scilicet presens vita et futura. Is. 48.d.a “Vivens, vivens ipse confitebitur tibi” scilicet vita gratie et vita glorie.
a Is. 48, 19
marg.| {b} Tibi Deus] id est ad honorem tuum quia utraque confessio est ad honorem Dei. De Prima. Ps. 49b : « Sacrificium laudis honorificabit me ». De secunda. Ios. 7.c. Fili, da gloriam Deo et confitere, atque iudica mihi, quid feceris.
b Ps. 49, 23.
marg.| Item [tibi] dicit quia in utraque confessione loquitur homo Deo. Licet enim homo confiteatur peccata sacerdoti non tamen confitetur ei inquantum homini sed inquantum est loco Dei. Unde sacerdos peccata sibi revelata in confessione non scit sicut homo, sed ut Deus. Et ideo revelare non potest et revelanti debetur pena canonica. Per confessionem autem vacuatur domus conscientie et purgatur ab immunditiis peccatorum que, cum mundata est, debet Dominus introduci. Unde bene post confessionem, addit:
marg.| {d} Et invocabimus nomen tuum] id est intus vocabimus in conscientia mundata. Cum enim Dominus sit mundissimus et pulcherrimus, non dignaretur intrare in domum immundam et turpem per peccatum. Unde Sponsa vocans eum ad quiescendum cum ipsa in lectulo conscientie, dicit Ct. 1.d. Ecce tu pulcher es, Dilecte mi et decorus, lectulus noster floridus, quasi dicat, quia tu es pulcher et decorus, ideo tibi preparavi lectulum floridum, id est cor et conscientiam vernantem floribus virtutum. De contrario dicit beatus Bernardus : Lectulus non est floridus ; magis autem putridus est : et tu illic Regem glorie trahis ? Si luxuriosus Deum invocat, ad cloacam illum vocat : si avarus, ad foveam plenam spinis : si invidus et iracundus, ad lacum leonum, {2.191vb} et cavernam serpentium illum invitat. Sed frustra invocatur a talibus, quia non veniet in tales conscientias, donec per confessionem mundane fuerint. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cum autem, ut debet, id est ferventer, frequenter, fiducialiter, humiliter, invocaverit homo Deum, veniet ad eum. Unde Ioelis 2.g.c : “Quicumque invocaverit salvus erit”. Et eo intus habito1*, conscientia illustratur. Unde potest homo talis predicare.
cCf. Ioel. 2, 32 ; Rm. 10, 13 ; Act. 2, 21.
1 habito Fi2409 ] corr., habitio cacogr. Ed1703
marg.| {e} Unde post ista sequitur: Narrabimus mirabilia tua, quasi dicat quod intus nos docueris, extra aliis narrabimus. Mt. 10.d. Quod dico vobis in tenebris, id est in occulta inspiratione, dicite in lumine, id est in aperta predicatione; et quod in aure auditis predicate super tectum. Et bene dicit   mirabilia tua , non alterius, quia nullus facit mirabilia nisi Dominus, Ps. 13. Qui facit mirabilia magna solus. Ecclesiastici 11.a.2*d « Mirabilia opera Altissimi solius ».
d Sir. 11, 4.
2 11] corr., 1. Ed1703
marg.| Et dicit pluraliter mirabilia quia Dominus fecit mirabilia :
- In celo Sir. 43.a. Vas admirabile opus Excelsi, etc.
- In terra. Mt. 11.a. Ceci vident, surdi audiunt, etc.
- In mari, Ecclesiast. 42.c. Qui navigant mare, enarrant pericula eius : et audientes auribus nostris admirabimus illic preclara opera et mirabilia.
- In inferno. Zacharie 9.ce :"Tu quoque in sanguine Testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua".
e Cf. Za. 9, 11.
marg.| Hec omnia mirabilia sunt narranda. Ps. 9. « Narrabo omnia mirabilia tua ».
marg.| Alia tria mirabilia fecit Deus que similiter sunt narranda. Primum mirabile est, Deus homo. Secundum Mater Virgo. Tertium cor fidele. Ps. 97. « Cantate Dominum canticum novum quia mirabilia fecit ».
