Hugo de Sancto Caro

Psalmus 109

Numérotation du verset Ps. 109,1 

¶ Psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 109) D14 D30 Tr511 Ω M Ω F ΩS ΩP Ω R ΩX Δ ( ω 1 ω² NAL3255 T77 T79 Fi Bo ) P10525 Bari1 Bari3 P10489 Rusch Ps-G
1Psalmus David Amiatinus Ps-G ( R Q W K V D ) D30 ΩS Ω F Ω R Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G* ; om. D14 , In finem praem. ΩX, inv. Ps-G , + Vox Ecclesie et Christi ad Patrem D30 – ( Glossa ) P106 Rusch
Numérotation du verset Ps. 109,I 

Dixit
Dominus
Domino
meo ¦
sede a dextris meis.
Numérotation du verset Ps. 109,II 

Donec ponam
inimicos tuos2 ¦
2 tuos] om. R
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Ps. 109,2 III

Virgam
virtutis tue3
3 virtutis tue Ps-G* cum ] om. [koinè] iuxta Hier. ep. 106
emittet4 Dominus ex Sion ¦
4 emittet Ps-G cum Ps-R Ps-Med (+Clm343) etc. ] emittit W R* cum Ps-γ Ps-Moz
dominare5
5 dominare Ps-G cum hebr. LXX (HoP* + Sedulius ) Hier. Ep. 36 (hebr. LXX) ] et praem. Vet. lat. (omnes + Clm 343) cum koinè LXX (Rahlfs* + R156) | dominaueris Ps-γ Ps-δ, dominaberis Ps-R Ps-Med (+Clm343) , dominabitur Ps-α Ps-Moz
in medio
inimicorum tuorum.
Numérotation du verset Ps. 109,3 IV

Tecum
principium6
6 principium] + virtutis ΩM*
in die virtutis
tue 7
7 tue] om. Ω R | <divisio.> tue+ D30² , tue’ Tr511 ω² ΩP Fi , tue ¦ P10525 , tue D14 ω 1 P10525 Bari1-3
in splendoribus sanctorum ¦ ex utero
ante
luciferum genui8 te.
8 genui] genuit F
Numérotation du verset Ps. 109,4 V

Iuravit Dominus
et non penitebit
eum ¦
tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech9.
9 <divisio.> eum ¦ ... eternum Tr511 D14 Ω M ΩP Ω R Δ P10525 P15613 Bari1-3 ] eum ¦ eternum ¦ Hi, eum’... eternum ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 109,5 VI

Dominus a dextris tuis ¦
confregit
in die ire sue
reges10.
10 <divisio.> tuis ¦ confregit Tr511 D30 Δ P15613 Bari1-3 ] tuis confregit ¦ D14 ΩP
Numérotation du verset Ps. 109,6 VII

Iudicabit11
11 Iudicabit Ps-G La29 Tr511 D14 D30 Δ P10525 P15613 Bari1-3 Rusch ] iudicavit Ps-G (R), + Dominus
in nationibus
implebit ruinas12 :
12 i. ruinas Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 etc. Rusch cum Ps-R ] i. cadavera Ps-G (R) cum hebr. ; adimplebit r. X Fi
conquassabit13 capita
13 conquassabit] cum quassabit D14
in terra
multorum.
Numérotation du verset Ps. 109,7 VIII

De torrente
in via
bibit14* ¦
14 bibit Ps-GR D) Hi Tr511 La29 P106 ΩSFP²RX P10489 Δ NAL3255 * T77 P15613 Bari1 -3] bibet D14 D30 Cor2 P105 25 Ω MP* NAL3255 ² Rusch Clementina Ps-G , def. T79
propterea exaltabit15
15 exaltabit D14 D30 Cor2 ( BIBET... EXALTABIT : in futuro hebr. et antiq. sic habent tempora consignificata et grecus) Ω M Ω F ΩS ΩP* Ω R ΩX# ω 1 Ω 2 Fi NAL3255 P10525 P15613 Bari1-3 Ps-G ] exaltavit Ps-G ( R² Q D ) Hi P106 ΩP²? T77 Bo, def. T79
caput.

