Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 

¶Filiis Chore psalmus
¶Codd. : (Ps. 86) D30 ΩX Rusch Weber
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 86,I 

Fundamenta
eius
in montibus sanctis ¦
Numérotation du verset Ps. 86,2 

diligit Dominus portas
Sion
super omnia
tabernacula
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 86,3 II

Gloriosa dicta sunt de te ¦
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,4 III

Memor ero
Raab
et Babylonis ¦
scientium me3.
3 scientium D D30 ΨB ΩS Rusch Clementina cum Ps-Moz X] scientibus Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,IV 

Ecce
alienigene
et Tyrus
et populus Ethiopum ¦
hi fuerunt illic.
Numérotation du verset Ps. 86,5 V

Numquid
Sion dicet homo et homo natus est in ea ¦ 4
4 <divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
et ipse fundavit eam
altissimus.
Numérotation du verset Ps. 86,6 VI

Dominus narrabit
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura Ps-G R F² C I W ΦRGV LXX
populorum et principum horum ¦
qui fuerunt
in ea.6
6 ea] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,7 VII

Sicut
letantium omnium ¦
habitatio est7
7 est Ψ Ω Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. plerique codd. et edd. D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et anti. non interponunt EST sed nec grecus) etc.
in te.

Psalmus 86

marg.| Fundamenta eius] etc. Titulus. Filiis Chore Psalmus cantici. In precedenti Psalmo egit de Christi paupertate : in isto agit de eius divitiis et gloria in celo et in terra. Agit enim hic de spirituali civitate Hierusalem, id est de Ecclesia filiis Chore, id est Christianis predicans laudes eius secundum presentem statum, a quo dicitur Psalmus, quia in presenti statu Ecclesia operatur et secundum futurum a quo dicitur Canticum, quia Ecclesia Triumphans canticis et laudibus Dei delectatur. Et tali intentione, ut eiusdem filiis Core tante glorie augeatur affectus, ut scilicet diligant esse de Ecclesia Militante et ad Triumphantem toto corde aspirent. Est autem tripartitus Psalmus iste. Primo, laudat Ecclesiam per fundamenta eius et portas et famam. Secundo, ipse Dominus allusione quorundam nominum Gentiles pronunciat huius civitatis esse concives, ibi : Memor ero. Tertio de letitia future beatitudinis paucis concludit, ibi : Sicut letantium. Igitur Propheta primo commendans Ecclesiam a fundamentis, dicit.
marg.| {l} Fundamenta eius in montibus sanctis] Nihil precedit ad quod respiciat istud relativum eius, sed ad meditationem Prophete refertur. Ipse enim civis illius civitatis plenus spiritu, multa de illa meditans, apud seipsum erumpit in hec verba. Fundamenta eius, scilicet civitatis que est Ecclesia, sunt
marg.| {m} In montibus sanctis] id est in Apostolis qui fundaverunt eam in fide Christi, qui {2. 226ra} Δ fundamentum singulare. De his fundamentis Apc. 21.d. Murus civitatis habens fundamenta duodecim. Et quod de duodecim Apostolis fundantibus Ecclesiam in fundamento quod est Christus Iesus, intelligi debeat, probat textus sequens. Cum enim dixit Murus civitatis habens fundamenta duodecim, statim addidit. Et in ipsis duodecim nomina Apostolorum et Agni. Sic fundaverat Apostolus, qui dicebat, 1Cor. 3.c. Ut sapiens architectus fundamentum posui. Et post. Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Mt. 7.d. Fundata erat supra firmam petram. Primum ergo fundamentum Ecclesie Christus est. Et super hoc sunt alia fundamenta, id est Apostoli et Prophete. Eph. secundo d. Iam non estis hospites et advene, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei, superedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Conveniunt autem Christo proprietates fundamenti, que notantur his versibus : Versus : « Sustentat saxis, sine vento, luce, ruina. Odit aquas, pondus non sentit, forte, latens, stans ».
