Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,12
¶Alleluia
¶Codd. : (Ps. 147)
D30
ΩP ω1
Rusch
Ps-G
Aggei et Zacharie1.
1 Aggei et Zacharie
Ps-G
(
F V
)
Sedulius
L
Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius
G]
om. Ps-G D30 Ps-R,
+ Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam
D30
Numérotation du verset
Ps. 147,I
Lauda
Hierusalem
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino
R
Deum tuum Sion.
Numérotation du verset
Ps. 147,13 II
Quoniam3
3 Quoniam
Ps-G D30
ΩP] Quia
Rusch
cum Ps-Med
confortavit
seras portarum tuarum ¦
benedixit filiis tuis
in te.
Numérotation du verset
Ps. 147,14 III
Qui posuit fines tuos
pacem ¦
et adipe frumenti satiat te.
Numérotation du verset
Ps. 147,15 IV
Qui emittit
eloquium suum
terre ¦
velociter currit sermo eius.
Numérotation du verset
Ps. 147,16 V
Qui
dat nivem
sicut lanam ¦
nebulam
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset
Ps. 147,17 VI
Mittit
crystallum suum4
4 suum
Ps-G D30
] suam
Ps-G
(K² ΨB² D
edd.
) Ω ΩP
Rusch
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut
Ps-G Ps-R
] tamquam
Clm343 (pseud.) Ps-Moz
x
Ps-Med
|
6 buccellas
Ps-G
] frustra panis
Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ
|
ante faciem
frigoris eius
quis sustinebit7?
7 sustinebit
Ps-G D30
ΩP
Rusch
] subsistit
Ps-R
, subsistet
Ps-R
(B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset
Ps. 147,18 VII
Emittet
verbum suum
et liquefaciet ea ¦
flabit spiritus eius
et fluent aque.
Numérotation du verset
Ps. 147,19 VIII
Qui
annuntiat
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias
Sedulius
(δικαιώματα)] iustitiam
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
9 iudicia
Sedulius
(κρίματα)] iudicium
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
10 sua
Sedulius
(αυτού)] in
Clm343 (chrism.) Ps-Med
|
Numérotation du verset
Ps. 147,20 IX
Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.
Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,1
marg.|
Lauda, Hierusalem, Dominum]
Titulus
[Alleluia Aggei et Zacharie]
qui in Babylonia prophetaverunt reparationem, que ut Ieremias predixit, post 70. annos facta est, in qua intellexerunt spiritualem institutionem celestis Hierusalem, eamque sub figura illius predixerunt et pro ea Dominum laudaverunt, que post 70. annos, id est per volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur, perficienda est et pro ea hic Propheta laudat Dominum, sicut et predicti Prophete sub figura laudaverunt. Et est sensus tituli : Hic est
[Alleluia]
id est laus Dei. Laus dico
[Aggei et Zacharie]
id est de reparatione celestis Hierusalem, quam illi predixerunt et postea Deum laudaverunt. Et facit Psalmus iste in nobis amorem future Hierusalem, quam multipliciter commendat, totusque hic Psalmus potentiam Dei predicat.
marg.|
Intentio monet ad laudandum.
marg.|
Modus. Bipartitus est. Primo, dicit bona future Hierusalem. Secundo, dicit, que bona hic dantur Sanctis, ibi :
[Qui emittit]
In captivitate ergo huius seculi adhuc constitutus Propheta, videns beatum populum eterne Hierusalem premisso gaudio spei ante gaudium speciei, quasi coniungens cor, etsi non corpus Angelis, dicit.
Numérotation du verset
Ps. 147,I
marg.|
{m}
O Hierusalem]
celestis iam secura.
marg.|
{l}
Lauda Dominum]
hoc solum est negocium tuum. Hoc ideo dicit Propheta, ut modo exultemus in spe et desideremus ipsam, qui audimus eam sic laudantem.
marg.|
{n}
Lauda Deum tuum Sion]
Eadem est Sion et Hierusalem. Hierusalem visio pacis, Sion speculatio, vel contemplatio. Et visio pacis est contemplatio Christi, qui est pax nostra.
