Hugo de Sancto Caro

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 

Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II

Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III

Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV

Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V

Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI

Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII

Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII

Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX

Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X

Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI

Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII

Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : VIRI PAUCI , alii ponunt ibi BREVI )
eius.
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII

Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV

Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV

Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis  nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI

Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII

Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII

Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : IN FERRUM VENIT ANIMA EIUS ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 

donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 

Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 

misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX

Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI

Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII

Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII

Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV

Convertit
cor eorum
ut odirent6
6 odirent Rusch D30 etc erudirent ( corr. in aliquis exemplaribus )
populum eius ¦ et7 dolum facerent
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV

Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI

Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII

Misit tenebras et obscuravit8 ¦
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
sermones suos.
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII

Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX

Edidit9 terra eorum ranas ¦
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX

Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI

Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII

Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII

Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV

Et comedit omne fenum
in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV

Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI

Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII

Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII

Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX

Petierunt
et venit coturnix13 ¦
13 coturnix] coturnis ΩS
et pane14* celi
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
saturavit eos.
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL

Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI

Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII

Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII

Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
populorum possederunt.
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV

Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 
marg.| Confitemini Domino] etc. Titulus   [Alleluia] In precedenti Psalmo invitavit nos Psalmista ad laudandum Deum propter opera creationis ; hic invitat ad laudandum propter beneficia, que contulit filiis Israel, quia eadem et meliora daturus est nobis, si sumus viri filii Israel, ut dicitur Mt. 3.b. Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Et quia ad laudem invitat, bene in titulo ponitur   [Alleluia] quod interpretatur, laudate invisibilem. Nam Alleluia idem est, quod laudate, ia, vero unum est de nominibus Dei. Et sicut suas significationes habent cetera nomina eius, ut el quod fortem et Sabaoth exercituum, sic et hoc nomen, ia, invisibilem significat et Deo tantummodo convenit. Prescribitur autem xx. Ps. in quibus et magnalia Dei describuntur et magna exultatione gaudetur. Hac igitur voce ad laudem Dei invitat. Hec est intentio.
marg.| Modus. Sex sunt partitiones. Primo, monet fideles, ut Deum semper exquirant. Secundo, eos per Patriarcharum exempla confirmat, ibi : Mementote. Tertio, breviter tangit, quod de Regno ad Regnum transierunt, ibi : Cum essent numero brevi. Quarto, narrat, quid factum est, cum transirent, ibi : [Et vocavit famem] Quinto, que fecit in Egypto, breviter tangit et postea narrat, ibi :   [Et auxit] Sexto enumerat beneficia, que fecit eis, educens eos de terra Egypti et inducens in terram promissionis, ibi : Et eduxit eos. Tamen secundum Augustinum non ibi incipit, sed plus, ibi : Expandit nubem. Et ibi enumerat illa beneficia, que fecit {2.270ra} eis Deus iter agentibus per eremum. Incipit ergo a laude, quam intendit, quam et in titulo Esdras prenotavit dicens.
Numérotation du verset Ps. 104,I 
