Hugo de Sancto Caro

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava
psalmus David2.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I

Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III

Et anima mea turbata est valde ¦ et4
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ?
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV

Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D)Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,6 V

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI

Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis |
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R |
rigabo.
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII

Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
inter omnes inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX

Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X

Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius et al. codd.) . Cf. HIERON., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco 'VEHEMENTER' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet MOD [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ». ¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
convertantur
et erubescant
valde velociter.

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 
marg.| Domine, ne in furore tuo, etc. Titulus. In finem Psalmus David pro octava. Supra egit Propheta de hereditate eterna. Sed quia timet expelli ab ea, ideo penitet. Et propter hoc sequitur Psalmus iste, qui est primus penitentialium Psalmorum. A timore enim concipitur penitentia : Sicut dicitur Is. 27.d. A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis. Octava dicitur, tempus adventus Domini ad iudicium. Dixerunt quidam post septem millia annorum incepturum esse octavum millenarium resurgentium. Sed quia non est nostrum nosse tempora, vel momenta, que Pater posuit in sua potestate : Etsi sciamus quantum temporis a principio Mundi fluxerit, non tamen scire possumus, quantum usque ad finem fluxurum sit. Potius ergo dicitur octava dies iudicii, non quia post septem millia annorum, sed quia post hanc vitam, que septem diebus volvitur, incipiet. Vel {2.12ra} peracto septenario humane vite, qui constat ex quaternario, qui pertinet ad corpus, quia constat ex quatuor elementis et subiicitur quatuor temporibus, scilicet veri, estati, autumno, hiemi et ex ternario, qui pertinet ad animam propter triplicem vim, rationabilem, concupiscibilem, irascibilem, que diligit Deum sub hoc ternario, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente. Est autem psalmus iste primus septem penitentialium, qui septem sunt, quia quicquid in septenario huius vite committitur, eorum psalmodia, habita contritione, dimittitur. Et est sensus tituli. Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, est David, id est cuiuslibet penitentis, scriptus pro octava, id est pro timore octave.
marg.| In Psalmo isto sunt quatuor partitiones. Primo ponit premium, in quo captat benevolentiam ex iudicis potestate et petit misericordiam ex sui infirmitate et facit deprecatoriam confessionem, que non valet apud secularem, sed apud celestem Iudicem, apud quem accusatio est excusatio. Secundo exponit erumnas penitentis, ibi : Laboravi. Tertio ostendit se correctum, ut separetur a malis, ibi : Discedite a me. Quarto, pro inimicis convertendis orat, ibi : Erubescant, etc. In prima parte in persona penitentis captat Propheta benevolentiam a persona iudicis, ibi : Domine. Secundo petit, ne damnetur, ibi : [Ne in furore] etc. Tertio ne puniatur in Purgatorio, ibi :   [Neque in ira] etc. Quarto petit misericordiam contra multiplicem infirmitatem, que impedit hominem, ne convertatur ad Dominum, ibi : Miserere mei, Domine. Et opus est, Quoniam infirmus sum. Quinto, petit gratiam, que sanat, ibi : Sana me, Domine. Sexto, ostendit triplicem infirmitatem suam. Prima est carnis, ibi :   [Quoniam infirmus sum] Secunda est superioris partis rationis, ibi :   [Quoniam conturbata sunt ossa mea] Tertia est inferioris partis rationis, ibi : Et anima mea turbata est valde. Septimo, petit auxilium accelerari, ibi : Sed tu, Domine, usquequo ? Octavo, petit perfectam conversionem, ibi :   [Convertere Domine] efficaciter. Nono, petit liberationem ab instantia tentationum et a stimulis carnis, ibi :   [Et eripe animam meam] Decimo, petit perfectam sanitatem, ibi :   [Salvum me fac] Ad ultimum ostendit quod misericordia Dei est causa efficiens predictorum, ibi : Propter misericordiam tuam. Et ostendit opportunitatem faciendi predicta, ibi :   [Quoniam non est in morte, qui memor sit tui] In persona ergo penitentis in iudicio timentis argui orat Ecclesia dicens.
