Hugo de Sancto Caro

Psalmus 96

Numérotation du verset Ps. 96,1 

¶ Psalmus ipsi David
¶Codd. : (Ps. 96) D30 P748 Ω F ΩP Ω R Rusch Ps-G ; def. Hi (Ps. 96, 9-12)
quando terra eius restituta est ei.
¶Codd. : (Ps. 96) D30 ω² Ω R Rusch Ps-G | Psalmus ipsi... ei Ω R ( om. ipsi) Rusch ] Huic David quando terra eius restituta est Ps-G D30 (eius terra) , Psalmus David quando terra est restituta Ω R
Numérotation du verset Ps. 96,I 

Dominus
regnavit
exultet terra ¦
letentur insule
multe.
Numérotation du verset Ps. 96,2 II

Nubes et caligo
in circuitu eius ¦ iustitia et iudicium
correctio sedis eius1.
1 eius ω² ² ( sec. m. )] tuus ω² *
Numérotation du verset Ps. 96,3 III

Ignis ante ipsum2
2 ipsum] om. Ω R
precedet ¦ et inflammabit3 in circuitu
3 inflammabit D30 ² ( in ras. ) Ω Rusch Ps-G ] inflammavit Ps-G (F Q k)
inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 96,4 IV

Illuxerunt4*
4 Illuxerunt Ps-GB* V D*) Ω M ΩS* Ω F ω² Clementina cum Ps-R ] Alluxerunt Ps-GB² V D²) D30 P748 ΩS² ΩP Ω R Rusch Ed1530
fulgura eius
orbi terre ¦
vidit
et commota
est
terra.
Numérotation du verset Ps. 96,5 V

Montes
sicut cera fluxerunt a facie Domini ¦
a facie Domini omnis terra5.
5 terra Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] terre Ps-G
Numérotation du verset Ps. 96,6 VI

Annuntiaverunt6
6 Innuntiaverunt cacogr. ω²
celi iustitiam eius ¦
et viderunt
omnes populi gloriam eius.
Numérotation du verset Ps. 96,7 VII

Confundantur omnes qui adorant sculptilia ¦
et7 qui gloriantur in simulacris suis.
7 et Ps-GB V D) D30 Ω ω² Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 96, VIII 

Adorate eum
omnes angeli eius ¦
Numérotation du verset Ps. 96,8 

audivit et8 letata est
8 et D30 Ω ω² Rusch Ps-G ] om.
Sion.
Numérotation du verset Ps. 96,IX 

Et exultaverunt filie Iudee ¦
propter
iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 96,9 X

Quoniam
tu Dominus altissimus
super omnem terram ¦
nimis
exaltatus es9
9 exaltatus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] superexaltatus Ps-G
super omnes deos.
Numérotation du verset Ps. 96,10 XI

Qui
diligitis Dominum odite malum ¦
custodit Dominus10 animas
10 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Ω Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
sanctorum suorum11 de manu peccatoris12
11 sanctorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] servorum Ps-G (Q ΨB) cum Ps-R ; cf. Ps. 33, 23 | suorum] om. Ω R (hapax) |
12 peccatoris Ps-G Ω M Ω F ΩS ΩP Ω R Rusch Cor2 (grecus) LXX ( Alexandrinus : αμαρτ Ω Λ ου] peccatorum Ps-G ( F G W Φ GVP U G K ) P748 Cor2 ( P15554 ) ( PECCATORUM : secundum hebreum [מִיַּד רְשָׁעִים] et Ieronimus et antiq.; grecus PECCATORIS sed primus standum) ; cf. LXX (; cf. Rahlfs : ἁμαρτ Ω Λ ῶν) |
liberabit eos13 14.
13 liberabit D30 * ω² Ω Rusch ] liberavit Ps-G ( F Q* Φ RG G Ψ B D ) D30 ² |
14 <divisio.> malum ¦... suorum D30 ω² , malum’... s. ¦ |
Numérotation du verset Ps. 96,11 XII

Lux
orta est iusto ¦ et rectis corde
letitia.
Numérotation du verset Ps. 96,12 XIII

Letamini
iusti in Domino ¦
et confitemini
memorie sanctificationis eius.