marg.| {a} Confitemini] etc. Et possumus primo allegorice legere et postea moraliter. Dicit ergo ad fideles primitive Ecclesie.   [Confitemini Domino] quasi dicat non sufficit habere fidem in corde, nisi quando requiritur homo, confiteatur eam ore. Rm. 10.b. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum Christum et in corde tuo credideris, que Deus illum excitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ideo, confitemini, ore laudando eum, in quem creditis.
marg.| {b} Et] confitentes, invocate nomen eius, scilicet Christum, ut vos in fide roboret, Ioel. 2.g. Quicumque invocaverit Nomen Domini, salvus erit. Sic faciebant in primitiva Ecclesia. Primo, credebant corde. Secundo, fidem confitebantur ore. Tertio, pro fide et confessione capti et afflicti, invocabant Nomen Domini, orantes, ut daret eis patientiam in tribulatione, constantiam in fide. Fidem etiam suam aliis predicabant, quod etiam hic admonet, cum subiungit.
marg.| {c} Annuntiate] etc. id est inter Gentiles non credentes.
marg.| {e} Opera eius] Quia, scilicet primo creavit omnia. Secundo, recreavit homines. Unde adorandus est et laudandus, non idola, que sunt opera manuum hominum. Sic incepit fides annuntiari per Mundum et postea cepit dilatari. Et fundate sunt Ecclesie ad cultum Dei et doctrinam Apostolorum. Unde bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 104,1* 
moraliter
marg.| {a} Confitemini Domino] etc. In hoc versu tanguntur tres status hominum, scilicet penitentes sive incipientes, proficientes et perfecti.   [Confitemini] peccata vestra vos incipientes, sive penitentes.
marg.| {b} Et invocate nomen eius] vos proficientes. Cum enim incipiunt homines converti ad Deum, tunc confitentur peccata et purgant se a sordibus peccatorum : Cum autem iam incipiunt proficere, tunc assiduant se orationi. Cum autem perfecti sunt, tunc possunt predicare. Unde addit :
marg.| {c} Annuntiate] o vos perfecti.
marg.| {d} Inter gentes] id est inter peccatores gentiliter viventes.
marg.| {e} Opera eius] non fabulas vanas. Vel tres alios status possumus hic notare, scilicet laicorum, clericorum, prelatorum. Ad laicos enim pertinet confiteri, id est simul cum Ecclesia fateri fidem Christi. Ad clericos autem pertinet invocare Dominum. Unde de filiis Aaron dicitur. Nm. 6.d. Ipsi invocabunt nomen meum super filios Israel et ego benedicam eis. Sed dicitur 2Tim. 2.c. Discedat ab iniquitate omnis, qui invocat Nomen Domini. Annuntiare autem pertinet ad prelatos, scilicet predicare. Unde dicitur Ez. 3.e. Annuntiabis eis ex me, si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, etc. ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Numérotation du verset Ps. 104,2 
II
marg.| {f} Cantate] etc. ad litteram, cantando et psalmos dicendo in Ecclesiis. Vel Cantate, ore laudando.
marg.| {g} Et psallite] bene operando.
marg.| {h} Et] id est ad honorem eius.
marg.| {i} Narrate] predicando generaliter.
marg.| {k} Omnia] etc. Omnia facta Christi mirabilia sunt, sed tria potissime, scilicet quod fecit Deum hominem, Virginem matrem, cor fidele. Et propter hoc cantatur in Nativitate Domini : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Omnia, dicit, ut nihil propter timorem, aut pudorem taceatis. Propter timorem non tacebant Petrus et Ioannes, Act. 4.d. qui dicebant. Non possumus, que vidimus et audivimus, non loqui. Propter pudorem non tacebat Paulus, qui dicebat 1Cor. 1.d. Nos predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et 2Tim. 1.b. Noli erubescere testimonium Domini Nostri Iesu Christi. Lc. 9.d. Qui me erubuerit et sermones meos, erubescam et ego eum coram Patre meo et Angelis eius. Dico, quod non dimittatis propter timorem, aut pudorem, quia debetis gloriari de nomine Christiano. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 104,2* 
moraliter
marg.| {f} Cantate ei] Hic ponuntur tria, que respondent tribus precedentibus. Cantate ei, vos penitentes, quasi dicat cum letitia agite penitentiam. 2Cor. 7.c. Tristitia seculi mortem operatur.
marg.| {g} Et psallite ei] opere vos invocantes : Parum enim prodest invocare Dominum, nisi homo operetur bonum. Lc. 6.g. Quid vocatis me, Domine, Domine et non facitis, que dico ? Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem non exaudiam : manus enim vestre sanguine plene sunt.
marg.| {i} Narrate] vos annuntiantes, non disputate : talis enim fuit Christi predicatio, scilicet parabolica.
marg.| {k} Mirabilia eius] scilicet Evangelica. Sed quid possunt multi narrare ? Is. 56.d. Canes muti, non valentes latrare. Ergo sunt cives Sodome que interpretatur muta, Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, superbia, saturitas panis et abundantia et otium. Hec hodie possent inveniri in aliquibus prelatis. Unde ne hec et similia in eis inveniantur, admonet, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 104,3 
III
marg.| {l} Laudamini] etc. id est de hoc querite laudem et hoc vobis sit laus, que Nomen Domini sanctum invocatum est super vos et vocamini Christiani a Christo, Act. 4.b. Neque enim est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et si quid propter hoc nomen patimini, debetis gaudere. Unde sequitur :
marg.| {n} Letetur] in tribulatione.
marg.| {o} Cor] etc. id est Christum. Unde Act. 5.d. dicitur, quod Principes sacerdotum et concilium Iudeorum convocatis Apostolis, cesis denunciaverunt eis ne amplius loquerentur in nomine Iesu. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et ideo.
Numérotation du verset Ps. 104,3* 
moraliter