Numérotation du verset Ps. 74,3 
II
marg.| {f} Mirabilia etiam facienda ab ipso narranda sunt : Unde subiungit de mirabili iudicio eius : Cum accepero tempus] etc. Secunda pars, ubi terretur superbus, presumens et inducit Christum loquentem et dicentem : Cum accepero tempus, iudicandi, scilicet in secundo adventu, tunc   iustitias iudicabo. In primo enim adventu accepit Christus tempus non iudicandi, sed miserendi. Unde in Ps. 101. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius : quia venit tempus, 2Cor. 6. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tempus acceptabile est tempus gratie, in quo Deus miseretur, de quo Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc.
marg.| Notatur ergo opportunitas temporis ad iudicandum, 1Cor. 4. Nolite ante tempus iudicare. Et nos maxime deberemus cavere, ne tempus anticiparemus, cum ipse Iustus et solus Iudex omnium, qui omnia videt, antequam fiant, tempus iudicandi benigne expectat. Unde dicit : Cum accepero tempus, etc. Apc. 6 : Vidi subtus altare Dei animas interfectorum multas propter verbum Domini et testimonium, quod habebant et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo, Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum, de his, qui habitant in terra ? Et dictum est illis, ut requiescant, tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum eorum.
marg.| Vel aliter : Dominus modo tradidit nobis tempus, ut faciamus modo, quod nobis placuerit. Unde Sir. 15.d. Ante homines vita et mors, bonum et malum, etc. Et pro eo, quod fecerimus modo remunerationem habebimus, sive sit bonum, sive malum. Eccl. 12.d. Cuncta, que fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum, sive malum. Unde modo operari debemus bonum, dum tempus habemus. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec3* dies est. Venit nox, in qua nemo potest operari. Ideo dicitur Eccl. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, etc. Hoc autem tempus a quolibet4* accipiet in morte cuiuslibet et precipue in die iudicii. Et tunc erit tempus suum ad iudicandum et remunerandum ; non nostrum ad operandum, sicut modo est. Propter hoc monet Apost. Gal. 6.c. Bonum facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Suo, id est Dei, quando scilicet tempus acceperit. Et dicit ultra. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.
3 donec] corr., nec cacogr. Ed1703
4 quolibet] quoslibet cacogr. Ed1703
marg.| Accipit autem Dominus tempus sibi propter effectus multiplices et acceptabiles, qui notantur his versibus. “Iudico, viso, cibo, vaco, nundino, vexo, laboro. Purgo, sero, tollo, gravo, luceo, finio, curro”.
- Iudico, Ecclesiasten 3.c.f Iustum et impium iudicabit Dominus et tempus omnis rei tunc erit.
- Viso, id est visito. Lc. 10.g. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
- Cibo, doctrina, Ez. 4.c. A tempore usque ad tempus comedes illud.
- Vaco, tempus vacationis est omne festum. Ecclesiast. 3.a. Tempus {2.192ra} vacandi ab amplexibus. Ps. 45. Vacate et videte, quoniam suavis est Dominus, Sir. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis.
-Nundino. Tempus nundinarum parum est. Ez. 7.d. Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non letetur : et qui vendit, non lugeat. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor, etc. Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio, quasi dicat postquam venero, non erit tempus negotiandi, sed rationem reddendi et lucrum reportandi.
- Vexo. Ier. 30.b. Tempus tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur.
- Laboro. Ps. 118. Tempus faciendi, Domine, Io. 9.a. Operamini, dum dies est : venit enim nox, quando nemo potest operari.
- Purgo in Quadragesima. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, Lc. 2.d. “Postquam impleti sunt dies purgationis Marie”.
- Fero testimonium, Lam. 1.e. Vocavit adversum me tempus : Tollo, vitam dignitatem et huiusmodi, Ez. 6.b. Venit tempus, prode est dies occisionis et non glorie montium. Gravo, senio, vel duratione, Eccles. 12.a. Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tue, antequam veniat tempus afflictionis tue et appropinquent anni, de quibus dicas : non mihi placent ;
- Luceo, Mt. 13.f. Tunc Iusti fulgebunt sicut Sol. 2Mcc.1.e. Affuit tempus, cum Sol refulsit, qui prius erat in nubilo.
- Finio : Tempus finit et finitur, Apc. 10.c. Tempus non erit amplius, Dn. 8.f. Quoniam habet finem suum tempus, id est quantum ad mutabilitatem et maledictionem. Unde ibi, supra : In novissimo maledictionis.