Psalmus 96

Numérotation du verset Ps. 96,1 
marg.| Dominus regnavit] etc. Titulus.   [Psalmus ipsi David quando terra eius restituta est ei] Sumptus est iste titulus de historia, que est 2Rg. 19. ubi dicitur, quod post quam mortuus est Absalon filius David, restitutum est ei Regnum. Non tamen ad litteram de illo facto intelligendum est, quod agitur in hoc Psalmo, sed mystice designato. Continuatio sic patet, precedenti Psalmo cepit laudes canere post Invitatorium. In hoc autem Psalmo materiam magne laudis prosequitur,scilicet Christi Resurrectionem, quando novus Rex trabea carnis se induit et humanitate se coronavit. Iuxta illud Ct. 3.d. Videte Regem Salomonem in diademate, quo coronavit {2.253ra} eum mater sua in die desponsationis illius. Unde festum huius coronationis canit noster Psaltes in hoc Ps. Et est sensus tituli. Psalmus iste est ipsi David, id est attribuitur Christo : Et est agens de hoc, quod factum est, quando restituta est terra Iudee, vel Ecclesie, vel sue carnis in Resurrectione. Primo enim filii sui, scilicet Iudei abstulerunt ei terram, crucifigentes eum. Sed postea ipso resuscitato, restituta est, quia et Iudea credidit pro parte et Ecclesia congregata est et caro eius immortalitate ditata est. Intentione monet ad exultationem.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo, virtutes Christi describens, ostendit omnia ei restituta et idololatrias arguit. Secundo ostendit, quanta post Resurrectionem sit exultatio, quam nec persecutio interrumpit. Commendat ergo Christum primo a manifestatione Regni, cum dicit.
marg.| {a} Dominus] scilicet Christus ille, qui abiectus fuerat et crucifixus.
marg.| {b} Regnavit] a ligno, id est Rex esse innotuit, quando a mortuis resurrexit. Secundo, commendat eum, quia letitia mentis regit Regnum suum. Unde dicit.
marg.| {c} Exultet terra] id est habitantes in ea, qui sunt sub tali Rege. Eccl. 10.d. Beata terra, cuius Rex nobilis est. Tertio, commendat eum a dilatione Regni, cum dicit.
marg.| {d} Letentur insule multe] quasi dicat non tantum in terra plana regnat, sed etiam in Insulis maris. Ad ipsos enim pervenit fides eius, unde et ipsi exultent, sicut et alii, Immo plus, quam alii, quia talia loca et habitantes in eis frequentius solent habere Dominos et Tyrannos et pyratas. Unde   [letentur Insule multe] In quibus iste bonus Dominus regnavit. Vel Insule multe sunt multe Ecclesie. Sicut enim insula tunditur fluctibus, ita Ecclesia fluctibus persecutionum : non tamen submergitur, sed fluctus venientes frangit per patientiam Sanctorum. Quarto, commendat Christum Regem ab excecatione inimicorum, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 96,1 
moraliter.
marg.| {a} Dominus regnavit] id est vir iustus, qui membris et sensibus, atque vitiis dominatur : Et ideo.
marg.| {c} Exultet terra] id est Ecclesia. Magnum enim gaudium est, quando vir iustus in Ecclesia promovetur in dominum et rectorem. Unde Prv. 29.a. Rex iustus erigit terram ; vir avarus destruit eam. Eccl. 10.d. Ve tibi terra, cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt. Beata terra, cuius Rex nobilis est et cuius Principes vescuntur tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. In quibusdam autem regnat Dominus, scilicet in illis, qui ei militant et omnino eius faciunt voluntatem. In aliis autem regnat Diabolus, sive peccatum. Iob. 41.d. Ipse est Rex super universos filios superbie. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Multi ideo mittunt legationem post Dominum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos, sicut dicitur Lc. 19.b. Contradicit enim Regno Christi, non solum qui obedit concupiscentiis carnis, scilicet et qui contradicit veritati, vel paci, vel iustitie, vel caritati, quia ipse est hec. Cum autem Dominus regnat et ubi regnat, exultet et vere exultat terra, id est boni, in quibus regnat. Prv. 28.b. In exaltatione iustorum multa gloria est regnantibus impiis ruine hominum.
marg.| Boni vero dicuntur terra multis proprietatibus. Videlicet {2.253rb} quia
- sicut terra numquam satiatur aqua, sic ipsi Sanguine Christi. Prv. 30.c. Terra numquam satiatur aqua. Iob. 39.d. Pulli aquile lambunt sanguinem.
