Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 8) D14 D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus David
pro torcularibus1.
1 psalmus D. – pro tor. Ω X2 cum Ps-R ] inv. D14 Ps-G , in carminibus pro octava psalmus David D30
Numérotation du verset Ps. 8,2 I

Domine
Dominus noster ¦
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra.
Numérotation du verset Ps. 8,II 

Quoniam
elevata est magnificentia tua ¦
super celos.
Numérotation du verset Ps. 8,3 III

Ex ore infantium
et lactentium2
2 lactentium Ps-G (M² K² ΨB V D edd. .) D14² (in ras.) D30Rusch cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] lactantium Ps-R D14* (ut videtur) Ps-G
perfecisti
laudem propter inimicos tuos ¦
ut destruas inimicum
et ultorem.
Numérotation du verset Ps. 8,4 IV

Quoniam videbo
celos tuos3
3 tuos] ※ tuos : D14
opera digitorum tuorum ¦
lunam
et stellas
que tu fundasti.
Numérotation du verset Ps. 8,5 V

Quid est homo
quod memor es eius ¦
aut filius hominis
quoniam visitas eum ?
Numérotation du verset Ps. 8,6 VI

Minuisti eum paulominus ab angelis
gloria
et honore
coronasti eum ¦
Numérotation du verset Ps. 8,7 

et constituisti
eum super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset Ps. 8,8 VII

Omnia
subiecisti sub pedibus eius ¦
oves et boves
universas,
insuper et pecora campi.
Numérotation du verset Ps. 8,9 VIII

Volucres celi
et pisces maris ¦
qui perambulant semitas maris.
Numérotation du verset Ps. 8,10 IX

Domine Dominus noster ¦ quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 
marg.| Domine Dominus noster] Titulus.   [In finem Psalmus David pro torcularibus] Sensus huius tituli talis est. Psalmus iste dirigens nos in finem, scilicet Christum, est David Prophete, scriptus pro torcularibus, id est constitutionibus Ecclesie, significatis per torcularia ; quia sicut in torculari sunt duo, scilicet vinum et acinum et ad ultimum vinum reponitur in cellario et acinum extra proiicitur : Sic et in Ecclesia sunt boni et mali, quos in fine separabit Dominus et reponet bonos in cellaria sua, sicut dicitur Ct. 1.a. Introduxit me Rex in cellaria sua : Mali vero foras mittentur. Apc. ult. c. Foris canes et venefici et impudici et homicide et idolis servientes, etc. Et recto ordine in hoc Psalmo agit de constitutione Ecclesie, postquam in precedenti Psalmo egit de Christi Passione, in qua fundata est Ecclesia, secundum quod dicit Augustinus. Dormit Adam, ut fiat Eva, moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Hec est ergo principalis materia huius Psalmi, scilicet constitutio Ecclesie et tamen cum hac agit de exaltatione Christi secundum duas naturas.
marg.| Intentio est confutare errorem Iudeorum dicentium Deum tantum in Iudea notum esse, sicut tangitur in Glossa Et loquitur Propheta, qui in ultimo versu precedentis Psalmi promiserat se laudaturum Deum, ibi scilicet : Confitebor, hic autem solvit promissum, laudans eum et dicens : Domine Dominus noster, etc.
marg.| Due sunt partitiones. In prima commendat eum ab operibus excelsis et maiestate. In secunda ab exaltatione humane nature, ibi : Quid est homo. In prima parte primo commendat eum a potentia, ibi : Domine. Secundo a largitate, ibi : Dominus noster. Tertio ab excellentia cognitionis eius, ibi : Quam admirabile. Quarto a dilatatione cognitionis, ibi : In universa terra. Quinto ostendit causam excellentie et dilatationis et cognitionis eius, scilicet Ascensionem Domini, ibi : Quoniam elevata est. Sexto ostendit per quos facta est dilatatio, quoniam per simplices et idiotas, ibi : Ex ore infantium, etc. Septimo et octavo loco ostendit duo, que secuta sunt, scilicet confusio Iudeorum : ibi : Ut destruas, etc. Et conversio Gentium et quorundam Iudeorum, in quibus constituta est Ecclesia, ibi : Quoniam videbo, etc. dicit ergo : Domine, etc. O Domine omnium per potentiam et creationem, supple, qui es
Numérotation du verset Ps. 8,2 
I
marg.| {o} Dominus noster] per cultum, {2.16ra} et recreationem.