- Curro, velociter transit et transcurrit, quod vix instans tenetur. Iob. 9.c. Dies mei velociores fuerunt cursore : fugerunt et non viderunt bonum, 1Cor. 7.e. Tempus breve est, reliquum est, ut qui habent uxores, sint tamquam non habentes, etc. usque ibi : Et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur.
f Qo. 3, 17.
marg.| Ego iustitias iudicabo] Ps. 7 : « Deus, iudex fortis et patiens ». Unde dicit : Ergo iustus, qui corrumpi non potest, fortis cuius sententie nullus poterit contraire et patiens ut dictum est, non insipiens ; vel ignorans quia quod modo non punio, non venit ex ignorantia5 : quia omnia video, sed ex patientia, qua expecto ad penitentiam. De iustitia, Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. De fortitudine, Iob. 9.b. Deus, cuius ire nemo resistere potest. De patientia, Eccl. 5.a. Ne dixeris, peccavi et quid mihi accidit triste ? quasi dicat, non contemnas, patientiam eius, nec ipsum reputes non videre peccata tua, quia ipse videt et expectat. Unde ibi additur : Altissimus enim est patiens redditor.
5 ignorantia] ignoran ia cacogr. Ed1703
marg.| Iustitias iudicabo. Terribile verbum, quod non tantum peccata iudicabit, sed et iustitias, scilicet bona opera examinabit. Mal. 3.a. Colabit filios Levi, idest bonos, qui sunt filii gratie. Levi enim additamentum interpretatur et gratia additur naturalibus, ut bona opera et meritoria faciamus. Et hos colabit, id est examinabit districtus Iudex. Propter hoc dicebat Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres derelinquenti. Ibi Gregorius Sancti omne, quod agunt, metuunt, dum considerant, ante quem Iudicem stabunt ; considerant prava, quam districte iudicet ; et bona opera, quam subtiliter penset. Postea ostendit, que facturus est Dominus ante iudicium : quia terra consumetur ab igne precedente et omnia edificia eius. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 74,4 
III
marg.| {a} Liquefacta est terra] id est liquefiet preteritum pro futuro more prophetico. Et non tantum terra, sed.
marg.| {b} Et omnes qui habitant in ea] Is. ult. e. Ecce Dominus in igne veniet, etc. Et post. Simul consumentur, dicit Dominus. Ostendit etiam, quod terra innovabitur et restituetur in meliorem formam, dicens.
marg.| {c} Ego confirmavi] id est confirmabo.
marg.| {d} Columnas eius] id est fundamentum, id est totam terram 2Pt. 3.c. Novos celos et novam terram et promissa Dei expectamus. Apc. 21.a. Vidi celum novum et terram novam. Primum enim celum et prima terra abiit, scilicet secundum priorem formam. Vel aliter.
marg.| {a} Liquefacta est] etc. Et loquitur de tempore Antichristi precipue, quasi dicat, ita,   cum accepero tempus, ergo iustitias iudicabo. Sed ante hoc veniet persecutio magna in tempore Antichristi. Et tunc, liquefacta est, id est liquefiet terra, id est terreni homines dissolventur et effluent in peccata. Unde addit :
marg.| {b} Et omnes, qui habitant in ea] id est qui diligunt terrena, nec ad celestia tendunt, ut dicant cum Apostolo Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Tales, inquam, liquefient igne {2.192rb} persecutionis adusti : et liquefacti formam sibi assument errorum et peccatorum, sicut aes liquefactum et fusum6* formam sibi accipit ab eo, cui superfunditur. Mt. 24.b. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo. Et post. Ita ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam Electi. Quia.
6 fusum] corr., susum cacogr. Ed1703
marg.| {c} Ego confirmavi] etc. id est electos, qui tunc erunt in terra, ut non possint liquefieri ad estum tribulationis ; sed magis solidabuntur et purgabuntur per illum estum. Vel de presenti, aut de preterito potest legi.
marg.| {a} Liquefacta est terra] etc. id est Ecclesia quasi dicat, predicantibus Apostolis, aliisque Predicatoribus terra versa in ceram, liquari potuit, id est peccatores molliti sunt et purificati, Iob. 6.c. Ut incaluerint, solventur de loco suo, Iob. 23.d. Deus mollivit cor meum, Ps. 21. Factum est cor meum tamquam cera liquescens.
