Hugo de Sancto Caro

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,1 

¶In finem servo1 Domini
¶Codd. : (Ps. 35) D30 Rusch Ps-G
1 servo Ω X Rusch Ps-R Ps-G ] sermo D30 cum Ps-G (U) Ω X² ( sec. m.) Ps-Moz
psalmus David2.
2 psalmus] om. Ps-G D30 | David] + doctrinam piissime conversationis D30
Numérotation du verset Ps. 35,2 I

Dixit
iniustus
ut delinquat
in semetipso ¦
non est timor Dei
ante oculos eius.
Numérotation du verset Ps. 35,3 II

Quoniam dolose egit
in conspectu eius ¦
ut inveniatur
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset Ps. 35,4 III

Verba oris eius iniquitas
et dolus ¦ noluit intelligere
ut bene ageret.
Numérotation du verset Ps. 35,5 IV

Iniquitatem
meditatus est in cubili suo
astitit3
3 astitit] adstetit Ps-G
omni vie
non bone ¦ malitiam autem
non odivit.
Numérotation du verset Ps. 35,6 V

Domine in celo misericordia tua ¦
et veritas tua
usque
ad nubes.
Numérotation du verset Ps. 35,7 VI

Iustitia tua
sicut montes
Dei ¦
iudicia tua abyssus multa.
Numérotation du verset Ps. 35,VII 

Homines
et iumenta
salvabis Domine ¦
Numérotation du verset Ps. 35,8 

quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset Ps. 35,VIII 

Filii autem hominum ¦
in tegmine alarum tuarum
sperabunt.
Numérotation du verset Ps. 35,9 IX

Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
et torrente
voluptatis4 tue
4 voluptatis Ps-G (M ΦRGVG ² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R C I L Q² W ΦP U* G* K* Ps-G cum Ps-R ; cf. Ps-G 26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset Ps. 35,10 X

Quoniam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30] om. Ps-G
et7 in lumine tuo
7 et D30] om. Ps-G
videbimus lumen.
Numérotation du verset Ps. 35,11 XI

Pretende
misericordiam tuam scientibus te ¦
et iustitiam tuam
his
qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 35,12 XII

Non veniat mihi
pes superbie ¦
et manus peccatoris
non moveat me.
Numérotation du verset Ps. 35,13 XIII

Ibi
ceciderunt
qui operantur
iniquitatem ¦ expulsi sunt
nec potuerunt stare.