- Sicut terra contritione fit fecunda, sic ipsi tribulationibus et per eas a malis herbis purgantur. Is. 28.f. Numquid tota die arabit arans ut ferat ? Cum Deus vult seminare terram bonorum, arat eam tribulationibus. Is. 7.d. Omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non venit in illis terror spinarum et veprium.
- Aliis motis stabilis est terra ; sic ipsi. Eccl. 1.a. Terra in eternum stat. Eccl. 10.a. Locum tuum ne dimiseris. Gal. 1.a. Miror, quod sic tam cito transferimini, etc.
- Bene sustentat edificium, quando bona est ; sic ipsi. 1Cor. 3.b. Dei edificatio estis. Eph. 2.d. In quo omnis edificatio constructa crescit in Templum sanctum in Domino.
- In imo consistit, sic ipsi in humilitate. Eccl. 11.b. Quid superbis terra et cinis ?
- Terra non innititur alicui, sic nec ipsi. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis corruet. Augustinus Qui labenti innititur cum ipso labente labitur.
marg.| {d} Letentur Insule multe] Boni similiter dicuntur Insule propter quasdam proprietates. Primo, quia Insula dicitur quasi in sale posita : sic boni sunt positi in sale et amaritudine tribulationis. Ps. 45. Transferentur montes in cor maris. Dt. 33.d. Dicitur de Nephtalim, Mare et meridiem possidebit. Nephtalim dilatatio interpretatur et significat bonos, qui in caritate dilatantur. Hi possident mare tribulationis et meridiem fervoris et devotionis. Secundo, quia Insula resistit fluctibus et ventis. Ita ipsi tentationibus. Os. 9.c. Ephraim ut vidi, Tyrus erat. Ibi Septuaginta Ephraim quasi scopulus durissimus. Iob. 38.b. Hic confringes tumentes fluctus tuos. Tertio, quia Insula ex omni parte separatur a terra. Eccl. 47.a. Surrexit Nathan Propheta, quasi adeps separatus a carne. Tales Insule sunt fortes et difficiles ad capiendum et quando capiuntur, continuantur terre, sicut Nabuchodonosor et Alexander continuaverunt Tyrum. Quarto, quia Insule suscipiunt naufragantes. Act. 28.a. Cum evasissemus, cognovimus, quia Mitylene Insula vocabatur. Mitylene interpretatur generans castra, hoc est refugium bonorum. 1. Thes. 5.c. Consolamini pusillanimes, patientes estote ad omnes. Quinto, quia in Insulis invenitur aqua dulcis et cibaria recentia, sic apud iustos. Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugient.
Numérotation du verset Ps. 96,2 
marg.| {e} Nubes et caligo] etc. Id est in inimicis eius, qui sunt in circuitu rotantes et ad ipsum numquam pervenientes, est obnubilatio et excecatio. Io. 1.a. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Postea ostendit, per que regnat Christus in homine. Primo, per discretam penitentiam. Unde dicit.
marg.| {f} Iustitia] Id est penitentia, per quam homo se punit.
marg.| {g} Et Iudicium] id est discretio.
marg.| {h} Correctio sedis tue] id est tibi preparant sedem et si quid indignum, vel immundum inveniunt, corrigunt, ut in corde hominis regnet. Et mutat personam, in signum familiaritatis, sicut supra Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitie mee, in tribulatione dilatasti mihi. Secundum per quod regnat et regnavit, in cordibus hominum est caritas, de qua dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,2 
moraliter
marg.| {e} Nubes] Per nubem, que aquam portat et pluit, significatur compunctio, vel devotio, 3Rg. 18.g. Ecce nubecula parva ascendebat de mari, id est de cordis amaritudine. Per caliginem, conturbatio animi pro suis peccatis. De his duobus in Ps. 6. Laboravi in gemitu meo, ecce caligo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, ecce nubes. Hec duo sunt in circuitu Domini quasi servantia eum in corde hominis, ne superveniat peccatum et expellat eum de loco suo. Quia vero in ipso loco, scilicet in corde hominis semper nascitur aliquid reprobandum, quod statim amputari oportet, ne crescens oculos Domini offendat, bene addit.
marg.| {f} Iustitia] scilicet cordis hominis, in quo Deus sedet. Necesse est enim, ut cum surgit in corde mala cogitatio, vel prava concupiscentia, corrigatur per iustitiam, alioquin expellit Dominum de illo loco, Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non perierunt habitatores eius. Sed quia omnes iustitie nostre sunt sicut pannus menstruate, ut dicitur Is. 64.b. necesse est, ut ipse iustitie corrigantur. Unde superaddit.