Psalmus 109

Numérotation du verset Ps. 109,1 
marg.| Dixit Dominus] etc. Titulus Ps. David. Titulus patet. In preced. Ps. egit Propheta de Christi Passione, in isto agit de Christi divinitate et de verbi Incarnatione, ut sic interscalariter loquendo videatur esse de Angelis ascendentibus et descendentibus, quos vidit Iacob Gn. 28.c. Intentione hortatur subiici Christo.
marg.| Modus. Tripartitus est Ps. Primo Propheta refert verba Patris de Filio, in quibus natura Divinitatis et humanitatis ostenditur. Secundo, Pater ostendit naturam Divinitatis simpliciter, ibi : Tecum principium. Tertio, Propheta agit de humanitate Christi, ibi : iuravit. Naturam ergo Divinitatis aperiens Propheta, ait :
marg.| {f} Dixit Dominus] Pater.
marg.| {g} Domino meo] Filio, hoc quod sequitur, Sede, etc. Et est congrua continuatio ei, quod supra dixerat Filius, Deus laudem meam ne tacueris. Et hic inducit Propheta Patrem laudantem et respondentem Filio.
marg.| {a} Sede a dextris meis] Ecce magna laus et honor. Et sciendum, quod more nostro ponit hic Propheta, dixit : ut videlicet homo instruatur. Non enim Pater hoc protulit ore, sed effectu, vel dispositione eterna. Unde sic debet legi. Dominus Domino dixit, id est Pater genuit Filium, per quem fieret, quod sequitur. Eadem enim ratione, qua filius dicitur Verbum, eius generatio dicitur dictio. Eccl. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii, Ps. 44. Eructavit cor meum verbum bonum, id est Filium. Vel.
marg.| {f} Dixit] id est eternaliter disposuit.
marg.| {g} Domino meo] id est Filio. Non dicit Dominus meus, sed dicit Domino meo, quia solus Filius factus est Emanuel, Is. 7.c. Et si Pater est Dominus noster per Regnum et potestatem, solus tamen Filius est Dominus noster per nature participationem.
marg.| {h} Sede a dextris meis] id est in equalitate, inquantum Deus, Io. 18.b. Omnia mea tua sunt. Vel inquantum homo, a dextris, id est in potioribus bonis Patris, Act. 7.g. Ecce video celos apertos et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei, Mar. ult. d. Et sedet a dextris virtutis Dei. Sede, inquam.
marg.| {i} Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum] id est plenarie tibi subiiciam, vel adoptatos, vel victos, ut sub te omnes locum teneant, sive gratie, sive pene. Et potest intelligi. {2.289rb} Pedum tuorum. Quantum ad Deitatem et quantum ad humanitatem : deitas enim est pes sustentans. Et dicit in plurali, quia multipliciter sustentat, Hbr. 1.b. Portans omnia verbo virtutis sue. Sub deitate ponuntur omnes inimici, quantum ad manifestationem, quia ante positi erant secundum potestatem. Eccl. 24.a. Superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. Item humana natura est pes, quia est inferior in Christo. Et dicit de hac in plurali, pedum, propter corpus et animam. Is. 41.a. Semita in pedibus eius non apparebit, id est semita peccati in corpore et anima Christi. Sub his pedibus ponentur omnia, maxime in die Iudicii. Is. 63.a. Calcavi eos in ira mea, id est calcabo. Et quod dicit, sede, etc. donec, etc. non intelligendum est, quod amplius non sit sessurus. Li   [donec] enim non est exclusivum, sicut in multis locis ponitur : Sicut ibi in Ps. 122. Oculi nostri semper ad Dominum, donec misereatur nostri. Et Mt. 1.d. Non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Et 1Tim. 4.d. Donec venio, attende lectioni. Chrysost. ponit tale exemplum. Non loquebatur ei, donec mortuus est et numquid tunc ? Non oportet, quia inquit Chrysostomus, negavit, quod fieri potuit, quod vero non potuit fieri, cur negaret ? Hucusque fuerunt verba Patris ad Filium, que recitavit Propheta ; nunc autem convertit se Propheta ad loquendum in Christo, dicens :
Numérotation du verset Ps. 109,1 
moraliter
marg.| Moraliter {f} Dixit Dominus] etc. Hoc dicit David, qui interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis et significat bonum affectum in anima, qui fortis est manu, id est ad eliciendum opus bonum et ideo desiderabilis est Angelis ad videndum. Hic dicit : Dixit Dominus, id est intellectus, vel synderesis, vel ipse Spiritus sanctus.