Numérotation du verset
Ps. 147,13
II
II
marg.|
{o}
Quoniam confortavit seras portarum tuarum]
non tantum posuit seras claudendo, sicut dictum est, post creationem illorum civium, exclusis fatuis virginibus, clausa est ianua : Mt. 25.a. Deus enim confortat seras portarum illis, qui in presenti vita confortati sunt ab eo. Confortat enim Deus servos suos multipliciter. Primo, in conflictu vitiorum. Secundo, in sustinentia tribulationum. Tertio, in adeptione virtutum. Quarto, in expugnatione tentationum et Demonum. Primo ergo confortat in conflictu vitiorum. Et hoc quatuor modis, contra quatuor. Primo, contra luxuriam, dando cingulum castitatis. Is. 22.f. Induam illum tunica tua et cingulo tuo confortabo eum. Et hoc est cingulum illud castitatis, de quo Iudith 12. Tu gloria Hierusalem. Et post : Eo quod viriliter egisti et confortatum est cor tuum. Item confortat contra iram et hoc gratiam patientie conferendo. Hanc habebat, qui dicebat. Phil. 4.c. Omnia possum in eo, qui me confortat. Ps. 26. Confortetur cor tuum et sustine Dominum, scilicet per patientiam. Item confortat contra acediam, scilicet virilitatem immittendo. Ez. 30.g. Confortabo brachia Regis Babylonis. Is. 35.b. Confortate manus dissolutas. 2Par. 15.b. Vos autem confortamini et non dissolventur manus vestre. Item contra superbiam humilitatis gratiam dando. Prv. 30.a. Visio, quam locutus est vir, cum quo Deus erat et qui Deo secum morante confortatus ait : Stultissimus sum virorum. Secundo, confortat Dominus in sustinentia tribulationum. Naum. 1.b. Bonus Dominus et confortans in tribulatione. Et hoc quadrupliciter, scilicet gratiam patiendi conferendo. 2Tim. 1.c. Gratias ago ei, qui me confortavit. Et loquitur de confortatione gratie. Item consolationem immittendo. Gn. 18.a. Ponam buccellam panis coram vobis, ut confortetur cor vestrum. Buccella panis est Christus, qui nobiscum est in tribulatione, ut confortetur cor nostrum. Agg. 2.a. Confortare omnis populus terre, quia ego vobiscum sum, dicit Dominus. Item liberando. 2Tim. 4.c. Deus astitit mihi et confortavit me. Et post : Et liberatus sum de ore leonis.
{2.353ra} Item salutem promittendo et ultionem de inimicis. Is. 35.b. Confortamini et nolite timere, ecce Deus noster veniet et salvabit nos. Tertio, confortat Dominus in adeptione virtutum. Et hoc quadrupliciter, scilicet dando gratiam fructificationis in operibus. Nm. 13.b. Confortamini et afferte de fructibus terre vobiscum. Item gratiam cognoscendi spiritualia. Eccles. 7.c. Sapientia confortavit sapientem super decem Principes civitatis. Item gratiam desiderandi inspirando. Dn. 10.d. Noli timere vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Item gratiam flendi, os rogandi dando. Os. 12.a. In fortitudine sua directus est et invaluit contra Angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum. Quarto, confortat Dominus in expugnatione Demonum et tentationum. Et hoc quadrupliciter, scilicet salutem promittendo. Za. 10.b. Confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo. Item animositatem prebendo. Is. 10.g. Confortamini, dies est adhuc, ut in Nobe stetur. Item fortitudinem prestando. Naum. 2.a. Contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. Tria tangit necessaria sustinenti prelium. Sapientia pugnandi, propter quod dicit : Contemplare viam. Animositas corporis, ibi : Conforta lumbos. Fortitudo corporis, ibi : Robora virtutem. Item confortat arma ministrando. Eph. 6.b. Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius et induite armaturam Dei. Sic igitur confortatos in via, confortare dicitur Dominus in patria, quia confortatos declarat et certificat ultra inde ad prelia non profecturos. O ter quaterque beati, qui secure laudant, quia nemo exit, unde doleant, nemo intrat, quem timeant, quia non exit inde amicus, nec intrat illuc alienus, sicut modo in via.
marg.|
{a}
Benedixit filiis tuis]
quos olim peperisti.
marg.|
{b}
In te]
qui non foris peregrinantur. Vel secundum aliam litteram.
[Benedixit filios tuos in te]
benedictione glorie eterne. Ideo dixit
[in te]
quia numquam ab illa Hierusalem exire poterunt, in qua eterno munere consecrantur.