Numérotation du verset Ps. 6,2 
I
marg.| {a} O Domine] potens.
marg.| {b} Ne in furore arguas me] id est in iudicio, quando furiosus apparebis, ne punias me.
marg.| {c} Neque in ira tua corripias me] Idem repetit : in Greco enim idem est furor et ira. De hac ira Ps. 2. Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo. Et Mt. 3.b. Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira. Tunc autem arguet Dominus, cum dicet : Esurivi et non dedistis mihi manducare, etc. Mt. 25.d. Vel diversificetur. Furor est gravior ira. Furiosus erit itaque Dominus in iudicio damnandis, non quod furor cadat in eum, sed quia illi effectum tamquam furoris sentient. Iracundus erit illis, quos Purgatorium emundabit. Illa tamen pena quamvis sit brevis, maior erit omni pena, que in via possit haberi. Vel per iram intelligi potest ignis, qui precedet ante iudicium. Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet. Ab utraque pena petit penitens liberari, dicens : Domine, ne in furore tuo arguas me, id est ne convincas me, ut eterno supplicio punias, quo punientur, qui sine fundamento fidei decesserunt. Neque in ira tua corripias me, id est non in Purgatorio uras, quo urentur, qui secum lignum, fenum, stipulam deportaverunt : Sed hic ure, hic seca, sicut dicit Augustinus Unde Gregorius dicit, Sancti presentem penam lucrum putant, quia per hanc eternam evadere non ignorant. Idem : Iustus hic debet atteri, ut in iudicio purgatus mereatur inveniri.
marg.| Timenda est autem dies Iudicii propter multa. Primum est, quia apparebit Dominus tamquam furibundus. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius ? Et quis stabit ad videndum eum ? Ps. 89. Quis novit potestatem ire tue et pre timore tuo iram tuam dinumerare ? Iob. 14.c. Quis mihi tribuat, ut in Inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus ? Ibi dicit Gregorius quod mali mallent esse in inferno, quam videre Christum iratum, Apc. 6.d. Dicent montibus et petris, cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, quoniam veniet dies magnus ire ipsorum : Et quis poterit stare ? Secundum est, quia omnes creature pugnabunt contra insensatos, {2.12rb} et damnatos, Sap. 5.d. Accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Et in eodem post : Pugnabit cum illo Orbis terrarum contra insensatos. Tertium est propter commotionem et perturbationem elementorum, Is. 24.d. Confractione confringetur terra, agitatione agitabitur terra, etc. Ioel. 3.c. Sol et Luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum. Is. 29.b. Eritque repente confestim a Domino exercituum in tonitruo et commotione terre et voce magna turbinis et tempestatis et flamma ignis et erit sicut somnium visionis nocturne, multitudo omnium gentium. Quartum est, quia qui modo percutit virga, tunc percutiet gladio. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium. Item Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ; Apc. 1.d. De ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat, Is. 27.a. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et gravi super Leviathan. Quintum est, propter districtam iustitiam eius, que non poterit aliquo modo flecti muneribus. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die furoris Domini. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Sextum est, propter incertitudinem salutis, Eccl. 9.a. Nemo scit utrum odio, an amore dignus sit. Septimum propter insufficientiam meritorum, Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Octavum, propter paucitatem electorum. Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Nonum est propter revelationem peccatorum. Mt. 10.c. Nihil opertum, quod non reveletur et occultum, quod non sciatur. Hieronymus Peccata, que hic non delentur per penitentiam, in iudicio revelabuntur : Et hec erit maxima confusio peccatorum, 1Cor. 4.a. Illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Propter hoc dicitur Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Ier. 29.f. Ego sum testis et iudex. Decimum propter amissionem eterni gaudii. Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Undecimum, propter recordationem peccatorum. Ps. 129. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit. Duodecimum, propter maledictionem eterni iudicii, Mt. 15.d. Ite maledicti in ignem eternum. Decimum tertium propter subtilitatem inquisitionis, So. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis. Decimum quartum, propter irrevocationem sententie. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Decimumquintum, propter accusationem creaturarum. Unde Bernardus Venient ante tribunal Iudicis et adversus eos audietur clamor eorum, quorum vixere stipendiis, nec diluere peccata. Decimumsextum est, quia Omnipotens erit Iudex, nec timebit aliquem, Ex. 15.a. Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen eius. Sap. 6.b. Potentes potenter tormenta patientur, non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam. Decimumseptimum est, quia Sanguis Christi clamabit contra peccatores, Is. 26.d. Revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra intersectos suos. Hbr. 12.f. Sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel.
