Hugo de Sancto Caro

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 127) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset Ps. 127,I 

Beati omnes
qui timent
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
Numérotation du verset Ps. 127,2 II

Labores
manuum tuarum
quia1 manducabis ¦
1 quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
beatus es
et bene tibi erit.
Numérotation du verset Ps. 127,3 III

Uxor tua
sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 

Filii tui
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle Ps-G (K² ΨB D edd. ) Hi Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-R ] novella Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 127,4 V

Ecce sic benedicetur homo ¦
qui timet Dominum.
Numérotation du verset Ps. 127,5 VI

Benedicat tibi3
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*) D14 cum Ps-R
Dominus
ex Sion ¦ et videas4
4 videas Ps-G Hi Ω F Δ Rusch ] videat ΩP
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5 <divisio.> 5. VI Sion ¦ Hi D14 D30 Ω F Δ, Sion... Hierusalem ¦ Rusch
Numérotation du verset Ps. 127,6 VII

Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Ω F ΩP Rusch ] Ut Ps-G (V) D14
pacem super Israel7.
7 pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 
marg.| Beati omnes] etc. Hic est nonus gradus ascendendi ad Deum, scilicet timor Domini, qui ascendentem Beatum facit, quia Prv. 14.c. In timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes. Et iterum ibidem sequitur : Timor Domini fons vite, ut declinet a ruina mortis. Et bene sequitur precedentem gradum, scilicet spiritualem letitiam, in qua homo sentit dulcedinem Dei et ideo timet ab ipso separari. Letitie etiam iungitur timor, ne cor humanum per letitiam evanescat. Unde supra Ps. 85. Letetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Ideo etiam sequitur iste gradus, ut ille solus timeatur, qui edificat et custodit civitatem, de quo dictum est in precedenti Psalmo. Sed videtur, quod timor Domini debeat esse, vel primus, vel ultimus gradus. Primus, quia initium sapientie timor Domini. Eccl. 1.b. Ultimus, quia timor Domini omnibus se superposuit, Eccl. 25.b. Et Is. 11.a. ponitur ultimo. Sol. Timor Domini est triplex, secundum triplicem statum hominis. Timor initialis, quo ad statum incipientium. Timor separationis, sive offensionis, quo ad statum proficientium. Timor reverentie, quo ad statum perfectorum. De medio timore agitur hic et ideo quasi in medio graduum ponitur. Titulus. Canticum graduum, id est letitia spiritualis de ascensu ad Deum, supple est hic. Intentio monet caste timere.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo, statum timentis enumerat. Secundo, bona timenti optat, ibi : Benedic. Ad timorem igitur Dei monens, ait.
Numérotation du verset Ps. 127,I 
marg.| {e} Beati] sunt, vel erunt.
marg.| {f} Omnes] cuiuscumque conditionis fuerint.
marg.| {g} Qui timent Dominum] filiali timore. Sunt enim septem species timoris. Primus est timor naturalis, quo timetur quidquid nature nocivum putatur. Hic omnibus communiter inest, etiam Christo, quo timuit mortem. Mt. 14.d. Cepit Iesus pavere et tedere. Iste timor est indifferens, id est nec meritorius, nec demeritorius. {2.329vb} Secundus est timor humanus, quo timetur contrarium carnis, propter quod delinquitur. Et hic timor malus est : de quo dicitur Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Tertius timor est mundanus, quo timetur amissio rerum Mundi, que nimis amantur, propter quas prius peccatur, quam amittantur. Et hic malus est, de quo dicitur in Ps. 13. et 52. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quartus est timor servilis, quo tantum pena timetur. De quo dicit Augustinus Regnat in eo peccandi voluntas ; et sequeretur opus, si speraretur impunitas. Et hic timor est a Spiritu Sancto, sed non est cum Spiritu Sancto, Iste timor bonus est et utilis, ut dicit Augustinus per quem fit paulatim consuetudo iustitie. De hoc timore dicitur. 1Io. 4.d. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. Quintus est timor initialis, quo peccatum dimittitur, partim amore iustitie, partim timore pene. De quo Eccl. 1.b. Initium sapientie timor Domini. Sextus timor est filialis, quo peccatum timetur, ne a sponso separemur, vel ne ipsum offendamus. Et de isto loquitur hic Propheta, sicut dicit Glossa Septimus est timor reverentie, quo non iam peccatum timetur, sed pater in reverentia habetur. Hic omnia facit ad honorem patris. De hoc dicitur Is. 11.a. Replevit eum spiritus timoris Domini. Iste solus timor inter omnes erit in patria, omnes alii deficiunt cum via. De timore filiali hic agitur, cuius multiplex est effectus. Primus est evacuatio timoris mali, id est mundani et humani. Nam ut dicit Augustinus qui hoc timore Deum timet, nihil timet et qui Deum non sic timet, omnia timet. Unde Eccl. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit et non pavebit : quoniam ipse est spes eius. Secundus effectus est cordis letitia, unde Eccl. 1.b. Timor Domini gloria et gloriatio et letitia et corona exultationis. Et iterum : Timor Domini delectabit cor et dabit letitiam et gaudium in longitudinem dierum. Tertius est custodia cordis. Unde Eccl. 1.b. Timor Domini scientie religiositas : religiositas autem custodiet, iustificabit cor. Quartus est finalis benedictio. Unde Eccl. 1.c. Timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur. Quintus est plenitudo cognitionis divine. Unde Eccl. 1.c. Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus eius. Sextus est promptitudo obedientie. Unde Eccl. 2.d. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius. Septimus est diligens inquisitio voluntatis divine. Unde Eccl. 2.d. Qui timent Dominum, inquirent, que beneplacita sunt illi. Octavus est cordis sanctificatio. Unde Eccl. 2.d. Qui timent Dominum, preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Nonus est longanimis patientia. Unde Eccl. 2.d. Qui timent Dominum custodiunt mandata eius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius. Alios undecim effectus valde notabiles et utiles numerat Eccl. 34.c. dicens. Oculi Domini super timentes eum, protector potentie, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, umbraculum Meridiani, deprecatio offensionis, adiutorium casus, exaltans animam, illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem. Propter hos effectus et multos alios, quos habet timor Domini filialis, dicit Propheta.
marg.| {e} Beati omnes, qui] etc. Et hoc etiam dicitur Sir. 54.c. timenti Dominum beata est anima eius. De hoc timore etiam dicitur Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit, id est in omnibus est circumspectus. Propter hec omnia bona, dicitur Sir. 23.d. Nihil melius, quam timor Dei et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini. Qui autem sunt isti, qui sic timent Deum, ostendit subdens.
marg.| {h} Qui ambulant in viis eius] scilicet Domini, id est in viis, per quas Dominus venit ad nos et nos ad ipsum. He sunt misericordia et veritas. Unde supra Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Nec sufficit una sine altera, ut dicit Gregorius quia misericordia sine veritate cito convertitur in remissionem ; veritas vero sine misericordia degenerat in severitatem. Ideo dicit Salomon Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant. Nihilominus mandatorum custodia, Dei via est, qua Deus ad hominem venit et homo ad Deum. De qua dicitur supra Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri. Et iterum Ps. 83. Deduc me in semita mandatorum tuorum. Item innocentia via est Domini. Unde supra Non privabis eos bonis, qui ambulant in innocentia et iterum : Ambulant in via immaculata, hic mihi ministrabat. Item penitentia via est ad Deum. Unde Mt. 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam. Item quelibet virtus est via, inter quas Caritas excellentior est. Unde 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. De omnibus {2.330ra} istis viis dicitur Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre et semite eius pacifice. Deinde Propheta convertens se ad timentes Deum, quasi ad unum loquens ait.
Numérotation du verset Ps. 127,2 
II
marg.| {a} Labores manuum tuarum] etc. In futuro.
marg.| {b} Beatus es] Iam in via beatitudine spei.
marg.| {c} Et bene tibi erit] In patria beatitudine rei. Hoc dicitur contra avaros, qui non audent comedere de rebus suis. De quibus dicitur Eccl. 7.a. Est aliud malum, quod vidi sub Sole et quidem frequens apud homines. Vir, cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime eius ex omnibus, que desiderat, nec tribuit ei Deus potestatem, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Et eodem 5.c. Sicut egressus est nudus de utero matris sue, sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo. Item hoc dicitur contra Curiales et illos, qui semper vivunt de alieno. Contra quos Seneca. Miserum est ad alienum assuescere, inestimabile autem bonum est suum fieri. Eccl. 5.d. Hoc visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur in letitia ex labore suo. Et infra omni homini, cui Deus dedit divitias atque substantiam, potestatemque tribuit ei, ut comedat et fruatur parte sua et letetur de labore suo, hoc donum est Dei. Item hoc dicitur contra otiosos, qui nihil volunt suis manibus operari. Contra quos, Prv. ult. d. Consideravit semitas domus sue et panem otiosa non comedit. Item eodem 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate et non dabitur illi. Item eodem 6.b. Usquequo piger dormies ? quando consurges e somno tuo ? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias et veniet tibi quasi viator egestas et pauperes quasi vir armatus. Item hoc dicitur contra illos, qui omnia sua comedunt et nihil dant pauperibus, ut inveniant in futuro. Contra quos dicitur Sir. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. 2Tim. 2.a. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus suis percipere. Is. 3.b. Dicite iusto, quoniam bene : quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Sed notandum quod est triplex labor bonus. Primus est cordis in contritione, vel compassione. De quo Ps. 6. Laboravi in gemitu meo. Secundus est oris in confessione et predicatione et Psalmorum decantatione. De quo Ps. 68. Laboravi clamans. Tertius est operis. De quo Ps. 80. Secundum aliam litteram. Manus eius in laboribus servierunt. Sap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Item eodem 10.d. Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum. Deinde qualiter talis sit beatus, ostendit, dicens.
Numérotation du verset Ps. 127,3 
III
marg.| {d} Uxor tua] quasi dicat, Beatus es tu, qui times Dominum, quia uxor tua, id est caro tua, que debet esse subdita spiritui, sicut uxor viro, Gn. 3.c. Sub potestate viri eris et ipse dominabitur tui. 1Cor. 11.a. Caput mulieris vir.
marg.| {e} Sicut vitis abundans] que ex suffossione et putatione fecundatur. Sir. 20.d. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. Dt. 28.a. Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, etc.
marg.| {f} In lateribus domus tue] id est conscientie tue. Cuius latera sunt quatuor virtutes Cardinales, in quibus uxor abundat, cum per carnis ministerium, vel in ipsa carne opera virtutum abundanter fiunt. Verbi gratia. Opus iustitie, per preteritorum excessuum punitionem ; opus temperantie per presentium oblectamentorum repressionem ; prudentie vero per futurorum periculorum previsionem et premunitionem ; fortitudinis autem per malorum imminentium firmam perpessionem. Vel certe uxor abundabit in lateribus domus, cum pro meritis quatuor virtutum remunerabitur copiose quatuor dotibus, quando scilicet merito iustitie reddetur agilitas ; temperantie, claritas ; prudentie, subtilitas ; fortitudini, impassibilitas. Ut sicut dicitur ; Retribuet abundanter facientibus superbiam, sic vere possit dici ; Retribuet abundanter facientibus iustitiam, temperantiam, fortitudinem, prudentiam. Bona uxor dicitur, mulier sapiens, sedula, casta, tacita, fecunda, humilis, viro {2.330rb} consentiens. Talis uxor est caro iusti, scilicet sapiens. Sir. 25.b. Beatus, qui habitat cum muliere sensata. Que est mulier sensata ? In quinque sensus bene ordinata et circumspecta. De qua Prv. 19.d. Domus et divitie dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Item sedula, non otiosa, sed circa necessaria domus bene intenta. Sir. 26.c. Gratia mulieris sedule delectabit virum suum et ossa illius impinguabit. Prv. 12.a. Mulier diligens corona est viro suo. Item casta et sobria, ad litteram. Sir. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, omnis autem pudoratio non est digna continentis anime. Item tacita, non garrula est. Ecclesiastic. 26.c. Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudite anime. 1Tim. 2.d. Mulier in silentio discat, cum omni subiectione. Item fecunda est, id est bonis operibus plena. 1Tim. 2.d. Salvabitur autem mulier per generationem filiorum, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Et hoc notatur, cum dicitur : In lateribus. Item humilis est, non superba de prole, sicut Agar, de qua dicitur Gn. 16.a. Quod videns se concepisse, contempsit dominam suam. Gn. 3.c. Sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. 1Pt. 3.a. Similiter et mulieres subdite sint viris suis. Item consentiens est viro, id est spiritui. Sir. 25.a. In tribus placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus, concordia fratrum, amor proximorum, vir et mulier sibi bene consentientes. Hec revera est bona uxor. De qua dicitur Sir. 26.a. Mulieris bone beatus vir, numerus enim annorum illorum duplex. Et infra. Pars bona mulier bona, in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. Item uxor viri, est sapientia, penitentia, misericordia, innocentia, caritas et quelibet virtus, quarum cuilibet debet vir iustus amore individuo copulari. Unde Sap. 8.a. Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quesivi sponsam eam mihi assumere et amator factus sum forme illius. Hec uxor in lateribus domus sicut vitis abundat, quando conscientia operum predictarum virtutum odore exuberans fragrat, ut vere possit dicere.
