Hugo de Sancto Caro

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 

¶ Psalmus
¶Codd. : (Ps. 2) D30 Rusch Ps-G , def. C
David.1
1 Psalmus David Ω N Ω X1+2 Ps-G cum graec. (Ps-α R106 Sedulius) ] om. U ΨB ΩM Ed1455 Clementina cum hebr. LXX Ps-R (V) Ps-π Ps-Moz C Ps-H , Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet Ω R ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
Numérotation du verset Ps. 2,I 

Quare
fremuerunt gentes ¦
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Ps. 2,2 II

Astiterunt
reges terre
et principes
convenerunt in unum ¦
adversus Dominum
et adversus christum eius2.
2 eius°] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,3 III

Dirumpamus
vincula eorum
et proiciamus a nobis
iugum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 2,4 IV

Qui habitat
in celis
irridebit eos ¦
et Dominus
subsannabit3 eos.
3 subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ps. 2,5 V

Tunc
loquetur ad eos
in ira sua ¦
et in furore suo
conturbabit eos.
Numérotation du verset Ps. 2,6 VI

Ego autem
constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius ¦
predicans preceptum eius.
Numérotation du verset Ps. 2,7 VII

Dominus
dixit
ad me filius meus
es tu ¦ ego hodie
genui te.
Numérotation du verset Ps. 2,8 VIII

Postula a me
et dabo tibi
gentes
hereditatem tuam ¦
et possessionem tuam
terminos terre.
Numérotation du verset Ps. 2,9 IX

Reges eos
in virga ferrea ¦
et tamquam vas figuli4
4 et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
confringes eos.
Numérotation du verset Ps. 2,10 X

Et nunc
reges intelligite ¦
erudimini
qui iudicatis terram.
Numérotation du verset Ps. 2,11 XI

Servite
Domino
in timore ¦
et exultate ei
cum5 tremore.
5 cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,12 XII

Apprehendite
disciplinam
nequando
irascatur Dominus ¦ et pereatis de via iusta.
Numérotation du verset Ps. 2,13 XIII

Cum exarserit
in brevi ira eius ¦ beati omnes
qui confidunt in eo.