marg.| {l} Laudamini] id est tantum facite, ut bone fame sitis, quia hec est necessaria predicantibus mirabilia Dei, Rm. 12.d. Providentes bona : non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et hoc est, quod dicit. Laudamini, id est laudabiles sitis. Sed multi laudari appetunt propter unam gloriam, quod removet, cum dicit.
marg.| {m} In nomine] etc. non vestro, sicut dicit Dominus de seipso, Io. 8.f. Ego gloriam meam non quero. Sic ergo debent prelati exterius laudari per bona opera et interius non inflari, sed puram conscientiam habere. Et hoc signat chrisma, quo inunguntur. Chrisma enim conficitur ex oleo et balsamo. Per oleum intelligitur nitor conscientie. Per balsamum, odor bone fame, 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus. Et quia supra dixerat de letitia penitentie, quod debent cantare, quantum ad os, de letitia cordis addit.
marg.| {n} Letetur] etc. Per penitentiam enim queritur Dominus, qui per peccatum amissus fuerat. Sed quia sunt quidam pusillanimes, qui nimis tepide, querunt eum, bene subiungit.
Numérotation du verset Ps. 104,4 
IV
marg.| {p} Querite] etc. in vestra tribulatione, id est ut ipsum invenire possitis, libenter sustinete tribulationem, quia in ipsa tribulatione invenietis eum, quia ipse dicit. Cum ipso sum in tribulatione, ad dandam patientiam, Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est. Hoc est, quod hic subdit.
marg.| {q} Et confirmamini per patientiam] Propter hoc similiter admonebat Iacobus primitivos Ecclesie, dicens eis, Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes, id est tribulationes incideritis, scientes, quod probatio fidei vestre, id est tribulatio, per quam probatur fides, patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Ecce idem. Querite Dominum et confirmamini. Ad hanc autem patientiam habendam in tribulatione, multum valebat eis desiderium glorie eterne. Unde addit :
marg.| {r} Querite] etc. id est ut videatis eum facie ad faciem, in gloria. Et hoc facite.
marg.| {s} Semper] et semper habebitis patientiam. Quia ut dicit Gregorius Consideratio premii, minuit vim flagelli. Propter hoc dicitur Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis effectus, negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, {2.270rb} maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum, improperium Christi, aspiciebat enim in remunerationem, vel in remunerationem, secundum aliam litteram quasi dicat propter hoc habuit patientiam, quia querebat faciem eius semper. His tribus, que dicuntur in hoc versu, concordant tria, que superius dicta sunt. Quia supra dicitur. Cum ipso sum in tribulatione. Et ideo, querite Dominum. In tribulatione eripiam eum dando patientiam, et, ideo, confirmamini, per patientiam. Et glorificabo eum. Et ideo, querite, etc. Hic etiam possunt notari tres persone, quarum fides tenenda est, quia dicit.
marg.| {o} Querentium Dominum] potentem, scilicet Patrem.
marg.| {p} Querite Dominum] clementem, scilicet Spiritum sanctum.
marg.| {r} Querite faciem] id est Filium.
Numérotation du verset Ps. 104,4* 
moraliter
marg.| {p} Querite] etc. id est in querendo eum estote firmi et ferventes per amorem. Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati. Et sunt aliqui, qui in principio sunt ferventes, sed refrigescit caritas eorum et querere desinunt. Propter quod bene sequitur.
marg.| {r} Querite faciem eius] non ad horam. Et bene dicit   [faciem] non posteriora, que vidit Moyses. Per posteriora intelliguntur temporalia. Per faciem, eterna. Sic querebat Apostolus, qui dicebat Phil. 3.c. Que quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, que sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor bravium superne vocationis Dei. Illi autem querebant posteriora et non faciem eius, quibus dixit Io. 6.c. Queritis me, non quia vidistis me, sed quia comedistis ex panibus. Propter hoc dicit.   [Querite faciem] etc. Non tantum in morte, sive in tribulatione, sed et in prosperitate. {2.270va} Is. 21.c. Si queritis. Et ponit hic bis, querite et tertio, querentium, quia Dominus querendus est, sicut et diligendus, ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, Mt. 22.d. Et taliter, querentes invenient eum. Sed sunt quidam, qui nec corde, nec opere, nec mente, nec anima querunt eum, sed tantum aliquid de suis facultatibus offerendo ei. Et hi non inveniunt eum. Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient.
Numérotation du verset Ps. 104,5 
V
marg.| {a} Mementote] Secunda pars, ubi ad parvulorum corda in fide nutrienda et roboranda, fidem Patriarcharum proponit et bona temporalia, que fecit eis Deus et maiora paratus est facere his, qui eos in fide sequuntur. Est ergo sensus, ac si dicat Dixi, querite, etc. Sed si nec dum adhuc potestis eum intelligere sicuti est (sicut nemo potest videre Solem in rota sua) saltem, o vos, qui secundum fidem estis.
Numérotation du verset Ps. 104,5 
V moraliter
marg.| Moraliter {a} Mementote mirabilium] Hoc dicitur penitentibus, de quibus supra dicta exposita sunt, qui semper debent habere in memoria mirabilia, que facit Deus in iustificatione ipsorum, quia ex hoc datur eis maior gratia, quando grati inveniuntur de iam data. Iob. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus et gratiam pro gratia. Quod significatur Lc. 1. quia Za. qui interpretatur memorans Dominum, datus est Io. qui interpretatur gratia. Econverso autem aufertur gratia illis, qui obliviscuntur et ingrati sunt beneficiis eius. Quod etiam figuratum est Gn. 48.d. ubi dicitur, quod Manasse, qui interpretatur oblivio, ablata est dignitas primogeniture. Et ideo hoc peccatum numeratur inter magna vitia. Sap. 14.d. Homicidium, furtum, fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, periurium, tumultus, bonorum Domini immemoratio.   [Mementote ergo, mirabilium] etc. vos peccatores recipiendo : In hoc enim mirabilis est eius dignatio.