marg.| {a} Quam admirabile est nomen tuum] supple in infinitum.
marg.| {b} In universa terra] non in Iudea tantum, sicut dicebat Iudeus. Hieronymus autem sic legit : Nomen tuum est admirabile, proprium nomen. Unde Is. 9.b. Vocabitur nomen eius admirabile, consiliarius, etc. Et illud admirabile repete : Quam admirabile est in universa terra, quasi dicat in infinitum. Dicit etiam Hieronymus, quod ubi habemus, Domine, Hebreus habet nomen Domini Tetragrammaton ineffabile. Et ubi habemus Dominus noster, Hebreus habet Adonai.
marg.| Mystice, ut supra diximus, cum dicit
marg.| {n} Domine] commendatur a potentia et creatione omnium, quia Omnipotens est in se, debemus ei timorem ; quia Creator noster est, debemus ei honorem. De his duobus Mal. 1.b. Si ego pater sum, ubi honor meus et si Dominus ego sum, ubi timor meus ? Et bene ei debemus honorem, in quantum creator, quia in creatione hominem honoravit in tribus. In eo quod eum fecit cum deliberatione. Unde dicit : Faciamus hominem, non sicut alias creaturas. Dixit et facta sunt. Secundo, in eo, quod eum fecit ad imaginem et similitudinem Dei. Tertio, in eo, quod eum preposuit omnibus creaturis. Unde dicitur Gn. 1.d. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et presit piscibus maris et volatilibus celi et bestiis universe terre, omnique reptili, quod movetur in terram. Timorem autem ei debemus inquantum est omnipotens, sicut dicit Dominus Mt. 10.d. Eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
marg.| {o} Dominus noster] In hoc, ut tactum est, commendatur a largitate, que maxime apparuit in recreatione, ubi vere Dominus omnium noster fuit. Is. 9.b. Filius datus est nobis. Io. 3.b. Sic Deus dilexit Mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et in hoc verbo notatur largitas Dei in quatuor. Primo, quia dicit Deus Ps. 51. Qui bonorum nostrorum non eget. Iob. 35.b. Si peccaveris, quid ei nocebis ? Porro si iuste egeris, quid ei donabis ? Secundo, quia dicit Mundum, qui indignus est. Mt. 5.g. Qui facit Solem suum oriri super bonos et malos. Tertio, in hoc, quod dicit, unigenitum. Rm. 8.f. Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Quarto, quia dicit, daret, non venderet, vel accommodaret ? Iob. 28.b. Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
marg.| {a} Quam admirabile est nomen tuum] Nomen Domini, filius Patris est. Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo. Item potestas. Io. 5. Opera, que ego facio in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me. Item, fama, Ct. 1.a. Oleum effusum, nomen tuum : Admirabile est nomen, Filius propter humilitatem. Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Unde loquebantur Moyses et Elias tamquam admirantes de excessu eius, quem completurus erat in Hierusalem, Lc. 9.d. Admirabile est nomen : potestas, propter operum magnitudinem, multitudinem, pulchritudinem. Ps. Mirabilia opera tua. Admirabile est nomen, fama : propter dilatationem. Ps. 28. In omnem terram exivit sonus eorum.