marg.| Sustentat totum edificium Ecclesie. Mt. 16.c. Super hanc Petram edificabo Ecclesiam meam. De saxis fit, id est doctrinis impolitis. Dt. 27.a. Edificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit et de saxis informibus et impolitis, 1Cor. 2.a. Sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie verbis. Sine vento inanis glorie, Is. 32.a. Erit vir sicut qui absconditur a vento. Io. 5.g. Ego claritatem ab hominibus non accipio. Sine luce est, aperte visionis. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, 1Tim. 6.c. Lucem habitat inaccessibilem. Sine ruina est, quia humilitas non habet, quo cadat. Is. 53.a. Vidimus eum novissimum virorum, Ps. 21. Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Odit aquas deliciarum, aut divitiarum, Ps. 68. Ego sum pauper et dolens. Pauper contra divitias, dolens contra delicias. Pondus non sentit, id est labores non reputat propter nos. Is. 53.b. Languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Forte est Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est, Ps. 23. Dominus fortis et potens. 1Rg. 2.a. Non est fortis, ut est Dominus. Latens est. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Stans est, id est stabile. Boethius : « Stabilisque manens, das cuncta moveri ».
marg.| {a} Postea commendat eam a portis, dicens. Diligit Dominus portas Sion] cum dicit   [Sion] aperuit, quod voluit dicere, per   [eius] Eosdem autem Apost. quos primo vocat fundamenta Ecclesie, secundo vocat   [portas Sion] id est Ecclesie, que Deum hic per fidem speculatur et in eternum speculabitur per speciem. Est ergo sensus   [diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob] id est plus diligit Dominus figuratum quam figuram, scilicet Ecclesiam quam Synagogam, Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam et tradidit seipsum pro ea, ut illam sanctificaret. Tertio, commendat Ecclesiam a fama, cum subiungit.
marg.| {c} Gloriosa dicta sunt de te Civitas Dei] id est o tu Ecclesia, de qua Dominus olim multa gloriosa predixit per Prophetas, quod non de illa figurali Synagoga.
prol.| Θ cuius artifex et conditor Deus.
marg.| {a} Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob] id est plus diligit eos, qui ingressi in requiem illam contemplantur et speculantur facie ad faciem, quam eos, qui adhuc luctantur in hac vita. Mt. 11.b. Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista ; qui autem minor est in Regno celorum, maior est illo.
marg.| {c} Gloriosa dicta sunt de te, Civitas Dei] sicut illud Ps. 45. Fluminis impetus letificat Civitatem Dei. Et Tob. 13.d. Beatus ero, si fuerint reliquie seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem. Is. 33.d. Respice Sion Civitatem solemnitatis nostre, oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam.
Numérotation du verset Ps. 86,moraliter 
marg.| Moraliter, potest legi de Religione :
marg.| {l} Fundamenta eius] scilicet Religionis.
marg.| {m} In montibus sanctis] id est in arduis conversationibus Sanctorum prelatorum et altis Religionibus Monachorum. Et tunc non potuit abscondi civitas supra montem posita. De his fundamentis, Apc. 21.e. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata, id est d<e> omni virtute. * Et ideo montes erant. Sed hi montes modo multum defluxerunt et valles facti sunt, ad quas fluunt aque divitiarum et deliciarum et sordes immunditiarum et ideo etiam quod sequitur de ipsis, qui modo sunt, non potest vere dici.
marg.| {a} Diligit Dominus portas Sion] Porte Sion debent esse prelati, per quas populus debet intrare in Sion in contemplatione celestium, sicut Dominus de se dicit Io. 10.b. Ego sum ostium, etc. Iste porte debent splendere margaritis virtutum, sicut dicitur Apc. 21.f. Erant singule porte ex singulis margaritis. Quilibet enim deberet habere prerogativam suam, ut de quolibet posset dici. Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Eccl. 44.c. Portas dico propositas et apertas aspicientes {2.226rb} per curam et sollicitudinem.