marg.| Sed notandum quod quedam terre genera numquam liquefiunt ut lateres. Quedam tarde, ut ferri fodina vel aeris, Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in es vertitur. Quedam cito et valde utiliter, ut auri vena. Quedam citius et parum utiliter, ut plumbum. Quedam citissime et damnose, ut argentum vivum. Item sunt quedam que ab igne non liquefiunt sed a sole leviter. Sap. 16.d. Quod ab igne exterminari non poterat, statim ab exiguo Solis radio calefactum tabescebat.
marg.| {c} Secundum istas diversitates possunt similiter inveniri diversitates cordium et hominum. Ego confirmavi] etc. scilicet Ecclesie que est terra solida et fructificans. Cuius columne sunt Apostoli et predicatores, qui sanctam Ecclesiam fulciunt et sustentant. Gal. 2.b. Iacob et Cephas et Ioannes, qui videbantur columne esse, dextras dederunt mihi. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem, id est universitatem Apostolorum et Predicatorum.
marg.| Vel excidit columnas septem, id est per martyrium et tribulationes perfectas fecit. Et 3Rg. 7.c. legitur, quod Salomon in introitu templi edificavit duas columnas, nomen uni Booz et nomen alii Iachim. Per Salomonem, Christus; per templum Ecclesia; per columnas, prelati intelliguntur et predicatores. Que due sunt, propter geminam caritatem que Predicatoribus necessaria est. Unde Glossa super Mt. 4.c. Vidit duos fratres, etc. Duos dicit propter geminam caritatem, sine qua nullus in ordine predicatorum recipitur.
marg.| Item duo nomina harum columnarum duplicem fortitudinem Predicatoribus et prelatis necessariam designant. Booz enim interpretatur, in quo est virtus : Iachim preparatus. Et in eis debet esse virtus ad operandum et preparati debent esse ad sustinendum. Lc. 22.d. Domine, tecum paratus sum et in mortem et in carcerem ire. Modo autem perdiderunt nomina sua columne Ecclesie, quia ibi ponuntur festuce loco columnarum. Ier. 52.d. Columnas ereas, que erant in domo domini et bases et mare eneum, confregerunt Chaldei.
marg.| Columna, id est predicator, debet esse :
- Longa per longanimitatem.
- Gracilis per paupertatem.
- Plana per scrupuli amotionem.
- Rotunda per eternorum contemplationem.
- Retiacula habere per predicationem et doctrinam.
- Malogranata habere per operationem.
Numérotation du verset Ps. 74,5 
IV
marg.| Et quomodo liquefacta est terra, frequenter aperit, dicens adhuc in persona Christi : {e} Dixi] Per Apostolos et predicatores sic confirmatos.
marg.| {f} Iniquis] contra proximum.
Numérotation du verset Ps. 74,6 
V
marg.| {g} Nolite inique agere] contra proximum, 1Io. 4.d. Qui non diligit fratrem suum, quem videt : Deum, quem non videt, quomodo potest diligere ? Sed de multis potest dici, quod non obediunt Domino : quia secundum quod dicit : Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Post peccatum commissionis, addit de peccato omissionis,
marg.| {h} Et derelinquentibus] contra animam suam.
marg.| {i} Nolite exaltare cornu] per superbiam, dicendo vos esse Iustos, quia peccata non committitis, dicentes cum superbo Phariseo, Lc. 18.b. Non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, etc. Non autem sufficit declinare a malo, nisi etiam fiat bonum : et ideo qui declinat a malo et tamen bonum omittit, non debet exaltare cornu presumendo, aut defendendo se, quia illis dicetur : Esurivi et non dedistis mihi manducare, etc. Ite, maledicti, etc. Non loquitur ibi Dominus. Mt. 25.d. nisi de peccatis omissionis, que maxime divites non vitant. Eccles. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Et divites precipue monendi sunt, ne exaltent cornu, Unde 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi precipue non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum et cetera. Unde ut melius suadeat, idem repetit, ostendens, quod peccatum superbie {2.192va} directe est contra Deum. Unde addit, quod et hic dixit.
marg.| {a} Nolite extollere in altum] id est contra Deum.
marg.| {b} Cornu vestrum] id est superbiam, aut potentiam : quod faciunt illi, qui hic gloriam querunt. Dei enim proprium castrum est gloria, de quo dicit Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Et illi, qui volunt sibi accipere castrum istud, proprie in Deum extollunt cornu. Iob. 15.c. Tetendit adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est. Sunt autem quidam, qui non solum hoc faciunt ; sed etiam sibi impunitatem promittunt. Unde contra hoc dicit.
