Hugo de Sancto Caro

Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,1 

¶ In finem psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 10) D30 ΩP Rusch Ps-G , def. C
1 In... David Ω X
Numérotation du verset Ps. 10,2 I

In Domino confido :
quomodo dicitis
anime mee ¦ transmigra
in montem2
2 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩP D30 PortaRusch cum Ps-R ] montes Ps-G (R F)
sicut passer?
Numérotation du verset Ps. 10,3 II

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum
paraverunt sagittas suas
in pharetra ¦
ut sagittent in obscuro3
3 obscuro Ps-R Ps-G D30 ΩP] occulto BRUNO REMENSIS (pseudo) , In loc. cit., PL 152, 677D. Cf. Ps. 9, 30 (reminiscentia ?). < Non hab. > apparatus editionum Psalterii; Remig. Altissiod., loc. cit., Reims, BM 132, f. 16va ; Reims, BM 133, f. 14vb ; cf. HIERONYMUS , Dialogi contra Pelagianos libri iii (CPL 0615) : « Sed impugnat inimicus, nec uictus recedit, sed semper in insidiis est ut sagittet in occulto rectos corde ». Glossa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 49.1 : « 3. QUONIAM ECCE PECCATORES TETENDERUNT ARCUM , heretici ora illorum contra ecclesiam, PARAUERUNT SAGITTAS SUAS hoc sunt verba illorum, IN PHARETRA in semet ipsis, quia ipsi sunt pharetra; ad quid? UT SAGITTENT IN OCCULTO RECTOS CORDE . Heretici illos innocentes et simplices sagittant qui non sunt fortes vel firmi in fide ». AUGUSTINUS (PSEUDO) BELGICUS , Sermones ad fratres in eremo commorantes, serm. 76 de cogitationibus [Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tribuitur], PL 40, 1358 : « Solet enim tristitiam afferre et dubitationes de proposito et desperationem bonorum aspirare et uarias cupiditates ingerere et omnes omnino sagittas acuere ut sicut in decimo psalmo scriptum est ut sagittent in occulto rectos corde ». BERNARDUS CLARAEUALLENSIS , Sermones super Cantica Canticorum, serm. 64, par. 6, t. 2, p. 169.8 : « Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis, parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, UT SAGITTENT IN OBSCURO RECTOS CORDE Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod, cum cetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi dumtaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maxime que ad discretionem spirituum, qui cum Apostolo dicere possint, quia non ignoramus astutias Satanae neque cogitationes eius ».
rectos corde.
Numérotation du verset Ps. 10,4 III

Quoniam que perfecisti destruxerunt ¦
iustus autem quid fecit ?
Numérotation du verset Ps. 10,5 IV

Dominus
in templo sancto suo ¦
Dominus in celo sedes4 eius.
4 sedes Ps-G (F I² M² Q² ΦRGP G K ΨB V D edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.)] sedis Ps-G (I* M* Q* K*) cum Ps-R (A H M* S K)
Numérotation du verset Ps. 10,V 

Oculi eius
in pauperem respiciunt ¦
palpebre eius
interrogant
filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 10,6 VI

Dominus
interrogat
iustum et impium ¦ qui autem diligit
iniquitatem
odit animam suam.
Numérotation du verset Ps. 10,7 VII

Pluet5 super peccatores
5 Pluet Ps-G D30 ΩP Rusch ] Pluit Ps-G (R F² I M Q² W ΦRGP U ΨB D²) D30 (pluſt cacogr. ) cum Ps-R
laqueos*
ignis
et6 sulphur
6 et Ps-G D30 * Rusch cum Ps-R (A² H M K)] om. Ps-G (V D) D30 ² (cancell. super ras.) Ω ΩP cum Ps-R
et spiritus procellarum
pars calicis eorum.
Numérotation du verset Ps. 10,8 VIII

Quoniam iustus Dominus et7 iustitias dilexit ¦
7 et Ps-G (F L ΨB² V D) D30 ² Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] ÷ et : Ps-G (R I), om. Ps-G (M Q W ΦRGP U G ² K ΨB*) D30 * cum Ps-R
equitatem vidit vultus eius.

Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,1 
marg.| In Domino confido] In precedenti Ps. egit de persecutione bonorum tempore Antichristi futura. Hic autem agit de persecutione bonorum, que est a membris Antichristi, scilicet hereticis. De quibus 1Io. 2.c. Nunc Antichristi multi sunt. Titulus. In finem Ps. David. Hoc sepe supra expositum est. Intentio psalmi est docere resistere hereticis.
marg.| Modus bipartitus est Ps. Primo agit de hereticis, qui Catholicos ad suam pravitatem volunt convertere. Secundo, ostendit, que bona dabit Deus bonis : et que mala inferentur malis, ibi : Iustus autem quid fecit. In prima parte utitur Propheta ordine prepostero, prius ostendit, quid respondendum sit hereticis, quam quid ipsi dicant. Propheta loquens in persona cuiuslibet fidelis contra hereticos pugnantis, primo scutum confidentie assumit dicens.
Numérotation du verset Ps. 10,2 
I
marg.| {n} In Domino confido] Qui est spes salutis mee. Eph. ult. c. Ex quo ergo sic. Confido in Domino, quomodo, o vos heretici.
marg.| {o} Dicitis anime mee] id est mihi.
marg.| {p} Transmigra in montem] id est ad nos, qui sumus magni et litterati. Et debes transire, quia es.
marg.| {q} Sicut passer] id est pennatus virtutibus et sic blandiuntur Catholicis.
marg.| Moraliter, hoc debet dicere vir iustus, cum tentatur precipue de vana gloria, vel ambitione.
marg.| {n} In Domino confido] qui est spes mea, preter quem nihil aliud volo, quem exspecto, non mundani, non elati, de quibus Phil. 3.d. Quorum finis interitus, quorum Deus venter est et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt : Nostra autem conversatio in celis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre. Hoc significatur Iud. 9.b. ubi oliva noluit deserere pinguedinem, nec ficus dulcedinem suam, nec vitis vinum, ut inter ligna promoverentur. Debet autem iustus confidere in Domino pluribus de causis. Primo, quia homo est suus, scilicet Dei possessio, vel servus. Ps. 118. Tuus sum ego, salvum me fac. Item quia non solum possessio, aut servus, sed filius. Ps. 88. Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis mee. Item quia potens est Deus. Ps. 88. Potens es tu, Domine. Item, quia misericors et verax. Ps. 85. Multe misericordie et verax. Confidendum est ergo in Domino. Non in Mundo. Is. 36.b. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Egyptum, etc. Non in carne Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. Ideo dicitur de Ecclesia, vel fideli anima. Ct. 8.b. Que est ista, que ascendit de deserto huius miserie, deliciis virtutum affluens, innixa super dilectum suum ? Ex quo igitur sic.
marg.| {n} In Domino confido, quomodo dicitis] quasi dicat frustra.
marg.| {o} Anime mee transmigra in montem] superbie, vel ambitionis. Et notandum quod dicit : Dicitis anime mee, non dicit mihi, quia Diabolus non curat multum, quod homo exaltetur exterius, dummodo consentiat et appetat inferius in corde.
marg.| {q} Sicut passer] Ecce quid dicunt suggestiones prave, quibus hic loquitur vir iustus. Merito tu debes transire, quia es sicut passer, id est pennatus virtutibus et operibus bonis. Comparatur autem vir iustus passeri propter multa. Primo, quia ut passer, vir iustus est modicus per humilitatem. Gregorius Studium Sanctorum est, humilia de se sentire. Item levis, per temporalium abiectionem. Hieronymus Tu onustus auro arbitraris te Christum sequi. Cautus, per sui sollicitam custodiam. Apc. 4.c. Animalia plena erant oculis ante et retro. Item habitans in petra per iugem meditationem dominice Passionis. Ct. 2.d. Veni, amica mea, in foraminibus petre. Ps. 83. Etenim passer invenit sibi domum.
Numérotation du verset Ps. 10,3 
II
marg.| {2.22a}* {a} Quoniam ecce peccatores] Propheta convertens hic sermonem ad Catholicos, exponit, quare dixerit, quod predixit, scilicet   [In Domino] quasi dicat, ideo dixi hec.   [Quoniam ecce peccatores] id est heretici.
marg.| {b} Intenderunt arcum] id est sacram Scripturam ad se distorserunt, id est ad voluntatem suam exponendam sumpserunt, ut vos inde decipiant. Unde addit :
marg.| {c} Paraverunt sagittas suas] id est verba venenosa et acutas sententias et argumentationes sophisticas.