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,1 
marg.| Dixit iniustus] etc. Titulus.   [In finem servo Domini Ps.   David] Supra ostendit Christus et vir iustus se habuisse victoriam de inimicis. Hic autem ostendit omnia bona esse non a nobis, sed a Deo ; mala autem a nobis. Et agit proprie contra errorem dicentium, mala esse ex constellatione, ex fato, ex vitio nature ; bona autem ex homine et libero arbitrio. Unde is est sensus tituli, Psalmus, tendens in finem, ascribitur David, id est iusto, servo Domini. Iustus enim dicitur servus Domini, non Dominus. Dominus autem dici posset, non servus, si a se bona haberet ; sed ideo servus Domini dicitur, quia ea bona, que habet, a Domino se recognoscit habere. Unde dicit
prol.| Beatus Bernardus Fidelis revera servus Domini es, si que de gloria, etsi non exeunt a te, tamen transeunt per te, nihil tuis manibus adherere contingat. Et est Psalmus iste bipartitus. In prima parte ostendit, malum ab homine esse. In secunda ostendit bona a Deo esse, ibi : Domine, in celo. Ostendit ergo primo peccatum ab homine esse, duabus rationibus. Prima ratio est, quia non ex surreptione, sed ex deliberatione facit peccatum : quod notatur, cum dicit : Dixit iniustus, id est deliberavit. Secunda ratio est, quia non ex ignorantia facit peccatum, quasi putans non esse peccatum ; sed ex certa scientia, sciens Deo displicere : quod notatur, cum dicit : Quoniam dolose egit, ut postea dicemus. Dicit ergo.
marg.| {a} Dixit iniustus] Iniustus dicitur peccator et precipue infidelis, qui non tribuit Deo, quod suum est, scilicet fidem, timorem et amorem. Vel iniustus, sciens bonum et faciens malum, ut Theologus malus, qui de scientia sua non reddit Deo tributum debitum, primo, nec sibi, nec proximo fructum : dixit, id est deliberavit.
marg.| {c} In semetipso] id est in cogitatu cordis. Unde alia littera habet : Dixit impius in medio cordis sui. Quid dixit ?
marg.| {b} Ut delinquat] quasi dicat, per industriam peccavit et ex proposito Deum dereliquit. Iob. 34.c. Quasi de industria recesserunt ab eo. Et hoc fecit. Quia
marg.| {d} Non est timor Dei ante oculos eius] Qui si esset, non peccaret : quia sicut dicitur Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Et quia sicut dicitur Ps. 110. Initium sapientie timor Domini. Qui caret initio, carebit et sine. Eccl. 23.d. Nihil melius, quam timor Dei : et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini. Et posset, quis dicere excusando iniustum hunc. Vere licet ex proposito fecerit id, quod peccatum est ; non tamen sciebat hoc Deo displicere, nec esse peccatum : ideo ignoranter peccavit. Hoc removet, cum subiungit.
marg.| {e} Quoniam] etc. quasi dicat probatio, quod Dei timor non est ante oculos eius et quod non ignoranter peccavit. Quoniam, etc. scilicet Dei, id est in corde ubi solus Deus conspicit, ut dicitur 1Rg. 16.b. quasi dicat, dum Deum conspiceret, id est notitiam eius haberet et sciret se conspici ab eo, cuius oculi nuda sunt omnia et aperta. Hbr. 5.d. peccare non timuit et hoc est, dolose egit. Quod dupliciter exponi potest, dolose egit, id est dolum fecit proximo. Vel dolose egit, id est ipsum, quod cognoscens Deum peccavit, dolus fuit. Prv. 12.c. dolus in corde cogitantium mala. Et notandum quod quidam Deum vident et timent, ut boni Theologi, de quibus Ps. 118. Videbunt me et letabuntur. Quidam vident {2.91rb} Deum et non timent, ut mali Theologi. Ps. 21. Omnes videntes me deriserunt me. Quidam non vident et timent, ut boni laici, Io. 26.g. Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati, qui non viderunt, etc. Quidam nec vident, nec timent, ut Pagani, 1Cor. 14.g. Qui ignorat, ignorabitur ; Primi veraciter agunt, secundi dolose agunt, tertii agunt simpliciter, quarti agunt ignoranter. Et vere dolose egit ita.
marg.| {f} Ut inveniatur iniquitas] id est inequalitas, que est inter vitam et scientiam.
marg.| {g} Eius ad odium] scilicet Dei, id est quod Deum oderit. Si enim Deum, quem videt, diligeret, libentius ei, quam peccato, adhereret. Unde cum peccato adhereat, sequitur, quod Deum odit. Vel ad odium Dei, id est quod Deus oderit eum. Si enim Deus simpliciter operantes iniquitatem odit, sicut dicitur in Ps. 5. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, multo magis odit eos, qui ex pura malitia peccant. Item conspectus Dei dicitur Sanctuarium. Unde Ex. 23.b. Non apparebis in conspectu meo vacuus. In hoc conspectu Dei dolose agunt clerici, sacerdotes et prelati, qui oves susceperunt pascendas et custodiendas ; et ipsi eas excoriant, auferendo temporalia : et eas strangulant, trahendo ad peccata. Unde in Ps. 51. Sicut novacula acuta fecisti dolum. Novacula enim acuta subtiliter radit et faciliter interficit. Et quod hoc faciant prelati et clerici, dicit Dominus Mi. 3.a. Audite Principes Iacob et Duces domus Israel, numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum : qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis et carnem desuper ossibus eorum ? Et non solum hoc malum ibi faciunt, immo peiora et verbo indigna. Ier. 11.c. Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa, etc. Ez. 8. Fili hominis, vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas ; quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a Sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores, etc. Et ex hoc sequitur, ut consecutive inveniatur iniquitas eius, id est talis prelati, vel clerici, ad odium Dei. In ipso