Numérotation du verset Ps. 6,3 
II
marg.| {d} Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum] Mira allegatio, infirmitatem ponere causam miserendi, cum Medico seculari nummi soleant ostendi causa medendi. Augustinus Argumentum pietatis, est ostensio infirmitatis. Nam qui Medico infirmitatem ostendit et nullum munus, pietatem in Medico ostendit. Pietatem ergo iudicis allegans in ostensione sue infirmitatis, dicit, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Est multiplex infirmitas, scilicet nature, Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris. Item pene. Ps. 37. Sagitte tue infixe sunt mihi, Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Item culpe, ut hic : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Item consuetudinis. Ps. 30. Infirmata est in paupertate virtus mea. Soneca : Non est locus remedio, dum vitia mores fiunt. Item fidei, Rm. 14.a. Qui infirmus est, olus manducet. Item gratie, 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Item conscientie perturbate. Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabit Deus hereditati tue et infirmata est, tu vero perfecisti eam, 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. Iste due infirmitates ultime sanant alias.
marg.| {e} Sana me, Domine] tua medicina. Et opus est.
marg.| {a} Quoniam conturbata sunt ossa mea] id est omnes virtutes, vel vires anime, a priore statu per tentationem {2.12va} Diaboli. Iob. 30.d. Ossa mea aruerunt pre caumate, id est pre nimio fervore tentationis. Ps. 101. Ossa mea sicut cremium aruerunt   [Conturbata] id est ex toto turbata. Vel conturbata, id est tecum turbata et Dei et hominis co¶operatione sustentatur homo. Nota, quod septem sunt, que sanant et purgant peccatores, que etiam tanguntur in Glossa Primum est Baptismus. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in Regnum Dei. Secundum est eleemosyna. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. Tertium est martyrium. Augustinus Omnia falce martyrii resecantur. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem, etc. Quartum est conversio fratris errantis. Iac. ult. d. Si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum. Ier. 15.d. Si converteris, convertam te. Quintum est remittere in se peccanti. Lc. 6.f. Dimittite et dimittetur vobis. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Sextum est fletus et satisfactio. Mt. 5.a. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Septimum est perceptio Corporis Christi. Io. 6.e. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum.
Numérotation du verset Ps. 6,4 
III
marg.| {b} Et anima mea turbata est] id est superior pars rationis a priori statu turbata est, ita quod Martha non est frequens circa ministerium, nec Maria presidet ad contemplandum Deum. Unde addit   [Valde]
marg.| {d} Sed tu, Domine, usquequo ?] differs auxiliari et sanare, quasi quare non statim sanas ? Amanti enim nihil satis festinatur. Sed Dominus differt sanare, ut crescat desiderium. Unde Gregorius Desideria dilatione crescunt. Item ut gratius sit donum. Seneca Quod gratum vis haberi, raro effice. Item melius sapiunt, que pluris emuntur. Item ut melius custodiatur illatum. Unde Augustinus Facilitas venie parit incentivum delinquendi. Item ut purgetur cor. Unde Gregorius Differens cruciat et cruciando purgat. Item ut consideretur gravitas morbi. Gregorius Cum se expedire nititur, tunc veraciter conspicit, quam duris nexibus retinetur, vel sic ab isto loco.   [Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum] id est anima mea infirmatur et iustitiam sustinere non potest. A quo reatu   [sana me] Et hoc.
marg.| {a} Quoniam conturbata sunt ossa mea] id est vires anime ad penitentiam conturbantur.
marg.| {b} Et anima mea] id est ratio.
marg.| {c} Turbata est valde] ad penitentiam. Ergo et
marg.| {d} Tu, Domine, usquequo ?] differs sanare et veniam dare. Velocitas enim mora est exspectanti. Sed Dominus differt propter causas, quas supra diximus.
Numérotation du verset Ps. 6,5 
IV
marg.| {e} Convertere Domine] mihi iam converso, ut amplius convertar. Vel   [Convertere] id est fac me converti. Vel   [Convertere] ab ira et vindicta ad misericordiam. Dominus convertit se ad Petrum. Lc. 22.g. Conversus Dominus respexit Petrum.
marg.| {f} Et eripe] quasi cum violentia.
marg.| {g} Animam meam]
marg.| Eripe animam
marg.| Herentem per delectationem. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea. Et alibi. Adhesit in terra venter noster.
¶ Infixam per peccati iterationem. Ps. 681 a: Infixus sum in limo profundi.
¶ Ligatam per consuetudinem. Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis. Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos, etc.