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 
HSC2
marg.| <HSC2=Glossa dominicana> A Quare fremuerunt . Psalmus iste secundus est in ordine et primus in titulo. Unde Act. Quare fremuerunt   . Psalmus iste secundus est in ordine et primus in titulo. Unde Act. 4 primus dicitur. Titulus // est Psalmus David id est tractatus iste qui movet1 ad bene operandum attribuitur David id est Christo qui agit hic de se rege. // Psalmus tripartitus est. Primo increpat persequentes et minatur, // secundo loquitur Chritus de deitate et humanitate sua, // ibi Ego autem, tertio pro his7 // monet omnes obedire2 et suadet ab utili, scilicet ne pereant et ab honesto quia Beati omnes qui confidunt. // a [...]
a ¶Fons : Petrus Lombardus , In Ps. 2 (PL 191, 69A-D).
A ¶Codd. : P59 , f. 285ra ; P145, f. 216ra.
1 movet ] monet P59 , f. 285ra
2 obedire ] humiliter add. Petrus Lombardus
Numérotation du verset Ps. 2,1 
HSC1
marg.| HSC1=Postilla dominicana {2.4va} {e} Quare fremuerunt gentes] etc. Titulus, Psalmus David. Psalmus iste tribus modis exponitur, scilicet ad litteram, Allegorice, Moraliter. Ad litteram autem exponitur a Iudeis, duobus modis : Quidam enim dicunt, quod Psalmus iste est pars precedentis et exponunt illum de Iudeis, qui redierunt a captivitate Babylonis. Alii vero dicunt istum Psalmum unum Psalmum esse per se et exponunt illum de David. 2Rg. 5.c. Audierunt Philistei, quod unxissent David in Regem super Israel et ascenderunt universi, ut quererent David. Et propter hoc dicit David de illis   [Quare] etc. Allegorice autem exponitur de Christo.
Numérotation du verset Ps. 2,1 
I
marg.| {e} Quare fremuerunt] Titulus, Psalmus David. Esdras in foribus Psalmorum titulos, quasi quasdam claves, ad intelligentiam sequentium apposuit. Psalmus iste in ordine Psalmorum secundus, in titulo est primus. Unde Act. 4. dicitur primus secundum Glossam. huius tituli, non tamen in textu Actuum dicitur expresse, quod sit primus Psalmus. In hoc Psalmo agitur de Regno Christi et eterna eius generatione. Et est sensus tituli. Psalmus iste dictus psalmus a psallim, quod est tangere, quasi a dechacorda mandatorum impletione. David Prophete, id est Christi. David enim interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis et Christus manu fortis est, qui debellavit aereas potestates. Non manu armata, ut dicit beatus Bernardus sed clavis confixa. Non equo residens, sed in Cruce pendens. Et ipse est, in quem desiderant Angeli prospicere. 1Pt. 1.c. sic bene sequitur Psalmus iste precedentem, in quo egit Propheta de beatitudine. Christus autem via est ad beatitudinem. Io. 14.a. Ego sum via, etc.
marg.| Propheta ergo videns quosdam contradicturos nomini Christi et regno in admirationem prorumpit, dicens : [Quare fremuerunt gentes] etc. tripartitus autem est psalmus iste.
marg.| In prima parte ponitur malorum increpatio, ibi : [Quare fremuerunt] in secunda fidei instructio, ibi :   [Ego autem]
marg.| In tertia morum informatio, ibi : [Et nunc Reges] prima pars dividitur in quinque partes.
marg.| In prima parte ostendit culpe immanitatem, ibi : [Quare fremuerunt] In secunda parte, culpe causam, ibi :   Dirumpamus . In tertia culpe penam, ibi :   Qui habitat.
marg.| In quarta determinat tempus pene, ibi : [Tunc loquitur]
marg.| In quinta determinat modum pene, ibi, [In furore] etc. Et notandum quod a tribus generibus hominum persecutus est Christus, scilicet a minoribus, ibi :   [Quare] etc. A maioribus, ibi : Astiterunt Reges, a mediocribus, ibi :   [Et principes] Item passus est triplex genus persecutionis, scilicet oris, ibi :   [Astiterunt] Minorum autem a quibus passus est, duo fuerunt genera, scilicet milites Romani et milites Iudeorum. In primis increpat crudelitatem et consilii perversitatem, dicens :   [Quare fremuerunt] etc. more ferarum, sine ratione.
marg.| {f} Gentes] id est gentiles scilicet Romani milites, qui Christum crucifixerunt : In aliis increpat stoliditatem et fraudulentiam, subdens.
marg.| {a} {2.5rra} Δ Et populi] id est Iudei, a polis, quod est pluralitas, quia plures fuerunt quam gentiles,   [Quare] repete.
marg.| {b} Meditati sunt inania] tribus modis. Primum fuit, quod cogitabant, quod Christus non esset promissus in lege. Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum : Turtur et Hirundo et Ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Secundum, quia credebant quod facerent eum descendere in Infernum. Ps. 87. Estimatus sum cum descendentibus in lacum. Tertium, quia crediderunt per mortem eius, famam eius cessare. Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius. Et nonne hec inania ?
marg.| Est autem in homine vanitas quintuplex, scilicet
¶ Cordis, ut hic. Et in Ps. 93. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt. Ier. 17.b. Pravum est cor hominis et inscrutabile.
¶ Oris, Ps. 11. Vana locuti sunt, unusquisque ad proximum suum.
¶ Operis. Is. 1.g. Fortitudo vestra sicut stipula et opus vestrum sicut scintilla et utrumque succendetur et non erit, qui extinguat. Is. 59.a. Telas aranearum texuerunt.
¶ Essentie, Iob. 14.a. Quasi flos egreditur et conteritur, etc.
¶ Cupiditatis temporalium, Eccles. 1.a. Vanitas vanitatum, etc. Ier. 2.a. Ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt.
marg.| In maioribus autem redarguit iudicii perversitatem, subdens :
Numérotation du verset Ps. 2,1* 
moraliter
marg.| {e} Quare fremuerunt] Moraliter potest exponi de viro iusto. Et notantur hic tria, que infestant hominem iustum, videlicet, peccata, mundus, diabolus. Dicit ergo sic.   [Quare fremuerunt gentes] id est peccata septem criminalia, que per septem gentes designantur, que eiiciende sunt de terra * nostra et omnino extirpande. Dt. 7.a. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris et deleverit coram te gentes septem, percuties eos usque ad internecionem. He fremunt adversus iustum, cum eum per tentationem incutiunt.
marg.| {a} Et populi] id est mundani.