marg.| {d} In pharetra] id est in abscondito. Et hoc.
marg.| {e} Ut sagittent in obscuro] id est in ambiguis Scripture quia, obscuritate Scripture, decipiunt minores, eam prave exponendo.
marg.| Vel [In obscuro] id est in simplici sensu, quia simpliciores decipiunt.
marg.| {f} Rectos corde] Prv. 3.d. Cum simplicibus sermocinatio eius, scilicet illusoris, de quo premittit ibi : Abominatio Domini omnis illusor, id est hereticus, qui illudit eis, quos decipit. Vel alia littera. In obscura Luna. Luna est corpus globosum, ut quidam dicunt, cuius medietas est obscura et alia luminosa. Et quando pars luminosa ad nos vertitur, incipit nobis apparere, donec tota videatur. Et dum iterum convertitur, obscura pars incipit apparere, donec tota nobis auferatur luminosa. Hoc est Ecclesia, que ex carnali parte est obscura, ex spirituali vero luminosa. Et hec pars quandoque apparet hominibus, quandoque latet, quia soli Deo nota est. Alii dicunt, quod Luna non habet lumen, nisi a Sole, sed quando Soli propinqua est, non illuminatur ex parte nostra et ideo non apparet nobis, quando vero recedit a Sole, nobis corniculata incipit apparere. Et hoc congruit Ecclesie, que totum lumen suum habet a Sole iustitie Christo.
marg.| Sed nota quod Luna tribus modis fit obscura per eclipsim, per interpositionem nubium et finitis mensium decursibus. Quod triplici statui Ecclesie congruit, quia in tempore persecutorum fuit cruentata, fraude hereticorum rubiginosa, corruptione falsorum fratrum lutosa. Et est sensus. Ut sagittent in obscura Luna, id est in Ecclesia cruentata, rubiginosa, lutosa. Nota, quod sacra Scriptura dicitur arcus, a quo eliciuntur bone sagitte. Unde, Sagitte potentis acute. Et etiam male sagitte, sicut hic dicitur. Paraverunt sagittas suas. Nec mirum, quia bono odore moriuntur mali. Dicitur etiam sagitta et pharetra. Unde versus : « Se pharetra, se se iaculo, seque utitur arcu ».
marg.| Quod autem eos per sacre Scripture authoritates decipiunt, non est a vitio Scripture, sed ab eorum vitio. Et hoc patet.
Numérotation du verset Ps. 10,4 
III
marg.| {g} Quoniam que perfecisti] id est Scripturas, vel mandata.
marg.| {h} Destruxerunt] ipsi heretici, quantum in eis fuit male exponendo et pervertendo. Vel Que perfecisti, id est minores in Ecclesia, a quibus laudem maxime perfecisti in Ecclesia. Iuxta illud Ps. 8. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Istos inquam,   [destruxerunt] in quantum potuerunt, quia eos, qui lacte fidei et simplicis doctrine nutriendi erant, heretici aculeis pravorum dogmatum necaverunt. Isti hoc faciunt.
marg.| {i} Iustus autem] id est. Christus. Et est secunda pars Psalmi. Christus dicitur iustus Antonomastice, qui et alios iustificat.
marg.| {k} Quid fecit] id est quid faciet ? Et respondet, quia reddet bona bonis et mala malis. Et primo dicit quod bonos in ipsis habitando sanctificat. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 10,5 
IV
marg.| {l} Dominus omnium per potentiam] et creationem, est   [in Templo sancto suo] id est in quolibet iusto per culturam et gratiam. 2Cor. 3.c. Nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis ? Et ibidem Templum sanctum Dei est, quod estis vos. Dominus. Hec dictio absolute ponitur, ut locum habeat sequens relatio, sicut ibi : Hierusalem, que edificatur, ut civitas.
marg.| {m} Sedes eius] est in celo specialiter. Vel In celo sedes eius, id est in anima fideli, ut faciat eam celum, id est secreta scientem. Dicitur autem anima templum Dei multis rationibus. In templo Deus adoratur, similiter in anima fideli. Mt. 6.a. Intra in cubiculum tuum et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito. Io. 4.d. Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Item ibi offeruntur sacrificia, similiter in anima fideli, vel in corde. Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Item in templo sunt cruces intus et extra, ita in anima debent esse {2.22rb} cruces per memoriam Passionis et exterius per imitationem. Ct. ult. b. Pone me, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Hoc significatum fuit Ex. 12. ubi precepit Dominus, quod linirent sanguine agni super liminare et utrumque postem. Per super liminare, intelligitur ratio, que debet liniri per memoriam dominice Passionis. Per utrumque postem, id est per duos postes, irascibilis et concupiscibilis. Unde irascibilis propter memoriam dominice Passionis debet informari ad ipsam imitandum per penitentiam, concupiscibilis ad amandum. Item in templo reponuntur reliquie Sanctorum ; sic anima fidelis debet semper recolere exempla Sanctorum. Gregorius Facta precedentium recolamus et gravia non erunt, que sustinemus. Hoc significatum fuit, quando Ioseph precepit fratribus suis, ut deferrent secum ossa eius. Gn. ult. d. Per ossa significatur memoria eius, que erat ei utilis, ut imitarentur opera eius. Ideo dicitur Eccl. 46.c. Prophetarum ossa pullulant de loco suo, quod fit, cum recolentes vitam eorum, animantur ad imitandum eos. Unde Ex. 28.b. precepit Dominus, ut summi sacerdotes deferrent nomina duodecim filiorum Israel in rationali et superhumerali. Per rationale, quod supra pectus erat, intelligitur, quod debemus habere memoriam. Per superhumerale, quod debemus imitari opera. Item in Templo fit aqua benedicta, que fugat Demones, ita in Templo spirituali nostro debet esse aqua lacrimarum, qua fugatur Diabolus. Quod significatur Iob. 2.d. ubi dicitur, quod non audebant ei amici eius aliquid dicere, quia videbant dolorem esse vehementem. Hi amici Diaboli sunt, qui se simulant amicos, ut decipiant. Hi non audent ad eos accedere, quos vident esse in amaritudine lacrimarum. Unde 3Rg. 18.g. mandavit Elias Achab. Iunge currum, ne occupet te pluvia, scilicet lacrimarum. Et statim fugit Achab, per quem significatur Diabolus.
marg.| Sed nota, quod in aqua ista benedicta debet poni sal discretionisa. Unde 4Rg. 2.d. Eliseus posuit sal in aquis Hiericho, id est in lacrimis, que fluunt pro defectu miserie nostre. Et ibi punitur sal, ne degenerent in desperationem, vel ne ibi excedatur. Sicut plerumque contingit, precipue religiosis noviter conversis, quod suggerit aliquando Diabolus, ut eos per nimias abstinentias et vigilias et lacrimas divinis obsequiis inutiles et imbecilles reddat. De quibus conquerebatur beatus Bernardus dicens. Qui autem inhiberi non poterant et in spiritu vehementi ad omnia ferebantur, post ad tantam ignaviam devenerunt, ut secundum illud Gal. 3.a. Cum spiritu ceperint, nunc carne consumentur, quam turpe iniere fedus cum suis corporibus, quibus ante crudele indixerant bellum ! videas proh pudor ! importune querere superflua, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. Item in templo erat mensa propositionis, altare thymiamatis et candelabrum cum septem lucernis. Ita in anima fideli debet esse mensa, id est refectio sacre Scripture. Ier. 31.f.b Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam. Ibi est altare thymiamatis, id est fides, quod precipitur fieri de lignis Sethim. Ex. 30.a. scilicet de articulis fidei, qui sunt incorruptibiles. Candelabrum ductile est cor ductile per patientiam. Septem lucerne in eo, sunt septem dona. Item anima dicitur celum, quia de illa Dominus intonat minis. Eccl. 43.b. Vox tonitrui eius aspirabit, id est aspirare ad celestia faciet terram, id est terrenos. Item de illa coruscat per iustitiam, quia nullus illi fulmini potest resistere. Ps. 143. Fulgura coruscationem et dissipabis eos. Item de illa pluit exteriorem lacrimarum effusionem. Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue. In hoc autem, quod dicit Propheta, Dominus in Templo, Domino attribuit quicquid ibi fit. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Unde dicitur Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est postulare nos facit. Sap. 4.c. Gratia Dei et misericordia in Sanctos eius et respectus super electos illius. Nec solum inhabitando sanctificat bonos, sed protegendo custodit. Unde dicit.
a Allusion au rituel liturgique de la bénédiction de l’eau qui comporte le mélange de sel à l’eau.
b Ier. 31, 33.
marg.| Potest autem totus iste Psalmus legi in persona Christi in Passione positi, ut dicat Christus.
marg.| {n} In Domino confido] Ergo o vos Iudei.
marg.| {o} Quomodo dicitis anime mee, transmigra in montem] id est ad ceremonias legis. Quod si facerem, essem.
marg.| {q} Sicut passer] id est instabilis. Confido inquam in Domino.
marg.| {a} Δ Quoniam ecce peccatores] id est Iudei.
marg.| {b} Intenderunt arcum] id est Scripturam, ad litteram, que occidit, exposuerunt.
marg.| {c} Paraverunt sagittas suas in pharetra] id est traditiones suas. Et hoc. Ut sagittent in obscura Luna, id est in Synagoga peccatoribus plena. Sagittent, dico.
marg.| {f} Rectos corde] faciendo eos proselytos.
marg.| {g} Quoniam, que perfecisti] id est Christum secundum quod homo.
marg.| {h} Destruxerunt] crucifigendo, dicendo eum esse legis destructorem. Vel Que perfecisti, id est mandata tua, destruxerunt, propter traditiones suas.
marg.| {i} Iustus autem] Christus.
marg.| {k} Quid fecit] Ecce.
marg.| {l} Dominus in Templo sancto suo. Dominus in celo sedes eius] id est verbum in homine, vel filius hominis in celo.
Numérotation du verset Ps. 10,5 
V
marg.| Δ {a} Oculi eius] id est patris.
marg.| {b} In pauperem respiciunt] id est in Christum resuscitando. Vel In pauperem, id est in genus humanum, propter quod passus est.
marg.| {c} Et palpebre eius] id est apertio et opertio celorum, id est mors Christi et resurrectio, que fidelibus celum aperiunt, infidelibus vero claudunt. He, inquam, palpebre.
marg.| {d} Interrogant filios hominum] id est probant ut Apostolos. Cetera non mutantur.
marg.| {2.22c}* {a} Oculi eius in pauperem respiciunt] ei miserendo et eum protegendo. Psalmus 33. Oculi Domini super iustos. Sicut oculi matris sunt super puerum, ne cadat et si ceciderit, ut eum relevet. Unde alibi in Ps. 31. In via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Tertio, confirmat eos per doctrinam verbi Dei. Unde addit :
marg.| {c} Palpebre eius] id est apertio et opertio Sacre Scripture, vel ipsa duo testamenta, que dicuntur palpebre, quia modo se aperiunt, modo claudunt nostro intellectui.
marg.| {d} Interrogant filios hominum] id est iudicant et discernunt, quia boni de occulta scriptura non fatigantur, sed exercentur. Nec de manifesta extolluntur, sed confirmantur. Mali vero econverso faciunt. Prv. 2.a. Si quesieris sapientiam, quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies. Vel Interrogant, id est ostendunt nobis defectum nostrum, sicut magister discipulo, quando interrogat eum et nescit respondere. Ad hoc significandum fecit Moyses Ex. 38.a. labium, sive mare eneum, quod idem est, de speculis mulierum. Mare eneum. est Sacra Scriptura, in qua videmus maculas nostras et defectus. Iac. 3.d. Si quis auditor est verbi et non factor operis, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo, id est in Sacra Scriptura. Confirmat etiam Dominus bonos per disciplinam et probat. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 10,6 
VI
marg.| {e} Dominus interrogat iustum et impium] id est per tribulationes probat, quis est iustus, vel impius. Unde Gregorius Pena inflicta interrogat, si quis in prosperitate positus Deum veraciter amet. Sap. 2.d. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius et probemus patientiam illius. Vel Interrogat, id est iudicat conscientias eorum. Et sic interrogando invenit. Quod.
marg.| {f} Qui diligit iniquitatem] id est peccatum. Nam peccatum est iniquitas. 1Io. 3.b. Omnis, qui facit peccatum et iniquitatem facit. Et peccatum est iniquitas.
marg.| {g} Odit animam suam] odio effectus, id est facit, ac si odiret eam. Ostenso quid faciat bonis, ostendit consequenter quid faciat malis in presenti. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 10,7 
VII
marg.| {h} Pluet] scilicet per nubes, id est predicatores, sive sint pseudo veris falsa admiscentes, sive etiam boni predicatores.
marg.| {i} Super peccatores laqueos] Nubes enim iste pluunt imbrem doctrine. Et doctrina pseudo¶predicatorum laqueus est, quia decipiunt auditores et illaqueant in peccatis. Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes, ponentes laqueos et pedicas ad capiendos viros. Et ipsa doctrina bonorum fit laqueus peccatoribus, qui peccatis suis exigentibus male intelligunt. Unde 2Cor. 2.d. Aliis sumus odor mortis in mortem. Is. 8.c. Et erit in sanctificationem et in laqueum et in lapidem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel.
marg.| {k} Ignis] concupiscentiarum.
marg.| {l} Sulphur] id est fetor malorum operum.
marg.| {m} Et spiritus procellarum] id est tumultus mentis in presenti, vel pena gehenne in futuro.
marg.| {n} Erunt pars calicis eorum] id est mensure pene eorum. Calix enim est vas, in quo liquor mensuratur, antequam propinetur ad bibendum. Et ut notet plures penas esse, non dicit quod hec sint calix, sed pars calicis. Vel sic potest legi.
Numérotation du verset Ps. 10,* 
moraliter
marg.| {h} Moraliter : Pluet] id est plui permittet.
marg.| {i} Super peccatores laqueos] tres, scilicet : divitiarum, voluptatum carnalium et honorum.
De primo Ps. 56. Laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam ad terrena. Et 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli.
De secundo Eccl. 7.d. Inveni mulierem amariorem morte, que laqueus venatorum est. Unde Prv. 6.d. Mulier viri {2.22vb} pretiosam animam capit. Ecce malus laqueus.
De tertio . In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi, scilicet Demones, laqueum mihi. Et alibi. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium. Ibi Glossa: in quem incidit superbus Adam. De his tribus simul dicitur Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo. Per formidinem significantur divitie, quia semper faciunt timere. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius et cum sit pax, ille semper insidias suspicatur. Unde Seneca. Videt pauperem et suspicatur furem ; videt divitem et estimat predonem. Per foveam, luxuria. Prv. 23.c. Fovea profunda meretrix et puteus angustus aliena. Per laqueum significatur proprie superbia, que aves, id est pennatos virtutibus aliquando capit. Quia, ut dicit Augustinus superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant. Sed qui his tribus laqueis se capi permittent, econtrario tripliciter punientur. Unde addit :
marg.| {k} Ignis] scilicet gehenne ad domandam duritiam avaritie.
marg.| {l} Sulphur] pro fetore luxurie.
marg.| {m} Spiritus procellarum] ad exsufflandum pulverem glorie mundane.
marg.| {n} Pars calicis eorum] Is. 24.b. Amara erit potio bibentibus eam. Vel per hec quatuor possunt notari quatuor incommoda, que sequuntur ex peccato. Primum est, quod homo in peccato non potest facere opus meritorium vite eterne. Unde dicit.
marg.| {h} Pluet super peccatores laqueos] ut illaquearentur, ita quod non possint mereri. Prv. 7.d. Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur. Secundum est, quod bona, que ante fecerat, mortificantur. Unde dicit.   [Ignis] Ioel. 1.d. Ad te, Domine, clamabo, quoniam ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis. Idem Ioel. 2. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, id est antequam intraret peccatum. Et post eum, id est postquam intravit, solitudo deserti. Iob. 21.b. Ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. Tertium est infamia. Unde addit :   [Sulphur] Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus ; nomen autem, id est fama impiorum, putrescet, id est putrida et sic fetida erit. Quartum est remorsio conscientie. Unde dicit, Spiritus procellarum : quia in conscientia, que sibi contraria est quasi tempestas. Is. 57.d. Impii, quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Vel Laqueos, dicit, quantum ad consensum peccati. Ignis, quantum ad ardorem et appetitum implendi. Sulphur, quantum ad ipsius defensionem.
Numérotation du verset Ps. 10,8 
VIII
marg.| {o} Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit] Continuatio. Supra posuit, que bona dabit Dominus bonis, que mala habebunt mali. Et hec omnia faciet Dominus iuste. Unde dicit. Quoniam iustus est Dominus, solus per naturam.
marg.| {p} Et iustitias] quas ipse in bonis creavit, id est ipsos iustos.
marg.| {q} Dilexit] Ier. 9.g. Ego Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Hec enim placent mihi. Et ex hoc, quod diligit iustos, illuminat eos. Unde sequitur :
marg.| {r} Equitatem vidit vultus eius] vel facies, id est equitas visa est in notitia eius, quasi dicat, illis, quibus innotescit et quos diligit, equitatem ostendit : Quia unctio docet eos de omnibus, 1Io. 2.d. Vel sic. Equitatem vidit vultus eius, quantum ad duo premissa, scilicet quod innotescit bonis et non innotescit malis, quia hoc equitas est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_10)

Notes :