marg.| {g} Domino meo] etc. id est libero arbitrio, quod est Dominus in regno anime.
marg.| {h} Sede a dextris meis] id est in bonis spiritualibus requiesce. Liberum enim arbitrium ad modum avis volitat huc et illuc, quia nihil est mente fugacius. Sed fatua est avis, que residet in sterquilinio, vel laqueo : Sic fatuum est multorum arbitrium, qui multa loca circumeundo volitant, modo cogitantes penitentia tali, vel tali facienda, modo de religione illa, vel illa intranda : Et tandem, nec hic, nec ibi resident, sed sicut scabrones in sterquilinio et laqueis divitiarum et peccatorum aliorum faciunt sessionem, Lam. 3.g. Sessionem eorum et resurrectionem vide.
marg.| Divitie autem et temporalia stercora sunt secundum iudicium Pauli, Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror, ut stercora. Item laquei sunt, 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum Diaboli. Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt et in tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium. Hec autem sunt a sinistris, sicut dicitur Prv. 3.b. In sinistra illius divitie et gloria. A dextris autem non sunt laquei, nec immunditie, sed munditia et vita eterna. Unde ibidem Longitudo dierum in dextera eius.
marg.| Ideo debet sedere liberum arbitrium a dextris, id est illa eligere, que ad illam vitam perducunt et in illis manere, non ad horam, sed semper. Unde sequitur :
marg.| {i} Donec ponam] dicit bonus affectus inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est donec subiecti sint tibi penitus inimici tres, de quibus dicitur : Mundus, caro, Demonia, etc. Hec autem superat bonus affectus et ponit sub pedibus liberi arbitrii, quia sicut animalis homo non percipit ea, que sunt Spiritus Dei, sic cor affectum dulcedine Dei abominabitur voluptatem peccati, quia gustato spiritu desipit omnis caro.
marg.| Nec solum peccare contemnit animus sic affectus, sed etiam in eis, que in mundo agere licet, occupari renuit, ut dicitur de B. Augustinus displicebat ei quicquid agebat in seculo pre dulcedine Dei et decore domus Dei, quam dilexit.
marg.| {k} Virgam virtutis tue emittet Dominus ex Sion] Hoc est bonum thema in Nativitate Beate Virginis, ut prophetando dicat Propheta Christo.   [Virgam virtutis tue] id est Beatam Virginem.
marg.| {l}* Emittet Dominus ex Sion id est de Iudeis, de quibus nata est. Quod autem beata Virgo nata sit virga, habetur et authoritate et ratione. Dicit enim Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, etc. Quod exponit Ecclesia cum sic cantata : « Virgo Dei Genitrix virga est flos filius eius ». Nm. 34.c. Consurget virga ex Israel. Ratione autem similitudinis idipsum potest ostendi : Virga enim non recipit virtutem fructificandi ex commixtione seminum, sed ex pluvia et rore celi ; sic Beata Virgo non concepit ex virili semine, sed mystico spiramine, Is. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet Salvatorem. Item Ps. 84. Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum. Non dicit reddet, sed dabit, quia non suscepit semen, ut alie terre. Dicitur autem non tantum virga, sed virga virtutis Dei. Et hoc tripliciter.
a Corpus antiphonalium officii n° 7709
marg.| Virtus enim Dei dicitur triplex, scilicet Dei potentia et Dei misericordia et virtus a Deo infusa. De prima Ps. 20. Exaltare, Domine, in virtute tua. Secundum hoc Beata Virgo dicitur virga virtutis, quia in ipsa virtus Dei, id est potentia, mirabilia operata est,scilicet quod Deus homo, quod Verbum caro, quod Mater virgo et alia plura. Unde dicitur ei, Lc. 1.d. Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Secundum hoc bene significata est per virgam Aaron, qua operatus est mirabilia in terra Egypti De secunda virtute, scilicet de misericordia, dicitur in Collecta. Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserendo manifestas. Et in Ps. 53. In virtute tua iudica me, id est in misericordia. Secundum hoc Beata Virgo dicitur virga virtutis, quia in ipsa fecit nobiscum misericordiam, sumendo pro nobis carnem ex ea. Lc. 1.g. Per viscera misericordie Dei nostri, etc. Item, quia ipsa mater misericordie et advocata nostra et impetrat nobis misericordiam. Sicut dicit