marg.| {b} Super omnia tabernacula Iacob] id est super singulas Ecclesias, quarum quelibet habet unum prelatum, qui cum bonus est, potest dicere illud Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, predicans preceptum eius. Vel   [Super omnia tabernacula Iacob] quia Dominus, id est plus quam tabernacula plus diligit bonos prelatos, quam ipsos, subditos. Unde dicuntur amici sponsi, Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi qui stat et audit, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Sed nunc potest dicere Dominus illud Mal. 1.a. Dilexi Iacob, id est simplices subditos : Esau autem odio habui, id est prelatos, qui facti sunt hispidi per cupiditatem. Et possunt dici Edon, id est sanguinei per amorem consanguineorum et per vitia carnis : Sunt etiam venatores per rapacitatem.
marg.| {c} Gloriosa dicta sunt de te olim] o   [Civitas Dei] Ecclesia : Sed modo dicuntur ignominiosa, quia propter prelatorum ignominiosam vitam, vocatur Ecclesia ab hereticis ignominiosa meretrix.
prol.| Potest legi anagogice tantum de superna Hierusalem.
marg.| {l} Fundamenta eius in montibus sanctis] Hec est enim, de qua dicit Apostolus Hbr. 11.c. Abraham expectabat fundamenta habentem civitatem.
prol.| Θ cuius
Numérotation du verset Ps. 86,allegorice 
marg.| Item de beata Virgine potest exponi.
marg.| {l} Fundamenta eius] id est beate Virginis.
marg.| {m} In montibus sanctis] id est in Patriarchis et Prophetis et Regibus, ex quibus originem traxit, sicut patet in genealogia Λ eius : Mt. 1. Ipsa etiam dicitur Sion. Is. 28.d. Mittam in fundamentis Sion lapidem angularem probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Cuius Sion porte fuerunt quinque sensus, qui clausi fuerunt contra omne noxium et inhonestum et aperti ad bonum. Unde aures eius, que clause erant contra mundi strepitus, quando ingressus est Angelus ad eam, aperte sunt salutationi eius et porta cordis, que contra consensum viri erat clausa, aperta est divine voluntati, quando dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum. Ez. 44.a. Porta hec clausa erit, non aperietur et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Dicitur autem Beata Virgo Sion, quia sicut Sion erat locus eminentissimus et tutissimus in Hierusalem, sic Beata Virgo in Ecclesia etiam Triumphante.
marg.| {a} Diligit] ergo   [Dominus portas Sion] id est sensus Beate Virginis.
marg.| {b} Super omnia tabernacula Iacob] id est plus quam corpora aliarum virginum. Corpora enim dicuntur tabernacula, 2Pt. 1.c. Velox est depositio tabernaculi mei. Hbr. ult. b. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Virgines autem bene dicuntur Iacob, quia luctate sunt et supplantaverunt fomitem, qui in Beata Virgine omnino fuit extinctus.
marg.| {c} Gloriosa dicta sunt de te, Civitas Dei] Beata Virgo est Civitas Dei, de qua multa gloriosa dicta sunt et predicta per Prophetas, ut est illud Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet filium. Et Is. 11.a. Egreditur virga de radice Iesse, etc. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Ct. 6.a. Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Hierusalem. Et multa alia gloriosa dicta sunt de hac Civitate. Sunt autem multe rationes, quare Beata Virgo dicitur Civitas, scilicet quia multa in ipsa fuerunt, que in civitate contingit reperire, que possunt notari his versibus : « Rex, presul, populus, defensio, templa, domus, lex. Fons, schola, ludus, opes, commercia, pax, cibus, arma ».