marg.| {g} Et iudicium] ut scilicet dum tempus habemus, iustitias nostras iudicemus, cum Dominus acceperit tempus, ipse iustitias iudicabit, scilicet illas, que non fuerint hic a nobis iudicate et discusse 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
Numérotation du verset Ps. 96,3 
marg.| {i} Ignis] scilicet caritatis.
marg.| {k} Ante ipsum precedet] id est faciet ei locum. De hoc igne, Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut accendatur ? Effectus huius ignis est incineratio inimicorum Domini, ut inquantum inimici sunt, ad nihilum redigantur et sic fiant amici. Unde sequitur :
marg.| {l} Et inflammabit in circuitu inimicos eius] id est Gentiles, qui sunt inimici eius et in circuitu, hi fuerunt inflammati et hoc {2.253va} Δ igne accensi. Tertium est miracula, que fecit per se et per Apostolos. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 96,3 
moraliter
marg.| {i} Ignis] Id est ferventis desiderii ardor et amor proximi. Bernardus Oportet ut sancti desiderii ardor preveniat faciem eius, ad omnem animam, ad quam est ipse venturus, qui consumat rubiginem vitiorum. Rubiginem hanc consumit desiderium Dei et amor proximi. Unde Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Iste ergo ignis ante ipsum precedet, quia ubicumque iste ignis accensus est, Dominus venit. Unde dicit Io. 14.c. Si quis diligit me, sermones meos servabit et Pater meus diligit eum et ad eum veniemus, etc.
marg.| {l} Et inflammabit] Ignis ille.
marg.| {m} In circuitu inimicos] id est ad amorem * provocabit secundum illud Rm. 12.d. et Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum et si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Nec solum ignis amoris, vel desiderii precedit ante ipsum, sed et fulgur timoris. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 96,4 
marg.| {a} Illuxerunt fulgura eius orbis terre] id est miracula universo populo. Et ex illa miraculorum operatione secuta est totius mundi commotio : Unde addit :
marg.| {b} Vidit et commota est terra] scilicet ad fidem. Et non tantum minores, sed et maiores commoti sunt : Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 96,4 
moraliter
marg.| {a} Illuxerunt fulgura eius Orbi terre] id est comminationes eius innotuerunt cordibus terra amantibus.
marg.| {b} Vidit et commota est terra] ad faciendum dignos fructus penitentie, Ps. 143. Fulgura coruscationem et dissipabis eos, emitte sagittas tuas et conturbabis eos. Ier. 31.d. Postquam convertisti me, egi penitentiam et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui, etc.
Numérotation du verset Ps. 96,5 
marg.| {c} Montes] id est magni homines.
marg.| {d} Sicut cera fluxerunt a facie Domini] id est a presentia eius et a conspectu eius et a duritia sua emolliti sunt et liquefacti sicut cera, ut signaretur super eos lumen vultus Domini et reciperent in se similitudinem Dei. Et cum maioribus minores : Unde subiungit.
marg.| {f} A facie Domini omnis terra] scilicet fluxit sicut cera. Quartum per quod Dominus regnavit in eis, fuit predicatio Apostolorum, qui duo predicaverunt precipue, scilicet iustitiam, ut terrerent malos et bonitatem, ut allicerent omnes. De primo dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,5 
moraliter
marg.| {c} Montes] id est superbi et elati.
marg.| {d} Sicut cera fluxerunt] ad ima humilitatis descendentes et defluentes.
marg.| {e} A facie Domini] id est a conspectu faciei, quam ira plenam ostensurus est. Vel etiam a facie humilitatis, quam in primo adventu ostendit. Unde dicebat Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent sicut exustio ignis tabescerent.
marg.| {f} A facie Domini omnis terra fluxit] Nil mirum si terra humiliatur, quando videt factorem celi et terre, in terra humiliari usque ad mortem, mortem autem crucis Phil. 2.a. Bis ergo dicit a facie Domini, propter istam duplicem faciem, scilicet redemptionis et Iudicii. In malo potest legi de prelatis.
marg.| {2.253vb} {c} Montes] id est prelati.