marg.| {b} In universa terra] Est terra vivorum, scilicet celum. Ps. 141. Portio mea sit in terra viventium. Et Iob. 15.c. dicitur de bonis. Quibus solis data est terra. Et de malo subditur : Non mittet in terra radicem suam. Et est terra mortuorum, scilicet Infernus. Iob. 10.d. Terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miserie et tenebrarum, etc. Est terra morientium et viventium, scilicet Mundus iste. In omnibus his est nomen Domini admirabile, quia in celo, secundum illud Is. sexagesimotertio, a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ; Est et admirabile in Inferno, secundum illud Ps. 23. Quis est iste Rex glorie ? Et est admirabile in Mundo. Mt. septimo d. Admirabantur turbe super doctrina eius. Et Mc. 6.a. Admirabantur in doctrina eius, dicentes : Unde huic hec omnia ; Et que est sapientia, que data est illi et virtutes tales, que per manus eius efficiuntur, etc.
marg.| In terra vivorum, est summa felicitas, in terra mortuorum, summa infelicitas.
marg.| {2.16rb} In terra morientium et viventium, prosperitas et adversitas.
Numérotation du verset Ps. 8,II 
marg.| {c} Quoniam elevata est] Continuatio. Admirabile est, etc. Et ecce in quo, precipue, scilicet in Ascensione.
marg.| {d} Magnificentia tua] O Pater, id est Filius tuus, per quem magnificatus es et quem magnificasti. Io. 13.d. Nunc clarificatus est filius hominis et Deus clarificatus est in eo. Et ita per hoc, quod dicit, magnificentia, notatur in Christo utraque natura. Notat enim actionem et passionem secundum, quod homo magnificatus et clarificatus est a Patre, secundum quod Deus clarificavit et magnificavit Patrem. Hec magnificentia elevata est in Ascensione, secundum illud Hab. 3.c. Sol et Luna steterunt, etc. Alia littera : Elevatus est Sol, id est Christus et Luna, id est Ecclesia, stetit in ordine suo.
marg.| {e} Super celos ad litteram] Vel super celos, id est Apostolos et viros spirituales, qui dicuntur celi multis rationibus.
marg.| Apostoli et viri spirituales dicuntur celi.
marg.| Quia sunt alti, Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, etc.
- Quia semper volvuntur et numquam retrocedunt. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus, ad anteriora me extendo. Ez. 1.d. Animalia ibant et non revertebantur. Econtrario mali facti sunt retrorsum et non in ante. Ier. 7.e.
- Quia licet moveantur, numquam tamen lassantur. Is. 40.g. Current et non laborabunt ; ambulabunt et non deficient.
- Quia moventur ordinate. 1Cor. 14.g. Omnia honeste et secundum ordinem fiant. Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi, etc.
- Quia ab eis descendit pluvia doctrine. Is. 45.b. Rorate celi desuper. Dt. 11.b. Ne claudat Dominus celum et pluvie non descendant.
- Vel super celos, id est super omnes rationales creaturas, Angelicas, scilicet et humanas, 1Pt. 4.d. Provectus in celum subiectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus. Vel super celos, id est Scripturas, quia excedit eloquia omnium Scripturarum, que dicuntur celi, quia celant divina secreta et quandoque revelant. Is. 34.a. Complicabuntur sicut liber celi.
Numérotation du verset Ps. 8,3 
III
marg.| {f} Ex ore infantium] etc. Hoc ad litteram factum est, quando pueri Hebreorum cum ramis palmarum obviam Christo venerunt, cantantes : Benedictus, qui venit in nomine Domini, Mt. 21.b. Unde Dominus contra Iudeos murmurantes proposuit hunc versum, dicens : Num legitur, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos confundendos. Unde dixit eis Lc. 19.f. Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
marg.| {i} Ut destruas inimicum] Phariseum, Iudeum.
marg.| {k} Et ultorem] id est emulatorem legis Mosaice. Gal. 1.c. Abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. Unde alia littera habet, defensorem.