Numérotation du verset Ps. 104,6 
VI
marg.| {d} Semen] etc. Et luctando contra vitia, vel contra Tyrannos,
marg.| {e} Filii] etc. Vel mirabilia eius minora, que fecit filiis Israel in Egypto, educendo eos de Egypto.
marg.| {b} Et prodigia eius] scilicet miracula maiora, sicut de manna et de aqua, quam eduxit de petra.
marg.| {c} Et iudicia] etc. que ipse precepit per Moysen fieri et secundum ea iudicare. Hec omnia memorando, possunt venire ad fidem et cognitionem ipsius, qui hec fecit. Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 104,7 
VI
marg.| {f} Ipse] Christus, qui hec omnia fecit, est
marg.| {g} Dominus Deus noster] Noster dico, omnibus enim credentibus communis est, quia non tantum in Iudea notus est Dominus. Hoc est, quod addit.
marg.| {h} In universa] etc. non tantum in Iudea sunt iudicia eius. Hoc est contra Manicheos et Iudeos et Donatistas. Et notandum quod tria sunt in lege, scilicet mandata, que tenemur servare quantum ad moralia. Item exempla, quorum quedam debemus imitari. Et iudicia, secundum que debemus iudicare, nisi ubi divina inspiratio intervenit, sicut de lapidatione colligentis ligna in Sabbato, de qua habetur Nm. 15.d. Cum vero alibi dicat. Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Et addit. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis, patet, quod ubique Iacob et Israel intelligitur, id est Ecclesia, cui et non alii iudicia sua manifestavit. Nec tantum istorum, que fecit in veteri Testamento debemus esse memores, sed et illorum, que promisit in novo. De quo subdit.
Numérotation du verset Ps. 104,8 
VIII
marg.| {k} Memor] etc. Construe sic. Memor fuit Testamenti sui, implendi vel duraturi, in seculum, id est in eternum. Non dico, Testamenti, veteris, quod fuit ad tempus, sed novi, unde subdit.
marg.| {l} Verbi] scilicet novi Testamenti.
marg.| {m} Quod mandavit in mille generationes] id est in omnes. Finitum pro infinito
Numérotation du verset Ps. 104,9 
IX
marg.| {2.271ra} Δ {a} Quod] scilicet testamentum, disposuit ad Abraham.
marg.| {b} Et iuramenti sui] Repete, memor fuit, id est firme promissionis facte.
marg.| {c} Ad Isaac] Et non tantum ad Isaac, sed :
Numérotation du verset Ps. 104,10 
X
marg.| {d} Et statuit illud] etc. Secundum quod diximus, legimus hoc de novo Testamento, non de veteri ; quia si de veteri acciperetur, etiam propter hoc quod sequitur, de terra Chanaam, non video quomodo posset dici eternum, cum terrena illa hereditas eterna esse non possit, sed nec in mille generationes durare. Quidam enim minimam generationem terminaverunt 15. annis. Unde mille generationes, non minus quam 15. millibus annorum perfici possunt, quo sive quanto spatio, nullus auderet dicere seculum extendi etiam ab Adam, non dico ab Abraham, usque ad finem seculi. Item quod ait.
marg.| {f} Tibi] etc. non mandatum est, sed promissum. mandatum enim est, quod facere debemus, promissum, quod accipere. Propheta vero cum premisisset. Memor, etc. id est iustitie et hereditatis, quam intelligere debemus eterne, non dixit verbi, quod promisit, sed verbi quod, etc. Igitur mandatum hoc fides est, ut iustus ex fide vivat. Hab. 2.a. Et huic fidei hereditas eterna promittitur et sic in mille generationes, propter numeri perfectionem, qui est quadratus solidus, decies decem decies, universi intelliguntur, quibus ex fide tam diu vivere mandatum est, quamdiu generatio generationi succedit. Item hoc fidei mandatum sic intellexisse demonstrat, cum dixit.
marg.| {d} Et statuit] etc. Nec dicit in promissum : opus enim est in precepto, merces autem in promisso. Et quod impleto precepto daturus esset aliquod eternum, significavit.
Numérotation du verset Ps. 104,11 
XI
marg.| {f} Dicens] etc. Terra quidem Chanaam non est eterna, sed eternum signat. Dicitur enim terra illa fluens lac et mel, quod signat gratiam, que de terra viventium, scilicet a Deo fluit et in illo mel gustatur, quam suavis est Dominus. Chanaam etiam humilis interpretatur, unde bene signat hereditatem celestem, in qua nemo intrat nisi humilis. Item de ipsa repelluntur servi, id est illi, qui serviliter timent et admittuntur filii, qui in ea manent in eternum, sicut de terra Chanaam expulsus est Chanaam, de quo dixit Noe, Gn. 9.d. Maledictus Chanaam puer, servus servorum erit fratribus suis. Et quia omnes homines pertinent ad illam hereditatem, bene addit
marg.| {g} Funiculum hereditatis vestre] quasi dicat vobis solis, qui estis signati funiculo predestinationis, dabo istam hereditatem.
Numérotation du verset Ps. 104,6 
VI moraliter
marg.| {h} Prodigia eius] que fecit, suscitando ad vitam gratie vos mortuos in peccato. Et hoc est magnum prodigium, quia sicut dicit Gregorius Maius miraculum est animam suscitare in perpetuum victuram, quam corpus iterum moriturum.