marg.| {d} Sicut cera] que mel non tenet, fluxerunt, id est defluxerunt in profundum vitiorum et amorem terrenorum.
marg.| {e} A facie Domini] descendentes, id est a gratia. Et postea ab eadem.
marg.| {f} Facie Domini] defluxit omnis terra, id est omnes subditi. Unde quod Dominus hodie perdit homines, terras, prelatis et clericis imputandum est. Sed numquid fuerunt a principio tales clerici et prelati ? Non, quia.
Numérotation du verset Ps. 96,6 
marg.| {g} Annuntiaverunt celi] id est Apostoli celestes conversatione.
marg.| {h} Iustitiam eius] qua districte iudicabit. De secundo addit :
marg.| {i} Et viderunt] oculo fidei.
marg.| {k} Omnes populi gloriam eius] quam preparavit bonis bonitas Dei. Viderunt dico, quia Apostoli ostenderunt eam predicando. Vel sic potest legis versus iste.
marg.| {g} Annuntiaverunt celi] ad litteram, iustitiam eius, id est patris, scilicet Christum, 1Cor. 1.d. Factus est nobis a Deo sapientia et iustitia. Ipsum   [annuntiaverunt celi] Magis, quia miserunt stellam Mt. 2.a. Vidimus stellam eius in Oriente et venimus adorare eum. Item celi miserunt etiam multos Angelos ad annuntiandum eum, Lc. 2.b. Angelus Domini stetit iuxta pastores et dixit illis : Ecce Evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. Et infra Et subito facta est cum Angelo multitudo celestis militie laudantium Deum, etc.
marg.| {i} Et viderunt omnes populi] invisibilem. Is. 52.c. Paravit Dominus brachium sanctum suum, in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terre salutare Dei nostri.
marg.| {l} Gloriam eius] id est Patris, scilicet Christum Filium eius. Prv. 10.a. Gloria Patris est filius sapiens. Ex autem annuntiatione Apostolorum, sive ipsorum celorum, ad litteram et fide populorum, secuta est abiectio et destructio idololatrie. Unde bene subiungit.
Numérotation du verset Ps. 96,6 
moraliter
marg.| {g} Annuntiaverunt] quondam celi, id est celestes viri, qui nihil terrenum sapiebant, sed conversatio eorum erat in celis, alti, clari, mundi. Alti in vita, clari in fama, mundi in conscientia.
marg.| {h} Iustitiam eius] scilicet penitentiam, que iustificat hominem, quam annuntiaverunt quondam prelati verbo pariter et exemplo.
marg.| {i} Et] tunc viderunt omnes populi gloriam eius, quia tunc Dominus ab omnibus glorificabatur. Vel viderunt gloriam, quia agentes Iusti, quam eis annuntiaverunt Sancti, perducti sunt ad eternam gloriam. Sed hodie ubi sunt celi ? Aliquando annuntiatur iustitia, sed utinam a celis Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas, etc. Et ideo populi non perducuntur ad gloriam, sed magis ad confusionem in captivitatem Babylonis, id est Inferni, Os. 9. Ephraim educet interfectorem filios suos. Unde etiam dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,7 
marg.| {m} Confundantur] quasi dicat ex quo ita per annuntiationem celorum Christus Deus innotuit, ergo confundantur omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis. Sculptile appellat, quod fit per malleationem, simulacra autem fusilia. Adorantes autem eorum confusi sunt, quando per predicationem Apostolorum innotuit universis, Christum verum Deum esse et idola nihil esse, nec adorari debere, sed illum solum, quem adorant Angeli : Unde subdit.
marg.| {o} Adorate eum omnes Angeli eius] ut magis confundantur idololatre in idolis suis et ad Deum adorandum invitentur, Ex. 20.a. Non habebis Deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, que est in celo desuper et que in terra deorsum.
Numérotation du verset Ps. 96,7 
moraliter
marg.| {m} Confundantur omnes, qui adorant sculptilia] nunc per doctrinam et exemplum prelatorum.