prol.| Θ enim reperiuntur
marg.| marg.|
marg.| {a} Dixit iniustus] Potest etiam hoc breviter exponi de illis, qui excusant peccata sua et legitur sic : dixit iniustus, qui nec Deo, nec sibi, nec proximo, nec carni, nec mundo, nec Diabolo reddit, quod suum est.
marg.| {b} Ut] non   [delinquat in semetipso] Unde dicit se non delinquere. Et vere taliter dicit iniustus, quia iustus dicit contrarium. Unde Prv. 18.c. Iustus in principio accusator est sui. Vel sic, Dixit, ut delinquat in semetipso, id est dicit quod si peccat, peccatum suum non nocet, nisi sibi. Sic dicunt multi, secundum illud Iob. 19.a. Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea : At vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis. Et hoc facit : Quia
marg.| {d} Non est timor Dei ante oculos eius] secundum quod supra dictum est : Non est Deus in conspectu eius : et ideo inquinate sunt vie illius in omni tempore, quasi dicat non est locus in fronte confessionis, quia Deum non habuit pre oculis. Et hoc propterea accidit :
marg.| {e} Quoniam dolose in conspectu eius] id est in conscientia sua, ubi Deus conspicit, quasi dicat non veraciter et diligenter discussit, nec exercuit conscientiam suam : quia si hoc fecisset, invenisset, unde timeret et quid accusare deberet. Unde dicit
prol.| Beatus Bernardus Ad se humiliandum, nihil vivacius invenire potest anima, quam si seipsam in veritate inveniat : tantum non dissimulet, nec sit in spiritu eius dolus. Dolose ergo agit, qui peccatum suum defendit, vel conscientiam suam negligenter inquirit : et cum Dei servus debeat esse, fit advocatus Diaboli in causa Diaboli contra Spiritum sanctum, qui dicitur advocatus contra peccatum. Io. 19.b. Cum venerit Spiritus paracletus, arguet mundum de peccato.
marg.| {f} Ut] consecutive inveniatur iniquitas eius ad odium, id est ad vindictam sempiternam, que modo queritur ad amorem, id est ad veniam, quia si modo confiteretur, ut deberet, dimitteret Dominus. Unde in Ps. 85. Misericordia et veritas obviaverunt sibi, scilicet misericordia Dei remittentis et veritas confitentis. Sed si modo non velit ostendere veritatem, que requiritur in confessione ad veniam, postea requiretur et invenietur ad odium, quia tunc defensioni non erit locus et propter accusationem, aut confessionem non fiet gratus, sed punietur eternaliter. Unde supra in Ps. 30. Requiret Dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam, id est superbe excusantibus culpam suam. Vel ad odium eorum, quia oderunt eos, qui corripiunt eos. Unde Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta.
prol.| *
prol.| {a} Verba
marg.| {2.91va} Θ enim reperiuntur ille tres species, de quibus dicit Dominus Eccl. 25.a. Tres species odivit anima mea et aggravor valde anime illorum ; pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. Pauper est talis in spiritualibus, licet in temporalibus locupletatus : dicat illud Za. 11.a. Benedictus Deus, divites facti sumus. Apc. 3.d. Dicis : dives sum et locupletatus et nullius egeo : et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus. Iste etiam pauper superbus est. Unde in cantico Dt. Incrassatus est dilectus et recalcitravit : et talem odit Dominus. Item talis prelatus, vel clericus est dives, mendax ; Dives in temporalibus, mendax apud Deum, apud quem defigens manum et spondens pro amico suo, illaqueatus est verbis oris sui, sicut dicitur Prv. 6.a. Nec facit, quod promisit. Prv. 12.d. Non invenit fraudulentus lucrum, id est Iudas et substantia hominis avari pretium. Eccl. 1. Accessisti maligne ad Dominum, o Iuda ; et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Prv. 26.d. Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Item senex fatuus est, quia senis occupat locum ; sed fatui servat ritum. Senex in dignitate ; sed fatuus in opere.
prol.| *
marg.| {a} Verba oris eius] Supra ostensum est, quod malum est ab homine ; hic autem subdividit malum, quod ab homine est. Primum est loqui malum, unde dicit : Verba oris eius, id est iniusti, sunt
marg.| {b} Iniquitas] quoad aperta mala.
marg.| {c} Et dolus] quoad occulta. Ier. 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Et in Ps. 63. Quoniam exacuerunt, ut gladium, linguas suas : intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. In utraque auctoritate istarum notantur illa duo mala lingue, scilicet apertum et occultum. Secundum malum est mala voluntas, id est voluntas nesciendi bonum, ad faciendum : aut malum, ad declinandum. Unde sequitur :