marg.| Beatus Bernardus Securum accessum habes homo ad Deum, ubi habes ante Filium matrem, etc. Et secundum hoc significata est per virgam Assueri. De qua Esth. 5.a. dicitur, quod extendit contra eam virgam auream et hoc fuit in signum clementie. Sic Deum Beata Virgo nobis dedit, ut ipsa mediante, gratiam eius inveniremus apud Deum, Esth. 15.c. Accede igitur et tange sceptrum. De tertia virtute Dei, scilicet de virtute infusa, Ps. 67. Dominus dabit virtutem et fortitudinem plebi sue. Sic optime fuit Beata Virgo virga virtutis, quia plena fuit omni gratia et virtute. Unde dixit ei Angelus, Lc. 1.c. Ave gratia plena. Secundum hoc bene significata est per virgam Aaron, Nm. 17.c. que germinavit et floruit et fronduit et fructum fecit.
Numérotation du verset Ps. 109,2 
marg.| {k} Virgam virtutis tue] quasi dicat, Deus Pater dixit inimicos ponendos scabellum : Sed non in futuro tantum implebitur, sed et in presenti incipiet. Et unde inceperit, ostendit, dicens :   [Virgam virtutis tue emittet Dominus ex {2.289va} Δ   Sion] id est potentie tue regnum, non quo regnas sine principio apud Patrem, sed temporale, quod cepit a Christianis, cuius tamen non erit finis. Incipiet a Hierusalem, secundum quod dicitur Is. 2.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem. Et Lc. ult. g. Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatum in omnes gentes, incipientibus a Hierusalem. Et sic emissa virga o tu Christe.
marg.| {a} Dominare] id est dominaberis, sicut alia littera habet.
marg.| {b} In medio] etc. id est in cordibus eorum, qui prius erant inimici. Vel   [in med. inimicorum tuorum] id est Ecclesia constituta inter malos. Vel communiter :   [In medio inimicorum tuorum] id est super inimicos. Ipse enim Christus dominabitur omnibus bonis per voluntatem et inimicis per potestatem. Unde Is. 45.d. Mihi curvabitur omne genu, Apc. 19.c. Rex regnum et Dominus dominantium.
Numérotation du verset Ps. 109,2 
moraliter
marg.| {k} Virgam virtutis] etc. Moraliter. Virga est correctio, 1. Cor. 3.d. Quid vultis ? In virga veniam ad vos, etc. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. Hec tunc est virga virtutis divine, cum correctum emendat. Hec est enim virtus Dei. Prv. 23.b. Noli subtrahere a puero disciplinam, si enim percusseris eum virga, non morietur ; percuties eum virga et animam eius de inferno liberasti. Hanc.
marg.| {l} Emittet Θ   Dominus ex Sion] cum fit ex pura intentione et ex caritate. Sion enim interpretatur speculatio, quia homo, qui alium corrigit, semper debet Deum habere pre oculis, ut eum moveat honor Dei et utilitas proximi. Unde Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, id est de incendio dilectionis. Hac virga debent percuti pueri sensu, Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit eam. Unde et bene subdit.
marg.| {a} Dominare] id est dominium exerce. Non in bene agentibus, sed.
marg.| {b} In me] etc. quasi dicat, in illis, qui sunt peccatores et mali debet fieri correctio et exerceri dominatio, Gn. 9.a. Terror vester, ac tremor sit super cuncta animantia terre. Gregorius Terror, ac tremor, quia esse super animalia precipitur, profecto esse super homines prohibetur. Idem. Ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini subiacere prostrati. Idem. Summus itaque locus bene regitur, cum is, qui preest vitiis potius, quam fratribus dominatur.
Numérotation du verset Ps. 109,3 
marg.| {c} Tecum principium] Secunda pars, ubi inducit Patrem loquentem ad Filium et ostendentem naturam Deitatis simpliciter. Et primo ostendit quod est eternus et omnipotens cum Patre. Unde dicit ei Pater : {2.289vb} Tecum principium, id est eadem authoritas dominandi et principandi est mihi tecum. Pater dicitur principium, Ioa. 1.a. In principio erat Verbum. Et Filius dicitur principium, Io. 8.d. Ego principium, qui et loquor vobis. Sed Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio. Et nota, quod dicit : Tecum principium sine verbo, in quo notatur eternitas, que tempus non concernit. Et bene dico : Tecum principium et hoc apparebit.