marg.| {n} Et qui gloriantur in simulacris suis] Subditi non adorant Deum sicut deberent, sed potius adorant divites homines, quibus magis cupiunt placere quam Deo et magis desiderant ad illorum, quam ad Dei gloriam pervenire. Divites enim quando habent divitias honorantur, ut imagines auro circumdate. Nota autem quod dicit duo, sculptilia et simulacra, que ad duo genera divitum referuntur. Sunt enim quidam divites a cunabulis, qui non laborant in divitiis acquirendis. Et tales dicuntur simulacra, vel imagines picte, que sine labore per additionem picture auree fiunt dii. Sunt et alii, qui primo pauperes sunt et per multos labores et dolores divitias congregant et sic fiunt dii, id est potentes quasi per sculpturam. Et dicuntur sculptilia, ut truncus, qui dolatur longo labore et tandem superponitur aurum. Sic super tales prelatio, vel divitie. Illi ergo, qui relicto Domino tales Deos adorant et eos felices estimant, non ad gloriam Dei perveniunt. Sed dicitur de ipsis : Confundantur eterna confusione et etiam in presenti omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis, Is. 41.c. Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili, vos dii nostri. clerici habent sua simulacra, que venerantur plus quam Deum, scilicet libros, amicos, milites, equos, arma : Mercatores, aurum. Femine, ornatum suum. Adulatores, divitem patronum. Super omnes ante magis debent Deum adorare et non simulacra, qui ad hoc specialiter sunt deputati, scilicet clerici, prelati et Religiosi. Unde subiungit.
marg.| {o} Adorate eum omnes Angeli eius] id est clerici, Sacerdotes, prelati et Religiosi. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est. Et Mal. 3.a. Ecce ego mittam Angelum meum et preparabit viam ante faciem meam, scilicet Predicatorem, Ps. 102. Benedicite Domino omnes Angeli eius, potentes virtute facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius. Sed non omnes adorant eum, quia quidam adorant Baal, id est superbi, quidam Beelzebub, id est Invidi ; alii Beelphegor, id est luxuriosi ; alii Dagon, scilicet acediosi ; alii Mercurium, scilicet cupidi ; alii Apollinem, scilicet Philosophi.
Numérotation du verset Ps. 96,8 
marg.| {p} Audivit et letare est Sion] Secunda pars, ubi ostendit quanta post resurrectionem sit exultatio, quam nec persecutio interrumpat. Dicit ergo : Audivit Sion, id est primitiva Ecclesia de Iudeis extitit. Audivit, scilicet iustitiam, quam ei annuntiaverunt celi, id est Apostoli. Audivit etiam destructionem simulacrorum et idololatrie.
marg.| {q} Et] Inde letata est et non solum primitiva Ecclesia, verum etiam filia eius, id est Ecclesia de gentibus. Unde dicit.
marg.| {r} Et exultaverunt filie Iude] id est Ecclesie de gentibus, quas genuerunt Apostoli Iude, id est Christo, qui de
marg.| {2.254ra} Δ tribu Iuda, secundum carnem natus est, Christus, enim accepit uxorem, id est carnem de tribu Iuda. Et quare exultaverunt ; Prima causa est profunditas Iudiciorum Dei. Unde dicit.
marg.| {a} Propter iudicia tua, Domine] que licet quandoque occulta, tamen semper iusta sunt. Per hec iudicia excecavit Iudeos, ut plenitudo Gentium intraret. Secunda causa est altitudo Dei. Quilibet enim letatur de altitudine Domini sui, unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,8 
moraliter
marg.| Moraliter {p} Audivit et letata est Sion] id est anima sublimis per contemplationem audivit Angelorum cantus et adorationis modum, sicut dicitur Apc. 4.b. Quod Ioannes vidit, quod de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua. Et infra d. Procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in secula seculorum. Hec audit et videt Sion, id est speculativa anima. Unde de Ioanne precedit, quod dicit Apc. 1.c. Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tube dicentis. Quod vides, scribe in libro et mitte septem Ecclesiis, in quo instruit Predicatores, ut secundum quod dicit Gregorius in contemplatione hauriant, quod aliis per predicationem effundant.
marg.| {r} Et exultaverunt filie Iude] id est anime, confitentes et glorificantes Deum.* Et est hoc thema ad moniales, que sunt filie Iude, id est confessionis et Glorificationis, quia peccata confitebuntur et laudes cantabo et vitia superando, Deum debent glorificare. Dant. 13.g. At non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram. Et loquitur ibi Sacerdotibus, qui Susanne laudabilem castitatem dedignare et corrumpere voluerunt. Qui adhuc plures habent successores, qui sanctimoniales sollicitare non timent. Item sunt filie Iude, quia habitant in Hierusalem, id est in visione pacis, scilicet in Religione. Et sunt nobiles de Regia progenie, sicut Beata Virgo . Iste filie Iude debent exultare.