marg.| {d} Noluit intelligere, ut bene ageret] Io. 3.c. Lux venit in mundum : et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem. Za. 7.c. Noluerunt attendere et averterunt scapulam recedentes, Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surde et obturantis aures suas. Tertium peccatum est studium malefaciendi. Unde dicit.
marg.| {e} Iniquitatem meditatus est in cubili suo] ad litteram. Vel In cubili, id est in corde. Ps. 4. Que dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Et alibi in Ps. 13. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Quartum peccatum est consensus in malum. Unde addit :
marg.| {f} Astitit] id est consensum prebuit.
marg.| {g} Omni vie non bone] id est omni generi peccati. Ps. 49. Si videbas furem, currebas cum eo : et cum adulteris portionem tuam ponebas. In hoc autem verbo, astitit, non solum notatur consensus per, ad, prepositionem, que componit illud verbum ; sed et perseverantia notatur per ly stetit, quod est alterum componentium, quasi dicat ad alios male facientes per consensum se inclinavit et in illo consensu perseveravit. Quintum peccatum est placentia peccati : unde subiungit.
marg.| {h} Malitiam autem non odivit] sed dilexit. Unde in Ps. 51. Dilexisti malitiam super benignitatem. Prius est nolle carere vitiis, quam consentire eis, vel perseverare in eis. Multi enim quandoque peccant, vel peccato consentiunt et in eo perseverant, qui peccato vellent carere et in se et in aliis odiunt peccatum. Unde dicit Apost. Rm. 7.d. Non quod volo, hoc ago ; sed quod odi, illud facio.
marg.| {i} Domine, in celo] Secunda pars. Supra ostendit malum esse ab homine, hic ostendit bonum esse in hominibus a Deo : unde dicit. Domine, in celo, id est in viro iusto, est.
marg.| {k} Misericordia tua] Et vocat hic viros iustos celum et nubes et montes. Celum : quia per contemplationem conscii sunt secretorum Dei. Nubes, quia pluviam doctrine simplicibus effundunt. Montes, quia eminentes sunt per bonam vitam. Dicit ergo : Domine, in celo misericordia tua, id est quod hoc celum fiat per contemplationem, a tua misericordia est : hoc bonum contemplationis habet homo a tua misericordia, non a sua sapientia : quia sicut dicit Apost. 2Cor. 3.b. Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis ; sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.| {l} Et veritas tua] id est notitia veritatis tue, vel amor et efficacia veritatis tue, que est triplex : veritas vite, veritas {2.91vb} iustitie, veritas doctrine, venit.
marg.| {m} Usque ad nubes] id est Predicatoribus revelatur, ut eam populo predicent, prius facientes eam et habentes in se. Unde Dominus dixit Ez. 3.d. Audies de ore meo verbum : annuntiabis eis ex me. Tunc enim, quando veritas usque ad nubes venit, possunt imbrem doctrine dare, secundum quod dicitur Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Alioquin sunt nubes sine aqua, que a ventis circumferuntur, sicut dicit Iudas in canonica sua. Propter hoc ostendebat Apostolus se nubem plenam esse. Gal. 1.b. dicens : Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : neque enim ego ab homine accepi illud ; sed didici per revelationem Iesu Christi.
marg.| {n} Iustitia tua] id est iustificatio, qua iustificas homines, facit eos.
marg.| {o} Sicut montes Dei] Vel est, sicut montes Dei, quasi dicat, Dei iustificationem habere et montes Dei esse, invicem convertuntur, id est non fiunt montes, id est eminentes in vita sancta, nisi per tuam iustitiam, id est iustificationem, id est gratiam tuam iustificantem : et si iustificantur, fiunt montes. Unde Rm. 8.f. Quos vocavit, hos iustificavit : et quos iustificavit, illos et magnificavit. Quod autem iustitiam vocamus iustificationem, non est absurdum, cum dicat Apost. Rm. 8.c. Iustitia Dei per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum. Non enim est distinctio, omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Iustificati gratis per gratiam ipsius. Vel per celum specialiter intelliguntur prelati : per nubes, Predicatores : per montes Dei, penitentes, qui prius fuerunt montes Diaboli, id est montes Gelboe per superbiam et cumulum peccatorum ; sed in penitentia fiunt montes Dei ventis tribulationum expositi ; non tamen moti, radiis Solis iustitie illustrati. Et secundum hoc bene competit series littere.
marg.| {i} Domine, in celo] id est in prelato.
marg.| {k} Misericordia tua] quia prelati debent esse misericordes. Unde Prv. 20.d. Misericordia et veritas custodiunt Regem : et roboratur clementia thronus eius. Veritas autem necessaria est nubibus, id est Predicatoribus. Unde primis Predicatoribus dictum est. Io. 16.c. Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, vite, iustitie et doctrine : Ideo sequitur.
marg.| {l} Et veritas tua usque ad nubes] Iustitia debet esse in montibus, id est in penitentibus. Unde in Ps. 96. Iustitia et iudicium correctio sedis eius, id est anime Iusti, que est sedes Dei. Penitentia autem est correctio anime, unde sequitur.