marg.| In Beata enim Virgine fuit Rex, scilicet Christus, de quo Apc. 19.c. « Rex regum et Dominus dominantium ». Item in ea fuit Presul, ipse Christus, assistens Pontifex futurorum bonorum. Hbr. 9.c. Item in ea ipsa fuit populus, quia visceribus misericordie sue omnes continebat et adhuc continet. Unde dicitur Mater misericordie. Sic Paulus habebat in se populum, cum dicebat Phil. 1.a. Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde meo. Et Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio. Ergo habebat eos in utero. Item defensio. Ct. 8.c. Ego murus et ubera mea sicut turris. Item Templa. Ct. 21.g. Dominus Deus omnipotens Templum illius est. Et ad litteram, multa Templa et Ecclesie facte sunt in honore ipsius. Item, domus est in ea, scilicet virginalis aula, in qua Christus habitavit. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum. Et lex, de qua Prv. ult. d. Et lex clementie in lingua eius. Et fons. Eccl. 24.d. Quasi fluvius Dorix et quasi aqueductus exivi de Paradiso. Et, schola. Lc. 2.c. Maria conservabat omnia verba hec, conferens in corde suo. Et, ludus, Za. 8.c. Platee civitatis implebuntur infantibus et puellis ludentibus, 2Rg. 6.c. David saltabas totis viribus ante Arcam, scilicet Christus ante Beatam Virginem, quando reduxit, vel adduxit eam in supernam Hierusalem. Unde cantat Ecclesia : Assumpta est Maria in celum, gaudent Angeli, laudantes benedicunt Dominum, Ecce ludus. Et opes virtutis et gratie. Unde dixit ei Angelus, Lc. 1.c. Ave gratia plena. Prv. ult. d. Multe filie congregaverunt divitias, tu autem supergressa es universas. Item commercia. Prv. 23.c. veritatem eme et noli vendere sapientiam. {2.226va} Prv. 31.d. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo. Et pax, Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem. Quia in beata Virgine non fuit guerra carnis contra spiritum. Caro eius non concupivit adversus spiritum, quia omnino fuit extinctus fomes in ipsa. Item, cibus, Ct. 7.b. Venter tuus, sicut acervus tritici venter eius ad litteram in quo fuit granum frumenti cibus Angelorum et hominum vel venter, id est pietas. Item arma. Ct. 4.b. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
marg.| {a} Memor ero] Secunda pars, ubi adhuc agens Propheta de illa civitate Ecclesie ostendit, qui sint eius habitatores. Per Raab, que de gentibus fuit et meretrix in Iericho, que tamen missos exploratores suscepit et salvavit et gratia huius intersigno fili coccinei salvata fuit, intelligitur Gentilis populus, qui prius vitiis prostitutus, exploratores Domini, id est Apostolos suscepit et memoriam et fidem Passionis Christi in cordibus et frontibus suis alligavit, per cuius virtutem salvabuntur per Babylonem que interpretatur confusio, intelliguntur generaliter omnes peccatores, qui in confusione peccatorum sunt. De his ergo dicit Dominus, quem Propheta hic introducit loquentem. Memor ero Raab et Babylonis, id est gentium et peccatorum, ut ad me convertantur, per preceptum factum supple.
marg.| {d} Scientibus me] id est Apostolis, quibus precipiam, ut gentibus et peccatoribus predicent. Quod autem hic dicunt quidam, scientium me, falsa et corrupta littera est. Quod autem dixit, Raab et Babylonis, postea per partes determinat, dicens.
marg.| {e} Ecce alienigene] scilicet gentes.
marg.| {f} Et Tyrus] id est peccatores alii, qui sunt in angustia penitentie, sicut prius erant in angustia vitiorum. Tyrus enim interpretatur angustia.
marg.| {g} Et populus Ethiopum] id est tam gentes quam alii peccatores, qui erant deformes et nigri per peccatum.
marg.| {h} Hi] omnes, fuerunt illic, id est in Ecclesia, quasi dicat, de talibus facta est Ecclesia et tales sunt habitatores huius civitatis. Supra Ps. 67. Ethiopia preveniet manus eius Deo. Sed quidam sunt illic numero et merito, ut iusti. Quidam autem numero, non merito, ut mali Christiani. Quia vero supra dixerat : gloriosa dicta sunt de te et non determinaverat aliquod gloriosum, unum determinat, cum subiungit.