marg.| {b} Meditati sunt inania] Sap. 2.a. Dixerunt impii apud se cogitantes non recte. Et postea sequitur : Ubique relinquamus signa letitie nostre, quoniam hec est pars nostra et hec est sors nostra. Opprimamus iustum pauperem et non parcamus vidue, etc. Sequitur : [=> v. 2 moraliter]
Numérotation du verset Ps. 2,2 
II
marg.| {c} Astiterunt] cum mora deliberandi.
marg.| {d} Reges terre] id est Rex, scilicet Herodes, sub quo passus est Christus. Et est syllepsis, plurale pro singulari. Vel   [Reges] id est Herodes, qui occidit parvulos et alius Herodes filius eius, sub quo passus est Christus. Et hic est manifesta prophetia de Passione Christi.
marg.| ¶Astatio autem est quadruplex :
- Impugnantium, ut hic : Et Iob. 1.b. Astitit Satan inter filios suos.
- Confortantium, Act. 12.a. Ecce Angelus Domini, etc.
- Ministrantium, Dn. 7.c. Millia millium assistebant ei.
- Regnantium, Ps. 44. Astitit Regina a dextris tuis, In mediocribus vero redarguit obstinatam conspirationem, subiungens :
Numérotation du verset Ps. 2,2* 
moraliter
marg.| {c} Astiterunt] etc. Per Reges et Principes Demones signantur. Iob. 41.d. de Diabolo dicitur : Ipse est Rex super universos filios superbie. Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, supple tantum, sed adversus Principes et Potestates, adversus Mundi rectores tenebrarum harum. Primi hostes, scilicet peccata, blandiuntur. Secundi seviunt : tertii, decipiunt. Sed nota, quod ponit sub questione, dicens :   [Quare] etc. Et respondet alibi Ps. 62. Ipsi vero in vanum quesierunt animam meam, quia licet multe sint tribulationes iustorum, tamen de his omnibus liberat eos Dominus. Unde alibi dicit Ps. 45. Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus. Refugium a peccatis, que sunt fugienda. Virtus in tribulatione mundanorum sustinenda per patientiam. Adiutor contra Diabolum, cui resistendum, Iac. 4.b. Resistite Diabolo et fugiet a vobis. Et hoc faciunt.
marg.| {g} Adversus Dominum] Ad Dominum pertinet creatio, ad Christum recreatio. Adversus Dominum faciunt, cum bona creationis nobis auferre nituntur. Adversus Christum, cum bona recreationis nobis subtrahere moliuntur. Adversus Dominum ergo faciunt, vulnerando nos in naturalibus.   Adversus Christum, spoliando nos gratuitis.
marg.| Vel aliter, ut notemus combinationes, quas ibi reperimus, que sunt gentes et populi, Reges et Principes, Dominus et Christus, vinculum et iugum, irrisio et subsannatio. Gentes frementes, populi inania meditantes. Gentes frementes sunt motus carnales. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt Templum sanctum tuum, id est cor hominis, Hos debet sibi ratio subiugare. Ios. 17.c. Filii Israel subiecerunt sibi Chananeos et fecerunt sibi tributarios. Hi bene dicuntur fremere, quod est brutorum et irrationalium. Populi inania meditantes, sunt illecebre seculares, quibus tentatur homo de habendis divitiis et mundi vanitatibus. Lam. 1.a. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Hi bene dicuntur meditati inania. Eccl. 1.a.
marg.| Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, etc. De his gentibus et populis dicitur simul Is. 1.a. Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate. Sed quare hoc contra virum iustum ? Frustra, quia sicut dicitur Iob. 39.c. procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Per Reges terre, intelligitur deliberatio rationis. Per Principes, qui Regibus subsunt et obediunt, consensus ipsius rationis. Hi consurgunt adversus Dominum, quando deliberatione habita peccato consentitur. Ecclesiast. 10.c. Ve tibi terra, cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt. Quod fit, cum homines motus recipiunt et in ipso ortu tentationis consentiunt. E contra Ps. 100. In matutino interficiebam omnes peccatores terre. Sed sicut in Ecclesiaste subditur, Beata terra, cuius Rex nobilis et cuius Principes vescuntur in tempore suo ; ad reficiendum et non ad luxuriam. Sequitur :
marg.| {g} Adversus Dominum] etc. Adversus Dominum pugnant, qui naturalibus abutuntur in contumeliam eius. Adversus Christum, qui gratuitis abutuntur. Hoc duplex bellum signatur, Iob. 38.c. Numquid aspexisti, que preparavi in tempus hostis in die pugne et belli ? Quia enim pugna cum pugnis fit, impugnantium Deum per abusum naturalium recte pugna dicitur. Bellum autem est abusus gratuitorum. De quo Os. 12.a. Ephraim fedus cum Assyriis iniit et oleum in Egyptum ferebat. Oleum in Egyptum fertur, cum de gratuito aliquid suum queritur. Unde Gregorius Adversus Christum bellum gerit, qui pro bonis gratuitis lucrum querit. Sed nos quid faciemus contra hec omnia ? Quod sequitur, faciamus.
Numérotation du verset Ps. 2,3 
III
marg.| {h} Dirumpamus vincula eorum et cetera] Est vinculum cupiditatis et iugum timoris. Vinculum, est amor male accendens, quo trahimur ad illicita. Iugum, est timor male humilians, quo reprimimur et retrahimur ne faciamus utilia.   [Dirumpamus ergo vincula]
marg.| {i}* Et proiiciamus a nobis iugum ipsorum] Sicut monet Dominus per Is. 52.a. Hierusalem consurgere, scilicet de sub iugo timoris ; solve vincula colli tui. Et Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis, ecce vincula ; solve fasciculos deprimentes, ecce iugum. Et nota, quod quidam solvunt vincula, quidam rumpunt, quidam prescindunt. Solvunt, qui peccata confitentur. De quo id, quod prediximus. Is. 58.b. Dissolve colligationes, etc. Rumpunt, qui ad arctiora se transferunt. Unde Gregorius ait ; Putavi me detineri inter eos corpore, sed detentus sum mente. Et tunc contulit se ad claustrum. Ps. 115. Dirupisti vincula mea, id est rumpere me fecisti. Et ideo sacrificabo tibi hostiam laudis in claustro. Hoc enim est officium claustralium, scilicet laudare Deum. Prescindunt, qui ad arctissima se conferunt, ut Egyptiaca et quidam Eremite, qui more pecorum herbis vivebant. Hieronymus Et herenti in salo navicule, funem magis prescinde, quam solve. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 2,4 
IV
marg.| {a} Qui habitat in celis] id est Dominus.