marg.| {n} Iustitia tua sicut montes Dei] Sed posset quis dicere : Verum est, quod hec bona gratie a Deo sunt in quibusdam hominibus ; sed quare non in omnibus ? Ideo subiungit.
marg.| {p} Iudicia tua abyssus multa] quasi dicat, hoc nescit homo, quia hoc est, Domine, de occultis iudiciis tuis, que sunt abyssus multa, id est inscrutabilia et incomprehensibilia. Unde Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius. Vel potest legi, abyssus, ex parte suppositi, sic : Abyssus, id est profunditas et obscuritas peccatorum, que multa est : quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Est, iudicia tua, id est ex iudicio tuo est, licet occulto, sed tamen iusto. Quod enim istos servat a peccato et non illos, iudicium Dei est iustum, sed occultum. Ad litteram, duo sunt iudicia Domini. Primum fuit per aquam : Secundum erit per ignem. Unde Dn. 7.c. cum loqueretur de Iudice, dixit : Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Et sunt abyssus ista iudicia. Unde Rm. 9.c. Miserebor, cui miserebor. Et Ex. 33.d. Miserebor, cui voluero : Ecce abyssus multa. Notandum est, quod preter illa, que supra dicta sunt, plures sunt proprietates in nubibus : quare Predicatores dicuntur nubes : Que notantur his versibus :
prol.| Pulsa notis, procul
prol.| {a} terra, mare linquit, ut imbres, Solvitur ut tonitrus, volat, tenuata dat irim.
marg.| He proprietates conveniunt Predicatori, qui sepe pulsus est vento tribulationis. Item dicuntur pulsi, quia non habent propriam mansionem. Iob. 37.b. Lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas, id est ubilibet voluntas gubernantis duxerit. Item Predicator est procul a terra per contemplationem et desiderium eternorum. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Item per contemptum temporalium. Phil. 3.c. Que retro sunt obliviscens, ad ea, que sunt priora, extendens meipsum. Item mare linquit, id est amaritudinem mundi. 3Rg. 18.g. Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Item in imbres solvitur ; sic et Predicator in imbres lacrimarum ad irrigandam propriam terram : et doctrine ad irrigandam terram proximorum, Iob. 26.c. Qui {2.92ra} ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum, sed supple, dent imbrem tempore suo. Solvitur etiam Predicator in tonitruis per comminationes, Iob. 36.d. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum et fulgurare lumine suo desuper. Eccl. 44.b. Vox tonitrui eius aspirabit, vel liberabit terram. Item Predicator volat. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Et Dt. 33.d. Magnificentia eius discurrunt nubes. Et quid mirum ? Quia sicut dicitur in Ps. velociter currit sermo. Item dat irim. Gn. 9.b. Ponam arcum meum in nubibus celi, id est sacram Scripturam in Predicatoribus, que est diversis sensibus decorata, sicut iris diversis coloribus. Vel quia sicut ibi dicitur, iris est signum federis inter Deum et hominem. Tunc dat Predicator irim, quando reconciliat peccatores Deo. 2Cor. 5.d. Dedit nobis Deus ministerium reconciliationis et posuit in nobis verbum reconciliationis.
marg.| {a} Homines et iumenta] Supra dictum est, quod ex iusto iudicio Dei, tamen occulto, malis hominibus non dat Dominus bona gratuita ; hic autem, ut ostendatur, quod Deus non solum iustus est, sed etiam misericors, ostendit Propheta, quod Deus etiam malis hominibus de sua misericordia dat bona temporalia. Unde dicit : Homines, id est Electos, ratione utentes.
marg.| {b} Et iumenta] id est reprobos, irrationaliter viventes.
marg.| {c} Salvabis, Domine] temporali salute et corporali. De qua salute dicitur 4Rg. 6.f. Salva me, Domine mi Rex. Qui ait : Non te salvet Dominus. Et hoc.
marg.| {d} Quemadmodum] id est sicut.
marg.| {e} Multiplicasti] id est multiplicem ostendisti : Misericordiam tuam, Deus. Homines autem dicuntur electi. Ez. 34.g. Vos autem greges mei, greges pascue mee homines estis : Iumenta dicuntur peccatores, Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Vel ad litteram : Homines et iumenta : quia non solum hominibus dat Deus ; sed etiam brutis animalibus. Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum, etc. Mt. 6.d. Respicite volatilia celi, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester celestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? Vel totum potest legi in bono, ut dicantur, Homines, contemplativi ; Iumenta, activi. Homo enim naturaliter sursum aspicit ; iumentum deorsum. Contemplativi autem in celestibus occupantur ; activi vero in terrenis. Et ideo dicitur iumentum, quasi iuvamentum ; quia activi iuvant contemplativos et eorum onera portant. Et hos et illos salvasti, Domine, quemadmodum multiplicasti, etc. Vere ab initio mundi magis et magis multiplicatur Dei misericordia. Noe enim promisit Dominus, ut salvaretur a diluvio : postmodum Abrahe promisit semen : tandem nobis dedit filium suum et cum eo omnia. Unde Rm. 8.f. Qui etiam proprio filio non pepercit ; sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Dico quod homines, etc. id est bonos et malos pasces in presenti, sicut in prima expositione dictum est. Sed mali in hac corporali salvatione ponunt spem suam. Unde Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo. Boni autem non sperant in hac salvatione, sed in spirituali. Unde sequitur :