marg.| {i} Numquid Sion dicet homo] quasi dicet, O Sion, id est O tu Ecclesia, numquid homo, purus, scilicet dicet, id est persuadebit tibi istud gloriosum miraculum, quod sequitur : quasi dicat, non. Nisi enim Christi divinitatem per miracula et facta eius intellexisset, nequaquam persuasum ei fuisset hoc, quod :
marg.| {k} Et homo natus est in ea] id est in Ecclesia, scilicet Christus.
marg.| {l} Et] tamen, ipse altissimus, Deus, fundavit eam. Hoc est enim impossibile in puro homine. Qui enim fundat civitatem, prior est civitate, qui autem nascitur in civitate, posterior {2.227ra} Δ est illa. Unde non potuit hoc intelligere Ecclesia, nisi in Christo divinitatem intellexisset. Christus enim homo natus est in ea. Christus autem Dominus fundavit eam. Et ne hoc videatur alicui incredibile, confirmat per Scripturas, dicens.
marg.| {a} Dominus narrabit] id est narravit.
marg.| {b} In Scripturis populorum] id est Scripturas expositas et directas ad populum.
marg.| {c} Et] in Scripturis   [principum horum qui fuerunt in ea] id est Moysi et Prophetarum et Apostolorum, qui omnes sunt in Ecclesia numero et merito.
Numérotation du verset Ps. 86,moraliter 
marg.| {a} Memor ero] etc. Moraliter dicit Dominus, vel etiam Beata Virgo , de qua premissa exposuimus, memor ero, ad miserendum, non ad puniendum. Nehem. 5.d. Memento mei Deus in bonum.
marg.| {b} Raab et Babylonis] id est peccatorum. Per Raab enim meretricem, intelligitur anima, que prostratur vitiis. Raab etiam latitudo interpretatur et ipsi vadunt per latam viam, que ducit ad perditionem. Mt. 7.b. De hac meretrice, Ez. 16.c. Edificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, Is. 23.d.a : « Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita ». Per Babylonem, que interpretatur confusio, intelligitur anima, confusa bona confusione, que adducit gloriam, Eccl. 4.c. Huius ergo Raab et Babylonis dicit Dominus memor ero et talium miserebor. Et hoc :
a Is. 23, 16.
marg.| {d} Scientibus me] ut scilicet illi, qui me noverunt, inde Deum glorificent, vel specialiter per Raab intelliguntur luxuriosi, per Babylonem avari, qui iuris ordinem confundunt. Item posset esse thema de Magdalena. Et hic est prophetia de ipsa et de penitentia eius, ut dicat Dominus de ipsa.
marg.| {a} Memor ero] ut prius expositum est.
marg.| {b} Raab] id est ipsius Magdalene, que fuit meretrix et in lata via perditionis ambulavit, sed postea lata fuit in caritate, quia ubi abundavit delictum, ibi abundavit et gratia. Propter hoc {2.226vb} fuit Dominus memor ipsius ad remittendum peccata. Unde ipse dicit Lc. 7.g. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Huius Raab, id est domus penitentia Magdalene, venientes ad se stipula lini tegit. Linum significat castitatem, stipula lini vite asperitatem. Et sicut linum sine stipula non crescit, sic castitas sine asperitate. Bernardus Castitas periclitatur in deliciis. Hi ergo teguntur a fervore carnalium desideriorum, qui Magdalene imitantur exemplum. Omnis enim cognatio sua in domo illius adiutorio funiculi coccinei salvata est a morte, quia omnes penitentes ipsam imitantes, adiutorio Passionis Christi salvantur.