marg.| {c} Nolite loqui adversus Deum] etc. Iniquus et iniustus esset Deus, qui malos hic prosperari et bonos tribulari permittit, nisi Iustis et iniustis futuram retributionem reservaret. Iniquitatem ergo, contra eum loquitur et eum iniustum esse dicit, qui sibi de peccatis impunitatem promittit. Iudei etiam in altum, id est contra Christum, extulerunt cornua, crucis et cornua sua, ut unicornes. Unde in Ps. 21. orat Christus : Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Is. 34.b. Descendent unicornes cum eis. Et locuti sunt adversus Deum iniquitatem, quando falsum testimonium contra eum tulerunt, Mt. 26.f. Nolite ergo, inquit, predicta facere : quia manus iudicantis et punientis effugere non poteritis, hoc est, quod subiungit.
Numérotation du verset Ps. 74,7 
VI
marg.| {d} Quia neque ] etc. supple erit effugium, sive adiutorium vobis.
marg.| {e} Neque ab occidente] etc. quibus dicetis, ut vos operiant. Lc. 23.e. Tunc dicent montibus : cadite super nos : et collibus : operite nos. Dico, quod non erit locus fugienti. Quare ?
Numérotation du verset Ps. 74,8 
marg.| {g} Quoniam Deus iudex est] qui ubique est. Unde Ps. 118. Quo ibo a spiritu tuo : et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in celum, tu illic es : si descendero in infernum, ades, etc. Gregorius Fugiendi via deest : quia ille iudicat, qui ubique est. Vel sic potest legi moraliter. Dixit iniquis.
marg.| {a} Nolite extollere cornu] id est superbire.
marg.| {d} Quia neque ab Oriente] id est a generis nobilitate superbire debetis.
marg.| {e} Neque ab Occidente] id est mortis contemptu, ut strenui milites.   [Neque a desertis montibus] id est a sanctitate et abstinentia.
marg.| {g} Quoniam Deus Iudex est] qui nobilior est et strenuior et sanctior : et tamen non fuit superbus, sed humiliavit semetipsum usque ad Crucis ignominiam.
marg.| Vel sic: Non debetis superbire quia nihil habetis in vobis, unde superbire possitis ; sed tantum materiam humilitatis in vobis invenire potestis.
marg.| {d} Quia neque ab Oriente] id est a principio vite vestre.
marg.| {e} Neque ab Occidente] id est a fine.
marg.| {f} Neque a desertis montibus] id est a tota vita vestra supple, potestis superbire ; sed magis humiliari. Per desertos montes, qui cum magna difficultate coluntur et vix fructum bonum ; de facili autem spinas et tribulos afferunt, bene significatur vita hominis, que cum magna difficultate ad bonum trahitur ; defacili autem ad malum, De his tribus principio, scilicet et fine et medio. Iob. 14.a. Homo natus de muliere : Ecce principium vile. Brevi vivens tempore. Ecce finis terribilis repletur multis miseriis : Ecce medium miserabile. De his ergo non potest homo superbire. Unde versus : « Unde superbit homo, cuius conceptio culpa. | Nasci pena, labor vita, necesse mori ? | Ne ergo extollaris cornu maxime ».
marg.| {g} Quoniam Deus Iudex est] qui superbos humiliabit. Unde Is. 2.c. Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur. Hoc est, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 74,VII 
marg.| {h} Hunc, humiliat] id est humiliabit, scilicet superbum.