marg.| {f} Filii autem hominum] id est rationales, ratione utentes.
marg.| {g} In tegmine alarum tuarum sperabunt] id est in protectione, quam facis in alis tuis, id est in brachiis tuis extensis in Cruce. Et alludit ei, quod dicitur Mt. 23.d. Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis. De his alis dicitur Mal. 4.a. Orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitie et sanitas in pennis eius. In illis enim brachiis Christi sic extensis est sanitas, quia ibi nos sanavit a peccatis nostris. Nec solum per Crucem nos sanavit, sed et nunc protegit et erigit. Hec enim duo ultima inveniuntur in alis. Quia ala protegit et ideo dicit hic : In tegmine alarum tuarum. Item ala facit volare. De his duobus dicitur, Is. 40.g. Qui sperant in Domino, id est in tegmine alarum eius, mutabunt fortitudinem, id est fortes erunt contra Diabolum : Ecce protectio. Assument pennas, ut Aquile, etc. Ecce elevatio. De his autem duobus cum primo, quod est sanitas, cantat Ecclesia. {2.92rb} Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra. Salus quantum ad sanitatem : vita quantum ad protectionem ab eo, qui vult nos occidere : resurrectio quantum ad elevationem. Vel per alas intelliguntur duo testamenta, vel duo precepta caritatis, vel sapientia et obedientia, vel misericordia et iustitia. Et his omnibus velantur Sancti et proteguntur. Ps. 60. Protegar in velamento alarum tuarum. Dicis, quod sperabunt ; sed numquid frustra. Non, quia sequitur.
marg.| {h} Inebriabuntur ab ubertate domus tue] in futuro. Hec est illa domus, de qua 2Cor. 5.a. Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod domum non manufactam, sed eternam habemus in celis : Hec inebriatio presignata est, Gn. 43.g. ubi fratres Ioseph biberunt et inebriati sunt cum eo. Et ibi premittitur, quod Ioseph precepit dispensatori domus sue : Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium : quia mecum sunt comesturi meridie. In quibus verbis notatur domus et ubertas domus et tempus comedendi. Et licet in domo illa non solum inebriemur, sed etiam satiemur edendo, sicut dicitur Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, etc. tamen non dicit hoc, nisi de inebriatione ; sed in hoc comprehendit etiam comestionem propter facilitatem sumendi : Christus enim erit potus et cibus. Ct. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi. Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient : et qui bibunt me, adhuc sitient. Sed posset aliquis dicere, inebriabuntur, sed non dulci potu, immo amaro, secundum quod dicitur Lam. 3.b. Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absynthio. Unde hoc removens Propheta, subiungit.
marg.| {i} Et torrente] non doloris, aut amaritudinis, sed.
marg.| {k} Voluptatis tue] id est affluentia divine fruitionis : Potabis eos. Torrente dicit, propter abundantiam et impetuositatem, non quia transeat. Unde alibi in Ps. 45. vocatur non torrens, sed fluvius impetuosus, ubi dicitur : Fluminis impetus letificat civitatem Dei, id est Ecclesiam triumphantem. Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum. Et vere non transibit torrens iste, quia est fluvius de fonte procedens. Unde sequitur :
marg.| {l} Quoniam apud te est fons vite] id est vita indeficiens. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Via non errans, veritas non fallens, vita indeficiens. Io. 7.f. Si quis sitit, veniat ad me et bibat, quasi dicat, veniat ad fontem. Sed quia multi nolunt venire ad istum fontem, sed vadunt ad cisternas dissipatas, id est ad mundi delicias, conqueritur Dominus Ier. 2.c. cum admiratione magna, dicens : Obstupescite celi super hoc ; et porte eius desolamini vehementer, dicit Dominus : Duo enim mala fecit populus meus ; me dereliquerunt fontem aque vive et foderunt sibi cisternas dissipatas, que continere non valent aquas : quia.
prol.| Δ Delicie
marg.| marg.|
marg.| {h} Inebriabuntur et cetera] Moraliter. prelato convenit iste versus et sequentes : quia talis debet esse, ut possit ei dici : Inebriabuntur ab ubertate domus tue, scilicet subditi, ab ubertate triplici, contra illam triplicem inediam, de qua Is. 3.b. Non sum Medicus et in domo mea non est panis, neque vestimentum : nolite me constituere Principem populi. Nisi enim sit Medicus, ut sciat infirmos a peccato curare : et nisi habeat panem, ut stantes possit confortare : et vestimentum, ut sciat contra frigidum ventum Aquilonis, id est contra tentationes Diaboli munire, debet dicere, nolite me constituere Principem. Sed si hec habeat, gratiam curationis, panem predicationis, vestem sancte conversationis ; tunc subditi inebriabuntur ab ubertate domus eius. Hec autem non sufficiunt, si habeat in intellectu ; sed etiam debet habere affectum plenum dulcedine spirituali : Ideo subditur.