marg.| {d} In die] id est in die iudicii, quando manifestaberis in virtute iudicandi. Et hoc.
marg.| {e} In splendoribus] etc. id est quando Sancti splendebunt sicut Sol. Mt. 13.f. Fulgebunt iusti sicut Sol. Secundo, ostendit consubstantialitatem Filii cum Patre. Unde dicit Pater.
marg.| {f} Ex utero] id est ex secreta substantia mea.
marg.| {g} Ante Luciferum] etc. id est ante omnem creaturam, ut ex parte totum intelligatur. Ostendit autem hic, quod singularis est generatio, cum dicit : Genui. Et naturalis, cum dicit. Ex utero. Et quod eterna, cum dicit : Ante Luciferum. Moraliter loquitur Dominus et ad hominem iustum, dicens :
marg.| {c} Tecum principium] quasi dicat cogita et tracta tecum, quod tu adhuc es in principio bone vite et hoc non cum es in nocte peccati, sed cum es.
marg.| {d} In die] etc. id est in fulgore virtuose vite, secundum illud Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit, Ps. 76. Et dixi, nunc cepi. Et alibi Ps. 37. Tota die contristatus ingrediebar. Et hoc facies.
marg.| {e} In splendoribus] etc. id est te adhuc incipientem reputabis, si comparas diem virtutis tue splendoribus Sanctorum, id est vitam tuam vite eorum, que ita splendida et fulgens fuit, quod in respectu illius vita tua tenebrosa est. Unde Iob. 33.d. Respiciet homines, id est Sanctos et dicet, peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi. Et Iob. 5.a. Voca ergo, si est, qui tibi respondeat et ad aliquem Sanctorum convertere, quasi dicat, nullum de Sanctis invenies, qui vitam tuam non excedat et ideo quantumcumque iustus tibi videaris, merito poteris te reputare incipientem. Sed nec hoc principium debes tibi ascribere, sed Domino, a quo habes illud, unde subdit.
marg.| {f} Ex utero] etc. Uterus Domini, ex quo gignit et in quo portat peccatores, est eius patientia, Is. 46.a. Audite me, domus Iacob, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva, usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. In hoc utero patientie portat Dominus peccatores expectando ad penitentiam et ex eo gignit, cum eis voluntatem bonam immittit. Et hoc est.
marg.| {g} Ante Luciferum] id est cum ipsi adhuc sint tenebre et non lux, Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Hec, que hic hortatur Dominus facere supra dicit esse Propheta fecisse, dicens : Et dixi nunc cepi et non mihi hanc inceptionem ascripsi, sed dixit Ps. 76. Hec mutatio dextere Excelsi.
Numérotation du verset Ps. 109,4 
marg.| {h} Iuravit Dominus] Tertia pars, ubi agit de humanitate Christi et primo agit de eius Sacerdotio. Unde dicit : Iuravit Dominus Pater, id est firmiter statuit et promisit, hoc quod sequitur :   [Tu es Sacerdos] etc. Hbr. 7.c. Illi quidem sine iureiurando Sacerdotes facti sunt ; hic autem cum iureiurando. In tribus locis legitur Dominus iurasse, scilicet hic filio. Et infra David. Iuravit Dominus David veritatem. Et Abrahe. Gn. 22.c. Per memetipsum iuravi, etc.
marg.| {i} Et non penitebit eum] id est non detractabit. Penitentia enim non cadit in Deum 1Rg. 15.f. Neque enim homo est, ut agat penitentiam. Sed videtur contrarium ibidem c. Penitet me, quod constituerim Saul Regem. Et eodem in fin. Lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum penitebat, quod constituisset Regem Saul super Israel. Sol. Loquitur humano more. Et quod fuit illud iusiurandum, subdit.
marg.| {k} Tu es Sacerdos] o Christe, in eternum, non ad tempus, sicut Sacerdotium Aaron ad tempus fuit. Unde Hbr. 9.c. Iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sed contrarium videtur Eccl. 45. Statuit ei Testamentum. Solutio : Eternum fuit non duratione, sed figuratione. Sacerdos dico.
marg.| {l} Secundum ordinem Melchisedech] qui obtulit Abrahe panem {2.290ra} Δ et vinum, Gn. 14.d. In figura Sacerdotii Christi, qui panem et vinum in corpus et sanguinem suum consecravit. Mt. 26.c. Melchisedech etiam videtur fuisse gentilis et per hoc significatur translatio Sacerdotii de Iudeis ad Gentes.
marg.| Christus comparatur Melchisedech