marg.| {c} Et Babylonis] Ipsa beta Magdalena fuit Babylon, plena confusione peccati et confusione postmodum vere penitentie, que apparuit in hoc, quod coram omnibus recumbentibus in domo Simonis leprosi flevit ad pedes Domini : Lc. 7.f. Et per hoc de Babylone facta est Hierusalem. Hoc est miraculum, de quo Is. 21.b. Babylon dilecta mea, posita est mihi in miraculum, quia, scilicet de Babylone fit Hierusalem, de lebete phiala. Za. 14.d. erunt lebetes in domo Domini quasi phiale. Unde de ipsa cantatur : « Post fluxe carnis scandala fit ex lebete phiala ». Huius ergo Raab et Babylonis, dicit Dominus, memor ero remittens ei peccata et abundantiam gratie dans ei. Et hoc :
marg.| {d} Scientibus me] scilicet ad utilitatem eorum, qui me fide cognoscunt et factis se cognoscere ostendunt. Magnam enim possunt spem habere omnes homines et maxime boni, quando vident tantam peccatricem ad tantam gratiam et gloriam pervenisse. Unde Os. 2.c. Dabo ei vallem Achor ad aperiendam spem. In valle ad aquam confluunt ut sordes, significatur B. Magdalena secundum statum peccati. Per Achor, quod interpretatur turbatio significatur status eius, secundum quod per penitentiam turbata est. Et hec data est nobis ad aperiendam spem, ut si peccatores simus, non desperemus, si iusti sumus, confidentius speremus, quia qui tantam peccatricem salvavit et nos non repellet a salute. Unde supra Ps. 59. Moab olla spei mee. Moab interpretatur aqua paterna et significat beatam Magdalenam, que in aquis deliciarum carnalium, que a paterna corruptione procedunt, diu fuit. Nec solum ipsa beata Magdalena, sed et alii multi peccatores postmodum iustificati sunt, nobis occasio spei. Unde sequitur :
marg.| {e} Ecce] in evidenti et in presenti est, alienigene, etc. Alia littera habet, Palestina et Tyrus cum Ethiopia. Palestina interpretatur os malleatoris ; et significat gulosos et detractores, qui ore peccant et super alios lingua quasi malleo feriunt. Tyrus interpretatur angustia et significat cupidos, quibus omnis locus angustus est et cuius cor semper in angustia est, secundum quod dicitur Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius et cum pax sit semper insidias suspicatur. Ibi Glossa Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla, quia aut molitur mala que inferat, aut metuit, ne sibi hec ab aliis inferantur. Seneca : Videt pauperem et suspicatur furem, videt divitem et estimat predonem. Ethiopia interpretatur caligo et significat superbiam, que excecat. Unde dicitur Is. 13.a. Super montem caliginosum levate signum. Caligo enim et mons bene concomitantur, quia ex monte sequitur caligo, sicut ex deiectione illuminatio. Nm. 13.d. Si potest Ethiops mutare pellem suam, etc. Dicit autem.
marg.| {g} Populus Ethiopum] et congrue, quia magna est multitudo superborum, de quibus So. 2.c. Sed et vos Ethiopes interfecti gladio meo eritis.
marg.| {h} Hi] omnes fuerunt illic, id est in memoria Dei et Beate Virginis, si penitere voluerunt, Sap. 11.d. Misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter penitentiam.
marg.| {i} Numquid Sion dicet] Hoc de Beata Virgine exponitur, que Sion dicitur, eo quod de Sion, id est de Iudeis nata est, sicut prophetatum est in Ps. 109. de ipsa : Virgam virtutis tue emittet Dominus ex Sion. Item Sion dicitur quia contemplativa erat. De hac ergo dicit. Numquid Sion, id est beata Virgo contemplans celestia : dicet, corde, vel ore de filio suo : homo, supple purus est, quasi dicat non credet beata Virgo, nec dicet, quod filius sit purus homo. Os. 11.c. Ego Deus et non homo et civitatem non ingrediar. Sed quod Deus et homo, unde de utraque natura eius subiungit.
marg.| {k} Et homo natus est in ea] Ecce humanitas.
marg.| {l} Et ipse fundavit eam Altissimus] Ecce divinitas. Homo natus est in ea, non dicit, puer, sed homo. Ier. 31.d. Femina circumdabit virum. Hoc dicebat Salomon se ignorare. Prv. 30.c. Quartum quod penitus ignoro, via viri in adolescentula, id est in Virgine. Et ipse, non Angelus, fundavit eam, scilicet Beata Virginem. Hec est enim civitas fundamenta habens, cuius artifex et conditor * Deus. Hbr. 11.c. Eccl. 24.a. Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo   [Fundavit] in virtutibus, sicut civitatem, vel Templum. Ipsa enim fuit Civitas summi Dei, ut superius dictum est. Ipsa Templum veri Salomonis. De cuius fundatione 3Rg. 5.d. Precepit Rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum Templi, id est virtutes eminentes in fundatione B. Marie. Nec mirum, quia ut dicitur 1Par. 29.a. Neque enim homini narratur habitatio, sed Deo.