marg.| {i} Et torrente voluptatis tue potabis eos] id est de plenitudine dulcedinis Dei, quam in tuo corde possidere debes. Unde dicit : Tue. De hac plenitudine et dulcedine in Ps. 144. Memoriam abundantie suavitatis tue eructabunt. Sequitur.
marg.| {l} Quoniam apud te est fons vite] id est fons, qui est vita bona : A quo fonte debent haurire subditi diversa et particularia exempla : Sicut qui hauriunt de fonte, non unus totum fontem capit ; sed quilibet quod ei necessarium est et omnes satis inveniunt : ita debet esse in prelato. Unde Apostolus, fontem vite se esse ostendens, dicebat 2Cor. 7.a. Capite nos, scilicet quasi fontem ad omnia, que vobis necessaria
prol.| * sunt
marg.| {2.92va} Δ Delicie et divitie et honores huius mundi effluunt et in estate, id est in tempore necessitatis, videlicet, in morte, omnino deficiunt. Et quia in anima sunt duo, scilicet vita et scientia, ideo in hoc versu dicit duo : Quoniam apud te est fons vite, quantum ad vitam.
marg.| {a} Et in lumine tuo videbimus lumen] quantum ad scientiam, id est in te cognoscemus te. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Ecce vita simul et scientia. Io. 1. Vita erat lux hominum. Sed nota, quod hic prius loquitur de vita, quam de lumine, quia vivere precedit videre. Quod bene innuitur Io. 1.a. ubi primo dicitur : Quod factum est, in ipso vita erat. Et postea additur : Et vita erat lux hominum.
prol.| * sunt. Et 1Cor. 9.d. Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem. Sicut aqua fontis non ad unum usum tantum accipitur, sed ad multos.
marg.| {a} Et in lumine tuo] etc. id est per exemplum et doctrinam, qua nos illuminabis, videbimus lumen verum. prelati enim sunt lumen, per quod debent alii videre. Phil. 2.b. Lucetis sicut luminaria in mundo. Ier. 31.f. Qui dat Solem in lumine diei. Per Solem intelliguntur magni prelati.
prol.| Beatus Bernardus Paradisum habemus multo meliorem et longe delectabiliorem, quam primi parentes habuerunt. Et Paradisus noster Christus Dominus est. Ex hoc amenissimo Paradiso quatuor fontes habemus, scilicet fontem misericordie, fontem sapientie, fontem gratie, fontem caritatis. Hauriamus de fonte misericordie ad abluendas culpas aquas remissionis. De fonte sapientie ad pacandam sitim nostram aquas discretionis. De fonte gratie ad irrigandas bonorum operum plantas aquas devotionis. Queramus de fonte caritatis ad condendas et coquendas affectiones nostras, aquas emulationis, de quibus Propheta ait : Concaluit cor meum intra me et in meditatione, etc. Et alibi : Zelus domus tue, etc. Siquidem ex dulcedine devotionis, diligis iustitiam, ex fervore emulationis odio habes iniquitatem. Et forte de his fontibus adhuc in carne viventibus Christus potum exhibuit in semetipso. Quintum, qui est fons vite, post hoc seculum repromittens, ad quem sitiebat Propheta, cum diceret : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Et forte propter hos quatuor fontes in quatuor locis vulneratus est Christus adhuc vivens in carne. Propter quintum cum iam tradidisset spiritum, transforatus est. Vivebat adhuc, quando foderunt ei pedes et manus, ut nobis adhuc viventibus quatuor fontes proferret ex seipso. Quintum vulnus pertulit, cum iam expirasset, ut quintum fontem nobis post obitum aperiret. Tunc sacco conscisso pecuniam, que latebat, in pretium nostre redemptionis effudit. De his fontibus dicit Is. 12.b. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.
prol.| Effectus misericordie Dei.
marg.| Hominis tam nobilis excelsa plasmatio. Gn. 1.d. Faciamus hominem ad imaginem nostram, etc.
- Creaturarum omnium universalis subiectio. Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, etc.
- Post peccatum tam longanimis, exspectatio. Sap. 11.a. Misereris omnium, quia omnia potes : et dissimulas peccata hominum propter penitentiam.
- Aversi frequens et pia revocatio. Is. 3.e. Aures tue audient verbum post tergum monentis. Ct. 6.d. Revertere, revertere, etc.
- Redeuntis libens et benigna susceptio. Lc. 15.d. Cum adhuc longe esset, vidit illum pater suus et misericordia motus est, etc.
- Post reditum clemens et paterna correctio. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum ; misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
- Captivi, seu perditi copiosa redemptio, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro, etc. Ps. 129. Et copiosa apud eum redemptio, etc.
In fine superabundans remuneratio, Mt. 25.b. « Euge, serve bone et fidelis » etc.
marg.| Beatus Bernardus Dilatet, Domine, misericordia tua terminos suos, extendat funes, expandat sinus, attingat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suaviter.
prol.| {2.92vb}
marg.| {b} Pretende] Supra est ostendit Propheta, quod bona sunt a Deo et mala ab homine. Sed quia scire hoc non sufficit, nisi Dominus etiam nobis det illa bona, que ab ipso esse sciuntur : et a malo, quod a nobis est, nos custodiat. Ideo utrumque petit, subdens : Pretende, Domine. Et primo petit bona et inter bona primo petit gratiam prevenientem, cum dicit : Pretende, quasi preveniendo tende.