marg.| {b} Irridebit eos et Dominus subsannabit eos] In irrisione faciem nostram hilarem ostendimus, in subsannatione eam difformamus. Tunc ergo malos irridebit Dominus, quando benignam faciem bonis exhibens, nollet malis misereri. Unde Gregorius super illud Iob. 9.c. Et non de penis innocentum rideat. Ridere Dei, est humane afflictioni nolle misereri. Tunc autem subsannabit eos, quando terribilem faciem eis ostendens, disceptabit cum eis : de his duobus. Prv. 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, ad venerit.
marg.| Ego autem constitutus sum] etc. Hic est secunda partitio huius Psalmi, in qua commendatur Christus
- Primo, a Regia dignitate : ibi,   [Ego autem constitutus sum Rex]
- Secundo a loco : ibi,   [super Sion]
- Tertio ab officio, ibi,   [predicans] etc.
- Quarto a generis nobilitate : ibi :   [Dominus dixit ad me]
- Quinto ab eternitate : ibi :   [Ego hodie genui te]
- Sexto, a potentia et Regni amplitudine, ibi,   [Postula a me] etc.
marg.| Dicit ergo. Ego autem, etc. [Continuatio. Illi conturbabuntur. Ego autem] dicit Dominus cum pondere, cuius iugum proiiciebant.
marg.| {g} Constitutus sum Rex] secundum quod homo.
marg.| {h} Ab eo] id est a patre, cum quo sum idem Rex ab eterno, secundum quod Deus. Rex dico.
marg.| {i} Super Sion] id est super primitivam Ecclesiam de Iudeis : Sion dico.
marg.| {k} Montem sanctum eius] quia primo radios suscepit fidei primitiva Ecclesia de Iudeis. Vel super Sion montem sanctum eius, id est super universalem sanctam Ecclesiam, que mons dicitur propter eminentiam virtutum. De constitutione huius Regis : Ier. 23.a. Ecce dies veniunt, dicit {2.5vb} Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit Rex et sapiens erit, etc. De monte isto dicitur Dt. 32.g. Ascende in montem istum Abarim et vide inde terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. Abarim, interpretatur pertransiens et significat Ecclesiam militantem, que transire desiderat ad triumphantem. Unde oratur : adveniat regnum tuum. Inde contemplanda est terra Chanaan, id est Ecclesia triumphans. Chanaan enim interpretatur possidens domum et ipsi iam possident domum patris, in qua mansiones multe sunt : Io. 14.a. De qua dicebat Apostolus 2Cor. 5.a. Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem habemus ex Deo non manufactam eternam in celis.
marg.| {l} Predicans] {2.6ra} Δ et supple, ibi sum   [predicans preceptum eius] scilicet maximum et singulare preceptum, scilicet preceptum caritatis, Mt. 4.d. Circuibat Iesus totam Galileam predicans Evangelium Regni, Ez. 34.f. Suscitabo super eum Pastorem unum, qui pascat eos. Sed nonne plura precepta Christus predicavit ; Utique : sed omnia referuntur ad unum, scilicet caritatis. De quo Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc. Et in Ps. 18. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos.
marg.| {a} Dominus] etc. Continuatio. Vere sum Rex super Sion, quia sum filius Patris consubstantialis   [Dominus] enim, id est Pater   [dixit ad me] Et quid dixit ? Ecce.
marg.| {b} Filius meus es tu] Vocaliter legitur. Patet hoc dixisse de Filio. Et in Baptismo Mt. 3.d. Et in transfiguratione. Mt. 17.a.   [Dominus dixit ad me] etc. id est Pater me genuit filium suum. Verbum enim cum dicitur, generatur, Eccl. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii. Vel   [Dixit ad me] id est de me   [filius es tu, ego hodie genui te] Salomon Prv. 8.c. Antequam quicquam faceret, etc.
marg.| ¶ Est filius
- Per naturam, ut quicumque carnaliter generatur ab alio.
- Secundum legem, ut apud Iudeos mortuo primogenito frater eius suscitat semen de eadem uxore, qui generantis est naturalis filius, mortui vero legalis.
- Per adoptionem. Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei.
- Per nutrituram et opinionem, sicut Christus fuit filius Ioseph. Lc. 2.g. dicit beata Virgo : Ecce Pater tuus et ego dolentes querebamus te.
- Per disciplinam, ut clerici magistrorum et conversi ad fidem. 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
- Per etatem, sicut senes appellamus patres et iuvenes filios. Tob. 7.d. dixit Raguel ad Tobiam iuniorem. Benedictio fit tibi, fili mi.
 Per eamdem substantiam, sicut Christus est filius Dei.
marg.| Et vere filius meus es tu] Quia :
marg.| {c} Ego] notabilis persona.
marg.| {d} Hodie] id est in tempore.
marg.| {e} Genui] id est creavi   [te] secundum quod homo in utero Virginis. Sic exponitur de temporali Christi generatione. Sed divinius exponitur de eterna sic.
marg.| {a} Dominus dixit ad me, filius meus es tu] etc. Nota quod non dixit, olim genui te, quia sic videretur tota ista generatio preterisse. Nec dixit, hodie gigno te, quia sic videretur recens esse. Competentius ergo dixit   [hodie genui te] ut per hodie notaret generationem illam non preterisse et pergenui, non recenter inchoasse. Concordat. Ante Luciferum genui te, id est ab eterno. Et est sensus   [Hodie genui te] id est ab eterno es mihi consubstantialis. Mic. 5.a. Egressus eius ab initio a diebus eternitatis. Et ideo secure.
marg.| {f} Postula a me] secundum quod homo mihi, scilicet ; obediens. Tribus modis postulavit Christus pro nobis, voce, opere, sue humilitatis representatione. Voce, cum dixit : Ego pro eis rogo. Io. 17.b. Opere, quando mortem sustinuit. Hbr. 9.d. Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente in redemptionem earum prevaricationum, que erant sub priori Testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis. Sue humilitatis representatione quotidie interpellat pro nobis cicatrices Patri ostendendo. Unde
marg.| Beatus Bernardus Securum habes accessum, o homo, ad Deum, habes ante Filium Matrem, Filium ante Patrem. Mater ostendit Filio pectus et ubera, filius ostendit Patri latus et vulnera. Nulla potest esse repulsa, ubi tot occurrunt caritatis insignia. [Postula] dico.
marg.| {g} Et dabo tibi gentes] expulsis perfidis Iudeis. Et in hoc quod dicit   [postula] et   [dabo] innuitur, quod nulla erat gentibus facta promissio.