prol.| Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Et Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei. Filii huius uxoris sunt opera bona, de quibus subditur.
marg.| {g} Filii tui] id est opera bona ex uxore predicta genita, sunt.
marg.| {h} Sicut novelle olivarum] id est similia sunt novellis olivis, que viridiores et fortiores et uberiores sunt, unde venit oleum, quod est luminis pabulum et fessorum levamen : sic opera virtutum et intellectum illuminant et affectum recreant. Sup. Ps. 51. Ego sicut oliva fructifera in domo Dei. Et hi filii sunt.
marg.| {i} In circuitu mense tue] id est ex omni parte reficiunt mentem tuam. Siquidem opera virtutum sunt vera et plena refectio mentis humane. Iob. 29.a. Quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei. Vel sic. Revera.
marg.| {b} Beatus es] qui times Dominum. Nam.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 
marg.| {d} Uxor tua] id est sensualitas tua tibi subdita, ut uxor viro. Erit.
marg.| {e} Sicut vitis] bene exculta.
marg.| {f} Abundans in lateribus domus tue] id est in omnibus membris corporis tui. Hec est sensualitas tua rationi subdita, discipline fossorio exculta, secundum officium uniuscuiusque membri crescet et fructificabit, ut si hodie auris libenter audivit verbum Dei, cras audiat libentius et si oculus hodie flevit ad intuitum culpe proprie, vel miserie aliene, cras uberius ; et si pes hodie ivit ad Ecclesiam, cras facilius et sic de aliis membris : Et :
marg.| {g} Filii tui] id est opera bona, que tu generas, sicut bonus pater generat bonos filios, erunt.
marg.| {h} Sicut novelle olivarum] id est redolentia, sicut novelle olive redolent, que magis redolent, quam veteres. Vel.
prol.| [Sicut novelle olivarum] id est pacis effectiva, sicut oliva pacis est significativa : et pietate affluentia, que per olivam designantur. Et erunt.
marg.| {i} In circuitu mense tue] id est in protectione anime tue, que est mensa Domini et tui, quia ibi Dominus tecum reficitur. Apc. 3.d.
prol.| Ego sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Et revera beati sunt, qui timent Dominum. Quia.
Numérotation du verset Ps. 127,4 
V
marg.| {2.330va} {a} Ecce] In brevi et in patulo.
marg.| {b} Sic] ut dicetur infra. Vel sic, id est ad similitudinem vitis abundantis.
marg.| {c} Benedicetur] id est in bonis multiplicabitur.
marg.| {d} Homo qui] De qua benedictione dicitur. Gn. 12.a. Benedicam tibi et magnificabo nomen tuum. Sed quia homo non potest per se habere hanc benedictionem, orandus est Dominus, ut eam tribuat, unde orando subiungit.
marg.| {e} Benedicat tibi] id est multiplicet bona tibi. Et ne intelligatur de benedictione temporalium, determinando subiungit.
marg.| {g} Ex Sion] scilicet benedicat, id est benedictione celesti, non temporali. Tim. 9.c. Benedicat Dominus Deus Israel. Gn. 28.f. De rore celi erit benedictio tua. Vel sic.
Numérotation du verset Ps. 127,5 
VI
marg.| {e} Benedicat tibi] id est virtutum, det tibi incrementum.
marg.| {f} Dominus ex Sion] id est Christus ex Iudeis natus. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est.
marg.| {h} Et] ex illa benedictione.
marg.| {i} Videas] facie ad faciem.
marg.| {k} bona Hierusalem] id est bona triumphantis Ecclesie, hoc est, ipsum Dominum, quem videre est esse beatum et a quo sunt omnia bona. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Eodem 60.a. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Et hoc non ad horam, sed.
marg.| {l} Omnibus] id est sine fine. De nocte non fit hic mentio, quia non erit ibi nox, sed tantum dies, id est plena cognitio.
Numérotation du verset Ps. 127,6 
VII
marg.| {m} Et] etiam.
marg.| {n} Videas] In presenti Ecclesia militante.
marg.| {o} Filios filiorum] id est genitos de doctrina tua. Prv. 17.a. Corona senum Filii filiorum. Vel
marg.| {n} Videas] in futuro in celesti Hierusalem.
marg.| {o} Filios] id est fructum operum tuorum. Tob. 9.d. Benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum. Et etiam videas.
marg.| {p} pacem super Israel] id est maiorem, quam in Israel, id est quam possit aliquis contemplari. Iuxta illud Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti his, qui exspectant te. De qua pace Phil. 4.b. Et pax Dei, que exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Vel videas   [pacem super Israel] id est Christum, qui est pax fidelium et superans omnes fideles. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Vel Videas pacem super Israel, id est pacem, que erit in superiore Israel, que est pax eternitatis. De qua dicitur Is. 66.d. Declinabo super eam quasi flumen pacis. Et dicitur hoc ad differentiam inferioris Israel, in quo est pax pectoris. De qua Io. 14.d. Pacem relinquo vobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_127)

Notes :