marg.| {c} Misericordiam tuam] id est gratiam ex misericordia tua, non ex meritis nostris.
marg.| {d} Scientibus te] id est credentibus te non alium Deum esse, a quo cuncta bona procedunt. Et bene dicit : Misericordiam, quia sicut dicitur Rm. 9.d. Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis. Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos ; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Et bene etiam dicit, scientibus, unde Is. 27.b. Populus non est sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit illum. Secundo petit rectitudinem operandi, unde subiungit :
marg.| {e} Et iustitiam tuam] id est rectitudinem operandi pretende.
marg.| {f} His, qui recto sunt corde] quasi dicat eis, qui recta volunt, da fortitudinem, ut quod bene volunt, bene perficiant. Hoc etiam supra petierat in alio Ps. 4. dicens : Dirige me in veritate tua. Et notandum quod competenter iungit misericordiam scientibus et iustitiam rectis corde, quia scientia nihil meremur, sed bona voluntate cordis meremur. Quod ergo datur scientibus, misericordia est : quod rectis corde, iustitia, quia merito datur. Sed quia bonum cito perditur, quod custos virtutum humilitas non custodit ; ideo tertio petit humilitatem, dicens :
marg.| {g} Non veniat mihi pes superbie] Et bene hoc post predicta duo, scilicet post scientiam et virtutem dicitur : quia ex scientia et virtute solet venire superbia, quia, ut dicit Gregorius difficile est magna agere et de magnis opinionem non habere. Et dicit : Non veniat, quia superbia accidentalis est. Unde Eccl. 10.c. Non est creata hominibus superbia. Et potest legi : Pes superbie, intransitive, quia superbia est pes, quo receditur a Deo et quo itur contra Deum, unde Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est. Et habere pedem superbie, est habere pedem inflatum : quod periculosum est nobis peregrinis. Vel Pes superbie, transitive. Et sunt duo pedes superbie, scilicet divitiarum affluentia et secularis potentia. Et licet dicatur pes in singulari ; tamen pro utroque supponit in hac negatione : non veniat mihi pes superbie ; negatio enim preposita totum negat. Quarto petit liberari a tentatione Diaboli : Unde subiungit.
marg.| {h} Et manus] id est operatio, seu impulsio, id est tentatio pulsans.
marg.| {i} Peccatoris] id est Diaboli, qui antonomastice dicitur peccator.
marg.| {k} Non moveat me] de loco meo, qui est Deus, per peccatum. Ps. 13. Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero. Eccles. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, etc. Et notandum quod Diabolus pulsat in tentatione, movet in peccati consensu, vel operatione, ligat in consuetudine, precipitat in morte. Item manus Diaboli, sunt omnes peccatores aperti, per quos Diabolus movet alios, quando per eos ad peccatum inducuntur. Item hoc nota, quod dicitur, superbie, per abstractum et dicitur, peccatoris, per concretum : in quo notatur omne peccatum esse aut spirituale, aut corporale. Et quare petat, quod non veniat sibi pes superbie, ostendit, cum subiungit.
marg.| {l} Ibi] id est in pede, id est per pedem superbie.
marg.| {m} Ceciderunt, qui operantur iniquitatem] scilicet Diabolus et Adam, qui fuerunt auctores iniquitatis. Et loquitur secundum modum luctatoris, cum dicit : Non veniat, etc. Et post : Ibi ceciderunt, quasi dicat luctam habeo contra diabolum ; sed peto, Domine, ut non veniat mihi pes superbie, id est ut diabolus non innectat mihi pedem suum, qui est superbia, id est quod non faciat mihi le Gambeth, quia ibi, id est per illum pedem, ceciderunt, qui operantur iniquitatem : quia Diabolus deceptione superbie cecidit, unde Lc. 10.c. Videbam Satanam, quasi fulgur de celo cadentem. Et quia isto Gambeth cecidit, eodem luctatus est cum homine : et cecidit homo in peccatum, Gn. 3.a. quando dixit : Eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. Et bene de homine et Diabolo dicitur : Qui operantur iniquitatem : Omnis enim iniquitas perpetratur, aut ex corruptione nature, quam per Adam incurrimus, aut ex suggestione Diaboli, aut ex utroque.
marg.| {n} Expulsi sunt] de celo Diabolus et de Paradiso homo.
marg.| {o} Nec potuerunt stare] id est resistere, quin expellerentur. Vel Non potuerunt stare, postmodum in sua, id est ad statum suum, de quo ceciderunt, redire. Diabolus enim numquam redibit ; homo autem redit ad gratiam et postmodum ad gloriam, non sua vi, immo gratia Dei. Et ita breviter concludit intentionem huius Psalmi, quoniam bona non sunt ab homine, sed a Deo ; mala autem ab homine et Diabolo. Et ideo petit, quod non veniat sibi pes superbie, quia non posset per se resistere, cum Diabolus et primus homo ibi ceciderunt, unde dicit Gregorius Quid celo securius, quid Paradiso iucundius ? Et tamen Diabolus de celo et Adam cecidit de Paradiso.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_35)

Notes :