marg.| {a} Propter iudicia tua Domine] scilicet propter iudicia et correctiones capituli et propter quascumque tribulationes, non propter prospera mundi, quia 1Pt. 4.d. tempus est, ut incipiat Iudicium a domo Domini, id est correctio et afflictio. In his exultant vere filie Iude, non in conviviis, sicut filie Iob, que perierunt cum fratribus in conviviis. Iob. 1.d. Et 2Rg. 1.d. Ne letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum, id est imitatores Philistiim in portando et incircumcisorum in luxuriando, quia hoc sequitur illud. Unde Philistiim interpretatur potione cadentes et duplex ruina. Eccl. 26.b. Mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non tegetur. Ideo etiam letari et exultare debent sanctimoniales, quoniam bene sunt maritate.
Numérotation du verset Ps. 96,9 
marg.| {b} Quoniam tu Dominus altissimus] qui es maritus earum. 2Cor. 11.a. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {c} Super omnem terram] nullus rex terrenus regnat super omnem terram. Sed iste regnat super {2.254rb} terram viventium, morientium et mortuorum, id est in Celo, in Mundo, in Inferno. Et ne parum videatur esse, quod super terram, addit, quod super omnes Deos, dicens.
marg.| {d} Nimis exaltatus es super omnes Deos] id est super omnes Angelos et Sanctos. Ps. 81. Ego dixi Dii estis et filii Excelsi omnes. Vel Deos, id est Iudices, Ex. 22.b. Ad Deos utriusque causa perveniet. Et dicit nimis, id est incomparabiliter, quia nulla potest esse comparatio hominis, vel Angeli ad Deum. Ideo frustra laborant socii Luciferi, id est Ambitiosi, qui dicunt illud : Is. 14.d. similis ero Altissimo. Ps. 85. non est tibi similis in Diis, Domine. Non autem tantum moniales sunt sponse Christi, sed et omnes fideles anime, que quanto maiori Domino sunt desponsate, tanto sollicitius, cavere necesse est, ne aliquid in eis sit, quod illius oculos offendat. Unde subiungit generaliter ad omnes loquens.
Numérotation du verset Ps. 96,9 
moraliter
marg.| {b} Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram] id est super totum Mundum et non solum super Mundum, immo super idola Gentium. Unde dicit.
marg.| {d} Nimis exaltatus es super omnes Deos] Ps. 85. Non est similis tui in Diis, Domine. Ostenso igitur qualis et quantus sit Rex iste, invitat ad amorem illius, ut diligatur puro corde. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,10 
marg.| {e} Qui diligitis Dominum odite malum] scilicet peccatum et Mundum, de quo 1Io. 5.d. Totus mundus in maligno positus est. Propter hoc Iacobus vocat amicos Mundi adulteros, quia ab amore sponsi Christi recedentes amori Mundi adheserunt. Iac. 4.a. Adulteri nescitis, quia amicitia huius Mundi inimica est Deo : Quicumque ergo voluerit amicus esse huius seculi, inimicus Dei constituitur. Am. 5.d. Odite malum et diligite bonum et constituite in porta Iudicium, id est cogitate quod prope est ante ianuam. Iac. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. Non est autem ita procax mulier, que in oculis mariti adulterium committeret : Sed multi committunt adulterium cum Mundo, cum peccato, cum diabolo in oculis celestis Sponsi, qui quasi zelotypus semper habet oculos super sponsas suas et custodias custodit, ne eis vis inferatur ; adulteras autem abominatur, que se in oculis eius prostituunt : Unde sequitur :
marg.| {f} Custodit Dominus animas Sanctorum suorum] quasi dicat nulla vis poterit eis inferri. Licet enim corpora quandoque trahantur violenter ad supplicia, numquam tamen permittit Deus, ut anima violenter trahatur ad peccata. Unde Dominus corpus Iob et substantiam eius exposuit adversario, animam vero servavit, dicens Iob. 2.b. Ecce in manu tua est ; verumtamen animam illius serva. Iob. 9.c. Terra data est in manus impii, scilicet caro, non anima Sanctorum. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt.
marg.| {g} De manu peccatoris liberabit eos] Hic probat, quod custodit eos et quomodo liberat, ecce.
Numérotation du verset Ps. 96,10 
moraliter
