<26.3675> Prologus ‘Egredimini’ Hugonis de Sancto Caro in Postilla super Psalmos

Numérotation du verset Ps. Prol.3675,1 
prol.| Egredimini Filie Syon et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius et in die1 letitie cordis eius.
1 et in die ] om. Mz216
prol.| Verbum est Salomonis filii David Cantici2 3da et dirigitur ad omnes clericos, magis ad theologos, maxime ad religiososb. Ipsi enim3 dicuntur filie Sion ob amoris privilegium et contemplationis fastigium. Etenim4 «non filii sed filie»c dicuntur, genere feminino5, non propter sexus infirmitatem6 sed propter prolis fecunditatemd, quam debent habere7 in doctrina vera in operatione bona, in conversatione sancta8. Debent nichilominus9 insistere speculationi. Sic enim interpretatur Sion, id est speculatioe, que in tribus consistit scilicet in labore inquisitionis, in devotione orationis, in silentio contemplationis. In primo queritur sponsus, in secundo rogatur, in tertio tenetur inventus. In primo loquitur sponsus sponse, in secundo sponsa sponso, in tertio dantur oscula et iunguntur amplexus. Sicut dicitur Cantici 3bf «Paululum cum pertransissem eos10, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum nec dimittam11.» Sed quia sponsus adhuc «stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos»g antequam oscula dentur vel iungantur12 amplexus, necesse est egredi.
a Ct. 3, 11.
b clericos… religiosos ] Cf. Petrus Comestor, Sermo 19 in Annunciatione B. Virginis habitus in scolis, PL 198, 1773A : «Filiae Sion, egredimini etc. Ad nos sane praecipue dirigitur sermo, ad litteratos, inquam, quibus datum est nosse mysteria, caeteris autem in parabolis (Luc. 8) et his maxime, qui ecclesiasticis operam dant disciplinis, qui postposita facunda, sed infecunda philosophorum loquacitate veniunt, ut hauriant aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Is. 12), qui non immerito per filias Sion intelliguntur.»
c Cf. Bernardus Claraevallensis, Sermo in Epiphania 2, § 2, Bernardi Opera, ed. J. Leclercq et H. M. Rochais, 1966, t. 4 p. 301.23 : «Vobis ergo dicimus, filiae Sion, animae saeculares, debiles, delicatae filiae et non filii, in quibus nihil est fortitudinis, nihil virilis animi».
d Cf. Petrus Cantor (?), Sermo in Ramis palmarum (Sermons anonymes, Paris, BnF, n.a.l. 712, f. 35r¶v: 1175¶1200 c.): «Exulta satis filia Syon. Iubila Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator. Ipse pauper et ascendens super asinum et pullum filim asine. Vos qui «clavem scientie» [Luc 11, 52] habetis… […] Sunt autem duo genera contemplativorum: alii vero sunt claustrales, alii vero scholares. Claustrales vacant orationi, scholares lectioni. Claustrales masculino genere filii possunt appellari quasi deposita vetustate in interiori homine innovati ad currendum expediti ad pugnandum prearmati, fortes et robusti /f. 35v/ ad portandum pondus et est diei. Scholares vero qui sacre dant operam lectioni nomine filiarum merito debent censeri tum pro fragilitate mundane conversationis tum fecunditate prolis. Et si enim Rachel sit formosior, Lia tamen est fecundior. Vos ergo qui in nomine Dei hic congregati estis filia Syon iure appellari potestis».
e id est speculatio ] Cf. Interpretationes nominum hebraicorum Aaz apprehendensS, f. 620rb) : «Sion mandatum vel numen aut speculum vel speculatio»; cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 39.25: «Sion specula» (ibid., p. 43.12, 50.25, 75.2, 78.15, 81.17). — Les manuscrits de Prévôtin ont ici «filie Syon quia contemplativam vitam elegistis», sauf Barb693 qui a la leçon «filie Syon id est speculationis».
f Ct. 3, 4.
g Ct. 2, 9: «Ipse stat post parietem nostrum despiciens…».