marg.| {h} Hereditatem tuam] inquantum Creator sum, dabo tibi, inquantum creatura es. Tua enim hereditas est, secundum quod Deus et mea, sicut hereditas patris carnalis, est hereditas filii per naturam, sed non dicitur eius, donec detur ei a patre. Hereditas dicitur ab hero, id est Domino. Herus heri idem est, quod Domnus, quia in ea liber dominatur. Vel dicitur ab herendo, quia firmiter ei inheret. Hanc hereditatem {2.6rb} dedit Pater Filio, ad quatuor facienda, scilicet ad excolendum eam aratro predicationis. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Item ad impinguandum, sive stercorandum consideratione humilitatis stercoribus abundantie temporalis. Lc. 13.b. Fodiam circa illam et mittam stercora. Item ad seminandum semine gratie et doctrine. Is. 30.e. Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra Ier. 31.e. Seminabo domum Israel, etc.
marg.| Item ad purgandum et sarriendum sarculo tribulationis. Is. 7.d. Omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium. Et Is. 28.f. Proscindet et sarriet humum suam. Sed ne ista hereditas videretur esse particularis, addit.
marg.| {i} Et possessionem tuam] quam zelus. Ioel. 2.d. Zelatus est Dominus terram suam.
marg.| {k} Terminos terre] scilicet dabo tibi. Ps. 71. Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. In omnem enim terram exivit sonus eorum, id est Apostolorum. Et omnes Christo acquisierunt primo. Sed postea per Nicolaum et Mahometum ipsi Orientales redierunt ad idola sua. Vel   [Terminos terre] vocat remotos a Domino per dissimilitudinem. Is. 26.c. Elongasti omnes terminos terre. Vel   [Terminos] vocat illos in quibus amor terrenorum terminatur. Ps. 134. Educens nubes ab extremo terre. Et {2.6va} Δ   merito dabo] quia :
marg.| {a} Reges eos in virga ferrea] id est in iustitia inflexibili. Et tamquam vas figuli confringes eos, id est quicquid luteum et testeum est in eis, purgabis. Et hoc modo legitur de eisdem personis. Vel ita distingue.
marg.| {a} Reges eos] scilicet bonos.
marg.| {b} In virga ferrea] id est in inflexibili iustitia. Ier. 23.c. Faciet iudicium et iustitiam in terra.
marg.| {c} Et tamquam vas figuli confringes eos] scilicet malos in futuro. Et notatur in hoc facilitas ex parte confringentis et irrecuperatio ex parte confracti. Is. 33.e. Subito dum non speratur, veniet contritio eius et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauritur parum aque de fovea, etc.
marg.| {e} Et Principes] scilicet Pilatus, Caiphas et Annas. Isti, inquam, cum Regibus illis.
marg.| {f} Convenerunt in unum] id est in unam pravam voluntatem, Est autem unio multiplex.
marg.| Unio :
¶ Malorum, Dn. ult. e. Congregati sunt Babylonii quasi vir unus ad Regem, etc.
¶ Bonorum, Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Ps. 132. Ecce quam bonum, etc.
¶ Beatorum, Mt. 8.b. Venient ab Oriente et Occidente et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, in Regno celorum.
¶ Damnatorum, Mt. 13.f. Colligent de regno eius omnia scandala.
{g} Adversus] etc. quia qui contradicit filio, contradicit et patri. Sequitur :
marg.| {h} Dirumpamus vincula eorum] Hoc potest legi primo in persona Christi, sic : Ipsi convenerunt adversum me. Sed o vos Apostoli   [Dirumpamus vincula eorum] id est minas et blanditias eorum.
marg.| {i} Et proiiciamus] etc. quo nos volunt ligare. Vel sunt verba ipsorum Iudeorum. Et ita continua. Ipsi Principes convenerunt adversus Christum, dicentes   [Dirumpamus] etc. Et ut prelibavimus, hic notatur causa culpe Iudeorum, qui convenerunt adversus Christum. Que duplex fuit. Prima inobedientia, unde dicunt   [Dirumpamus vincula] id est prohibitiones et precepta eorum, scilicet Christi et Apostolorum. Ier. 2.d. A seculo confregisti iugum meum, rupisti vincula, etc. Secunda causa, est superbia, de qua subdit   [Et proiiciamus a nobis iugum ipsorum] id est legem {2.5rb} Christi et suorum, cui nos volunt subiugare. Postea ponit duplicem penam, que sequitur ex his duobus.
marg.| {a} {2.5va} Δ Qui habitat] etc. Sic continua, ipsi, voluerunt Christum in morte detinere et iugum eius a se abiicere. Sed   [Qui habitat in celis] id est in sanctis animabus et Angelis.
marg.| {b} Irridebit eos] Quod impletum est, quando Christus presentibus custodibus et nescientibus resurrexit. Hec fuit prima pena.
marg.| {c} Et Dominus subsannabit eos] quando eos disperdet et venundabit per Romanos. Hec fuit secunda pena. Minor irrisio fit bucca et quodam cachinno ; maior fit rugato naso et contracto. Utra que derisit Dominus Iudeos minori, quando surrexit : Maiori, quando eos dispersit et vendidit et quotidie deridere facit, quando a Sanctis eos derideri facit. Sed est anthropospathos, id est humana propassio, quia subsannatio et huiusmodi, non cadunt in Deum.
Numérotation du verset Ps. 2,5 
V
marg.| {d} Tunc loquetur] etc. Hic ponit tempus pene, tunc, id est quando eos disperdet   [loquetur ad eos in ira sua] per Prophetas et scripta eorum.
marg.| {e} Et in furore] etc. in futuro. Vel totum potest legi de futuro, sic   [Tunc] id est in illo notabili die, scilicet die iudicii   [Loquetur ad eos in ira sua] dicendo : Surgite mortui. Quod verbum erit asperum malis et suave bonis.   [Et in furore suo] quando cum eis disceptabit, dicens : Esurivi et non dedistis mihi manducare. Mt. 25.d. Quod verbum erit asperius malis, tunc, inquam   [conturbabit eos] subiungendo : Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. Quod verbum erit asperrimum malis. Sed iustus ab auditione mala non timebit, que erit quando dicetur : surgite mortui. Neque a peiori, que erit, quando dicetur : Esurivi, etc. Neque a pessima scilicet Ite maledicti, etc.
Numérotation du verset Ps. 2,6* 
moraliter
marg.| Moraliter {f} Ego autem] etc. Hec debet esse vox cuiuslibet prelati et vere posset dicere   [ego] cum pondere, quasi prestantior, sicut dicitur de Saul, quando debet constitui Rex, 1Rg. 9.a. Non erat vir de filiis Israel melior illo ; ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
marg.| Per humerum, operatio ; per sursum contemplatio designatur, quia in utroque debet alios superare, qui aliis acquiescit preesse. Unde Gregorius de prelato dicit : Pre cunctis sit actione precipuus, pre cunctis contemplatione suspensus. Qui hec non habet, non potest signanter dicere ; (ego) quia quasi nullius substantie est.