marg.| Et Augustinus dicit quod maius est, peccatorem iustificare, quam celum et terram creare. Huius prodigii memor erat David, qui dicit infra In eternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
marg.| {c} Et iudicia] etc. id est quomodo iudicandos dixit penitentes, scilicet in omni misericordia, Mt. 3.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim Regnum Dei. Et Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et post pauca. Nemo {2.270vb} te condemnavit ? Nec ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare. Et qui sunt, qui ita debent esse memores ? Veri penitentes, de quibus dicit.
marg.| {d} Semen] etc. Per semen istorum Patriarcharum intelliguntur omnes, qui ad Deum sunt conversi et precipue religiosi, qui omnino Mundum reliquerunt. Abrahe enim dixit Dominus Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi. In quo aperte intelligitur egressio de Mundo et de carne et de parentela sua. Item preceptum est ei Domino Gn. 22.a. quod immolaret filium suum, quem diligebat. In quo intelligitur proprie voluntatis abdicatio. Iacob autem fugit a Labam Gn. 31.c. ne auferret ei duas uxores suas : Rachel et Liam. Unde similiter per ipsum intelligitur religiosus, qui supplantat Diabolum et Mundum et fugit a Labam, qui interpretatur candidatio, id est a mundo, qui est dealbatus gloria mundana. Et hoc facit, ne Mundus ei auferat duas uxores, scilicet vitam activam, que per Liam fecundam, sed tamen lippam intelligitur. Et contemplativam, que per Rachel decoram significatur.
marg.| Igitur per Abraham et Iacob possunt intelligi ipsi institutores religionum. Per semen eorum, religiosi, qui post eos multiplicati sunt. Et possent appropriari beato Benedicto et beato Augustino, vel beato Francisco et beato Dominico qui omnes per Dei gratiam multum semen habent. Per Abraham enim, qui interpretatur pater multarum, scilicet gentium, potest specialiter intelligi beatus Augustinus et beatus Dominicus, qui fuerunt predicatores fecundi et multos genuerunt Christo per Evangelium.
marg.| {a} Unde et dicitur Semen] etc. scilicet in officio predicationis, Is. 49.b. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israel convertendas, etc. Et parum ante. Formans me ex utero servum sibi. Hoc competit ei quod de beato Dominico legitur quod, cum esset in utero matris sue, visum est matri quod habebat catulum in uteroa. Per Iacob autem, de quo dicitur Gn. 25.d. quod fuit vir simplex, habitans in tabernaculis, intelligitur beatus Benedictus et beatus Franciscus, qui ambo fuerunt homines simplices et pauperes et multum etiam semen reliquerunt.
a ¶Fons : Iordanus de Saxonia, Libellus de principiis ordinis praedicatorum, § 5, MOPH 16, p. 27 <cuius fons> Vita secunda sancti Bernardi auctore Alano, PL 185, 470 . : “Cuius matri, antequam ipsum conciperet , in visione monstratum est, quod catulum gestaret in utero, qui facem ardentem in ore portabat et de ventre egrediens omnem orbem succendere videbatur”.
marg.| {e} De quo dicitur Filii] etc. Is. 48.b. Elegi te in camino paupertatis. Hoc ergo semen et isti filii debent imitari patres istos, secundum quod dicitur Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Et Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, id est ad religionem vestram, que peperit vos, quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. Et quasi in persona filiorum respondentium sequitur.
marg.| {f} Ipse] etc. Ac si dicant, ita imitantur patres nostros ; quod nihil in terra possidere volumus, sed ipse Dominus est possessio nostra, Lam. 3.c. Pars mea Dominus, dixit anima mea, Nm. 18.c. In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos, ego pars et hereditas tua. Nec tantum paupertatem, sed et multas tribulationes sustinemus. Quia.
marg.| {h} In universa] etc. id est universa terra affligimur et tribulationem patimur. Sic enim Dei iudicium sumitur. 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei, si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Evangelio ? Exultaverunt filie Iude propter iudicia tua, Domine. De his autem duobus, scilicet de paupertate et tribulatione, sequuntur duo alia bona, quia in paupertate nutritur pax et concordia, in tribulatione augmentatur caritas. Unde subdit.
marg.| {k} Memor] etc. quasi dicat non est nostri oblitus Dominus, licet simus pauperes et afflicti, sed in paupertate recordatur nobis dare illud, quod in testamento dedit, scilicet pacem, Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, Eccl. 45.d. Statuit illi Testamentum pacis. Et hoc Testamentum durat   [in seculum] id est in eternum. Ubi est paupertas, ibi pax, sed divitie dissolvunt illam. Unde de Abraham et Loth dicitur Gn. 13.b. Erat substantia eorum multa et non quibant habitare communiter, unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth. Et etiam in tribulatione recordatur augmentare caritatem nostram. Secundum quod dicitur in Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi. Hoc est verbum.
marg.| {m} Quod mandavit] Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligitis invicem. Mandavit, dico non tantum in amicos, sed etiam in inimicos. Hoc est quod dicit.