Numérotation du verset Ps. 8,mystice 
marg.| Mystice {f} Ex ore infantium et lactentium] id est simplicium, qui sugunt duo ubera, que sunt duo Testamenta : de quibus Ct. 6.b. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capree.
marg.| {g} Perfecisti laudem] id est perficies. Hoc impletum fuit, quando Apostolos viros simplices misit Dominus predicare : et impletur quotidie, quia tales simplices convertunt animas ad Deum. 1Cor. 1.c. Placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes. Is. 32.a. Cor stultorum intelliget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane.
marg.| {h} Propter inimicos tuos] convertendos quosdam et quosdam confundendos. Inimici Domini, sunt superbi. Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Ipsi enim Dei gloriam, de qua Is. 48.b. Gloriam meam alteri non dabo : volunt auferre illi. Iob. 15.c. Tetendit adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est : Cucurrit adversus Deum erecto collo. Item inimici Dei sunt, Mundi amatores, de quibus Iac. 4.a. Quicumque voluerit amicus esse huius Mundi, inimicus Dei constituitur.
marg.| {i} Ut destruas inimicum et ultorem] id est Antichristum, qui antonomastice dicetur inimicus Dei et propter superbiam, de qua 2Th. 2.a. Qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in Templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. Et propter amorem Mundi, quem ipse maxime habebit. Ultor autem dicitur Antichristus, quia propter peccata hominum, idest exigentibus peccatis, veniet. Iob. 34.d. {2.16va} Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi : propter, ergo dicit finem generalem et propinquum, ut destruas, dicit finem specialem et remotum. Vel inimicum appellat Antichristum et complices eius, ultorem vero dicit Herodem, qui pueros interfecit.
Numérotation du verset Ps. 8,4 
IV
marg.| {a} Quoniam videbo] Continuatio. Dico, perfecisti laudem et vere perficietur. Quoniam videbo, intellectu fidei, dicit David in Prophete persona, vel in persona electorum.
marg.| {b} Celos tuos] id est Apostolos, de quibus Iob. 26.d. Spiritus Domini ornavit celos, scilicet in die Pentecostes. Celos dico, qui sunt.
marg.| {c} Opera digitorum tuorum] id est totius Trinitatis. Is. 40.c. Qui appendit tribus digitis molem terre, id est opere Trinitatis stabilivit. Et signanter dicit Apostolos, non solum opera Dei, vel opera manuum Dei, sed digitorum. Sunt enim opera Dei communia, omnes creature, de quibus solum dixit et facta sunt. Opera vero manuum eius quasi specialia sunt homines et Angeli. Opera autem digitorum eius quasi singularia et discreta, sunt Apostoli, in quibus fuit maxima gratia et discretionis distributio. Per digitos enim discretio designatur.
marg.| {d} Lunam] id est Ecclesiam universalem, que a Sole Christo illuminatur.
marg.| {e} Et stellas] id est singulas Ecclesias, vel quaslibet fidelium animas.
marg.| {f} Que tu fundasti] Et hoc supra te ipsum, quia sicut dicitur 1Cor. 3.c. nemo potest aliud fundamentum ponere preter id, quod positum est, Christus Iesus. Ipse enim est fundamentum fundamentorum, id est Apostolorum, qui etiam dicuntur fundamenta, Ecclesiast. 26.d. Fundamenta eterna super petram solidam, id est super Christum fundamentum.
marg.| Mystice.
marg.| {a} Quoniam videbo] Celi dicuntur viri spirituales, ut supra dictum est, qui sunt opera digitorum Dei. Deus enim habet quinque digitos, per quas facit homines celos, id est celestes. Primus est pollex, qui habet duos articulos, sive duas iuncturas, per quod significatur fortitudo, que consistit in duobus, scilicet patientia adversorum et constanti aggressione arduorum. Secundus est index, qui habet tres articulos, per quem prudentia designatur, que consistit in tribus, scilicet in memoria preteritorum et in circumspectione presentium et in providentia futurorum. Apc. 4.c. Animalia in circuitu et intus plena erant oculis. Tertius est medius, habens tres articulos, per quem designatur iustitia, que consistit in tribus, in obedientia prelatorum, in subsidio parium, in castigatione inferiorum. Quartus est medicus habens tres iuncturas, per quem significatur temperantia, que consistit in tribus, scilicet in sobrietate victus et habitus et in continentia affectus et in modestia incessus et gustus. Quintus est auricularis, habens tres articulos et significat humilitatem, que consistit in tribus, scilicet in intellectu, in affectu, in exteriori conversatione. Hic digitus humilitatis dicitur auricularis, quia et aperit intellectum. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi et sapientia. Et quia aperit aures Dei, ut nos exaudiat, Eccl. 35.c. Oratio humiliantis se, nubes penetrabit. Horum quinque digitorum sunt opera celi, id est viri spirituales.