marg.| Unde Is. 22.e. Vade et ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo ad Sobnam Prepositum templi et dices ei. Quid tu hic, aut quasi quis hic ?
marg.| {g} Constitutus suum] id est communi assensu statutus. Nascendo enim non debet occidere matrem, id est Ecclesiam per discordias, sicut in partu Beniamin mortua est Rachel. Gn. 35.c.
marg.| {h} Ab eo] scilicet a Deo, ut etiam in illo consensu propter Deum et inspiratione Spiritus sancti conveniant, non per violentiam, sicut Ozias, qui voluit sibi usurpare sacerdotium et percussus est lepra, 1Par. 25.d. Et sicut Alchimus, qui congregato exercitu venit in Hierusalem et mortuus est intestatus. 1. Mac. 9.f.
marg.| Item nec per sanguinem, sicut Abimelech, de quo Iud. 9.a. dicitur, quod abierunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichen et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes : Frater noster est.
marg.| Item nec per ineptum servitium, ut legitur in Iosepho, quod postquam Romani adepti sunt sacerdotium, vendiderunt illud et ignis defecit in altari (constitutus sum) ergo (ab eo Rex) a regendo. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Unde conqueritur Dominus Ez. 34.b. Non quesierunt pastores gregem meum, sed pascebant semetipsos, propterea hec dicit Dominus. Ecce ego super pastores et requiram gregem meum de manu eorum.
marg.| {t} Super Sion] ut speculetur. Hoc est officium prelati, ut speculetur et denuntiet adventum hostium. Is. 21.c. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ez. 3.d. Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel.
marg.| {i} Predicans] Hoc requiritur in prelato. Gregorius Si predicare nesciat, sacerdotium non usurpet. Agg. 2.c. Interroga sacerdotes legem, etc. Nec sola scientia, sed ipse actus predicandi requiritur. Unde non dicit sciens predicare, sed predicans. Ez. 3.e. Si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Unde Ex. 29.f. precipitur, quod Aaron vestiatur tunica hyacinthina, in qua dependeant tintinnabula aurea, ut audiatur sonitus predicationis, quando ingreditur, vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur. Ibi dicit Gregorius sacerdos ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonus predicationis non auditur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit. Non dicit predicaturus, sed predicans, ut non prius curam recipiat, quam predicare sciat. Sicut multi faciunt, qui curas recipiunt et postea ad studium veniunt ; similes stulto medico, qui in periculum suum curam reciperet egrotantis ad mortem et tunc primo veniret audire Physicam et egrotum relinqueret incuratum. Propter hoc dicitur Prv. 6.a. Si spoponderis pro amico toto, scilicet curam recipiendo, defixisti apud extraneum manum tuam, apud Deum, scilicet qui erit extraneus, exigendo rationem. Et postea subdit : Fac ergo quod dico tibi, fili mi et temetipsum libera, discurre ad predicandum, non ad studium. Et propter hoc dicit : Festina, suscita amicum tuum, id est subditum in peccato mortuum. Et quid debeat predicare, subdit.
marg.| {m} preceptum eius] * ut sit sermo non de trusis, sed de divinis. Iob. 28.a. habet argentum venarum suarum principia : Argentum, scilicet predicationis, habet principia divinorum preceptorum. Unde dicit auctoritas. Felix lingua, que nescit nisi de divinis componere sermonem. Et si talis sit, potest dicere, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 2,7 
VII
marg.| {a} Dominus dixit ad me, Filius meus es tu] etc. Dixit inspirando et confidentiam prestando in corde. Rm. 8.c. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
marg.| {b} Filius meus es tu] per imitationem, Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Quia Christus antonomastice in se habuit illa, que predicta sunt. Et ipsum debet imitari prelatus, ut subditis confidenter dicat : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 1Cor. 11.a. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {c} Ego hodie genui te] [Hodie] id est in hac luce et exemplo conversationis tue   [genui te] que lux est, Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Et ita gignit Deus hominem et facit filium. Ier. 3.f. Quomodo ponam te in filios, etc. Et postea respondet : patrem voca et post ingredi non cessabis, imitando scilicet per bona opera.
Numérotation du verset Ps. 2,8 
VIII
marg.| {f} Postula a me] in oratione. Hoc enim debent prelati facere pro subditis, ut quod minus verbis effecerunt, vel exemplis, per orationem studeant obtinere. Advocati enim sunt, patroni sunt, quorum proprie officio competit impetrare delinquentibus indulgentiam, negligentibus gratiam, laborantibus opem, proficientibus perseverantiam, mortuis vitam.
marg.| Unde in Lv. 4. et 5. et 6. multotiens replicatur. Si peccaverit anima. Et hoc, vel illud fecerit. Rogabitque pro eo sacerdos et dimittetur ei. Hoc est, quod dixit ad Aaron Moyses, Numeri 16.g. Tolle thuribulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis. Quod cum fecisset Aaron, stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit.
marg.| {g} Et] si ita feceris   [dabo tibi gentes] id est seculares gentiliter viventes.
marg.| {h} Hereditatem tuam] quam diligenter excolas, eradicando vitia et plantando virtutes. Ier. 1.c. Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes. Evellas radicem male voluntatis de corde hominum, inducendo eos ad contritionem. Destruas struem male locutionis, recipiendo ad confessionem. Disperdas congeriem perverse operationis, ad satisfactionem hortando et penitentiam iniungendo. Dissipes sepem prave consuetudinis ad perseverantiam adiuvando. Edifices mores. Plantes fidem.
marg.| {i} Et possessionem tuam terminos terre] id est eos religiosos, in quibus finitur amor terrenorum per contemptum omnium, que sunt in mundo.