marg.| {a} Dominus narrabit in scripturis] etc. quasi dicat in multis scripturis narratur et predicitur de Beata Virgine, scilicet :
marg.| {b} Populorum et Principum] Eccl. 38.c. Narratio eorum in filiis taurorum. Item Eccl. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta et sapientie illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Populos possumus vocare pauperes Prophetas, sicut fuit Amos. Principes vero ditiores et nobiliores, sicut David et Isaias. Vel   [populorum] id est gentilium, quia Sybillinis versibus est predicta et Iob qui gentilis fuit.
marg.| {c} Et principum] id est Prophetarum de Iudeis.
marg.| Vel Principes dicuntur editores Scripturarum, ut Prophete et Evangeliste et Apostoli. Populi vero expositores eiusdem, ut Hieronymus et Augustinus et alii. Vel populi dicuntur sancti alii ab Apostolis. Principes vero Apostoli. Ps. 44. Constitues eos Principes super omnem terram. Et hi omnes.
marg.| {d} Fuerunt in ea] id est concordes fuerunt in laude Beate Virginis. In ea, non contra eam, ut Heretici, nec extra eam, sicut Philosophi.
marg.| {e} Sicut letantium] Tertia pars, ubi de eterna beatitudine paucis concludit, quasi dicat, multa de civitate Dei que est Ecclesia, dicta sunt. Sed in hoc est finis et consummatio, quia in Ecclesia, secundum suam superiorem partem, scilicet in Ecclesia Triumphante, est perfecta et eterna letitia. Hoc est, quod dicit   [Sicut letantium omnium habitatio est in te] O tu Sion superna. Quod sic legitur :   [Habitatio omnium est in te sicut letantium] id est omnes illi, qui habitant in te, iucundi sunt et vere letantur. Et est hic   [sicut] expressivum veritatis, non nota similitudinis. De hac letitia, Is. 51.a. Consolabitur Dominus Sion, gaudium et letitia invenietur in ea. Et post in eodem d. Venient in Sion laudantes ; et letitia sempiterna super capita eorum ; gaudium et letitiam tenebunt et fugiet dolor et gemitus. Ps. 15. Adimplebis me letitia cum vultu tuo. Hoc est, Sion superna, quando te videbo facie ad faciem. Potest exponi de Beata Virgine, secundum quod hunc versum cantat Ecclesia dicens.
marg.| {e} Sicut letantium omnium] nostrum   [Habitatio est in te] Sancta Dei Genitrix. In forti enim munitione habitant homines securi et leti, in infirma autem sunt timidi. Item in magna munitione et opulenta multi, in maxima omnium est spes et refugium. Sic ad beatam Virginem omnes confugere debent, que est turris fortissima et inexpugnabilis et terribilis inimicis, ut castrorum acies ordinata. Ct. 6.a. Opulenta est virtutum et gratiarum abundantia, quia gratia plena et etiam gloria plena. Maxima est autem caritatis amplitudine, qua omnes amplectitur. Unde cantat ei Ecclesia. Sub tuum presidium confugimus, Sancta Dei Genitrix, etc. Bene competit ei, quod de Filio suo dicitur. Dt. 32.a. Dilexit populos, omnes Sancti in manu eius sunt. Propter hoc bene dicit :   [Sicut letantium] quia ex his omnibus multa est letitia his, qui ad eam confugiunt. Is. 66.c. Letamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes, qui diligitis eam. Nos possumus et debemus ei dicere illud Idt. 15.c. Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri, que fecisti viriliter, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 86), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_86)

Notes :