marg.| {n} In mille generationes] id est in omnes generationes, ut omnes homines diligant et omnes diligantur, Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Vel   [in mille generationes] id est ad semper, quia caritas numquam excidit, 1Cor. 13.c. quia in futuro erit caritas ad Deum et proximum. Caritas autem se ostendit per signa, secundum quod dicit Gregorius . Probatio dilectionis, exhibitio est operis. Verum autem signum dilectionis Dei est omnia relinquere propter Deum, carnem suam affligere, propriam gloriam non, querere proprie voluntati abrenunciare. Hec quatuor notari possunt in hoc, quod dicit.
marg.| {a}* Quod] etc. Quater enim disposuit Dominus pactum cum Abraham et qualibet vice ostendit ei Abraham signum, quod diligebat ipsum.
- Primo, cum dixit ei Gn. 12.a. Egredere de terra, etc. ipse egressus est. In quo, ut dictum est, intelligitur egressio a Mundo.
- Secundo, cum dixit ei, Gn. 15.b. Sume tibi vaccam triennem. Et ibi fecit preceptum de sacrificio, quia ipso fecit sacrificium Domino. In quo signatur carnis mortificatio.
- Tertio, precepit ei de Circumcisione. Gn. 17.b. Hoc est pactum meum, quod observabitis. Et sequitur. Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Per masculinum intelligitur opus virtuosum, quod circumcidendum est a preputio vanitatis. Non enim sufficit circumcidi exterius a rebus, nisi interius circumcidatur cor a vanitate. Dt. 19.g. Omnis domus Israel incircumcisi sunt corde. Per hoc ergo preceptum intelligitur operandi pura intentio.
- Quarto, precepit ei de immolatione filii, Gn. 22.a. In quo intelligitur proprie voluntatis abdicatio, ut dictum est. Sic igitur in his quatuor disposuit Deus testamentum pacis et verbum dilectionis ad Abraham.
marg.| Et per hec quatuor probat dilectionem, utrum vera sit.
- Primum pertinet ad prudentiam exire de Mundo et providere sibi viam tutam.
- Secundum pertinet ad temperantiam, scilicet macerare carnem.
- Tertium ad iustitiam, scilicet gloriam non querere, sed Deo reddere, cuius est propria Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
- Quartum pertinet ad fortitudinem, scilicet propriam voluntatem relinquere. Qui autem hoc facit, pro amore Dei remunerabitur. Unde addit :
marg.| {b} Et iuramenti sui] etc. supple memor fuit Gn. 26.a. dixit Dominus Isaac. Tibi et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo. Lc. 1.g. Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. Et nota, quod iuramentum et promissio {2.271rb} de retributione sit Isaac, id est spei, que certitudinem habet et interpretatur risus, quia ex certa spe magnum gaudium nascitur, Rm. 12.c. Spe gaudens. Sic predicans Dominus simul precepit et promisit, dicens. Mt. 4.g. Penitentiam agite, ecce preceptum, appropinquabit enim regnum celorum, ecce promissum. Et hoc est quod sequitur :
marg.| {d} Et statuit] etc. id est qui eis sunt in lucta huius vite, preceptum.   [Et Israel] id est videntibus Deum, in testamentum eternum. Hic enim Iacob luctans cum Angelo exercetur in precepto, sed in futuro mutato nomine Israel ex promisso contemplabitur Deum facie ad faciem, Ipsum etiam verbum caritatis, quod hic precipitur, promittitur, quia dilectio modo est bonis ad meritum et tunc erit eis ad premium. Quantum enim habebunt de caritate, tantum habebunt de celo et de bonis eternis. Omnia enim, que diligent, sua erunt. Unde bene sequitur, dicens, scilicet statuit.
marg.| {f} Dicens tibi] etc. id est terram viventium, sicut supra expositum est.
marg.| {g} Funiculum] etc. id est mensuratam vobis in hereditatem funiculo caritatis, Za. 2.a. In manu eius funiculus mensorum. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis. Ez. 47.c. Ioseph, duplicem funiculum habet, id est qui in virtutibus et precipue in caritate augetur, augebitur eius premium.
marg.| {h} Cum essent] etc. Tertia pars, ubi tangit, quod de Regno ad Regnum transierunt. Et hoc facit ad confirmandam fidem debilium, quia ostendit, quomodo Deus semper presidium prestitit credentibus in eum. Sic ergo legendum est. Deus ita promisit eis terram Chanaam et hoc, cum essent numero brevi, ita quod.
marg.| {i} Paucissimi] quia Abraham, Isaac et Iacob tantum erant, quorum merito promitteretur. Paucissimi etiam erant omnes de genere et familia eorum, antequam in Egypto multiplicarentur, Ez. 3.e. Unus erat Abraham et hereditate possedit terram, nos autem multi.
marg.| {k} Et] essent etiam, incole eius, scilicet terre Chanaam non cives, neque habitatores adhuc. Et vere incole, Nam.
marg.| {l} Et pertransierunt] etc. Chanaam.
marg.| {m} In gentem] Egyptiorum. Et idem repetit dicens.
marg.| {n} Et de] etc. id est de terra Chanaam, que futura erat Regnum, ad populum Egyptiorum, legitur enim, Gn. 12.d. quod Abraham descendit in Egyptum et ibi Pharao concupivit Saram uxorem eius et flagellavit Dominus Pharaonem et reddidit Abrahe uxorem suam, quia eam cognoscere non potuit. Et Gn. 26.b. dicitur de Isaac, quod venit ad Abimelech, Regem Geraris, qui cognito, quod Rebecca esset uxor eius, prohibuit, ne aliquis tangeret eam. Hoc est, quod subiungit.
marg.| {2.271va} Δ {a} Non reliquit hominem nocere eis] etc. scilicet Pharaonem et Abimelech, dicens per impetrationem, vel per aliqua facta.
marg.| {d} Nolite tangere] etc. id est unctos meos, scilicet spirituali, non materiali unctione, id est fide Incarnationis, quia preter hanc fidem nulli fuerunt salvati, ut dicit Augustinus Maiores enim distinctam habebant fidem et explicitam de Incarnatione et minores salvabantur in fide maiorum, parati credere, quod preciperent maiores. Sicut modo sunt multi simplices, qui non sciunt explicite omnes articulos, sed credunt implicite fidem Ecclesie et parati sunt obedire prelatis.