Numérotation du verset Ps. 8,5 
V
marg.| {g} Quid est homo] etc. Secunda pars, in qua agit de liberatione generis humani et exaltatione humane nature. Ut autem gratior appareat liberatio, primo ostendit miseriam liberati, quia ut dicit Gregorius tunc misericordie Dei in nobis multe ostenduntur, cum nostre miserie ad memoriam revocantur. Et ideo ostendens hominis miseriam, dicit : Quid est homo, scilicet peccator. Despective et cum gravi accentu pronunciandum est, quasi dicat, vile quid est. Sic querit admirando et postea subdit causam admirationis.
marg.| {h} Quod] tu, scilicet memor es eius, miserendo.
marg.| {i} Aut filius hominis] id est qui innovat vitam suam, deposita vetustate. Quid est, repete. Distinguit inter hominem et filium hominis. Nam non omnis homo est filius hominis, cum omnis filius hominis sit homo. Adam namque est homo, sed non est filius hominis. Nomine ergo hominis intelligitur quicumque portans imaginem veteris hominis, scilicet Ade, de quo gratia pariente nascitur novus filius hominis portans imaginem celestis hominis. Quid {2.16vb} est homo, inquam.
marg.| {k} Quoniam visitas eum] Non solum memor es eius, ut absentis et procul positi, sed visitas eum, ut presentem, qui prope est per vite munditiam. Et ideo visitas eum, idest, lumine vultus tui illustras. Vel per hominem intelligitur generaliter quilibet homo, per filium hominis, Christus. Ut dicatur : Quid est homo quilibet, quam miser et vilis. Quod memor es eius : hoc non mutatur, aut filius hominis, id est virginis, scilicet Christus : Quid est, repete, id est quantus. Et est cum maximo pondere pronunciandum. Quoniam visitas eum : hominem. Et hoc per eum, scilicet quando Verbum caro factum est.
marg.| Quid est homo
- Fragilis.
- Brevis vite.
- Putridus.
- Fetidus.
- Imbecillis ad resurgendum.
- Vanus.
- Vanior.
- Vanissimus.
- Servus Diaboli.
Numérotation du verset Ps. 8,moraliter 
marg.| moraliter {g} Quid est homo] id est cum sit tam fragilis. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Item tam brevis vite. Iac. 4.d. Quid est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens. Ps. 36. Tamquam olera herbarum cito decident. Item putridus per internam corruptionem. Iob. 25.b. Homo putredo et filius hominis vermis. Item fetidus per peccatum. Io. 11.c. Quatriduanus enim est, iam fetet. Item imbecillis est ad resurgendum. Ps. 77. Spiritus vadens et non rediens. Item vanus in opere. Vanior in sermone. Vanissimus in cogitatione. Ps. 38. Universa vanitas omnis homo vivens. Item servus Diaboli per peccatum. Ier. 16.c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die, ac nocte. Io. 8.e. Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| {h} Quod memor es eius] Filium incarnando, quia ante Incarnationem videbatur oblitus hominis. Unde in persona antiquorum Patrum dicitur in Ps. 12. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam, id est filium a me ? Et in alio loco Ps. 105. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, id est in filio, etc. Quare autem oblitus esset, determinat Is. 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum. Et ex hoc sequitur : Proiecit civitates, non reputavit homines.