2 Cantici ] in Cant. Ed ( 1496 )
3 magis… enim ] et maxime ad theologos et religiosos qui Mz216
4 Etenim ] Et Mz216
5 sed filie… feminino ] om. Mz216
6 infirmitatem ] fragilitatem Mz216
7 habere ] + scilicet Mz216
8 sancta ] + Hi Mz216
9 nichilominus ] om. Mz216
10 eos ] om. Ed .( 1496 )
11 cum pertransissem….dimittam] om. P8872 Fi8 ; etc. Fi24 Br40 Br41 Mz216
12 iungantur ] –guntur P8872 Fi8 Fi24
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,2 
prol.| Quod attendens filius David exclamat et dicit13 Egredimini filie Sion et egredimini sapienter.14 Est enim egressus malus et est egressus bonus15. Egressus malus tripertitus16 est, id est 17 de veris ad erronea18, de permanentibus ad caduca19, de honestis ad turpia.
13 exclamat et dicit ] clamat dicens Mz216
14 fillie… sapienter] om. Mz216
15 malus… bonus ] bonus et egressus malus Mz216
16 tripertitus ] tripart¶ Ed ( 1496 )
17 id est ] Primus est Mz216
18 erronea ] + secundus Mz216
19 caduca ] + tercius Mz216
prol.| – Primo egressu20 egreditur quis a Deo21, secundo a proximo22, tertio a seipso. A Deo per superbiam, a proximo per avaritiam, a seipso per luxuriam. Primus est hereticorum, secundus23 cupidorum, tertius voluptuosorum. De primo dicitur Canticorum24 1.ch «Si ignoras te o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum» id est subditos tuos erroneos iuxta dogmata hereticorumi.
h Ct. 1, 7.
i N. B.: Hugues est ici dépendant de l’omission par homéotéleute de la version en circulation dans les milieux dominicains dont témoigne le ms. BAV, Barb. lat. 693 (cf. notre édition du prologue Egredimini).
20 Primo egressu ] In primo Mz216
21 Deo ] + in Mz216
22 proximo] + in Mz216
23 secundus P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Ed1496 ] secundo Ed1600
24 Canticorum] in Cant. Ed1496  
prol.| – Secundo egressu, egressus est Iudas, Ioannis 13.cj , qui cupiditate ductus abiit et vendidit Dominum suum.
j Io. 13, 30 «Cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo».
prol.| – Tertio egressu25 egressa est Dyna26, Genesis 34 a k, que inventa corrupta est a Sichem27 filio Emor. Hic egressus ducit in Babylonem, in ‘regionem dissimilitudinis’l ubi non possunt hymni Davitici decantarim, sicut scriptum est28 n: «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena».
k Gn. 34, 21.
l Augustinus Hipponensis , Confessiones, 7, 10, lin. 15 sqq., CCSL 27.
m possunt… decantari ] leçon du ms. Barb693 de Prévôtin.
n Ps. 136, 4.
25 egressu ] om. P8872 Fi24
26 Dyna ] Diva Ed1496  
27 Sichem ] om. P8872
28 est P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Ed1496 ] + Psalmo 136 Ed1600
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,3 
prol.| 3.1 Vos igitur filie Sion, que vultis hymnos sive psalmos Daviticos29 decantare30, querite alium egressum qui ducit in Hierusalem ubi licet et31 decet hymnos daviticos decantare. Hic est egressus bonus qui tripartitus est sicut et malus32. Primus est egressus de carne ad spiritum, secundus33 de natura ad ea que sunt supra naturam, tertius de mundo ad celum. De carne ad spiritum sit egressus per cordis contritionem, de natura ad ea que sunt supra naturam per divine legis meditationem, de mundo ad celum per corporis34 et anime dissolutionem seu etiam per contemplationem. In primo egressu est dolor et labor, in secundo decor et sapor, in tertio gloria et honor. In primo reducimur de invio ad viam, de tenebris ad lucem, in secundo deducimur de virtute in virtutem, de mansione in mansionem, in tertio educimur de labore ad requiem, de exilio ad patriam. In primo siquidem egressu egredimur de Egipto, in secundo progredimur per desertum, in tertio egredimur de deserto et ingredimur terram promissionis. Hec enim35 est triplex dieta de qua dicit Moyses Exodi 5  ° o «Deus Hebreorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem36».
o Ex. 5, 3.