Numérotation du verset
Ps. 147,14
III
III
marg.|
{c}
Qui posuit]
etc. perfectam. Quidquid enim intus est, pace fruitur, extra est gehenna. Et in pace illa est saturitas et nulla indigentia : Ideo subdit.
marg.|
{d}
Et adipe]
etc. id est pane, qui de celo descendit, qui carne clausus in Mundo, sola fide est cognitus. Tunc autem videbimus sicut est et illa erit perfecta saturitas, securitas et pax. Ipse est verus panis, qui nos hic corporis sui participatione reficit, quemadmodum ibi satiabit, quos toto lumine sue deitatis impleverit. Revera secura pax et inviolata tranquillitas, quando indigentia nobiscum ulla non litigat, nec aliquem lassitudo defatigat, non frigus contristat, non esuries gravat, etc. que hic nostre imbecillitati bellum semper infligunt. Ibi autem corporis et anime talis est societas, ut nulla inter se diversitate discordent, sed sibi utraque gloriosa voluntate consentiant. Est enim pax secundum Augustinum securitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis. Nec ad hereditatem Christi poterit pervenire, qui testamentum pacis noluit observare.
Numérotation du verset
Ps. 147,15
IV
IV
marg.|
{e}
Qui emittit]
etc. Hec est secunda pars, ubi subdit, que munera hic dantur electis, per que veritas futuri possit agnosci, quasi dicat, hec predicta erunt in patria. Sed quid interim in peregrinatione dat ? Ecce ipse est inquit,
[qui emittit]
etc. id est Verbum assumpta carne, ut in terra cognoscatur. Aliter enim non levaremur ad adipem frumenti satiantem, nisi mitteret Verbum terre, qua gravamur et impedimur a reditu. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo non deserit, sed manna pluit, etc.
marg.|
{f}
Velociter]
quia cito implevit Mundum cognitione veritatis : Nam Evangelium brevi tempore fuit publicatum ubique in tota terra habitabili, vivente adhuc Petro Apostolo, quia ut supra dictum est : In omnem terram exivit, etc. Et nota, quod non ait velox, sed velociter. Velox enim fit aliquid velocitate, qua plus, vel minus participat ; sicut participatione caloris aliquid dicitur calidum et participatione frigoris frigidum. Est autem
{2.353rb} aliquid alio magis, vel minus velox, vel calidum, quanto, scilicet velocitate, vel calore magis, vel minus participat : Sicut calore, quo calent cetera, nihil est calidius, ita velocitate, qua cetera dicuntur velocia, nihil est velocius. Sicut ergo de aliquo diceretur, calet usque in calorem, id est adeo calet, quod ipse calor potest dici, sic de verbo dicitur, cucurrit usque in velocitatem, id est adeo, ut sit ipsa velocitas, quod tamen per quandam similitudinem dicitur. Quod enim velox est, sicut equus, vel Angelus, vel ventus, alicubi est, non ubique : Velocitas autem ipsa ubique est, non est in parte, nusquam arctatur, que modo non est in equis, vel in ventis, sed in aliis infinitis et eisdem temporum punctis ubique terrarum diffunditur. Hoc autem pertinet ad verbum Dei, scilicet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum. Hec est Sapientia Dei, que ut in libro Sapientie legitur : Attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate, tamquam si moles aliqua saxea impleat locum aliquem, dicitur, quod attingit a fine eiusdem loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat, alterum occupando. Non habet ergo motum illud verbum et sapientia illa, solida est et ubique est. Sed et de Sapientie spiritu dicitur in libro Sapientie : Actus mobilis, certus, incoinquinatus, sed hoc facit ipsa velocitas, quod Sapientia dicitur actus mobilis, non ut hoc deserat, illud tangat ; sed ut ubique semper sit et nusquam inclusa teneatur. Sed quis sufficit ista cogitare ? Utique nullus : Est tamen spes ad capiendum verbum, quia predestinavit nos Deus : Et hoc est, quod ait.
Numérotation du verset
Ps. 147,16
V
V
marg.|
{g}
Qui dat nivem sicut lanam]
Ostendit hic, quid faciet adventus Christi. Sicut enim nix sursum gelat et in ima decidit, sic refrigescente caritate, decidit humana natura in terras et pigro corpore involuta, ut nix facta est. Sed in hac nive sunt predestinati, qui sunt velut lana, de quibus scilicet aliquid facturus est. Lana enim est materia vestis et de his spiritu adhuc frigidis predestinatis fit tunica Christi sine macula et ruga : Unde merito vestis Christi in monte resplenduit sicut nix, quia de hac nive fit vestis Christi.