marg.| {i} Aut filius hominis, quoniam visitas eum] Dominus visitavit nos in Incarnatione, ut medicus egrotum. Quod significatum fuit. Gn. 37.c. ubi Iacob misit filium suum Ioseph de Hebron in Sichem, ut visitaret fratres suos et invenit in Dothaim. Per Iacob intelligitur Deus Pater : per Ioseph Filius, quem misit Deus Pater de Hebron ; quod interpretatur visio sempiterna, in Sichem, quod interpretatur humerus, ut, scilicet visitando fratres suos ; labores sustineret : et invenit eos in Dothaim, quod interpretatur defectus et significat Mundum, in quo Dominus visitavit fratres suos, Lc. 1.g. Visitavit nos oriens ex alto. Item Dominus in presenti visitat per gratie infusionem, ut amicus amicum. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Et hec visitatio significata est Ex. 3.c. ubi precepit Dominus Moysi, ut fratres suos visitaret in Egypto. Ps. 105. Visita nos Deus in salutari tuo, id est in filio. Item visitabit nos in morte, ut Doctor. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. Item visitabit nos in iudicio, ut iudex. So. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis. In his ergo supradictis manifeste ostenditur benignitas Dei erga nos. Postea autem sequitur de humilitate Christi.
Numérotation du verset Ps. 8,6 
VI
marg.| {l} Minuisti eum] id est filium hominis, scilicet Christum, id est passibilem et mortalem fecisti : Et in hoc minor fuit Angelis, non tamen simpliciter minor : Unde subdit.
marg.| {m} Paulo minus ab Angelis] id est valde parum. Quoniam humilitatem Passionis secuta est gloria Resurrectionis. Unde subdit.
marg.| {n} Gloria] immortalitatis.
marg.| {o} Et honore] sedendi ad dexteram Patris.
marg.| {p} Coronasti eum] id est Christum. Et est differentia inter gloriam et honorem, quia gloria est in se ad alios : Honor in se ab aliis. Per coronasti notatur, quod eterna est gloria et honor. Vel Gloria et honore coronasti eum, id est universalis Ecclesia, que est quasi corona Domini. Iob. 27.d. Cum sederem quasi Rex circumstante exercitu, ecce corona. Is. 49.e. Vivit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris. Universalis enim Ecclesia corona est continens quatuor lapides pretiosos, quibus munitur et defenditur et decoratur. Primum lapidem habet Ecclesia in anteriori parte, scilicet Reges et Principes, qui defendunt eam ab inimicis visibilibus. Secundum in posteriori parte, scilicet Sacerdotes et religiosos, qui orationibus suis defendunt eam ab inimicis invisibilibus. Tertium a dextris, scilicet predicatores et doctores, qui defendunt eam ab hereticis et erroribus. Quartum, a sinistris, agricolas et vinitores, qui defendunt eam {2.17ra} ab esurie et fame. Unde Ps. 20. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Numérotation du verset Ps. 8,7 
marg.| {q} Et constituisti eum] id est eternaliter statuisti.
marg.| {r} Super opera manuum tuarum] id est super omnes creaturas, Colos. 1.b. Primogenitus omnis creature. Nota, quod tria data sunt homini. Primo, Deus creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Secundo, benedixit ei. Tertio, dedit ei preesse ceteris creaturis. Similiter Christo homini primo data est humiliatio, que notatur per, Minuisti. Secundo, benedictio, que notatur per, Coronasti. Tertio, datum est ei preesse, quod notatur per, Constituisti, etc.