- Propter ritum Sacerdotii, Io. 6.f. Panis, quem ego dabo, caro mea est, etc. Lev. 26.b. Vetustissima veterum comedetis et vetera novis supervenientibus proiicietis. Non dixit vetera, quasi sicut a tempore legis, sed vetustissima, scilicet ante legem, ut in tempore Melchisedech.
- Quia fuit sine genealogia, Hbr. 7. sicut Christus, Mt. 12.d. Que est mater mea, etc. Et Dt. 33.a. Qui dixit patri suo et matri sue, nescio vos.
- Quia Rex Salem, id est pacis, sic et Christus, Is. 9.b. Princeps pacis, Hbr. 7.a. Melchisedech Rex Salem Sacerdos, etc.
- Quia ipse benedixit Abrahe, Gn. 14.d. Melchisedech Rex Salem, proferens panem et vinum (erat enim Sacerdos Dei altissimi) benedixit ei. Et Christi est benedicere, Nm. 6.d. Ego benedicam eis.
- Quia date sunt ei decime. Sic Christo, Phil. 2.b. Qui operatur in vobis velle et perficere.
Numérotation du verset Ps. 109,4 
moraliter
marg.| {h} Moraliter iuravit Dominus Quoniam iuravit Dominus pro sacerdotibus, sed modo propter eorum malitiam iurat contra eos. Sicut Ez. 34.b. Vivo ego dicit Dominus pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri, ecce ego ipse requiram super pastores gregem meum, Mal. 2.a. Et nunc ad vos, o Sacerdotes mandatum hoc, si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam Nomini meo, Iob. 12.d. Ducit Sacerdotes eorum inglorios et optimates supplantat : Nec mirum, quia modo sunt multi.
marg.| Non {l} secundum ordinem Melchisedech sed contra ordinem eius. Ipse enim fuit Rex Salem, id est pacis et iustitie, ipsi autem sunt duces belli et iniustitie. Item Melchisedech fuit sine genealogia, * isti vero abundant in prole carnali et edificant Sion in sanguinibus, id est Ecclesiam in consanguineis, quibus dant prebendas et dignitates in Ecclesiis suis, Iob. 21.a. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum, Hab. 2.c. Ve qui edificat Sion sanguinibus et preparat urbem in iniquitate, Mi. 3.c. Audite hec Principes domus Iacob et Iudices domus Israel, qui abominamini Iudicium et omnia recta pervertitis, qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate. Et bene dicit, omnia recta pervertitis. quia ipsi pueros preficiunt in dignitatibus et senes subiiciunt illis, Eccl. 10.b. Vidi servos in equis et Principes ambulantes quasi servos super terram. Nec tantum iurat contra eos, sed et punit eos. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 109,5 
marg.| Deinde convertit se ad Deum Patrem, dicens {a} Dominus] id est iste Sacerdos, existens.
marg.| {b} A dextris tuis] sicut supra dixisti ei, Sed a dextris meis.
marg.| {c} Confregit] id est infirmos reddidit.
marg.| {e} Reges] id est illos, qui ut regnarent et magni viderentur nomen Christi delere volebant. De quibus supra dictum est. Astiterunt Reges terre, etc. Hoc autem fecit.
marg.| {d} In die ire sue] occulte, cum offendentes in lapidem humilem ceciderunt, de quo habetur Mt. 21.d. Nam in iudicio, quando veniet manifestus lapis cadens super eos, qui nunc super lapidem cadunt, conteret eos, Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Interim vero.
Numérotation du verset Ps. 109,5 
moraliter
marg.| {a} Dominus a dextris tuis] etc. Reges enim, id est prelatos Ecclesie, confringit Dominus a dextris, id est in prosperitate. Prodiit enim ex adipe iniquitas eorum, Iob. 31.a. Ad dexteram orientis calamitates mee illico surrexerunt.
marg.| {d} In die ire] dies ire Dei, est prosperitas, Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum, id est prosperitas. Que recte dicitur dies ire, secundum quod dicit Gregorius Continuus successus temporalium {2.290rb} eterne reprobationis est indicium. Vel pauperi et humili loquitur hic, dicens.
marg.| {a} Dominus] est   a dextris tuis, ut te adiuvet, supra Qui astitit a dextris pauperis, etc. Et alibi, Ps. 15. A dextris est mihi, ne commovear. Sed non sic de divitibus et sublimibus, quia.
marg.| {c} Confregit] id est confringet.
marg.| {d} In die ire sue] id est in die iudicii.
marg.| {e} Reges] terrenos et ecclesiasticos et etiam omnes superbos. Sap. 6.a. Iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet et potentes potenter tormenta patiuntur. Is. 2.c. Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur.