[Qui dat]
id est facit.
marg.|
{h}
Nivem]
id est congelatos.
marg.|
{i}
Sicut lanam]
que est materia vestis. Est ergo sensus, quod Deus facit per Verbum suum predestinatos peccatores sibi vestem ad ornandam Ecclesiam et ad calefaciendos frigidos : De quibus Dominus dicebat ad Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis ? Thesaurus Dei erat vas electionis, prius nix, deinde lana totum mundum calefaciens verborum suorum flamma succensum.
marg.|
{k}
Nebulam sicut cinerem spargit]
id est nebulosos et obscuros peccatores, predestinatos tamen, spargit, id est resolvit in cinerem penitentie. Cinere enim capita aspergebant penitentes. Qui enim adhuc in nebula iacet ignorantie, veritatem speculari non valens, caput aspergat cinere, etc. Cilicio penitentie induatur, quia tolerabilius Deo est, ut quis in infirmitate humiliter peniteat, quam elatione alta comprehendat, secundum Gregorium 18. Moralis. Nebula enim, quia dissolubilis est, obscura, humida et frigida, peccatum significat obscurum et frigidum, tamen dissolubile per penitentiam.
Numérotation du verset
Ps. 147,17
VI
VI
marg.|
{l}
Mittit crystallum suam sicut buccellas]
Quod dictum est de nive in lanam et de nebula in cinerem, dicitur de crystallo in buccellas. Per crystallum frigidam et duram, obstinatos dicit, de quibus tamen et alios pascit. Et est sensus
[Mittit]
id est facit.
marg.|
{m}
Crystallum]
id est obstinatos, quos predestinavit.
marg.|
{n}
Sicut buccellas]
id est sicut frusta panis, que alios pascunt verbo Dei, quod prius impugnabant. Unde dicit Apostolus : Multi unus panis sumus in Christo. Omnes ergo unus panis sunt, singuli vero frustra sunt. Crystallus erat Paulus obstinatus spirans minarum et cedis, non sicut nix facile resolubilis. Soluto et converso Magistro suo Gamaliele, adhuc in duritia perseverans, persecutus Ecclesiam Dei, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, qui tamen postea factus panis pascens hospitale Ecclesie Dei, nive, nebula et crystallo solutis a Deo. Ideo sequitur.
marg.|
{o}
Ante faciem frigoris eius, quis sustinebit ?]
quasi dicat. Si Deus non solverit nivem, nebulam et crystallum, quis sustinebit vim frigoris eius, scilicet Dei ? Non quod faciat illud frigus, sed quia fieri finit, quia deserit peccatorem, non vocat, non aperit sensum, non infundit gratiam : Quale est illud : Induravit cor Pharaonis. Nisi ergo solvat, nullus sustinebit. De hoc frigore dicit Apostolus. Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Ac si diceret, frigesco, in obscuris iaceo, nullus solvit, nisi gratia Dei. Ideo sequitur.
Numérotation du verset
Ps. 147,18
VII
VII
marg.|
{a}
{2.353va}
Emittet verbum suum]
quasi dicat, etsi nullus possit per se subsistere ante faciem frigoris, non tamen desperandum, quia emittet Dominus verbum suum, id est Christum, carne assumpta.
[Et liquefaciet ea]
scilicet nivem, nebulam et crystallum. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest : Salubriter enim liquefiunt et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis ; Unde subdit.
marg.|
{c}
Flabit spiritus eius]
scilicet calidus Auster.
marg.|
{e}
Et aque]
scilicet fluenta doctrine et gratie.
marg.|
{d}
Fluent]
ut inde bibant alii, iuxta illud : Omnes sitientes venite ad aquas. Vel.
