Psalmus 150
Numérotation du verset
Ps. 150,1
¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 150)
D14
D30
Δ (ω1
) ΩS ΩP
Rusch
PL113
Ps-G,
def.
Ω
F
1Alleluia
Sedulius
] + Alleluia
Ps-G
(F ΦR U)
D14 Fi179,
Vox Christi
D30
, Psalmus David Ω
D
Numérotation du verset
Ps. 150,I
Laudate Dominum in sanctis eius ¦
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Numérotation du verset
Ps. 150,2 II
Laudate eum2
2 eum]
om. D14 tantum
in virtutibus eius ¦
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Numérotation du verset
Ps. 150,3 III
Laudate eum in sono tube ¦
laudate eum in psalterio
et cithara.
Numérotation du verset
Ps. 150,4 IV
Laudate eum in tympano
et choro ¦
laudate eum in cordis et organo.
Numérotation du verset
Ps. 150,5 V
Laudate eum in cymbalis benesonantibus† 3
3
<divisio.> benesonantibus†
Fi179 Hi D30²
Δ ΩS , benesonantibus Ω
D
laudate eum in cymbalis iubilationis ¦
Numérotation du verset
Ps. 150,6
omnis spiritus laudet Dominum.
Psalmus 150
Numérotation du verset
Ps. 150,1
marg.|
{2.355va}
Laudate Dominum]
etc. Titulus
[Alleluia]
ut supra. Psalmus iste tertius est eorum, qui sunt atomi, id est sine divisione. Monetur enim civitas Dei, scilicet unitas omnium Sanctorum ore et animo cantare. In hoc culmen laudis omnis psalmodia perducitur, que laus hic nuptiali dulcedine decantatur. Quibus ergo Propheta in principio huius libri recte conversationis formam ostendit, iam in illa celeste Hierusalem receptis dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. Dicit ergo.
Numérotation du verset
Ps. 150,1
I
I
marg.|
{b}
Laudate Dominum in Sanctis eius]
id est pro his, que Sanctis suis dedit.
marg.|
{c}
Laudate eum in firmamento virtutis eius]
id est pro eo, quia morte sua Diabolum vicit et credentes ad celum perduxit. Vel quia Sanctos firmavit sua virtute, ita ut amplius non moriantur. Est enim virtutis magne, quod mors illis ultra non dominetur.
Numérotation du verset
Ps. 150,2
II
II
marg.|
{d}
Laudate eum in virtutibus eius]
scilicet quia omnia sunt subiecta pedibus eius, cui flectitur omne genu, celestium et terrestrium et infernorum.
marg.|
{e}
Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius]
id est sicut non est finis eius magnitudinis, quia infinita, sic sine fine laudent eum Sancti eius.
Numérotation du verset
Ps. 150,3
III
III
marg.|
{f}
Laudate eum in sono tube]
etc. Per hec instrumenta mystice intelliguntur diversi modi laudandi Deum, sive in presenti, sive in futuro. Per tubam enim predicatio significari potest. Ios. 6.c. Insonuit vox tube et clamavit omnis populus et muri corruerunt. Tuba manu tenetur, quia predicatio operibus sustentatur, sicut dicebat Apostolus : Castigo corpus meum, etc. Strictior est tuba ex parte buccinantis, quam ex altera, quia Predicator debet strictius se iudicare. Ad sonitum huius tube post septem circuitus corruit Ierico, id est Mundi miserie. Primus circuitus est brevitas vite, quia facile contemnit omnia, qui cogitat se moriturum, secundum Hieronymum Secundus circuitus est consideratio angustiarum, que sunt in Mundo. Io. 16.g. In me pacem, in Mundo pressuram habebitis. Tertius est consideratio periculi, Eccl. 43.c. Qui navigant mare, etc. Quartus, est consideratio eorum, qui perierunt in Mundo. Ps. 68. Veni in altitudinem maris, etc. Quintus, est consideratio servitutis : Servus enim Domino suo laborat et Dominus emolumentum habet. Eccl. 20.b. Datum insipientis non erit tibi utile. Sextus, ingratitudo Mundi, Eccl. 13.a. Si largitus fueris, assumet te et si non habueris, derelinquet te. Et sequitur : Et in novissimo deridebit te. Septimus est consideratio oblivionis sui et Dei. Dt. 8.c. Observa et cave, ne obliviscaris Domini Dei tui. Isti sunt septem circuitus, qui sono tube fiunt et Hiericho, id est mundanam conversationem diruunt. Potest etiam per tubam et alia instrumenta intelligi laus Regis Christi, quia tuba canit Regi psalterium, Deo, cithara, cum aliis instrumentis, sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel in adventibus Regum apparatur. Et est sensus.