marg.| {i} Et hunc exaltat] scilicet humilem. Ecce discretio Iudicis et iustitia, quia diversis diversa tribuit secundum exigentiam meritorum. Iob. 5.b. Ponit humiles in sublime et merentes, scilicet pro peccatis, erigit sospitate, Lc. 1.e. Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, Lc. 14.c. Qui se exaltat, humiliabitur  et qui se humiliat, exaltabitur. Et posset aliquis dubitare ne Dominus posset hoc facere. Unde de potentia eius subiungit, dicens. A
A ¶Codd. : (v. VII) Fi2409 Ed1703
Numérotation du verset Ps. 74,9 
marg.| {k} Quia calix] quasi dicat, potest exaltare et humiliare. Quia calix, id est totus mundus. B
B ¶Codd. : Fi2409 Ed1703
marg.| {l} In manu Domini] Eccl. 1.a. Potestas terre in manu Dei. Is. 40.c. Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit ? Quis appendit terram tribus digitis ? Quasi dicat : Quia ipse est Deus7 omnium et in potestate habet dare cuilibet quod voluerit. Sanctis enim in patria dat gaudium plenum et purum ; Sanctis in via non purum sed mixtum ; iniustis autem {2.192vb} dabit tristitiam et dolorem eternum. Hoc vult dicere ista littera. C
C ¶Codd. : Fi2409 Ed1703
7 Deus] Dominus Fi2409
marg.| {k} Calix] iuste8* retributionis est D
D ¶Codd. : Fi2409 Ed1703
8 iuste Fi2409 ] iniuste Ed1703
marg.| {l} In manu 9 id est in potestate. E
E ¶Codd. : Fi2409 Ed1703
9 manu] + Domini Fi2409
marg.| {m} Domini] id est Christi. F
F ¶Codd. : Fi2409 Ed1703
marg.| {n} Vini meri] id est iucunditatis eterne quoad bonos, ubi non miscetur aliquid tristitie. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus, etc. De hoc vino inebriantur Sancti in convivio Domini. Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue. Unde invitat Sponsa ad bibendum. Ct. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi. Quod exponit beatus Bernardus . Comedite laborantes in presenti vita : bibite quiescentes post dissolutionum corporum et inebriamini resurgentes. De hoc convivio. Is. 25.c. Faciet Dominus convivium in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate. Glossa : sine omni fece. Hester 1.b. Vinum quoque abundans et precipuum ponebatur, ut magnificentia regia dignum erat. Hoc fuit in convivio Assueri, qui interpretatur beatus et significat Christum. Sic ergo : calix in manu Domini vini meri, quantum ad Sanctos, qui sunt in patria.
marg.| {o} Plenus] autem,   [mixto] quantum ad Sanctos, qui sunt in via et in purgatorio, quia gaudium, quod habent de felici expectatione, non est merum, quia secundum quod dicitur Prv. 13.b. spes, que differtur, affligit animam. Unde de ipsis verum est illud Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur. Prv. 9.a. Sapiens miscuit vinum, proposuit mensam. Et quomodo mixtum est, subiungit.
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 
marg.| {p} Et inclinavit ex hoc] etc. Cum aliquis habet duo vasa, ubi est vinum diversarum specierum : si vult facere mixtionem, inclinat et effundi : de uno vase in aliud. Sic Dominus in calicem tribulationis inclinat calicem eterne iucunditatis, quando homini in tribulatione posito consolationem infundit de consideratione retributionis. Et tunc homo melius potest bibere, quia dulcedo, que consideratur, temperat amaritudinem tribulationis. Unde dicit Gregorius Consideratio premii minuit vim flagelli. Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias estimas thesauro Egyptiorum improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. Et illi, qui hic volunt bibere iucunditatem peccati et nolunt bibere mixtum tandem bibent non mixtum, sed feces puras. Unde subdit.
marg.| {p} Verumtamen fex eius non est exinanita] Fex calicis Domini, pena est inferni, que non est exinanita, id est non exinanietur, quia perpetua erit.
marg.| {r} Bibent] ex eo calice quantum ad feces.
marg.| {s} Omnes peccatores terre] Calix ergo Domini communiter dicitur, quicquid ab ipso, propinatur. In superiori loco, scilicet in celo existentibus, propinat vinum merum. In medio, scilicet in terra existentibus propinat mixtum. In infimo, scilicet in inferno existentibus propinat feces. Merum bibunt glorificati, mixtum bibunt gratia ditati : feces bibunt mali damnati. Ex quo enim Sanctis de patria datur merum et Sanctis de via datur mixtum, nihil restat malis bibendum, nisi feces. Unde quantum ad illam portionem dicit : Bibent ex eo omnes peccatores. Ez. 23.e. Epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis. Is. 51.f. Bibisti de manu Domini calicem ire eius, usque ad fundum calicis bibisti et epotasti usque ad feces. Hoc dicit anime peccatrici. Et dicit   [omnes] quia nullus poterit se excusare ab hoc potu. Unde Ier. 15.d. Sume calicem vini furoris huius de manu mea ; et propinabis de illo cunctis Gentibus, ad quas ego mittam te et bibent ; turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos. Dicit etiam   [omnes peccatores terre] non tantum celi, peccatores, scilicet Angeli, qui ceciderunt, sed et mali homines cum illis. Mt. 25.d. Discedite a me, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius. Calix autem in manu Domini fuit proprie eius passio et tribulatio, quam in terra pro nobis sustinuit. Unde dixit Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Quia ergo fuit in manu Domini, debemus eum accipere similiter in manu nostra. Unde in Ps. 115. Quid retribuam Domino, pro omnibus, que retribuit mihi : calicem salutaris accipiam.
marg.| Sunt autem multe proprietates calicis, quare presens pena et tribulatio calici comparatur, que notari possunt his versibusg :
« Pauca capit, geritur, tegitur, labio, pede, lato.
Atque cavo, tenui, teres, argutus, nitet auro.
Letificat, sedat, laniatur, inebriat, ornat ».
g Versus. [Liturgie]
marg.| He omnes {2.193ra} Proprietates conveniunt pene et tribulationi presenti. Que ut Scyphus, pauca capit. 1. mensura parva est. Unde Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis, etc. Geritur, a pincerna, id est ab Angelo, qui propinat. Unde Ier. pincerna Regum quandoque factus est a Domino. Ier. 25.d. Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis, etc. Tegitur cooperculo pulchro, id est spe vite eterne 1Th. 5.b. Galeam spem salutis. Ex. 25.d. Scyphi in nucis modum. Nm. 19.c. Vas, quod non habuerit operculum et ligaturam desuper, immundum erit, id est pena, que non refertur ad gloriam, mala erit, ut in hypocritis. Labio, id est verbo. Pede, id est affectu, utrunque debet esse sine murmure, hoc est, Lato 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi, scilicet cor et verba. Atque cavo, ut habeat continentiam. Eccles. 20.b. Gratie fatuorum effundentur. Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit.
marg.| Item Augustinus Tumor infusa repellit, Tenui 1Rg. 18.f. Ego sum vir pauper et tenuis, id est humilis et afflictus fortuna. Teres, id est rotundus 3Rg. 6.d. Sculpsit variis celaturis et torno, id est perfecta figura. Argutus, in medio arctus, quasi sub ventre, latus vero in extremis. E contra est de mundo, qui latus est in medio, sed argutus in extremis 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre, quid possumus. Nitet auro, vel argento ; vel lapidibus pretiosis. Ier. 51.a. Calix aureus Babylonis in manu Domini inebrians omnem terram. Aurum sapientia, Babylon confusio. Hec est sapiens confusio adducens gratiam et gloriam. Eccl. 4.c. Letificat : Rm. 5.a. Gloriamur in tribulationibus. 2Cor. 7.a. Superabundo gaudio in omni tribulatione vestra. Sedat sitim pecunie, libidinis et excellentie. Eccl. 11.d. Malitia hore facit oblivionem luxurie maxime. Eccles. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima. Lavitatur, id est frequenter lavatur et refrigeratur. Ier. 6.d. Invenietis refrigerium animabus vestris. Non dicit corporibus. 2Cor. 1.a. Consolatur nos in omni tribulatione nostra. Inebriat. Is. 51.g. Audi hec paupercula et ebria non a vino. Is. 29. Inebriamini non vino. Ornat. Ex. 37.c. Tres Scyphi in nucis modum, per calamos singulos spheruleque simul et lilia. Item ornat mensam. Ex. 25.c. Cyathos, in quibus offerenda sunt libamina : Iste ergo.
marg.| {k} Calix] fuit, in manu Domini vini meri : qui erat comprehensor.
marg.| {o} Plenus mixto] quia viator est et dolores nostros ipse portavit. Is. 53.b. Vel Vini meri, quantum in rationem, que in eo propter passionem turbata non fuit.   Plenus mixto, quantum ad sensualitatem, que turbata fuit.
marg.| {p} Et inclinavit ex hoc, in hoc] quia comprehensio fuit solatium viatori et ratio continuit sensualitatem.
marg.| {q} Verumtamen fex eius non est exinanita] id est Passio et mors eius non fuit inanis, sed multum utilis. Quia.
marg.| {r} Bibent] ex eo, omnes peccatores terre, id est per mortem eius redimentur. Terre, non gehenne, id est de Christi Passione, non demones, non damnati bibent.
marg.| Calix :
- Eruditionis, sacra Scriptura, de quo Ps. 22. Et calix meus inebrians, quam preclarus est.
- Benedictionis, Eucharistia, de quo 1Cor. 10.d. Calix benedictionis, cui bene dicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est.
- Passionis, mortis angustia. Mt. 26.d. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.
- Laboris et doloris, penitentia, de qua Ps. 115. Calicem Salutis accipiam, id est penitentiam faciam.
- Iudiciarie potestatis, de quo dicitur hic. Quia calix in manu Domini.
- Mundane voluptatis. Ier. 51.a. Calix aureus Babylonis in manus Domini inebrians omnem terram de vino eius.
- Materialis. Prv. 23.d. Cui suffossio oculorum, nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis ?
Numérotation du verset Ps. 74,10 
IX
marg.| {a} Ego autem] quasi dicat, damnabuntur peccatores. {2.193rb} Ego, autem dicit Propheta, vel Iustus, non sic, sed.
marg.| {b} Annuntiabo] laudes Dei. Non enim dicit quid, quia ineffabile est.
marg.| {c} In seculum] id est in eternum. Ps. 88. Misericordias Domini in eternum cantabo. Nec sine gaudio hoc faciam, quia.
marg.| {d} Cantabo Deo Iacob] non Esau, quasi dicat, In letitia laudabo Deum, qui simplices salvavit et liberavit de manu Esau, id est Tyrannorum et peccatorum terre. Mal. 1.a. Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus et dilexi Iacob ; Esau autem odio habui ? Huic ergo cantabo canticum agri, de quo Apc. 15.b. Cantantes canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, etc.   [Deo Iacob] ut supra.
marg.| Vel Deo duci Iacob qui de Iacob fecit Israel, id est de luctatore in via, videntem Deum in patria 1. Io. 3.a. Videbimus eum, sicut est.
marg.| {a} Vel in persona Christi legitur : Ego autem] dicit Christus.
marg.| {b} Annuntiabo] Lc. 4.c. Evangelizare pauperibus misit me. Mt. 11.a. Pauperes evangelizantur.
marg.| {c} In seculum] Mt. 26.a. Predicabitur Evangelium hoc in toto mundo.
marg.| {d} Cantabo] Mt. 11.b. Cecinimus vobis et non saltastis.
marg.| {e} Deo 10   * Iacob] Hieronymus11*h: “Mihi et meis canetis, si aures surde sunt ceterorum”.
h Cf. Hieronymus, Prol. Si Septuaginta in 1Par. ( Prol16.328 § 4 ).
10 Deo Fi2403 ] + et Ed1703
11 Hieronymus Fi2409 ] Ier. Ed1703
Numérotation du verset Ps. 74,11 
X
marg.| {f} Et omnia] etc. dicit Christus.
marg.| {g} Et exaltabuntur] etc. Hoc utrumque fiet in iudicio, cum superbia superborum humiliabitur et humilitas pauperum exaltabitur. Hoc est, quod supra dixerat. Hunc humiliat et hunc exaltat.   [Cornua peccatorum] sunt corpus et anima, quibus hic impugnant Deum : que tunc confringentur, quando induentur sicut diploide, confusione sua.   [Et tunc exaltabuntur cornua Iusti] scilicet corpus et anima Iusti, quando duplici stola induentur.
marg.| Vel ut omnia distribuat inter tria. Tria sunt cornua peccatorum, scilicet potentia secularis, vel ecclesiastica, quantum ad malos prelatos, abundantia temporalis et Sapientia mundi. His tribus cornibus ventilant pauperes tyranni et mali prelati. Ez. 34.e. Cornibus vestris ventilabatis infirma pecora. Sed tunc confringentur quia in servitutem perpetuam redigentur. Mendicabunt etiam guttam aque non invenientes. Et eorum sapientia infatuabitur.
- De primo Ier. 16.c. Servietis ibi Diis alienis die, ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Et 1Rg. 27.d. Dicit Achis, id est diabolus. Multa mala operatus est contra populum suum Israel, erit igitur servus sempiternus.
- De secundo. Lc. 16.f. Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam.
- De tertio Abdie c.i “Numquid non in die illa dicit Dominus : Perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau”, hoc est, mundo. Cornua autem iusti, que exaltabuntur, possunt dici virtutes, quibus diabolum et mundum et carnem ventilant, que tunc remunerabuntur et dicetur ei : « Euge, serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui » (Matthei 25.b.j).
i Abd. 3.
j Mt. 25, 21 ; Mt. 25, 23.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 74), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_74)

Notes :