marg.|
{a}
Emittet verbum suum]
id est predicationem suam, qua mediante, operante Spiritu sancto in voce predicationis predicta efficiuntur. Unde Hieronymus Da mihi peccatorem non habere calorem, sed totum frigidum et in peccatis mortuum, qui Dominum non respicit, si ad sermonem Dei compunctus fuerit et ceperit agere penitentiam et durissimum cor illius emollitum fuerit, eo tempore completur
[Emittet verbum suum]
etc. Ita mystice hec predicta sane accipiuntur. Ad litteram vero manifesta sunt, quia spargit Deus nivem quasi lanam ; nebulam sicut cinerem ; crystallum facit, ut frusta candidi panis. Est autem crystallus species quedam in modum vitri, sed candida est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Et congrue he tres similitudines hic notantur, que iuxta litteram magna opera Dei monstrant et maiora mystice occultant.
marg.|
{d}
Fluent aque]
Aqua communiter designat cursum vite humane, secundum illud 2Rg. 14.e. Omnes morimur et quasi aque dilabimur super terram. Sed quia decursus vite humane est, secundum gratiam, secundum culpam et secundum miseria, ideo distinguenda est aqua gratie, culpe et miserie. Et de his tribus aquis potest exponi hic fluxus aque ad flationem spiritus Dei. Prima est aqua gratie, significata per aquas Siloe, que fluunt cum silentio. Et nota, quod ista aqua gratie habet diversas differentias. Et quantum ad initium vite splendida est in cogitatu. Apc. 22.a. Ostendit mihi Dominus fluvium aque vive splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et agni. Sedes Dei et agni est Evangelium, fluvius aque vive est doctrina Evangelica, que splendida est in cogitatu et tranquilla. Mt. 6.d. Nolite solliciti esse, etc. Item est munda in effectu. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam. Hec est aqua emundationis, que sanguinem peccati abluit. Ez. 16.b. Lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum. Item est fecunda in effectu. Is. 44.a. Effundam aquam super sementem et fluenta super aridam, scilicet ut fecundet. Item quantum ad progressum aqua ista est calida per amorem. Gn. 36.c. Invenit aquas calidas in solitudine. Est fidelis per timorem. Is. 33.c. Panis ei datus est, aque eius fideles sunt. Iste panis est oratio, que cor hominis confirmat.
marg.|
Aque fideles, que non habent foveas, vel herbas occultas sunt terrores de Deo. Est fluida per pietatem, ut hic. Flavit spiritus eius, etc. Item quantum ad exitum est aqua ista dulcis, benedicta et viva. Dulcis est morientibus. Ipsi enim habent lignum in aquis Marath positum, id est lignum Crucis.
marg.|
Item est benedicta ad iudicium venientibus. Prv. 5.c. deriventur fontes tui foras. Et post d. Sit vena tua benedicta ; anima enim sancta est sicut vena aque vive, que benedicta erit in iudicio. Et dicetur ei. Venite benedicti Patris mei.
marg.|
Item est viva glorificatis in celo. Io. 46.d. Aqua, quam ego dabo, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam. Flavit ergo spiritus Dei et fluxerunt aque gratie in animam.
marg.|
Secunda est aqua culpe. Apc. 17.a. ubi agitur de aquis, super quas sedebat mulier fornicaria. Et iste aque sunt turbulente. Ier. 2.d. Quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam. Via Egypti est via sollicitudinis ; aqua turbida anxietas temporalium.
marg.|
Item est immunda, quantum ad lasciviam carnalem. Ex. 7.d. Moyses virga sua aquam vertit in sanguinem.
{2.353vb} Moyses Christus, virga eius vindicta. Is. 40.b. Assur virga furoris mei, que cum tentat, percutit. Sed aqua in sanguinem vertitur, cum anima carni consentit. Ez. 17.a. Vidi te conculcatum in sanguine tuo. Item est sterilis per acediam. 4Rg. 2.d. Aque Hiericho steriles erant.