Numérotation du verset Ps. 109,6 
marg.| {f} Iudicabit in nationibus] id est diiudicabit et discutiet minora peccata populorum Gentilium. Et si, qui ad eum reverti voluerint, numquid repellet ? Numquid, immo.
marg.| {g} Implebit ruinas] id est illos, qui se humiliant et a superbia, qua contra Deum erecti fuerunt, cadunt humiliter, implebit charismatibus suis sicut Paulum. Et numquid erunt alique tales ruine ? Erunt utique. Quia.
marg.| {h} Conquassabit] humiliando capita multorum, que contra Deum eriguntur. Et hoc.
marg.| {i} In terra] id est dum sunt adhuc super terram in vita ista. Sed posset aliquis querere. Quomodo poterit Christus hoc facere ? Unde huic questioni respondens, dicit quod hoc meruit in Passione et humilitate. Unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 109,6 
moraliter
marg.| {f} In die illa, iudicabit in nationibus id est nationes cum assessoribus suis, id est cum Sanctis suis. De quibus Ps. 50.b. Iudicabunt sancti nationes. Et de bonis.
marg.| {g} Implebit ruinas] Angelorum. Quod alibi orat Propheta, Ps. 50. Benigne fac, etc.
marg.| {h} Et conquassabit capita] etc. scilicet reproborum. Capita multorum sunt prelati divites, Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, optimates capita populorum, Sap. 6.a. Audite Reges et intelligite, discite iudices finium terre, prebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est vobis potestas a Deo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes vestras scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, etc. Alia littera habet :   [Conquassabit capita in terra copiosa] id est prelatos in opulentia terrena, 4Rg. 25.b. Rex Iuda excecatus est in Reblata, que interpretatur multa hec ; Et Saul et filii eius occisi sunt in monte Gelboe, qui interpretatur acervus arenarum.
marg.| {i} In terra] non viventium, sed mortuorum. De qua Iob. 10.d. Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miserie, etc. Vel sic : In terra, id est propter terrena, que dilexerunt, scilicet divitias et delicias et honores terrenos, Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram. Nec mirum, si ita conquassabuntur et damnabuntur, quia hic noluerunt strictam viam tenere, que ducit ad vitam. De qua via subdit, quod Christus eam tenuit dicens.
Numérotation du verset Ps. 109,7 
marg.| {k} De torrente in via bibit] vel bibet, Torrens est, qui de guttis pluviarum collectus redundat, currit et deficit ; per hunc ergo recte cursus et fluxus humane mortalitatis accipitur, ubi homines nascuntur, vivunt et moriuntur et iterum succedunt et decedunt, nec permanent. De hoc ergo torrente Dominus bibit nascendo, laborando, moriendo. Et hoc.
marg.| {l} In via] huius vite. De qua dicitur in Ps. 18. Exultavit, ut gigas ad currendam viam. Et quia hoc fecit.
marg.| {m} Propterea exaltavit] Deus Pater.
marg.| {n} Caput] eius dando ei potestatem, Phil. 2.a. Factus est obediens usque ad mortem, etc. Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
Numérotation du verset Ps. 109,7 
moraliter
marg.| {k} De torrente in via bibit] scilicet Christus de Passione, ut dictum est. Et
marg.| {m} Propheta exaltavit caput] Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. Unde illi, qui nolunt hic bibere de torrente tribulationis, non exaltabuntur eorum capita, sed conquassabuntur. Si enim Christum oportuit pati et ita intrare in gloriam suam, quomodo, qui nihil volunt pati, intrabunt in alienam ? Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris ? Propterea cognatis suis, qui volebant exaltare caput, dicente matre eorum. Mt. 20.c. Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram, tuam et unus ad sinistram in regno tuo ; respondit Dominus : Nescitis, quid petatis, potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? quasi dicat, non potestis exaltari mecum in regno, nisi prius bibatis de supplicio. Propterea dicit unus eorum, scilicet Ioannes, Apc. 20.c. Ego Ioannes particeps in tribulatione et regno.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 109), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_109)

Notes :