marg.| {e} Qui diligitis Dominum odite malum] aliter enim non esset purum cor, nisi odio haberetur malum. Et potest legi malum, id est diabolum. Vel malum, id est quodcumque. Et ostendit qualiter diligendus est, videlicet, Primo, quia custodit animas. Unde dicit.
marg.| {f} Custodit Dominus animas Sanctorum suorum] Secundo, quia suos liberat et eripit de manu mali. Unde dicit.
marg.| {g} De manu peccatoris] id est de potestate diaboli liberabit, vel   [liberabit eos] Os. 13.d. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos, videlicet per mortem. Tertio, quia illuminat. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 96,11 
marg.| {h} Lux orta est iusto] scilicet lux gratie, quam infundit Deus in corda hominum.
marg.| {h} Que ipsos illuminat et ostendit eis peccati utilitatem et Dei bonitatem. Mal. 4.a. Vobis timentibus Deum orietur Sol iustitie, id est gratia illuminans et ostendens viam iustitie et sanitas in pennis eius, quasi dicat. Illa gratia non solum illuminat, sed et sanat et elevat ad superna. Item [Lux] verbi Dei, que multum valet ad cavendum peccatum. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis, unde iuravi et statui custodire iudicia iustitie tue. Item, Lux, id est exempla Sanctorum. Mt. 5.b. Vos estis lux huius Mundi : Et post : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. Phil. 2.b. Lucetis sicut luminaria in Mundo. Hec ergo lux dirigit hominem in via iustitie et cor eius erigit ad superna. Si autem cor erigitur ad superna, ubi est gaudium eternum et inestimabile, impossibile est, quin aliquam guttam hauriat : Unde addit :
marg.| {i} Et rectis corde letitia] id est eis, qui habent cor rectum et ad superna erectum. Ps. 121 : « Letatus sum in his que dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus » propter hoc ergo.
Numérotation du verset Ps. 96,11 
moraliter
marg.| {h} Lux orta est iusto] id est lux fidei, vel lux, id est ipse Christus, qui est lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in huc Mundum. Io. 1.a. Hic natus   [est iusto] cui eius nativitas placet. Vel specialiter Simeoni, cui dicit Lc. 2.e. Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc. Quia viderunt oculi, etc. Quod parasti, etc. Propter hoc in Nativitate canitur. Lux fulgebit.
marg.| {i} Et rectis corde letitia] id est Prophetis et sanctis Patribus, qui quanto ardentius eius adventum desiderabant, tanto letius eum susceperunt. Et quia letitia finis est et consummatio omnis boni, ideo invitat ad illam, dicens.
Numérotation du verset Ps. 96,12 
marg.| {k} Letamini] non peccatores et maligni et amatores Mundi, quibus magis ploratus indicitur : Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris que advenient vobis. Sed, letamini iusti, non in Mundo, sed.
marg.| {l} In Domino] Ps. 34. Anima mea exultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. Nec vobis iustitiam vestram ascribatis sed ipsi, qui vos iustificavit. Hoc est.
marg.| {m} Et confitemini confessione laudis]
marg.| {n} Memorie sanctificationis eius] id est memorantes, quod cum essetis peccatores, sanctos et iustos vos fecit. Rm. 3.d. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, Iustificatis gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, que est in Christo Iesu : Cui laus, honor et gloria in secula seculorum, Amen.
Numérotation du verset Ps. 96,12 
moraliter
marg.| {k} Letamini in Domino] id est in luce orta et exultate, o vos iusti, quorum desiderio datus est Dominos. Et quia letitiam sequitur laus et beneficium debet sequi gratiarum actio, ideo bene addit.
marg.| {m} Et confitemini] laudando et gratias agendo.
marg.| {n} Memorie sanctificationis eius] id est quia memor fuit sanctificare nos in sanguine suo Ps. 8. Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quia visitas eum ? In infirmitate peccati et in carcere Inferni visitavit Dominus hominem per sanguinem, eum a peccato redimendo per eumdem et eum de carcere extrahendo. Zacharie 9.c a : « Tu quoque in sanguine Testamenti tui emisisti vinctos tuo de lacu, in quo non est aqua ».
a Cf. Za. 9, 11.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 96), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_96)

Notes :