¶ Detentam per desperationem, vel contemptum. Lc. 11.c.
a Ps. 68, 3.
1 Ps. 68] corr., Ps. 43 Ed1703
prol.| Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, que possidet, cum autem fortior supervenerit, universa arma eius aufert, etc. Seneca. Avellenda sunt, quecumque cor laniant, que si avelli non possunt, etiam cor cum ipsis avellendum est.
marg.| {h} Salvum me fac] non propter mea merita. Sed
marg.| {i} Propter misericordiam tuam] Ad Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Lam. 3.c. Misericordie Domini multe, quod non sumus consumpti. Et {2.12vb} opus est ut sanes, quia post hanc vitam non est locus venie. Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 6,6 
V
marg.| {k} Quoniam non est in morte, qui memor sit tui] In morte, id est post mortem ad litteram Eccl. 11.b. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Et in eodem 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud Inferos. Eccl. 17.d. Ne demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere, a mortuo quasi nihil perit confessio. Vel in morte peccati. Prv. 18.a. Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
marg.| {l} In inferno autem quis confitebitur tibi] quasi dicat, nullus, quia in Inferno nulla est redemptio. Is. 38.d. Quia non Infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te, non exspectabunt, qui descendunt in lacum veritatem tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,7 
VI
marg.| {m} Laboravi] Secunda pars, in qua enumerantur erumne et pene penitentis, que consistunt in sex. Primo, in satisfactionis labore, ibi :   [Laboravi] Secundo, in cordis contritione, ibi :   [In gemitu meo] Tertio, in lacrimarum effusione, ibi :   [Lavabo] etc. Quarto, in bonorum operum ubertate, ibi :   [Rigabo] etc. Quinto, in timoris anxietate, ibi :   [Turbatus est a furore oculus meus] Sexto, in peccatorum confessione, ibi :   [Inveteravi] etc. Dicit ergo : Laboravi. Primo nota, quod duplex est labor, corporalis et spiritualis. Corporalis quandoque est malus, ut qui fit ex avaritia : Unde Poeta : « Impiger extremos currit mercator ad Indos ».
marg.| Spiritualis, alius spiritualis corporalis, alius spiritualis tantum. Spiritualis corporalis, est labor penitentie et predicationis : Et ideo dicitur spiritualis, quia fit pro eis, que sunt spiritus. Spiritualis tantum, est labor contemplationis, quia in spiritu fit et pro spiritu. De labore penitentie hic agit, dicens : Laboravi, scilicet vigilando, ieiunando, orando et huiusmodi. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibite membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Gal. 5.d. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nec solum debet esse labor exterior, sed etiam interior : Et hoc est.
marg.| {n} In gemitu] Ier. 6.g. Filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctumque amarum. Mi. 4.c. Dole et satage quasi parturiens. Ps. 37. Rugiebam a gemitu cordis mei.
marg.| {o} Lavabo] aquis lacrimarum. Augustinus Lacrime lavant peccata, que pudor est confiteri. Ier. 4.d. Lava a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salvus fias. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote.
marg.| {p} Per singulas noctes lectum meum] Ad litteram. Lam. 1.a. Plorans ploravit in nocte : Contra hypocritas, qui flent de die, ut videantur ab hominibus.
marg.| Contra quos dicit Seneca : Deo, non hominibus gratias offeramus.
marg.| {q} Lacrimis meis stratum meum rigabo] quod maius est. Lavare enim est, quantum ad superficiem : Rigare vero quantum ad intima. Vel sic : Lectus, voluptas peccati : Stratum cumulus peccatorum. Et est sensus ; Lavabo per singulas noctes, id est per singula peccata : Lectum meum, id est voluptatem, sicut lavatur sordida cutis ne macula maneat. Lam. 2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem.   [Lacrimis meis stratum meum rigabo] id est cumulum peccatorum per imbrem lacrimarum, ut inde crescat nova messis virtutum.