Numérotation du verset Ps. 8,8 
VII
marg.| {a} Omnia subiecisti] etc. Contrarium videtur supra : Minuisti, etc. Solutio : Hec duo dicuntur secundum diversas naturas, quia secundum corruptione minor fuit Angelis, secundum spiritum non. Item istud videtur superfluum, quod dicit : Omnia subiecisti ; cum supra dixerit : Constituisti eum super opera manuum tuarum. Idem enim videtur esse. Solutio. Licet idem sit in subiecto, diversum tamen est in ratione. Primum enim dicitur secundum rationem superpositionis. Bene ergo dicit : Omnia subiecisti sub pedibus eius. Pes dexter Christi, est divinitas, sinister, humanitas. Sub his enim sunt omnia. Unde Ps. 109. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod enim infirmum est in Christo, est maius omni creatura ; secundum illud 1Cor. 1.d. Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Postquam dixit : Omnia subiecisti, subdividit.
marg.| {b} Oves] id est simplices, Io. 10.c. Ego sum Pastor bonus et cognosco oves meas et cognoscunt me mee. Et Petro dictum est, Io. ult. Pasce oves meas.
marg.| {c} Et boves] scilicet prelatos et Predicatores in agro Domini laborantes et triturantes. De quibus dicitur Dt. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis in area fruges tuas, id est grana a paleis dividentis, scilicet bonos a malis. Ille alligat, qui impedit Predicatores, ne predicent et qui falsum crimen eis imponit, vel qui eis victui necessaria non ministrat. In quo sensu videtur Apostolus hanc auctoritatem inducere, 1Cor. 9.b.
marg.| Predicatores autem dicuntur boves propter quatuor. Primo propter ruminationem, id est meditationem Scripturarum. Lv. 11.d. Animal, quod non ruminat, immundum est. Propter hoc preceptum est Ex. 25.b. quod vectes semper essent in annulis ad portandam Arcam. Secundo, propter ungule scissionem, id est discretionem in agendis et discernendis. Ez. 1.b. Planta pedis eorum, ut planta vituli. Tertio, propter incessus maturitatem. Origenes Virtus lenta, vitium impetuosum. Et super illum locum Mt. 26.g. Summus Sacerdos scidit vestimenta sua, dicit Augustinus Exterior motus indicat, quod interius nulla stabilitate subsistat. Quarto, propter multi laboris tolerationem, Iob. 5.b. Homo natus ad laborem.
marg.| {d} Universas] hoc dicit in feminino, ut notetur fecunditas. Unde Gregorius sic exponit : dicendo, boves, notatur fortitudo laboris, subiungendo, universas, fecunditas prolis.
marg.| {e} Insuper et pecora campi] insuper, ad notandam diversitatem inter bonos, de quibus predixit et damnandos, de quibus subiungit : Et pecora campi, id est luxuriosos vagantes per campos licentie. Unde Cain occidit Abel in campo, Gn. 4.b.
Numérotation du verset Ps. 8,9 
VIII
marg.| {f} Volucres celi] id est superbos. In persona, quorum dicitur Is. 14.d. Ascendam in celum, etc.
marg.| {g} Et pisces maris] id est curiosos et cupidos huius mundi.
marg.| {h} Qui perambulant semitas maris] etiam ad litteram. Vel mystice, quia semper sunt in amaritudine. Ecce hic commemorantur illa tria vitia. 1Io. 2.c. Omne, quod est in Mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Et nota, quod cum numerat malos, dicit eorum loca, scilicet campi, celi, maris. Hec enim sunt tria elementa, in quibus habitant Demones et non in igne, quia non in lucido. Campus, latitudo voluptatum, ibi habitant luxuriosi. Celum, altitudo dignitatum, ibi habitant superbi. Mare, amaritudo divitiarum, ibi habitant avari. Bonorum autem locum non dicit, eo quod nondum determinatus est nobis. Ut autem ostendat initium et finem ad Deum referendum, in fine dicit quod in principio dixerat.
Numérotation du verset Ps. 8,10 
IX
marg.| {i} Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra] Ipse enim est principium et finis, Apc. 1.b. et ult. c. Ego sum Alpha et Omega. Et ex hoc dicitur Psalmus iste periodalis, qui, a quo incepit, terminat. Ita et nos, qui a Deo processimus, si recessimus, ad eum redeamus, qui est Alpha et Omega. Periodales autem Psalmi quidam repetunt in fine totum versum, ut hic. {2.17rb} Quidam tantum partem versus : ut, Benedic, anima mea, Domino, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_8)

Notes :