marg.| De quibus 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Quod fit per tria vota religionis. De hoc Is. 45.c. Labor Egypti et negotiatio Ethiopie et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt. Per laborem Egypti, significatur labor, qui est in procurando peccatum * luxurie, qui per Egyptum significatur, quia obtenebrat rationem. Ps. 57. Supercecidit ignis, luxurie et non viderunt Solem, iustitie. Per negotiationem Ethiopie, concupiscentia oculorum, que semper vult negotiari et acquirere. Sabaim, interpretatur clamantes. Per viros sublimes Sabaim, significantur superbi, quibus dicit Gregorius Inest clamor in locutione. Hec ergo tria genera ad prelatum transeunt, quando hec vitia relinquentes, eius voluntati se subiiciunt et sui sunt, quando non aspiciunt retro. Lc. 9.g. Sed in bono possidentur ab eo et Deo, qui dedit, custodiuntur.
Numérotation du verset Ps. 2,9 
IX
marg.| {a} Reges eos in virga ferrea] Per virgam, significatur correctio. Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum, qui autem diligit illum, instanter erudit. In ferro sustentatio, que debet comitari correctionem. Gregorius Iustitia, vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Ps. 22. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Gregorius Virga percutimur, baculo sustentamur. Si ergo est districtio virge, que feriat, sit et consolatio baculi, que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens ; sit rigor, sed non exasperans. Et hoc est bene regere, sicut subdit beatus Gregorius dicens : sit zelus, sed non immoderate seviens ; sit pietas, sed non plus, quam expedit parcens, ut dum se in arce regiminis, iustitia, clementiaque permiscet, is, qui preest, corda subditorum terrendo demulceat et tamen ad terroris reverentiam demulcendo constringat.
marg.| Et sic [reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos] id est quidquid terrenitatis in ipsis perpendes.
Numérotation du verset Ps. 2,10 
X
marg.| {d} Et nunc Reges intelligite] etc. Tertia pars huius Psalmi, in qua ponitur moralis instructio.
marg.| Et ostenduntur hic quatuor principaliter que Regibus spiritualibus sunt necessaria :
- Primum est intelligentia ad Deum, ibi : [Intelligite]
- Secundum, eruditio in his, que sunt ad proximum, ibi :   [Erudimini]
- Tertium, devotum servitium, ibi :   [Servite Domino]
- Quartum, perpessio adversitatum.
marg.| Dicit ergo. [Et nunc Reges intelligite] Hoc potest exponi ad litteram de Regibus terrenis, ut dicat eis Christus, vel Propheta.   [Et nunc] o vos   [Reges intelligite] illum, scilicet Christum esse Regem constitutum a Deo et quod data est vobis potestas ab ipso. Sap. 9.a. Audite ergo Reges et intelligite, discite iudices finium terre, prebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam a Deo data est vobis potestas et virtus ab Altissimo. Nec turbemini, sicut Herodes, sed.
marg.| {g} Erudimini] a Prophetis, ut sub eo sitis. Vel   [erudimini] ab eo, ut non temere dominemini, sed magis ei omnium Domino et summo Regi serviatis. Et hoc est, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 2,11 
XI
marg.| {h} Servite Domino in timore] timentes scilicet illud. Sap. 6.a. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patienter. Sed ne desperent, subdit :   [Et exultate ei cum tremore] sperantes cum eo regnare in futuro. Iob. 36.a. Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens. Vel potest exponi moraliter de quolibet iusto se regente in via Dei, quia ita vocatur Rex specialiter. Continua sic. Ex quo omne luteum et terrenum in vobis contritum est. Ergo.
marg.| {d} Et nunc] id est cum tempus habetis, o vos.
marg.| {e} Reges] qui vos regitis.
marg.| {f} {2.6vb} Intelligite] opera Dei in vobis.
marg.| {g} Erudimini, qui iudicatis terram] id est terrenitatem in vobis.
marg.| Erudimini] dico, quid ad alios operari debetis.   [Intelligite] ut boni theorici meditando et conferendo.   [Erudimini] ut practici, exercitando. Ps. 13. et 52. Dominus de celo prospexit super filios hominum, ut videret, si est, intelligens, ecce primum ; aut requirens Deum bene operando, ecce secundum. Intelligere pertinet ad contemplativos, erudire ad activos.
marg.| Tria debemus intelligere, videlicet preterita, presentia et futura. In duobus debemus erudiri, scilicet in operibus misericordie et in operibus iustitie. Debemus intelligere preterita quantum ad creationem et recreationem nostram.
marg.| De primo Ps. 4. Scitote, quoniam Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos.
marg.| De secundo Lam. 1.d. Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Et Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Item debemus intelligere presentia, que Dominus circa nos operatur
¶Primo, vocando ad penitentiam.
¶Secundo, peccata dissimulando.
¶Tertio nos in gratia conservando.
marg.| De primo Rm. 2.a. An ignoras, quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit.
marg.| De secundo Sap. 11. Dissimulans peccata hominum propter penitentiam. De tertio Lam. 3.c. Misericordie Domini est, quod non sumus consumpti. Item debemus intelligere futura, quomodo in Iudicio mali punientur et iusti remunerabuntur. Hoc faciebat Hieronymus qui dicebat, Sive comedam, sive bibam, sive aliud quid faciam, semper videtur auribus meis illa vox insonare : Surgite mortui, venite ad iudicium. Hab. 2.a. Contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. Sic ergo debemus intelligere presentia, preterita et futura opera Dei in nobis.
marg.| In primo apparuit eius magna misericordia.
marg.| In secundo apparet eius longa patientia.
marg.| In tertio apparebit eius vera iustitia. Qui hec nolunt intelligere, peribunt. Iob. 4.d. Et quia nullus intelligit, in eternum peribunt. De his tribus simul. Dt. 32.d. Utinam saperent preterita et intelligerent presentia, ac novissima providerent. Erudiri autem debemus, id est extra ruditatem poni, exercitando nos in operibus iustitie delinquentes corrigendo et operibus misericordie indigentibus subveniendo. 1. Thessal. 5.c. Corripite inquietos, ecce iustitia ; consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, ecce misericordia.