marg.| Vel lectus est conscientia, que quibusdam est quies, quibusdam tormentum : Stratum autem est sensualitas. Et est sensus, [Lavabo per singulas noctes lectum meum] id est mundabo conscientiam flendo singula peccata : Lacrimis meis stratum meum rigabo, id est sensualitatem.   [Rigabo] id est fertilem faciam. Ecclesiast. 24.d. Dixit, rigabo hortum plantationis et inebriabo partus mei fructum. Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua, Iacob et tentoria tua, Israel, ut valles nemorose, ut horti iuxta fluvios irrigui. Contrarium minatur Dominus peccatoribus, Is. 1.g. Cum fueritis veluti hortus sine aqua. Nota, quod sunt lacrime compunctionis. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte. Item compassionis. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, etc. Item devotionis, hoc est irriguum superius et inferius, quod dedit Caleph Axe, filie sue. Irriguum superius, sunt lacrime pro dilatione patrie : inferius, pro incolatu huius miserie. Item cupiditatis : Unde illud : « Ploratur lacrimis amissa pecunia veris ».
marg.| Is. 24.a. Luxit et defluxit in terram. Item adulationis : Iuvenalis : « Flet, si lacrimas conspexit amici ». {2.13ra} Ovidius : «Ut fierent oculos erudiere suos ».
marg.| Item gaudii, Tobie 11.c. Tobias maior occurrit obviam filio suo et osculatus est eum cum uxore sua et fleverunt ambo cum gaudio. Item presentis afflictionis. Lam. 1.a. Plorans ploravit in nocte, etc. Item eterne damnationis, Mt. 22.b. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Ps. 6,8 
VII
marg.| {a} Turbatus est , etc.  oculus meus] id est oculus mentis.
marg.| {b} A furore] scilicet ab ira contra peccatum. Furiosus enim enim debet esse homo contra peccata. Vel aliter : Triplex est furor Dei. Primus fuit in Adam, quando dixit ei : Adam, ubi es et expulit eum de Paradiso. Secundus est, quo dat malos in reprobum sensum. Tertius est, quando tradentur reprobi in eternum supplicium. Et est sensus : Turbatus est oculus meus, scilicet mentis : A furore, exercitato in Adam. Vel a furore, quo dantur mali in reprobum sensum. Vel a furore, quo tradentur mali in eternum supplicium, id est a timore illius furoris. Unde Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt. Hieronymus Quotiens diem Iudicii intueor, toto corpore contremisco. Hab. 3. Audivi et conturbatus est venter meus, etc. Et bene dicit, turbatus, per debitum timorem, non extinctus per desperationem. Et qui hic non turbatur, in futuro extinguetur, quando mittetur in tenebras exteriores, Mt. 22.b. Nec mirum, si oculus turbatur : Quia.
marg.| {c} Inveteravi] membrum factus veteris hominis per peccatum.
marg.| {d} Inter omnes inimicos meos] scilicet vitia et Demones et malos homines. Bar. 3.b. Quid est Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ? Et qui sic peccavit et inter peccata diu mansit, non est mirum si turbatur a furore, qui superveniet peccatoribus. Bene autem dicitur homo inveterari per peccatum, propter multas causas. Una est, quia sicut senes amittunt visum, sic peccatores amittunt spiritualem visum. Ps. 39. Comprehenderunt me iniquitates mee et non potui, ut viderem. Item alibi : Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Eccl. 12.b. Tenebrescent videntes per foramina. Item amittunt dentes, sic peccatores dentes dilectionis. Eccl. 12.b. Otiosi erunt molentes in minuto numero. Econtra dicitur de Moyse, Dt. ultim. c. Non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. Item virtutem gustandi amittunt, sic peccatores spiritualiter : Unde dixit Berzellai ad David, 2Rg. 19.f. Octogenarius sum hodie, numquid vigent sensus mei ad discernendam suave, aut amarum ? Item auditum amittunt senes, sic peccator. Eccl. ultim. b. Obsurdescent omnes filie carminis. Et Berzellai dixit : Numquid possum audire vocem cantantium ? Item amittunt odoratum, Ez. 23.b. Nasum tuum precident. Econtra Gn. 27.d. Sensit Isaac fragrantiam vestimentorum Iacob. Item fiunt tremuli, sic peccatores, Eccl. ult. b. Excelsa timebunt et formidabunt in via. Ps. 13. Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Item infatuantur, sic peccatores, Rm. 1.d. Dedit illos in reprobum sensum, 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus. Item sunt prope finem. Hbr. 8.d. Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Item pleni sunt rugis, sic peccatores, Iob. 16.b. Ruge mee testimonium dicunt contra me. Item immundi sunt, nullus autem immundior peccatore, Dt. 32.a. Peccaverunt ei et non filii eius in sordibus. Apc. ult. c. Qui in sordibus est, sordescat adhuc.