marg.| {e} Et in Prophetis] etc. Patet hic, Abraham et alios Prophetas fuisse et si non verbis, tamen factis. Unde Gn. 20.b. dictum est Abimelech. Redde uxorem viro suo, scilicet Abraham, quia Propheta est et orabit pro te et vives. Ipsi etiam Prophete ungebantur, unde vocat eos Christos. 3Rg. 19.c. Ungens Eliseum Prophetam pro te. Et hoc versu trahitur canon late sententie de violenta manuum iniectione in clericos, qui sunt uncti Domini, Za. 2.c. Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
Numérotation du verset Ps. 104,12 
XII
marg.| {h} Cum essent] etc. Moraliter. Illi quibus promissa est terra Chanaam, id est hereditas celestis, sunt in numero brevi, respectu reproborum. Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Inter etiam electos et predestinatos sunt multi, qui adhuc sunt in peccato et qui ad illam terram non multum aspirant. Unde addit :
marg.| {i} Paucissimi] etc. id est habitatores ipsius, qui possint dicere cum Apost. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Et Ier. 51.f. Recordamini procul Domini et ascendat Hierusalem super cor vestrum. Vel sic. Supra dixit Dominus, Abraham, Isaac et Iacob, tibi dabo terram Chanaam, etc. id est doctoribus, claustralibus, scholaribus. Abraham enim pater multarum gentium, signat Doctores. Isaac risus, claustrales. Iacob luctans, scholares, in lucta studii desudantes. Nunc determinat quando dixit, scilicet.
marg.| {h} Cum essent] etc. beneficiorum et sociorum, possessionem et traditionum, lectionum et librorum. Doctoribus enim promisit Deus eternam hereditatem, si essent in numero brevi beneficiorum et sociorum. Sed quia gloriantur in multo numero beneficiorum et sociorum : ideo iam non fit eis talis promissio. Similiter claustralibus, quoniam fuerunt numero brevi, possessionum et traditionum, promittebat eternam hereditatem. Sed quia multiplicate sunt possessiones et traditiones eorum, iam non fit eis talis promissio, sed magis eterna calamitas. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, etc. Iac. 5.a. Agite nunc divites, etc. His ergo fit promissio, qui tenent fidem Ecclesie et parati sunt obedire prelatis. Sic etiam scholares pre multitudine librorum et lectionum, in quibus gloriantur, privant se promissione Domini, Ez. 33.e. Abraham unus erat et hereditate possedit terram, vos autem multi et ideo non potestis eam possidere.
marg.| {k} Et incole eius] id est terre, Ps. 118. Incola ego sum in terra. Qui autem volunt esse eius incole, oportet, quod a societate mala recedant. Unde bene addit.
Numérotation du verset Ps. 104,13 
XIII
marg.| {l} Et pertransierunt de gente ad gentem] id est de gente peccatrice (de qua Is. 1.a. Ve genti peccatrici) ad gentem illam, de qua in Ps. 32.21. Beata gens, cuius est Dominus Deus eius.
marg.| {n} Et de Regno] Diaboli, vel Mundi, vel carnis.
marg.| {o} Ad populum alterum] De quo Ps. 143. Beatus populus, cuius Dominus Deus eius. Et notandum est, quod bonum est et necessarium*pertransire nos de gente mala ad bonam, multis rationibus videlicet
- Ne inficiamur, secundum illud Ps. 105. Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et servierunt sculptilibus eorum. A convictu, non trahuntur mores Eccl. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, Ps. 17. Cum perverso perverteris.
- Ne comprimamur ab eis, Eccl. 13.c. Sicut communicat lupus agno aliquando, sic peccator viro iusto.
- Ne impediamur ab eis, Ps. 136. In salicibus, in medio eius, suspendimus organa nostra. Salices sunt mali infructuosi. Organa, sunt bona verba et opera, 1Cor. 15.e. Corrumpunt bonos mores colloquia prava.
- Ne demus eis occasionem malignandi. Sic fugiebant Apostoli a malis secundum quod precepit eis Dominus, Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.
- Ne irritemus illos. Sic Isaac precepit Iacob, Gn. 28.a. ut fugeret Esau.
- Ne involvamur cum illis. Nm. 16.d. Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere, que ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
- Ut confundantur mali, 1Cor. 5.d. Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, etc. cum huiusmodi nec cibum sumere, etc.
- Ne minuatur auctoritas bonorum, Unde Ez. 45.a. precepit Dominus, ut habitatio sacerdotum a vulgo separaretur.
- Ut homo convertatur ad cor suum, Bar. 2.g. In terra captivitatis sue convertetur ad cor.
- Tales autem transeuntes protegit Dominus.
Numérotation du verset Ps. 104,14 
XIV
marg.| {a} Unde addit Non reliquit] etc. Licet enim multas tribulationes patiantur ab hominibus, tamen illi tribulatores, sive ille tribulationes non nocent eis, si sunt boni transeuntes, 1Pt. 3.c. Et quis vobis noceat si boni emulatores fueritis ? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Illos etiam, qui tribulant eos, quandoque punit etiam in presenti, vel si non in presenti, semper in futuro. Unde addit :
marg.| {b} Et corripuit pro eis] non tantum minimos persecutores, sed etiam.
marg.| {c} Reges] sicut Herodem. Act. 12.d. Sap. 6.b. Fortioribus fortior instat cruciatio. Ad vos ergo Reges sunt hi sermones mei. Ecce quod corripit Reges, arguendo, ac si dicat, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 104,15 
XV