marg.| Et signanter dicitur : [Reges intelligite et erudimini] quia homo cito errat in regimine sui, nisi hec duo habeat. Ps. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit, scilicet Adam et ideo regimine amisso, comparatus est iumentis et similis factus est illis. Similiter qui non facit iustitiam, cito perdit regnum. Is. 26.d. Quia non fecimus iustitiam in terra nostra, ideo non perierunt habitatores eius. Et Eli, quia non corripuit filios, abiectus est a Domino et cadens de sella, mortuus est et translatum est sacerdotium de domo eius, 1Rg. 3.c. Propter hoc dicitur, Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
marg.| Similiter, qui se non exercitat in operibus misericordie. Eccles. 10.b. Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. Ps. 108. Fiant dies eius pauci, etc. Et subiungit causam : Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
marg.| De iustitia et misericordia simul : Prv. vigesimo d. Misericordia et veritas custodiunt Regem et roboratur clementia thronus eius. Bene ergo dicit : [Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram] Sequitur.
marg.| {h} Servite Domino] etc. Servire debemus Domino tribus de causis, videlicet, quia iustum est, quia honestum est, quia utile est.
marg.| Iustum est, ut serviamus ei, quia nos fecit, quia nobis servivit, quia nos emit, nos fecit. Ps. 99. Servite Domino in letitia, introite in conspectu eius in exultatione.
marg.| Quare ? Quia, scitote, quoniam Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et cetera. Et tanto devotius debemus ei servire, quanto nos digniores creavit, scilicet ad imaginem et similitudinem suam. Gn. 1.d.
marg.| Nobis servivit in tota vita sua, operans salutem nostram in medio terre.
marg.| Is. 43.d. Servire me fecistis in peccatis vestris. Et quanto vilius fuit istud servitium, scilicet curare immunditias nostras, tanto devotius {2.7ra} debemus ei servire. Nos emit 1Cor. 6.d. Empti enim estis pretio magno, etc. Et quanto pretiosiori pretio nos emit, tanto devotius ei servire debemus, 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Item, secunda causa est, quia honestum est servire tanto Domino. Boethius : Cui servire, regnare est, cuius agi frenis, summa libertas est. Ecclesiastic. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum. Tertia causa est, quia utile est. Io. 17.d. Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic fit et minister meus. Is. 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis ; servi mei bibent et vos sitietis, etc. Dicit ergo [Servite Domino] non Diabolo. 3Rg. 18.d. Si Dominus est Deus, sequimini illum, si autem Baal, sequimini illum. Item   [Domino] non Dominis, sed soli Domino. Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire. Unde 1Rg. 7.a. Preparate corda vestra Domino et servite illi soli. Sed oportet, ut hoc servitium fiat cum timore, ne per negligentiam deturpetur. Unde subdit.
marg.| {a} In timore] Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit Sed quia ex timore, nisi habeatur cum spe et gaudio, nascitur desperatio : ideo addit.
marg.| {b} Exultate ei] Ps. 85. Letetur cor meum, ut timeat Nomen tuum. Sed iterum ne spes et exultatio presumptionem generet, addit.
marg.| {c} Cum tremore] Gregorius Spes sine timore luxuriatur in presumptionem : timor sine spe degenerat in desperationem. Zacharie 9.cb « Exulta satis, filia Syon ». Satis dicit, non parum, ut desperantes, non nimis, ut presumentes, sed satis, ut sperantes et exultantes cum tremore. Duo erant in damnatis, scilicet vermis male conscientie et pena corporalis gehenne. Is. ultim. g. Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur. Ad primum potest referri timor cordis, ad secundum tremor corporis.
b Za. 9, 9.
Numérotation du verset Ps. 2,12 
XII
marg.| {d} Apprehendite disciplinam] id est adversa. Duplex est disciplina, scilicet eruditio per molestias, que grece dicitur παιδεία, pedia. De qua Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti quidem non videtur esse gaudii, sed meroris, postea autem pacatissimum fructum exercitatis per eam reddet iustitie. Item dicitur disciplina eruditio per doctrinam. De his duobus modis. Ps. 17. Et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit. De prima ergo dicit   [Apprehendite disciplinam] scilicet adversitatum et correctionum. Ecclesiast. 2. Omne, quod applicitum tibi fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe : Et subiungit statim causam. Quoniam igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Prv. 3.b. Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias, neque deficias, cum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus, corripit. Et dicit Glossa Apprehendite adversa quasi presidium et munimentum. Unde quidam. Fortuna miserrima tuta. Item Gregorius Quanto lignum fortius percutitur, tanto terre, cui inheret, magis infigitur. Et subiungit tres causas quare apprehendenda est disciplina. Prima, ut evitetur ira Dei, ibi :
marg.| {e} Nequando] id est aliquando.
marg.| {f} Irascatur Dominus] Non dubitavit Propheta de hac ira, quantum ad seipsum, sed dubitative dixit quantum ad opinionem stultorum. Vel sic   [Nequando irascatur Dominus] quia raro in hoc seculo irascitur, sed diu sustinet. Secunda est causa, ne amittatur consortium Sanctorum in presenti, ibi :
marg.| {g} Et pereatis] etc. id est iustorum, scilicet de bona operatione nostra, ad peccatum declinando. Gregorius Melius est ardere flamma febrium, quam vitiorum. Tertia causa est, ne incurratur eterna damnatio et amittatur eterna beatitudo.
Numérotation du verset Ps. 2,13 
XIII
marg.| {h} Cum exarserit in brevi ira eius] quia breve est tempus et tunc nihil erit patientie, quia non dabit tunc locum penitentie. Is. 30.f. Ardens furor eius. Vel ideo dixit   [In brevi] quia in iudicio simul, non separatim omnia discutiet. Et tunc.
marg.| {i} Beati] erunt, non solum securi.
marg.| {k} Omnes, qui confidunt in eo] id est valde fidunt, id est {2.7rb} totam fiduciam ponunt in eo. E contrario maledictus erit, qui confidit in homine. Ier. 17.a. Nota, ira Dei accenditur in presenti, ardet iam in animabus damnatorum, exardescet in futuro, in anima et corpore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_2)

Notes :