Numérotation du verset Ps. 6,9 
VIII
marg.| {e} Discedite a me] etc. Tertia pars, in qua Propheta in persona penitentis ostendit se esse correctum et ideo petit liberari a malis, dicens : Discedite a me, in presenti, animo, etsi non loco, omnes, qui operamini iniquitatem. Vel de futuro potest legi. Discedite, id est discedetis in generali discessione, quando statuet Dominus oves a dextris, hedos autem a sinistris et dicet : Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. In via est tantum particularis discessio, sive separatio a malis, que triplex est : Ad cautelam, ad medicinam, ad superbiam. Ad cautelam, quando separamus nos a Mundo, sicut claustrales, Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione et cetera. Ad medicinam, quando falce Ecclesiastica separamus malos ab Ecclesia, ut spiritus eorum salvus fiat, 1Cor. 6.b. Ad superbiam separabant se Pharisei ab aliis, Lc. 18.b. Non sum sicut ceteri hominum. Dicit ergo : Discedite a me et cetera. {2.13rb} 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Eccles. 13.a. Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea. Seneca : Potius videndum est, cum quibus edas, quam quid edas. Et ideo, Discedite.
marg.| {f} Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei] id est fletum meum pro voce, scilicet compunctionem pro commissis, qui fletus, vel compunctio est vox in aure Dei, quia ut dicitur « Interdum lacrime pondera vocis habent » ;
marg.| Iudith 8.b. Indulgentiam eius, cum lacrimis postulemus. Ibi interlin. que pondera vocis habent. Cepit orare cum lacrimis. Ibi Glossa Oratio Deum lenit, lacrima cogit. Hec ungit, illa pungit.
Numérotation du verset Ps. 6,10 
IX
marg.| {g} Exaudivit Dominus deprecationem meam] de malis amovendis.
marg.| {h} Dominus orationem meam suscepit] de bonis et virtutibus adipiscendis, que duo necessaria sunt : quia egressus vitii virtutum operatur ingressum. Ter, dicit Dominus, ad denotandam Trinitatem.
Numérotation du verset Ps. 6,11 
X
marg.| {i} Erubescant] etc. Quarta pars, in qua orat pro inimicis, optans eis multa necessaria ad salutem. Primum est erubescentia exterior. Unde dicit. Erubescant, scilicet de malis actibus. De qua dicit Gregorius Per exteriorem erubescentiam interiorem corrige culpam. Hic est lapis, quo percussus est Golias in fronte, 1Rg. 18.f. Eccl. 4.c. Est confusio adducens gratiam, Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Secundum est timor, quod notatur ibi :
marg.| {k} Et conturbentur] scilicet timore. Hic est Angelus, qui scilicet descendebat in piscinam et movebatur aqua, Io. 5.a. Tertium est contritio, quod notatur ibi.
marg.| {l} Vehementer omnes inimici mei] Non enim vehementer, sed parum turbatur, qui usque ad contritionem non movetur. Quartum est conversio, ibi :
marg.| {m} Convertantur] Is. 31.c. Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel. Quintum est erubescentia : Unde sequitur :
marg.| {n} Et erubescant] intrinsecus. Ez. 43.c. Ostende domui Israel Templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam et erubescant ex omnibus, que fecerunt. Et petit hoc fieri intense, dicens :
marg.| {o} Valde] et cito, ibi : Velociter, Eccl. 5.c. Non tardes converti ad Dominum. Vel potest totum legi de futuro sic : Propheta videns in spiritu finem malorum, dicit.
marg.| {i} Erubescant] id est erubescent in futuro maximo rubore dicentes : Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore, etc.
marg.| {k} Et conturbentur] id est simul turbabuntur in anima et corpore, nec leniter, sed.
marg.| {l} Vehementer omnes inimici mei] qui modo sunt inimici, sed tunc non nocebunt. Et cum desperare de iudicio ceperint.
marg.| {m} Convertantur] id est convertentur a letitia Sanctorum in confusionem. Repetit.
marg.| {n} Et erubescant] id est erubescent. Vel primum dicit, erubescant, propter erubescentiam exteriorem, que erit quando peccata sua omnibus manifesta erunt. Secundum propter erubescentiam conscientie remordentis. Et hoc.
marg.| {o} Valde velociter] quia cito veniet repentina calamitas et subitus interitus, Prv. 1.d. Sap. 6.a. Horrende et cito apparebit vobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :