Hugo de Sancto Caro

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 

¶Psalmus vel laus cantici
¶Codd. : (Ps. 47) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF Bari3
Chore secunda sabbati.1
1 Psalmus…sabbati] Canticum psalmi filiis Core secunda sabbati Ps-G , Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati figura Ecclesie Hierusalem futurae ( sic ) D30
Numérotation du verset Ps. 47,2 I

Magnus Dominus
et laudabilis
nimis ¦
in civitate
Dei nostri in monte sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 47,3 II

Fundatur
exultatione
universe terre ¦ mons2 Sion
2 mons D30 Rusch ] montes Ps-G
latera aquilonis civitas regis magni.
Numérotation du verset Ps. 47,4 III

Deus
in domibus eius
cognoscetur3 ¦ cum suscipiet eam.
3 cognoscetur] cognoscitur Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,5 IV

Quoniam
ecce reges terre4* congregati sunt ¦
4 terre Cor2 (grecus aliquis habet) Ps-G* (C L Ω) ΩB Ω (al. m.) Bari1 cum Ps-R Vet. lat. (praeter Med.) etc. cum LXX Luc ( της γης Rahlfs R A, HoP* 124/130 + Sedulius) Hier. Ep. 106 ( in veteribus codicibus Latinorum) ; cf. Ps. 2:2 ; 71:11 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non apponunt TERRE , grecus aliquis habet, primis standum) Ps-G (R F) ) D30 ΩX* cum hebr. LXX (Rahlfs* Hop 6/130 Hexapl. iuxta ) , eius Ps-Med (+Clm343) cum LXX (Rahlfs αυτης Βο 2013’; HoP: nullus cod.)
convenerunt in unum.
Numérotation du verset Ps. 47,6 V

Ipsi
videntes
sic
admirati sunt ¦
conturbati sunt
commoti sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 47,7 

tremor
apprehendit eos.
Numérotation du verset Ps. 47,VI 

Ibi dolores
ut parturientis ¦
Numérotation du verset Ps. 47,8 

in spiritu
vehementi
conteres
naves Tharsis.
Numérotation du verset Ps. 47,9 VII

Sicut audivimus
sic vidimus
in civitate
Domini virtutum in civitate Dei nostri ¦
Deus
fundavit eam
in eternum.5
5 eternum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,10 VIII

Suscepimus
Deus misericordiam tuam ¦
in medio templi tui.
Numérotation du verset Ps. 47,11 IX

Secundum nomen tuum Deus sic et laus tua
in fines terre ¦ iustitia plena est dextera tua.
Numérotation du verset Ps. 47,12 X

Letetur
mons Sion
et6 exultent filie Iudee ¦
6 et] om. Ps-G
propter iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 47,13 XI

Circumdate
Sion
et complectimini eam ¦
narrate in turribus eius.
Numérotation du verset Ps. 47,14 XII

Ponite corda vestra
in virtute eius ¦
et distribuite
domos 7
7 domos] domus Ps-G
eius ut enarretis in progenie altera8
8 progenie altera] progeniem alteram Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,15 XIII

Quoniam hic
est Deus
Deus noster in eternum
et in seculum seculi ¦ et9 ipse
9 et] om. D30 Ps-G
reget nos in secula.

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 
marg.| Magnus Dominus] etc. Titulus. Psalmus, vel laus Cantici filiorum, vel filiis Chore, secunda Sabbati : Prima die creavit Deus lucem et divisit eam a tenebris. Secunda die creavit firmamentum et suis ornavit luminaribus, Sole et Luna. Quarta die stellis. Per hoc, quod prima die creavit lucem, significavit se die dominico, qui primus fuit aliorum creatione, resurrecturum et separaturum lucem immortalitatis, a tenebris mortalitatis, scilicet peccati. Item sicut secunda die firmamentum creavit et ornavit : sic post Resurrectionem, quasi secunda die, fundavit Ecclesiam per Apostolorum predicationem, que dicitur fundamentum fidei. Supra in illo Psalmo, Domini est terra. Ubi apponitur titulo : Prima sabbati, agitur de Resurrectione : Hic autem, ubi in titulo ponitur : Secunda sabbati, agit de constitutione Ecclesie. Et est sensus tituli. Psalmus iste, quo monemur ad bonam operationem : Vel   [Laus] qua docemur laudare Deum   [Cantici] In quo describitur cantilena laudandi Deum, est filiorum Chore, vel ascribitur filiis Chore, id est imitatoribus Passionis Christi.   [Psalmus] dico, habitus pro his, que facta sunt secunda Sabbati, id est pro significatis eorum, videlicet, pro fundatione Ecclesie, que significata est per opera secunde diei.
prol.| Est ergo materia huius psalmi, laus Dei, pro constitutione Ecclesie et fundatione ipsius, que est Civitas summi Regis. Et bene sequitur iste psalmus precedentem, quia in precedenti invitavit ad laudandum Sponsum et Sponsam ; hic autem psalmus ponitur pro cantilena, in qua laudatur Rex et Civitas : Sponsus et Sponsa : Intentione enim monet, ut civitatem istam amplificemus.
marg.| Modus. Bipartitus est psalmus. Primo agit de fundatione Civitatis et eam describit et commendat. Secundo {2.123rb} gratias agens de adventu fundatoris, id est Christi, monet de gradibus Ecclesie distribuendis, per quos Salvator possit agnosci, ibi : Suscepimus. In prima parte commendat Civitatem, que est Ecclesia, quinque modis : videlicet, a dignitate Conditoris, ibi : Magnus Dominus. Item a situ, ibi : In monte sancto. Tertio ab amplitudine, ibi : Fundatur exultatione universe terre et cetera. Quarto, a benignitate Regis, ibi : Cum suscipiet eam. Quinto, a stabilitate ipsius civitatis, ibi : [Deus fundavit eam in eternum] De primo ergo dicit.
marg.| {e} Magnus Dominus] id est Dominus est magnus, quia sine termino, cuius potentia termino caret. Tob. 13. Magnus es, Domine, in eternum. Ps. 144. Magnitudinis eius non est finis. Eccl. 43.d. Terribilis Dominus et magnus vehementer.
marg.| {f} Et laudabilis] quia bonus est : Bonum enim laudabile est. Ps. 134. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus. Nec parum est laudabilis, sed.
marg.| {g} Nimis] Eccles. 43.d. Glorificantes Dominum, quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius. Et quia sunt quidam, qui magni reputantur, quia inter parvos et in parva villa habitant, de quibus parva fieret mentio in magna Civitate. Ideo ne Dominus talis putetur, bene sequitur.
marg.| {h} In civitate Dei nostri] In Ecclesia, in qua fideles, quasi cives, uniuntur in fide et caritate. Et posset aliquis dicere : Multe sunt civitates, que non sunt famose, nec nominate : Unde adhuc sequitur contra istam exceptionem.
marg.| {i} In monte] In Civitate, dico, sita, in monte sancto eius et ideo famosa. Mt. 5.b. Non potest abscondi Civitas supra montem posita. Mons iste, in quo fundata est Ecclesia, Christus est : De quo Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium : et elevabitur super colles. Et sequitur de fundatione Ecclesie : Et fluent ad eum omnes Gentes, etc. Et in hoc, ut predictum est, commendatur Civitas a situ. Postea commendat eam ab amplitudine. Unde sequitur :
marg.| {k} Fundatur] hec Civitas super fundamentum suum montem predictum, scilicet Christum. De quo 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Et hoc.
marg.| {l} Exultatione] id est in exultatione, vel per exultationem.
marg.| {m} Universe terre]
marg.| {2.123va} Δ Quia enim gavise sunt de predicatione Apostolorum et cum exultatione receperunt verbum Dei, ideo in Christo sunt fundate et radicate per fidem, sicut dicitur Act. 13.g. Audientes Gentes gavise sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant preordinati ad vitam eternam : disseminabatur autem verbum Dei per universam regionem : Hoc nihil aliud est, quam quod hic dicitur : Fundatur exultatione universe terre, non tantum Iudee, in cuius exultatione primo fundata est, quantum ad eos, qui crediderunt, Iudeos ; sed et universe, cum converterunt se Apostoli ad predicandum Gentibus. Unde de istis, scilicet de Iudeis et de Gentibus, de quibus constructa est generalis Ecclesia, Subiungitur.
marg.| {a} Mons Sion] id est populus Gentilis. Hi sunt.
marg.| {c} Civitas Regis magni] id est ex his duobus populis constituitur Civitas, que est Ecclesia : Et inter eos, quasi inter cives eiusdem civitatis facta est unitas : quia eorum unus est Dominus, una fides, unum Baptisma. Per Aquilonem Diabolus significatur : Aquilo enim ventus est frigidus et aquas indurat in glaciem : sic Diabolus divites huius mundi, quos perflat, frigidos reddit et duros, id est sine caritate et sine compassione. Unde Ecclesiast. 42.c. Frigidus ventus Aquilo flavit et congelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet. Latera Aquilonis, sunt omnes, qui Diabolo adherent. Unde precipue Gentiles, qui Demonia colebant, dicuntur latera Aquilonis, secundum quod adhuc dicuntur assistentes alicui, latera illius. Unde communiter solet dici de aliquo : Bonus quidem est ; sed habet prava latera. Sic dixit beatus Bernardus Non dico sanum, dolentem latera. Sic ergo Mons Sion, id est Iudei conversi : Et latera Aquilonis, id est Gentes converse, sunt Civitas Regis magni, id est Dei. Alii enim Reges non sunt nisi reguli. Universalis ergo Ecclesia est Civitas. Et sicut in civitate una multe sunt domus : sic in universali Ecclesia multe sunt particulares Ecclesie, in quibus a fidelibus eius cognoscitur per fidem et recognoscitur ab infidelibus. Unde sequitur :
marg.| {d} Deus in domibus eius] scilicet Civitatis, id est in particularibus Ecclesiis.
marg.| {e} Cognoscetur] cognitione fidei. Vel Cognoscetur, id est percipietur etiam ab illis, qui sunt de Ecclesia : In domibus eius esse per miracula, que faciet Dominus in eis per Apostolos et alios Sanctos. Cognoscetur, dico.
marg.| {f} Cum suscipiet eam] quasi dicat, hanc cogitationem a gratia Dei suscipientis eam, ut medicus in cura et ut architectus ad edificandum eam et curandum. Et in hoc commendatur Civitas a benignitate Regis.
marg.| ¶cognoscitur Deus :
- Per naturalia. Rm. 1.c. Invisibilia ipsius a creatura, etc.
- Per gratiam, vel fidem. Sap. 15.a. Nosse te, consummata iustitia est.
- Per gloriam. Io. 17.a. Hec est vita eterna, etc.
- Postea probat illud, quod supra dixit, quod latera Aquilonis constituunt Civitatem Dei.
marg.| {g} Quoniam ecce Reges] ad litteram.
marg.| {i} Congregati sunt] cum aliis fidelibus ex Iudeis, ut fieret ex eis una Civitas Dei Regis, unum ovile Christi Pastoris, qui dicit Ioannis 10.c. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere : et vocem meam audient : et fiet unum ovile et unus Pastor. Unde expressius addit : Convenerunt in unum. Vel de malis Regibus et Tyrannis potest legi sic : Vere opus est, ut.
marg.| {f} Suscipiet eam, quoniam ecce Reges terre] Tyranni terrena sapientes.
marg.| {i} Congregati sunt et convenerunt in unum] id est in unam pravam voluntatem, ut fideles destruerent et affligerent. Vel in unum, id est contra unum, scilicet contra unitatem fidei. Ipsi enim non habebant unitatem : quoniam quelibet Civitas habebat Deum suum. Sed secundum primam expositionem prosequamur. Dico, quod convenerunt in unitatem fidei. Quomodo ? Sic.
marg.| {2.124ra} Δ {a} Ipsi] Reges.
marg.| {b} Videntes] per fidem : Vel videntes oculis corporis miracula et dignitatem Ecclesie.
marg.| {c} Sic] id est ex eo, quod viderunt.
marg.| {d} Admirati sunt] Vel obstupuerunt, alia littera : Secundum quod dicitur 3Rg. 10.a. Et 2Par. 9.a. quod postquam Regina Saba vidit sapientiam Salomonis et domum, quam edificaverat, etc. multa, non erat pre stupore in ea spiritus. Nec solum admirati sunt, sed.
marg.| {e} Conturbati sunt] pro peccatis suis.
marg.| {f} Commoti sunt] ad bene agendum.
marg.| {g} Tremor] futuri iudicii.
marg.| {h} Apprehendit eos] Fortiter apprehendere, violentiam notat. Postea subiungit descriptionem penitentis.
marg.| {i} Ibi] id est in tremore et commotione et conturbatione.
marg.| {k} Dolores fuerunt] de peccatis. Nota, quod tremor est ex parte corporis ; dolor ex parte spiritus. Et illi dolores non fuerunt mediocres, sed.
marg.| {l} Ut parturientis] Ier. 13.d. Numquid non dolores apprehenderunt te, quasi parturientem mulierem ? Item illi dolores non fuerunt inutiles ; sed ut parturientis, quia fructum salutis afferunt. Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet ; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium : quia natus est homo in mundum. Et dum predicta fient. Tu.
marg.| {n} Conteres] etc. id est superbiam Gentium evertes : que Gentes discurrunt explorantes gaudia mundi et divitias querentes, sicut naves Tarsis, que Civitas est Metropolis Cilicie : et interpretatur, exploratio gaudii. Et bene navibus comparantur : quia instabiles sunt, cuilibet vento cedentes. Et quomodo conteres ?
marg.| {m} In Spiritu vehementi] id est per Spiritum sanctum, vel in fortitudine et timore tui iudicaturi. Vel ad litteram exponitur de navibus illius loci, quas Herodes confregit in spiritu vehementi, id est in magna ira : quia credebat, quod Magos transposuissent in terram suam, quando per aliam viam reversi sunt in regionem suam, sicut dicitur Mt. 2.b. Et licet Herodes contriverit eas ; tamen hoc Domino attribuit : et quia Dominus eas permisit conteri : et quia occasione sue Nativitatis contrite fuerunt. Et cum hec predicta ita se habeant : Ergo.
marg.| {o} Sicut audivimus] promissiones propheticas, que ista promittebant.
marg.| {p} Sic vidimus] esse completum. Et videmus.
marg.| {q }   In Civitate] etc. id est in Ecclesia militante, quam Dominus virtutum Angelicarum, vel dator virtutum possidet et tuetur. Et ne heretici hoc nomen sibi usurpent, repente restringit.
marg.| {r} In Civitate] etc. id est in Catholica Ecclesia, quam Deus noster, id est Christus fundavit. Unde addit ;
marg.| {s} Deus fundavit eam] Non ad tempus, ut templum : sed.
marg.| {t} In eternum] quasi dicat, Ecclesia non transfertur, sicut Synagoga : que enim est militans Ecclesia, eadem erit triumphans. Vel anagogice potest esse vox eorum, qui, cum moriuntur, transeunt ad celum.
marg.| {o} Sicut audivimus] per fidem : Quia ut habetur Rm. 10.c. Fides est ex auditu.
marg.| {p} Sic vidimus] per remunerationem. Is. 60.a. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum.
marg.| {q} In Civitate] etc. In Ecclesia triumphante.
marg.| {s} Deus fundavit] etc. Is. 54.c. Fundabo te in saphiris. Et 58.d. Fundamenta generationis et generationis suscitabis.
marg.| ¶¶Civitas :
¶Singularis
- Beata Virgo . Ps. 86. Gloriosa dicta sunt de te, Civitas Dei.
- Anima fidelis. Is. 23.d. Circui Civitatem : bene cane : frequenta Canticum, etc.
¶Generalis
- Ecclesia militans. Mt. 5.b. Non potest Civitas abscondi, etc.
- Ecclesia triumphans. Hbr. 12.f. Accessistis ad Sion montem et Civitatem Dei viventis Hierusalem celestem, etc. Is. 33.d. Oculi tui videbunt Hierusalem, etc.
Numérotation du verset Ps. 47,moraliter. 
marg.| {e} Magnus Dominus et laudabilis nimis, in Civitate Dei nostri] Civitas Dei est Religio, in qua est civium unitas, corporum et mentium et victus et vestitus. Est etiam mons sanctus, per eminentiam sancte vite.
marg.| {h} In Civitate] ergo Dei nostri et in monte sancto eius, id est in tali Religione, est, id est habetur.
marg.| {e} Dominus magnus] quia omnia, que sunt in mundo, pro nihilo reputant, ut Deum possint habere. Unde Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam.
marg.| {f} Et laudabilis nimis] habetur ab ipsis, qui ut eum libere possint laudare, corde, ore, opere, ab omni cura seculi se exuunt, ut dicere possint : Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus eius in ore meo, scilicet vel in predicatione, vel in oratione, vel in lectione. Illi, qui ita temporalia amplectuntur et desiderant, quod de Domino parum, aut nihil curant : et qui ita curis seculi se implicant, quod laudi divine non possint vacare : Dominum, nec magnum, nec laudabilem se reputare ostendunt. Posset autem aliquis dicere : Nec in Civitate Religionis laudabilis est Dominus : quia de rapinis et sanguine pauperum fundata est hec Civitas et edificata : et ita potius potest eis Dominus dicere : Nomen meum per vos blasphematur inter Gentes, sicut dicitur Rm. 2.d. et Is. 52.b. Hoc autem removet, cum dicit.
marg.| {k} Fundatur Civitas] religionis
marg.| in {l} Exultatione universe terre] quia in paupertate fundata fuit, ita quod nulli calumnia aut iniuria fiebat et ita nullus conquerebatur, nullus contristabatur ; sed omnes exultabant de fundatione Religionis et Dominum huius Civitatis, Deum videlicet, glorificabant. Propter hoc etiam habetur in regula beati Benedicti, quod si forte res aliqua monasterii sit vendenda, pro minori pretio detur ut in omnibus glorificetur Deus. * Secundum etiam opinionem et sententiam secularium, {2.123vb} et multorum etiam religiosorum qui Apostolum dicentem : Fundamentum aliud nemo potest ponere, preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus (1Cor. 3.c.) dementientes, asserunt Religionem tunc fundatam, quando divitiis est dotata, potest dici : Fundatur exultatione universe terre ; quia pauperes terre, qui sub Principibus a bedellis excoriabantur, gaudebant et exultabant, quando sub dominio Religionis transferebantur, sperantes se ab eis in pace vivere : Et alii etiam pauperes, qui nihil penitus habebant, gaudebant, quod Religiosi ditarentur, a quibus sperabant se magnum subsidium recepturos et ita fuit in principio. Et modo in multis locis utrique spe sua fraudantur : quia a plerisque Religiosis populus, qui sub eis est, acrius concutitur et conculcatur et sua substantia expoliatur, quam si essent seculares bedelli : et bona, que pauperes deberent comedere, ipsi monachi cum tyrannis et bedellis et superfluitatibus expendunt. Unde Is. 5.d. Pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advene comedent. Agni iuxta ordinem suum pascuntur, quando simplices et boni claustrales ordinem tenent in claustro. Et ad litteram comedunt in refectorio, sicut regula docet. Deserta in ubertatem versa sunt religiones, que prius pauperes et postmodum ditate fuerunt, quas et bona earum advene comedunt, quando in cameris et aulis milites et divites mundi cum abbate et ballivis domus splendide epulantur. Et ita licet talis Religio fuerit fundata in exultatione pauperum non tamen est consummata. Unde possunt dicere Domino istud Is. 9.a. Multiplicasti Gentem, id est auxisti et augmentasti Religionem, non magnificasti letitiam. Postea ostendit, in quibus consistit Religio : quoniam habet duas partes, sive duo officia, scilicet actionem et contemplationem. Unde sequitur :
marg.| {a} Mons Sion latera Aquilonis, Civitas Regis magni] Per montem Sion, significantur contemplativi : Per latera Aquilonis activi : qui magis sunt expositi frigido vento tentationum. Unde dixit Diabolus Is. 14.d. Sedebo in lateribus Aquilonis. Hec ergo duo genera, que sunt in Religione, sunt.
marg.| {c} Civitas Regis magni] id est constituunt Religionem.
marg.| {d} Deus in domibus eius cognoscetur] ad litteram, quia domus Religiosorum pauperes debent esse et humiles, sicut Christus non habuit, ubi caput reclinaret : Mt. 8.c. Ut facto, non solum ore dicant : Non habemus hic civitatem manentem ; sed futuram inquirimus : Hbr. ult. c. Et de eis dicant, qui viderint domos eorum, illud Gn. 28.c. Vere Dominus est in loco isto : non est hic aliud, nisi domus Dei et porta celi, etc. Et hoc erit.
marg.| {f} Cum suscipiet eam] id est cum accepta et grata erit. Unde signum est, quod Dominus minus acceptet Religionem, que castra et turres et aulas et palatia regia edificat de bonis, que pauperibus erogare deberet : vel quod peius est, de eis, que pauperibus auferunt per exactiones et calumnias. Unde Hab. 2.c. Ve qui congregat avaritiam malam domui sue, ut sit in excelso nidus eius : et liberari se putat de manu mali : Cogitasti confusionem domui tue, concidisti populos multos : et peccavit anima tua : quia lapis de pariete clamabit : et lignum, quod inter iuncturas edificiorum est, respondebit. Postea dicit, quomodo fit ista Civitas.
marg.| {g} Quoniam ecce] ut omnibus exemplum pateat.
marg.| {h} Reges terre] qui terram corporis sui regunt et colunt per disciplinam regularem.
marg.| {i} Congregati sunt] per conventus.   [Convenerunt in unum] Per   [Congregati sunt] notatur unitas corporum. Unde petit Ps. 105. Salvos fac nos, Domine Deus noster. Quomodo ? Et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. Per   [convenerunt] notatur unitas mentium : De qua Augustin. Hec sunt, que, ut servetis, precipimus in monasterio constituti : Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Hoc sumitur de Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.   [In unum] scilicet in Deum. Ps. 26. Unam petii a Domino. Lc. 10.g. Unum est necessarium. Ps. 132. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Et quomodo accidit, quod ita convenerunt ? Quia Deus per gratiam suam illuminavit corda eorum ad cognoscendam veritatem. Unde sequitur : *
marg.| {a} Ipsi] Reges.
marg.| {b} Videntes] qui prius fuerunt ceci. Videntes Dei bonitatem et severitatem. Rm. 11.c. Vide bonitatem et severitatem Dei. In eos quidem, qui ceciderunt, severitatem ; In te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Item videntes mundi vanitatem. Naum 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Item videntes sua peccata. Ier. 3.a. Leva oculos tuos in directum : et vide, ubi nunc prostrata sis.
marg.| {c} Sic admirati sunt] etc. sicut supra expositum {2.124rb} est usque ibi :
marg.| {o} Sicut audivimus] ab eis, qui nos hortabantur ad ingressum Religionis.
marg.| {p} Sic vidimus] etc. id est In Religione, postquam ingressi sumus. Io. 1.e. dixit Iesus duobus Discipulis querentibus : Rabbi, ubi habitas ? Venite, inquit et videte. Unde 3Rg. 10.a. dixit Regina Saba : Non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi, quod media pars mihi nunciata non fuit. Ita est in veritate et multi hoc experiuntur et dicunt in bona Religione, que fundamentum suum non reliquit scilicet paupertatem et humilitatem. Unde sequitur :
marg.| {s} Deus fundavit eam in eternum] quia semper invenietur paupertas in Religione. Ier. 35.d. Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Ibi autem in eodem b. dicunt filii Rechab : Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens : Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum : et domum non edificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis domos ; sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris. Non enim bibunt vinum deliciarum : nec domos superfluas edificant. Est enim quedam Religio, ubi habent de ordine suo abstinere a vino tribus diebus in hebdomada. Est etiam alia, in qua non possunt edificare domos sibi proprias, quin teneantur exire ad preceptum eorum, ad quos pertinet dominium loci. Sunt autem et alie, in quibus nec seminant : nec agros, nec vineas, nec redditus, nec possessiones habent, nec habebunt umquam. Unde verum est, quod fundavit eam Deus in eternum.
marg.| {u} Suscepimus Deus] etc. Secunda pars, ubi agens de adventu Christi monet de gradibus Ecclesie distribuendis, per quos Salvator possit agnosci : In duobus primis versibus agit et reddit gratias de adventu Christi. Postea de gradibus agit, ibi : Distribuite domos eius. Dicit ergo. O Deus, suscepimus misericordiam tuam dupliciter, scilicet misericordie effectum et misericordie causam. Effectum, id est rem Sacramentorum : Causam, id est Sacramenta. Et hoc.
marg.| {x} In medio templi tui] id est inter plateas, que templum Dei dicuntur propter Sacramenta, que participant, sed rem Sacramentorum non participant. Vel misericordiam, id est misericordie causam, scilicet Christum, quem suscepit corporaliter Simon in templo : Lc. 2.d. Vel sic : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, id est Christum, per fidem. In medio templi tui, id est in communi populi tui. Est enim templum Domini multiplex, scilicet templum materiale, templum spirituale, templum sacramentale, templum celeste. De templo materiali dicitur. Ier. 7.a. Nolite confidere in verbis mendacii dicentes : Templum Domini, Templum Domini. Templum spirituale, est congregatio Iustorum. De quo 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Templum sacramentale, sunt palee, id est mali, qui sunt in Ecclesia. Unde hic : In medio templi tui. Templum celeste, est celestis patria : De quo in Ps. 5. Adorabo ad templum sanctum tuum. Templum singulare, corpus Christi, Io. 2.d. Solvite templum hoc : et in tribus diebus excitabo illud. Et quia de tanto beneficio, quod est misericordia Domini, non debemus esse ingrati, secundum quod dicitur Is. 44.d. Laudate celi, quoniam misericordiam fecit Dominus. Ideo sequitur :
marg.| {2.124va} Δ {a} Secundum nomen tuum, Deus] id est sicut nomen tuum diffusum est.
marg.| {b} Sic et laus tua] diffusa est. Nomen tuum, id est res nominis tui, scilicet salus tua, quam de misericordia tua operatus es in medio terre, quasi dicat, Illi omnes, qui misericordiam tuam receperunt, laudant te. Nec illi sunt pauci, immo.
marg.| {c} In fines terre] est laus tua, id est per totam terram. Et ideo laudant, quia iustificasti eos : Unde addit :
marg.| {d} Iustitia plena] etc. id est propitiatio tua. Vel filius tuus, o Pater, plenus est iustitia, id est iustificatione, qua omnes paratus est iustificare et multos iustificat. Unde 1Cor. 6.a. Abluti estis : sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi. Et ex hoc.
marg.| {e} Letetur mons Sion] id est Iudea, vel generalis Ecclesia.
marg.| {f} Et exultent filie Iude] id est Gentes, genite a Iuda, id est ab Apostolis per confessionem. Sed quare magis dicuntur filie Iude, quam filii ? Propter maiorem ornatum virtutum et abundantiam gratie. Sicut enim pater magis ornat filiam nupturam, quam filium ; ita Deus maiorem gratiam dedit conversis de Gentibus, quam olim Iudeis. Letentur, dico et exultent.
marg.| {g} Propter iudicia tua, Domine] id est propter Iudeorum excecationem et illuminationem Gentium, que sunt iudicia Dei occultissima : Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei ! etc. Tamen quia per electos ex Iudeis, scilicet per Apostolos, venit lux ad Gentes, ideo, o vos Gentes.
marg.| {h} Circumdate Sion] id est bonos de Iudeis, id est frequenter et cum reverentia estote cum illis. Sicut communiter dicitur, quando aliquis vult ab aliquo aliquid impetrare et blande instat, dicitur, quod vadit ei circa. Circumdate ergo eos, id est frequentate eos, ut ab eis veram doctrinam habere possitis. Eccl. 6.d. Si videris sensatum, evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Et circumdantes non detrahite : Sed.
marg.| {i} Et complectimini eam] amplexibus caritatis. Vel sic. O vos mali, Circumdate Sion, id est bonos, qui sunt Ecclesia : Et complectimini eam, ut supra. Et ut cortina cortinam trahat : et qui audit, dicat veni.
marg.| {k} Narrate in turribus eius] Narrate aliis Gentibus, ut trahatis eos ad fidem. Ps. 77. Narrantes laudes Domini et virtutes et mirabilia eius, que fecit. Narrate, dico, sed existentes in turribus eius, id est firmi in fide et doctrina Apostolorum, qui sunt precipue turres Ecclesie. Et dicuntur turres triplici de causa. Per turrem enim munimur in civitatibus : Hostes venientes previdemus : Et de illis, extrinsecis loquimur. Ita Apostoli muniunt, premonent et aliis predicant. Quid autem sit esse in turribus eius, declarat, cum subiungit.
marg.| {l} Ponite corda vestra in virtute eius] quasi dicat, si vultis aliis predicare, habeatis cor plenum virtute et fortitudine fidei et caritatis : He enim virtutes omnia vincunt. 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra. Ct. 8.b. Fortis est ut mors, dilectio.
marg.| {m} Et distribuite domos eius] dupliciter, scilicet domum a domo dividendo, id est qui habent tantum Sacramentum, ab his, qui habent Sacramentum et rem Sacramenti. Vel sic : Domum circumcisionis, a domo preputii. Ita factum est, cum Paulus Gentibus predicavit ; Petrus autem Iudeis. Unde dicit Apostolus Gal. 2.b. Creditum est mihi Evangelium preputii, sicut et Petro circumcisionis, qui enim operatus est Petro in Apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes. Et ideo facta fuit ista divisio, ut melius possent predicare et fructum facere, cum quilibet proprias oves haberet. Unde sequitur :
marg.| {n} Ut enarretis] predicando magnalia Dei.
marg.| {o} In progenie] {2.125ra} Δ altera, vel generatione, scilicet alter in altera et alter in altera ; non omnes in eadem. Vel altera, id est alium ritum servante, ubi ad hoc enarretis, ut ad ritum Christianum convertatur : et iam non sit altera ; sed una per fidei unitatem. Vel sic : Ut enarretis in progenie altera, id est ita predicate, ut doctrina vestra ita radicetur, ut usque ad pastores perveniat. Vel secundum aliam litteram :   [Et distribuite gradus eius] id est officia per Presbyteros, Diaconos et huiusmodi, ut sic enarretis, id est enarrari faciatis, per eos, In progenie altera, scilicet Christianis futuris, qui sunt progenies altera, id est secundus populus a Iudeis, quos primum elegit Dominus. Quid autem narrare debeat, subiungit.
marg.| {a} Quoniam hic] non alius. Hic, qui in terris digito monstratus est, qui in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Bar. 3.d. Hic ergo, id est Christus.
marg.| {b} Est Deus, Deus noster] Iteratio nominis, est nota confirmationis, sicut dicit Ioseph, Gn. 41.d. Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est. Est, dico, noster, non ad tempus, sicut homines, quos quidam Deos dicebant : Sed in eternum.
marg.| {d} Et] id est   [in seculum] consecuturum   [seculi]
marg.| {e} Et ipse reget nos] ne cadamus.
marg.| {f} In secula] id est sine fine. Vel iste tres determinationes sic possunt legi retrograde.
marg.| {f} In secula] id est per successiones temporum.
marg.| {d} Et in seculum seculi] id est perpetuo.
marg.| {c} In eternum] id est temporaliter.
marg.| {u} Suscepimus] etc. Moraliter vox est penitentium. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam per remissionem peccatorum.
marg.| {x} In medio templi tui] Posset enim aliquis dicere peccatoribus : Quomodo qui tantum peccastis, misericordiam invenistis ? sic etiam de se dixit Cain : Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Gn. 4.b. Et ipsi dicunt : O   [Deus] qui dives es in misericordia. Suscepimus misericordiam tuam in medio templi tui, quasi dicat, omnibus se offert, qui templum suum volunt intrare. Unde Bernardus Misericordia est, non in angulo, non in diversorio : in communi posita est. Vel specialius de Religiosis, de quibus prima partitio exposita est : ut sit hic vox eorum et gratiarum actio.
marg.| {a} Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui] id est in medio templi spiritualis, id est Religionis, quasi dicant, hoc ipsum, quod dedisti nobis gratiam intrandi, fuit de tua misericordia : Non omnibus enim datur hec gratia. Plerique etiam vellent eam habere, quibus non datur, qui scilicet vellent habere voluntatem intrandi Religionem ; sed non possunt. Rm. 9.d. Non est volentis, neque currentis ; sed Dei miserentis. Et post : Deus, cuius vult, miseretur ; et quem vult, indurat. Hoc etiam bene innuitur apud quosdam Religiosos, ubi quando recipiendi adducuntur in capitulum, prosternunt se in medio capituli coram toto conventu. Et cum queritur ab eis : Quid petitis ? Respondent : Misericordiam Dei et vestram, quasi dicant, volumus suscipere misericordiam Dei in medio templi sui.
marg.| *{a} Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua] Supra dixerat, quod laudabilis Deus nimis : Sed posset aliquis dicere : Et si laudabilis sit ; que tamen utilitas laudantibus eum ? Ecce, o Deus laudabilis.   [Secundum nomen tuum] quod est Christus et interpretatur unctus.
marg.| {b} Sic et laus tua] quasi dicat, unctuosum et dulce est laudare te. Propter hoc dicit Ps. 11. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super meliori meo ! Et Ps. 134. Laudate Dominum, quoniam bonus. Sed hanc bonitatem, {2.124vb} et dulcedinem non sentit palatum corruptum, cui sapiunt temporalia : Et propter hoc bene addit.
marg.| {c} In fines terre] quasi dicat, laudare te dulce est his, in quibus finitus est amor terrenorum. Unde Ps. 32. Rectos decet collaudatio, qui, scilicet ad terrena non inclinantur per amorem, sed ad celestia diriguntur. Ex quo ergo ita est, quare non omnes contemnunt terrena et ad celestia eriguntur ?
marg.| {d} Sol<utio> : Quia Iustitia plena est dextera tua id est via, que a dextris est, scilicet Regio, vel alias contemnere mundum et agere penitentiam, est plena ieiuniis, vigiliis et aliis austeritatibus : per que faciunt iustitiam ; et sumunt vindictam de peccatis precedentibus, Gal. 5.d. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ergo.
marg.| {e} Letetur mons Sion] id est Religio.
marg.| {f} Et exultent filie Iude] Hoc est proprium ad Moniales, que confitentur peccata, ut laudent. Quare ?
marg.| {g} Propter iudicia tua, Domine] id est propter iudicia capituli, per que corriguntur. Ps. 24. Dirigit mansuetos in iudicio ; id est illos, qui mansuete suscipiunt correctionem.
marg.| {h} Circumdate Sion] id est celestem patriam, in sanctis meditationibus.
marg.| {i} Et complectimini eam] affectibus. De his duobus cantat Ecclesia de Confessoribus et sumitur ab Augustinus Iste Sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transiit Angelorum, quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa eterna patria conversatus est. Cogitatione circumdabat Sion, aviditate complexus est eam. Prv. 4.b. Glorificaberis ab ea, cum eam amplexatus fueris. Sed modo de multis potest dici illud Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Et sic existentes.
marg.| {k} In turribus eius narrate] aliis, id est tunc predicate. Ille enim, qui est in contemplatione celestium, quasi in forti turre est : de quasi non exierit, hostis ad eum attingere non valebit. Unde dicit Gregorius super Iob. 2. In altum mentem fixerat ; et ideo hostis ad eum irrumpere non valebat. Similiter qui est in amplexu Christi et celestium per amorem, adhuc fortiorem turrem inhabitat, in qua dum steterit, nihil timere poterit. Iob. 17.a. Libera me, Domine : et pone me iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me. Per amorem liberatur, id est liber fit homo, qui per timorem servus est et ponitur iuxta Dominum : quia qui adheret Deo, unus spiritus est. 1Cor. 6.d. Et qui in his turribus est, potest aliis secure predicare, unde idem repetit in sequenti versu per alia verba.
prol.| Ponite corda vestra in virtute eius] id est in Christo, qui est virtus et fortitudo Sion, id est triumphantis et etiam militantis Ecclesie. Unde in persona utriusque dicit Ps. 117. Fortitudo mea et laus mea Dominus, etc.
marg.| {m} Et distribuite domos eius] id est revolvite in cordibus vestris, quomodo in domo Patris mansiones multe sunt.
marg.| {n} Ut] sic enarretis, id est enerrare possitis.
marg.| {o} In progenie altera] id est in peccatoribus, que dicitur progenies altera, quia a Patre suo, scilicet Deo alienavit se. Unde in Ps. 17. Filii alieni mentiti sunt mihi, etc. * Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Prv. 30.b. Generatio, que patri suo maledicit et matri sue non benedicit, etc.
marg.| {a} Quoniam hic est Deus, Deus noster] Deus omnium. Deus noster Religiosorum proprie, quem ipsi emunt et lucrantur, omnia propter eum relinquentes et eum sequentes. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Nec amitti poterit ; sed erit noster.
marg.| {c} In eternum] etc. ut supra.
marg.| De prelatis autem potest exponi ab illo loco.
marg.| {h} Circumdate Sion] etc. Sion est Ecclesia, quam prelati debent circumdare solliciti de custodia eius et complecti per zelum et amorem animarum. Et.
marg.| {k} Narrate in turribus eius] id est predicate in eminentia virtutum. Is. c.40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.
marg.| {l} Ponite corda vestra in virtute eius] id est studete profectui Ecclesie. 1Pt. 5.a. Forma facti gregis ex animo. Sed econtrario dicitur de malo prelato Is. c.10.b. Ipse vero non sic arbitrabitur ; sed ad conterendum erit cor eius et ad internecionem Gentium non paucarum.
marg.| {m} Et distribuite domos eius] id est diversis tribuite parochias et prebendas. Hoc est contra eos, qui uni dant plures prebendas : Ipsi enim non distribuunt, sed eidem dantes, faciunt bigamiam spiritualem. Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Potest etiam exponi de predicatoribus.
marg.| {h} Circumdate Sion] id est sacram Scripturam, omnes libros et sensus omnes inquirendo.
marg.| {l} Et complectimini] intellectu et affectu.
marg.| {n} Ut] sic   [enarretis in progenie altera] Ita ergo distribuite, ut enarretis in progenie altera, id est ut predicare audeatis contra eos, qui aliter faciunt, qui possunt dici progenies viperarum, id est serpentium. Est enim quoddam genus serpentis, quod habet multa capita. Hec est generatio mala et adultera, de qua Mt. 12.c. Qui enim unam habet Ecclesiam, vel prebendam, unam Sponsam habet. Cum autem alteram recipit, adulterium spirituale Θ committit. Et illis debet predicari.
marg.| {r} Quoniam hic est Deus, Deus noster] quasi infidelibus ; quia si veram fidem haberent, non ita ditari cuperent. Ier. Non habet veram fidem de Deo, qui cupit in miseriis locupletari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_47)

Notes :