marg.|
Item frigida per invidie malitiam caritatis extinctiva. Ier. 15.d. Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. Aque infideles sunt invidi, fallaces, foveas et herbas occultantes. Item est congelata per obstinationem. Eccl. 43.c. Ventus Aquilo sufflavit et congelavit crystallus ab aqua. Item est amara per iram. Apc. 8.c. Stella ardens in aquas cecidit et facte sunt amare quasi absinthium. Stella ardens est ira, que cum cadit in aquam, amaritudinem generat, id est rancorem. Item est maledicta per desperationem. Nm. 5.c. Ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tuo intumescente computrescat femur tuum. Venter est conscientia, aque maledicte peccatorum fluxibilitates animam desperare facientes. Ex hoc sequitur diruptio uteri, que significat vehementiam doloris vermis interioris et conscientiam corrodentis et putredo femoris, in quo significatur privatio spei, eo quod in femore est vis generativa. Item est mortua in Inferno per pene elationem. Ios. 3.d. Aque inferiores descenderunt in mare mortuum, id est peccatores in amaritudinem mortis eterne. De istis aquis potest intelligi, quod hic dicitur, quia sicut per verbum aque gratie fluunt in animam, ita aque culpe fluunt ab anima antecedenter. Tertia est aqua miseriarum. Ps. 68. Intraverunt aque usque ad animam meam. Et iste fluunt, quia sunt transeunde. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero. Et hoc fit multipliciter. Primo, calcando per fidem, quemadmodum de Petro legitur. Mt. 14.d. Item transvadendo per fortitudinem, quemadmodum legitur 2Rg. 19.c. ubi dicitur, quod Semei cum mille viris de Beniamin irrumpentes Iordanem, quod fit per fortitudinem, ante Regem, scilicet Christum, transierunt vada miseriarum presentium. Item natando, quod fit per prudentiam. Qui enim natare vult, necesse est, quod habeat natandi prudentiam. Et hoc significatum est. Act. 27.g. ubi dicitur, quod Centurio iussit eos, qui possent natare, mittere se in mare. Item navigando, quod fit per penitentiam. Navis penitentia est. Sap. 14.a. Transeuntes mare per ratem liberati sunt. Item aquas dividendo per virgam divine iustitie. Ex. 14.e. Item saltando in baculo divini adiutorii per contemplationem, que significatur Gn. 32.c. ubi dixit Iacob : In baculo meo transivi Iordanem istum. Iacob contemplativus est, qui Iordanem miseriarum presentium debet transire. Et hoc appodiando in baculo divini adiutorii.
Numérotation du verset
Ps. 147,19
VIII
VIII
marg.|
{f}
Qui annuntiat]
etc. id est novo populo suo Christianorum, qui significatur per Iacob, tamquam luctans contra tentationes vitiorum. Et
[annuntiat]
marg.|
{g}
Iustitias]
etc. id est iusta iudicia sua
[Israel]
Idem significatur per Israel et per Iacob, scilicet populus fidelium, cui enunciat iusta iudicia sua, scilicet quod non tantum iniusti, immo et iusti patiuntur hic pro iusto iudicio Dei, quod iudicium, sicut ait Petrus, incipit a domo Dei in presenti, id est a fidelibus. Solus enim Christus, que non rapuit, solvit, in quo Princeps Mundi nihil invenit. Et si initium est a nobis, quis finis erit eorum, qui non credunt Evangelio ? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebit ? Et hoc iudicium Dei, scilicet quod patiuntur iusti et iniusti pro suo merito et quomodo iusti non suis meritis, sed gratia Dei liberantur, non omni genti nunciavit Deus, sed soli Israel, id est novo populo, in quo sunt et gentes : Unde addit :
Numérotation du verset
Ps. 147,20
IX
IX
marg.|
{h}
Non fecit]
Iam enim gentes, que abscisse de oleastro inserte sunt bone olive, non debent, dici gentes, sed unus populus in Christo. Non fecit ergo taliter omni nationi, sicut populo Christiano, cui beneficia excellentiora prestavit. Unde Rm. 8.f. Quomodo etiam cum illo non nobis omnia donavit ?
marg.|
Vel ad litteram per Iacob et Israel Iudeos accipit, quibus per seipsum Christus verbum suum annuntiavit et iudicia sua manifestavit, quod non fecit aliis. Unde addit :
[Non fecit taliter]
etc. quia per se non predicavit alii nationi, vel genti, iuxta illud : Non sum missus nisi ad oves, que perierant domus Israel. Sed respuerunt eius verbum, ideo dicitur eis : Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructus eius.
marg.|
Vide ordinem, qui est in predictis quatuor psalmis laudum Dei. Prius enim de preceptis divini preconii egit. Secundo de perversitate Mundi fugienda. Tertio, de congregatione Ecclesie. Quarto, iam collecte in pace laudes imperat, pro sua securitate et dilectione. Illi autem choro de Mundi partibus aggregato, trina exultatione subnectit esse gaudendum, tres alios Psalmos laudis subiungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_147)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_147)
Notes :