marg.|
{g}
Laudate eum in psalterio]
ut Deum, quia nos fecit summos : Psalterium enim a summo reddit sonitum.
marg.|
{h}
Et cithara]
ut sponsum, quia nos honoravit et ab imis liberavit : Cithara enim ab imo sonat.
Numérotation du verset
Ps. 150,4
IV
IV
marg.|
{i}
Laudate eum in typano et choro]
id est in carne mutata et in concordia vocum et cordium. Tympanum enim fit de corio in ligno extenso. Chorus vero est temperata vocum humanarum collectio.
marg.|
{k}
Laudate eum in chordis et organo]
Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum vero est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans. Et exponens, quid sit laudare in chordis et organo, subdit.
Numérotation du verset
Ps. 150,5
V
V
marg.|
{l}
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus]
Cymbala bene sonantia, labia nostra sunt, que concordia concinna in laudibus Dei bene sonant. Vel ad litteram cymbala bene tinnientia sunt ex permixtis metallis parvissime phiale, que acutum sonum reddunt et harmoniam faciunt. Et ne crederes, cymbala ista esse sine anima, addit.
marg.|
{m}
Laudate eum in cymbalis iubilationis]
id est in labiis iubilum intus conceptum extra monstrantibus, quia iubilus est exultatio interior ab anima proficiscens, postea exterius per signa expressa. Sunt hic multa instrumenta musica, non quod habeant locum in celesti patria, sed ponuntur ad designandam multitudinem iucunditatis celestis, quia secundum Gregorium balbutiendo prout possumus excelsa Dei resonamus per sensibilia nobis nota. Et quia omnia spiritualiter vult intelligi, apto fine concludit.
Numérotation du verset
Ps. 150,6
marg.|
{n}
Omnis spiritus laudet Dominum]
scilicet Angelicus et humanus, non caro et sanguis, que non possidebunt regnum Dei, sed quod est in natura rerum sublimius, ad laudem movetur, scilicet spiritus, qui celestia sapit et eterna capit. Brevis et perfecta scientia in hoc Psalmo docetur, scilicet ut Deum spiritualiter omnia laudent. In his ergo potius musice perfectio est, scilicet flatus in tuba, pulsus in cithara et cymbalis, vox in choro, quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, que non auribus, sed pura mente advertitur. Et sic est finis divine laudis, cuius non est finis. Vel sic :
[Omnis spiritus laudet Dominum]
id est totus et perfecte spiritus noster laudet Dominum, quia totum et perfectum idem sunt ; secundum Philosophum : Ita quod accipitur hic signum totius universalis pro signo totius integralis, quia in Hebreo pro utroque est una sola dictio equivoca ad utrumque, sicut etiam Eccl. ult. d. dicitur : Deum time et mandata eius observa. Hoc est omnis homo, id est hic consistit tota perfectio hominis, quia in via iste due partes iustitie faciunt perfectum hominem in virtute, scilicet Deum timere et mandata eius observare. Perfectio autem et consummatio eterne laudis in patria, est toto spiritu laudare Deum. Totus ergo, vel omnis spiritus laudet Dominum. Vide quam convenienti verbo liber Psalmorum claudatur : A beatitudine incepit citharedus noster in principio libri et ea, que ad beatitudinem perducant, diligentissime apposuit, dicens : Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit, etc. Hic in fine libri apponens, quod perficit ipsam beatitudinem in patria, dicit : Omnis spiritus laudet Dominum, quia ibi totius exercitus beatorum officium est laudare et benedicere Deum, sicut alibi innotuit, dicens : Beati, qui habitant in domo tua, Domine, etc. Ad cuius laudis et benedictionis exercitium ille nos perducat Dominus Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen. Explicit1.
1 Explicit] + Postilla Domini Hugonis cadinalem super Psalterium
Editiones
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_150)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_150)
Notes :