29 daviticos ] om. Ed1496 sive... daviticos ] om. Mz216
30 decantare ] –tari P8872 Fi8 Fi24
31 licet et ] om. Ed1496
32 sicut et malus ] om. Mz216
33 secundus P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41] + est Ed1600
34 corporis ] cordis Ed1496
35 enim ] om. Mz216
36 solitudinem Br41 Fi8 Fi24 ] –ne P8872 Br40 Mz216 Ed1600
prol.| 3.2 Primus egressus et prima dieta ducit in statum penitentie, secundus egressus et secunda dieta ducit37 ad statum iustitie, tertius egressus et tertia dieta ducit in statum glorie vel ad minus38 contemplationis divine39. Primus est status incipientium, secundus proficientium, tertius perfectorum seu pervenientium. In hoc triplici statu decantantur psalmi davitici utiliter et decenter. Primam quinquagenam decantant incipientes in primo statu. Secundam cantant proficientes in secundo statu, tertiam cantant perfecti seu pervenientes in tertio statu. Unde prima quinquagena terminatur in psalmo penitentie scilicet40 «Miserere mei Deus»p, cuius versus ultimus in iustitiam terminatur unde dicitq: «Tunc acceptabis sacrificium iustitie» etc.41 Diximus siquidem quod statum penitentie sequitur status iustitie. Incipit autem a beatitudine quia beatitudo finis est penitentie, medium iustitia. Secunda quinquagena terminatur in psalmo penitentie pariter et42 rigoris, scilicet43 «Misericordiam et iudicium»r, per que deletur omnis iniquitas sicut et Proverbiorum 16 ° s «Misericordia et veritate redimitur iniquitas.» Unde et ultimus versus secunde quinquagene dicitt «In matutino interficiebam omnes peccatores terre ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.» Tertia quinquagena terminatur in laudem spiritualem, unde dicit44 «Omnis spiritus laudet Dominum»u quod commune est pervenientibus et perfectis. Sic ergo prima quinquagena inchoat, secunda promovet, tertia consummat. Prima ponit fundamentum, secunda erigit parietes, tertia superponit tectum et sic consummatur edificium spirituale45. In primo egressu et in prima dieta queritur rex Salomon id est Christus, in secundo rogatur, ut diximus, sed in tertio videtur et tenetur46.
p Ps. 50, 3 Ps. 50, 3 .
q Ps. 50, 21 Ps. 50, 21 «Tunc acceptabis sacrificium iustitie, oblationes et holocausta, tunc imponent super altere tuum vitulos.»
r Ps. 100, 1 Ps. 100, 1 .
s Prv. 16, 6 Prov. 16, 6 .
t Ps. 100 Ps. 100 , 8.
u Ps. 150, 6 Ps. 150, 6 .
37 ducit ] om. Mz216
38 minus ] + in P8872
39 vel ad… divine ] om. Mz216
40 scilicet Ed1496  ] + Psalmus 50 Ed1600
41 etc. ] om. Ed1496
42 pariter et ] om. Ed1496
43 scilicet Ed1496 ] + Psalmus 100 Ed1600
44 Psalmus 150 ] +  Ed1600
45 In hoc triplici… edificium spirituale ] om. Mz216
46 in secundo rogatur… tenetur ] om. Mz216
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,4 
prol.| 4.1 Igitur Egredimini filie Sion primo et secundo et tertio egressu47   et videte regem Salomonem in diademate suo 48, sicut promisit Isaie 33.cv «Regem in decore suo videbunt».
v Is. 33, 17 Is. 33, 17 .
47 primo… egressu ] om. Mz216
48 Salomonem… suo ] om. Mz216
prol.| 4.2 Videtur autem Salomon in mundo, videbitur49 in iudicio, videbitur et in regno. Prima visio est misericordie, secunda iustitie, tertia glorie. Unde beatus Bernardus w dicit50: ‘Iesus51 in exilio visus est parvus et amabilis, in iudicio magnus et terribilis, in regno videbitur magnus52 et laudabilis.’ In qualibet visione ipse est David: in prima siquidem53 fuit David id est manus fortis quia tunc debellavit aereas54 postestates; in ultima erit David id est vultu desiderabilis quia ipse est55 in quem Angeli desiderant prospicere, ut dicitur56 I Petri 1 c’ x   ; in media erit utrumque, id est 57 manu fortis et aspectu desiderabilis, manu fortis58 ad reprobos, vultu desiderabilis59 ad electos. Illis60 siquidem terribiliter intonans dicet61, Mathei 25.d62 y : «Ite maledicti in ignem eternum63.» Illis suaviter loquens dicetz: «Venite benedicti patris mei, percipite regnum64.» Egredimini ergo filie Sion primo egressu et videte regem David in mundo parvum65, amabilem et amate66 in prima quinquagena. Egredimini secundo et videte regem David67 in iudicio iratum et terribilem et timete et hoc in secunda quinquagena. Egredimini et tertio et videte regem in regno magnum et laudabilem in tertia quinquagena68. De primo visu dicit Baruch capitulo 3  d aa 69 «In terris visus est.»; de secundo Zacharie 12  c ab «Aspiciens70 ad me quem transfixerunt.» De71 tertio in Psalmo 10172 ac «Edificabit Dominus Sion73 et videbitur in gloria sua74
w Cf. Bernardus Claraevallensis, Sermo in Epiphania 2, § 2# (Bernardi Opera, ed. J. Leclercq et H. M. Rochais, 1966, t. 4 p. 30# #; PL 183, 148B) «In exsilio mansuetus et amabilis, in iudicio iustus et terribilis, in regno gloriosus et admirabilis. Egredimini igitur et videte regem Salomonem: nam ubique rex est» ; Bernardus   Claraevallensis, Sermones de diversis, s. 50 Egredimini (PL 183, 672BD) : «In exsilio mansuetus, in iudicio iustus, in regno gloriosus. In exsilio amabilis, in iudicio terribilis, in regno admirabilis. In diademate quo coronavit eum mater sua (Cant.3, 11). Est autem haec corona misericordiae et in hac imitabilis. Coronavit eum et noverca sua corona miseriae et in hac contemptibilis. Synagogam loquor, quae se ei non matrem exhibuit, sed novercam. Coronabit eum familia sua corona iustitiae et in hac terribilis; coronat eum Pater suus corona gloriae et in hac desiderabilis. Videant ergo eum peccatores in corona miseriae, id est spinea et compungantur; videant eum filiae Sion, animae affectuose, in corona misericordiae et imitentur; videbunt eum impii in corona iustitiae et peribunt; videbunt eum sancti in corona gloriae et perpetualiter gaudebunt.»
x 1Pt. 1, 12
y Mt. 25, 41 Math. 25, 41 .
z Mt. 25, 34 Math. 25, 34 .
aa Bar. 3, 38 Bar. 3, 38 .
ab Za. 12, 10 «… quem confixerunt»; cf. Io. 19, 37 «Videbunt in quem transfixerunt».
ac Ps. 101, 17 Ps. 101, 17 .
49 videbitur ] = Barb693
50 dicit ] om. Mz216
51 Ihesus P8872 Br40 Br41 ] +Christus Mz216 Ed1600
52 videbitur magnus ] gloriosus Mz216
53 siquidem ] om. Mz216
54 aereas ] aerias Mz216
55 est ] om. P8872 Fi8
56 ut dicitur ] om. Mz216
57 id est ] scilicet Mz216
58 fortis ] + quantum Mz216
59 desiderabilis] + quantum Mz216
60 illis P8872 Br40 Br41 ] istis Christus Ed1600
61 dicet ] dicit P8872
62 Math. 25D ] om. P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Mz216 Ed1496
63 in ignem eternum ] etc. Mz216
64 patris… regnum ] etc. Mz216
65 parvum ] + et Mz216
66 amate ] + et hoc P8872
67 et amate… regem David ] om. Mz216
68 et timete… quinquagena ] om. Mz216
69 capitulo 3 d ] 3 P8872 Fi8 Fi24 Mz216
70 Aspiciens ] Aspicient Mz216 , Aspicite Br40
71 De ] In Ed1496
72 101 ] om. Mz216 Ed1496
73 Edificabit… Sion ] om. Mz216
74 sua ] om. P8872 #verifier#
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,5 
prol.| Primo quidem visus est75 in diadem ate quo coronavit eum mater sua id est Beata Maria in conceptione corona carnea coronavit et noverca in passione76 coronavit corona spinea, videlicet synagoga, et77 pater in resurrectione corona gloriead. Dies autem prime coronationis dicitur dies desponsationis et letitie quia in eo tam gloriose nupsit humana natura quod gloriosius nubere non potuit siquidem «verbum caro factum est et habitavit in nobis.»ae Et Hester facta est regina78. Propter quod79 dicit David80 af «Deus canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi81». Canticum novum dicitur quia de re nova, id est de Verbi incarnatione, de incarnati Verbi nativitate, de nati Verbi mundana conversatione, de eiusdem passione, de eiusdem spultura, de eiusdem descensu ad inferos et captivorum liberatione, de illius resurrectione, de eiusdem ascensione, de Sancti Spiritus missione et de eiusdem adventu ad iudicium que sunt decem corde de quibus agit David in hoc libro. Propter quod dicitur psalterium decacordum. Et est82 quia in eo traditur doctrina decem preceptorum quorum intelligentia et operatio83 suavem faciunt84 melodiam, sicut dicitur Ecclesiastici 40.cag «Tibie et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis.»85
ad Cf. Michael Meldensis , Expositio in Ps. (Ps. 144, n° 1), in Bonaventurae Opera omnia, ed. Vivès, t. 9, 1867, p. 572b : «Christus dicitur rex et ter coronatus, primo spinea corona a noverca sua, scilicet synagoga, corona miserie; erit etiam coronandus a matre Ecclesia quando veniet ad iudicium cum senatoribus populi, corona iustitie: «Egredimini filie Sion et videte Salomonem in diademate suo quo coronavit eum mater sua» [Ct. 3, 11 Cant. 3, 11 ]. Modo etiam coronatus est a patre suo corona glorie, unde hoc «Gloria et honore coronasti eum.» (Ps. 8 Ps. 8 , 6).
ae Io. 1, 14.
af Ps. 143, 9.
ag Sir. 40, 21.
75 est] om. P8872 Fi8 Br40
76 et noverca in passione ] Noverca vero Mz216
77 videlicet… et ] om. Mz216
78 Et Hester… regina ] om. Mz216
79 quod ] om. Mz216
80 David ] Psalmista Mz216 ; + Psalm. 143 Ed1600
81 in psalterio… tibi ] om. Mz216
82 est ] om. Mz216
83 et operatio ] in operatione Mz216
84 faciunt ] facit Mz216
85 sicut dicitur… suavis ] om. Mz216
<26.2> Hugonis de Sancto Caro. Accessus in Psalmos
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,6 
prol.| <Auctor> Ex iam dictis patet quis sit auctor huius libri, scilicet «David manu fortis et aspectu desiderabilis»ah, secundum quod invitamur ad studium lectionis simul et operationis86.
ah Voir ‎Note générale 6.
86 Secundum… operationis ] om. Mz216
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,7 
prol.| Materia libri est Christus integer ai id est 87 caput et membra, sponsus et sponsa Christus et Ecclesiaaj, cum suis conditionibus sive proprietatibus.88
ai Petrus Lombardus , In Ps. prol. (PL 191, 60A).
aj Cf. Petrus Cantor , Glose, prol. (ed. Morard, La Harpe des clercs, 2008).
87 id est ]scilicet Mz216
88 sponsus… proprietatibus ] om. Mz216
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,8 
prol.| Intentio prophete est in Adam deformatos ostendere reformatos in Christo per fidem decem priorum chordarum et per operationem posteriorum.
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,9 
prol.| Modus agendi talis est. Paucus est in verbis, multus in sententia. Quandoque loquens de capite per se et hoc tribus modis, modo secundum divinitatem, modo secundum humanitatem, modo secundum transumptionem, attribuens capiti quod est membrorum. Quandoque loquitur de membris per se, nunc de apostolis; nunc de martyribus, nunc de confessoribus, nunc de virginibus, nunc de anachoretis, nunc de prelatis, nunc de continentibus, nunc de coniugatis, nunc de bonis, nunc de malis. Quandoque loquitur simul de capite et de membris.
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,10 
prol.| 10.1 <Divisio : quinquagenae> Partitus est liber iste in tres partes, id est in tres quinquagenas, secundum triplicem statum hominum. Omne enim genus hominum hic pascitur et docetur. In prima quinquagena pascuntur incipientes pane hordeaceo. In secunda proficientes pane triticeo. In tertia perfecti sive pervenientes, pane similagineo. Primus panis est iumentorum, secundus hominum, tertius angelorum.
prol.| 10.2 <Divisio : quinque libri> Dividitur etiam in quinque distinctiones sed tamen unus est liber propter finis et intentionis et materie unitatem. Unde Augustinus: «In triplicato autem quinquagenario, triplicis peccati remissio»ak id est cordis, oris et operis et ipsa trinitatis unitas designatur que totum hoc operatur. Sunt autem89 versus bis mille ducenti 90 sex. In 91 quo numero triplex perfectio 92 demonstratur 93. Prima est senarii que pertinet ad penitentes, secunda centenarii que pertinet ad proficientes, tertia est94 millenarii que pertinet ad pervenientes. Binarius geminam significat caritatem que totum informat. Unde dicitur in versu «Tres quinquagenos95 cantat96 David ordine psalmos. Versus bis mille bis centum sex canit ille»al ut sis perfectus gemino formatus amore incipiendo, progrediendo, perveniendo.
ak Non inveni.
al Cf. Walther , Initia carminum, n° 19209: «Ter quinquagenos David ordine psalmos. Versus bis mille sexcentos sex canit ille.»
89 In prima quinquagena... Sunt autem ] In libro hoc Mz216
90 ducenti ] bis centum Fi24
91 In ] om. Br41
92 perfectio ] designatur et P8872 Br41
93 demonstratur ] + Potius bis mille bis trecentos bis sex canit ille marg. Fi24
94 est ] om. Mz216
95 quinquagenos P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 ] –genas Ed1600
96 cantat Br40 Br41 Fi8 Ed1600 ] canit P8872 Fi24 #?
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,11 
prol.| Titulus talis est Incipit liber hymnorum sive   psalmorum sive   soliloquiorum cuius compositionem et rationem diximus97 in proemio.
97 diximus ] dixemus P8872
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,12 
prol.| Unde notandum quod sicut in tabernaculo Moysi duplex fuit tentoriumam: unum98 introitu atrii, per quem erat ingressus ad tabernaculum, aliud in introitu tabernaculi per quem erat ingressus in tabernaculum et utrumque quatuor coloribus textum, ut dicitur Exodi 38an. Ita ad hunc modum compositorao huius libri duplex fecit proemium quasi duplicem ingressum: unum ad librum, alium in librum. Et utrumque continet in se quatuor, quasi quatuor coloribus distinguatur99. Ingressus ad librum continet causam nominis, id est quare liber iste psalterium vel Soliloquiorum dicatur et rationem quantitatis id est quare tot psalmos id est centum quinquaginta contineat et causam distinctionis id est quare in tres quinquagenas distinguatur et causam frequentationis id est quare plus ceteris prophetiis prophetia David in ecclesia frequentetur. Et dicitur proemium illud ingressus ad librum, non in librum, quia, hiis cognitis, parum de sensu et continentia libri nobis aperitur. Secundum proemium quod est insgressus in librum, similiter continet quatuor scilicet titulum, materiam, intentionem et modum agendi. Et hoc dicitur ingressus in librum quia his cognitis ea que in libro sunt aliquatenus elucescunt.
am Cf. Petrus Pictaviensis , In Ps. prol., n°1 (ed. Morard, La Harpe des clercs, 2008, n°‎X.45).
an Ex. 26, 36 Exod. 26, 36 ; cf. Petrus Pictaviensis , In Ps., prol., thema (ed. Morard, La Harpe des clercs, 2008).
ao Pierre Lombard.
98 Unum ] om. Br41
99 distinguatur P8872 V8 Fi24 Br40 Br41 Bo938 ] + Primum… quod est Ed1600
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,13 
prol.| 13.1 <Questio : Quomodo David propheta dicitur ?> Sed oritur questio100: cum David dicatur et sit101 eximius prophetarum, quare apud Hebreos non inter prophetas sed inter agiographa computeretur?
100 que totum informat… questio] Querendum est Mz216
101 et sit] om. Mz216
prol.| 13.2 Hebrei siquidem bibliothecam102 dividunt in tres partes, scilicet in legem, prophetas, agiographa. Legem dicunt quinque libros Moysi. Prophetas octo, scilicet Iosue, Iudices, Samuel, id est duos primos103 Regum, Malachim, id est duos ultimos104 Regum, Ysaiam, Ieremiam, Ezechielem, duodecim prophetas. Novem agiographa, scilicet Iob, Paralipomenom, Psalterium, Esdram. Hester, tres libros Salomonis, Danielem. Omnes alios libros vocant, apocripha scilicet Tobiam, Iudith, Ecclesiasticum, Sapientiam, Machabeos.
102 bibliothecam P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Bo938] Bibliam Ed1600
103 primos] + libros Mz216
104 ultimos] + libros Mz216
prol.| 13.3 Ad hoc105 sciendum106 quod propheta pluribus modis dicitur, scilicet inspiratione, officio, consuetudine.
105 Ad hoc] om. Br40
106 sciendum] + est Mz216
prol.| – Propheta inspiratione dicitur cui Deus inspirando107 revelat secreta seu futura, sic108 Daniel, sic109 David, sic110 Ysaias sic111 et112 Ieremias fuerunt prophete113.
107 inspirando] om. Br41 P8872 (a.corr. marg.)
108 sic] sicut Mz216
109 sic] om. Mz216
110 sic] om. Mz216
111 sic] om. P8872 Fi8 Fi24 Br41 Br44 Mz216
112 et]  om. Bo938 Mz21
113 Ieremias… prophete] Ieremie Mz216
prol.| – Officio propheta est cui fit revelatio futurorum et mittitur ad prophetandum114 illa futura sibi115 divinitas revelatas116. Hoc modo non fuit David aut Daniel propheta, quia neuter missus fuit ad prophetandum117 populo futura118.
114 prophetandum P8872² ( p . corr. ) Bo938 ] predicandum Mz216 Ed1600
115 sibi] om. P8872 Br40 Br41 Br44
116 illa… revelatas] om. Mz216
117 prophetandum P8872² ( p. corr. ) Bo938 ] predicandum Mz216 Ed1600
118 populo futura] om. Mz216
prol.| – Consuetudine propheta dicitur quia habet usum et consuetudinem119 secundum quod Am. excusando se dixit 7.dap «Non sum propheta» id est non habeo usum et consuetudinem prophetandi120, licet haberet officium et inspirationem. Quia igitur David et Daniel non haberent officium prophetandi121, ideo apud Hebreos non ponuntur inter prophetas.
ap Am. 7, 14 Am. 7, 14 .
119 consuetudinem] + prophetandi Mz216
120 prophetandi P8872² (p. corr.) Bo938 ] predicandi Mz216 Ed1600
121 prophetandi P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Br44 Bo938 ] predicandi Mz216 Ed1600
Numérotation du verset Ps. Prol.3675,14 
prol.| <Peroratio allegorica> His visis quia triplex genus hominum hic reficiendum est et ideo triplex panis necessarius est, utamur consilio salvatoris et eamus ad amicum et dicamus ei: «Amice, accommoda michi tres panes quia amicus meus venit de via et non habeo quod122 ponam ante ipsum» (Luce 11.aaq ) . Quia certe «ducentorum denariorum panes non sufficerent123 his ut unusquisque modicum quid accipiat» (Ioannis 6.aar   ) . Sed ipse qui in fractione panis cognitus est (Luce124 ultimo.eas   ), «qui de quinque panibus et duobus piscibus» id est 125 lege, prophetia et psalmisat quinque milia hominum satiavit (Ioannis 6.b  ) au   . Frangat nobis panem istum daviticum et126 cognoscatur a nobis et multiplicetur, ut satiemus ab ipso. Et sic «splendidum in panibus benedicent labia multorum», ut dicitur Ecclesiastici 31.cav   , id est ipsum Dei filium qui «doctrinam quasi prophetiam effundit» (Ecclesiastici 24.d  ) cui est omnis laus et gloria in secula seculorum. Amen127.
aq Lc. 11, 5 Luc. 11, 5 .
ar Io. 6, 7 Ioh. 6, 7 .
as Lc. 24, 35 Luc. 24, 35 .
at quinque panibus…psalmis ] Cf. Beda Venerabilis , Homiliarum Evangelii libri, 2, hom. 2, CCSL 122, lin. 136 sqq. : «Quinque siquidem panes et duos pisces fregit et distribuit discipulis quando aperuit illis sensum ut intellegerent omnia quae scripta erant in lege Moysi et prophetis et psalmis de ipso.»
au Io. 6, 10.
av Sir. 31, 28.
122 quid P8872 Br40 Br41 Fi8] quod Ed1600
123 sufficerent P8872 Fi8 Fi24 Br40 Br41 Bo938] –ciunt Ed1600
124 Luce]! P8872
125 id est Ed1600 ] in P8872
126 et P8872 Br40 Br41 Bo938 Br44] ut Ed1600
127 His visis… Amen. ] om. Mz216



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Prologus ‘Egredimini’ Hugonis de Sancto Caro in Postilla super Psalmos), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_Prol.3675)

Notes :