marg.| {d} Nolite tangere] etc. Christi Domini, sunt omnes Christiani, qui inunguntur in Baptismo, ut sint Reges, quia ipsorum est Regnum Celorum ; in Confirmatione, ut pugiles ; in morte ut Pontifices, ut se Deo sacrificent, secundum illud, Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo, etc. Sed precipue uncti Domini dicuntur sacerdotes et clerici et religiosi, quos prohibet Dominus tangi. Tanguntur autem
- Manus iniiciendo, 2Rg. 1.c. Quare non timuisti mittere manum, ut interficeres Christum Domini et interfectus est ille. Ibi gerit David typum Christi, qui tales puniet eterna pena, nisi satisfaciant Ecclesie et persone lese.
- Illis detrahendo et maledicendo, Ex. 22.d. Diis non detrahes et Principi populi tui non maledices.
- Bona eorum male tractando, Is. 26.b. In terra sanctorum iniqua gessit et non videbit gloriam Domini.
- Iura illorum diminuendo. Unde in hoc dicit Dominus seipsum tangi. Mal. 3.b. Si affligat homo Deum, quia vos configitis me et dicitis, in quo configimus te ? In decimis et in primitiis et in penuria vos maledicti estis.
- Debitum honorem non exhibendo, Rm. 13.b. Cui honorem, {271vb} 1Tim. 5.c.
- Qui bene presunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur. Hoc etiam posset dici mulieribus
marg.| {d} Nolite tangere] etc. id est nolite fornicari cum sacerdotibus et clericis. Unde bene sequitur.
marg.| {e} Et in Prophetis] etc. id est in eis, qui debent aliis bona predicare, nolite maligno igne accendi, scilicet igne luxurie, qui malignus ignis est. Quia sicut dicitur Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Vel. In Prophetis, etc. id est malitiose agere in eos, quoniam, qui malignantur, exterminabuntur. In Prophetis etiam malignantur Iudei et heretici, qui Prophetas maligne exponunt.
Numérotation du verset Ps. 104,16 
XVI
marg.| {f} Et vocavit famem] Quarta pars, ubi incipit narrare, quomodo factum est, ut transirent de Regno ad Regnum, quia propter famem. Unde dicit. Et vocavit famem super terram, Gn. 12.c. Facta est fames super terram et descendit Abraham. Similiter Gn. 26.a. habetur de Isaac. Et 42.a. de fame propter quam Iacob et filii eius descenderunt in Egyptum. Sed quomodo vocavit famem in Egyptum ? Per malos Angelos, qui destinati sunt huic officio. Vel dicto suo fecit, ut esset fames. Et notatur facilitas Dei faciendi omnia. Vocare enim facile est, Ps. 32. Dixit et facta sunt.
marg.| {g} Et omne firmamentum] etc. id est consumpsit omne triticum et omnem materiam, unde poterat fieri panis. Et dicit, firmamentum panis, quia panis est firmissimus ciborum, ab affectu. Unde supra Ps. 103. Et panis cor hominis confirmet. Et facta hac fame, coacti sunt descendere in Egyptum et precessit eos Ioseph. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,17 
XVII
marg.| {h} Misit ante eos virum] scilicet Ioseph. Vere virum, quia a muliere tentante non demolitum, nec in adversitate fractum. Et dicit quod misit eum Dominus, licet malitiose fuerit venditus a fratribus, quia nutu Dei factum est hoc. Unde ipse dixit eis Gn. 45.b. Pro salute vestra misit me Dominus. Et de malitia illa addit.
marg.| {a} {2.272ra} Δ In servum venundatus est] a fratribus, Ioseph. Et tunc.
Numérotation du verset Ps. 104,18 
XVIII
marg.| {b} Humiliaverunt] Egyptii.
marg.| {c} In compedibus pedes eius] quia quamvis in conspectu custodis carceris gratiam invenerit, tamen multas tribulationes prius passus est. Unde addit :
marg.| {d} Ferrum] id est dura tribulatio.
marg.| {e} Pertransiit] id est penetravit.
marg.| {f} Animam eius] vel anima eius pertransiit ferrum, id est tribulationem superavit. Et illa tribulatio duravit.
Numérotation du verset Ps. 104,19 
marg.| {g} Donec veniret verbum eius] id est interpretatio somnii, que fuit verbum eius dicentis et verbum Dei inspirantis, vel docentis. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 
marg.| {i} Eloquium Domini] etc. id est Spiritus S. dans eloquia ignita
Numérotation du verset Ps. 104,20 
marg.| {k} Misit Rex] Pharao.
marg.| {l} Et solvit eum] etc. scilicet ipse Pharao misit.
marg.| {n} Et dimisit eum] liberum a carcere. Et exposito somnio.
Numérotation du verset Ps. 104,21 
XX
marg.| {o} Constituit eum Dominum] etc. Hoc habetur plane Gn. 41.e. Non tantum autem, ut haberet curam temporalium, sed et
Numérotation du verset Ps. 104,22 
XXI
marg.| {r} Ut erudiret Principes] etc. non tantum iuvenes.
marg.| {u} Prudentiam doceret] scilicet de his, que Dei erant. Non est enim credendum, ut ait Augustinus tantum Prophetam intendisse opere temporalium, ita quod non intenderet opere spiritualium.
Numérotation du verset Ps. 104,23 
XXII
marg.| {x} Et intravit] his omnibus factis.
marg.| {y} Israel in Egyptum] Ioseph ibi regnante.
marg.| {a} Et Iacob] etc. id est in Egypto, que dicitur terra Cham, filii Noe, a quo descenderunt Egyptii.
marg.| {f} Et vocavit] etc. Hec que de Ioseph dicuntur, de Christo allegorice intelligenda sunt, qui a Deo Patre missus est in Egyptum, ne periret fame ipsa terra. Unde sic transcurramus allegorice. Et vocavit famem super terram. Non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei, sicut dicitur Am. 8.d. quia quando venit Christus, non erant Prophete in terra.
marg.| {g} Et omne firmamentum] etc. quia iam non erat, qui panem verbi Dei frangeret parvulis languentibus. Et tunc
marg.| {h} Misit] Deus Pater.
marg.| {i} Ante eos] visibilem factum per carnis susceptionem.
marg.| {k} Virum] Christum, de quo Ier. 31.d. Femina circumdabit virum. Hanc famem et huius viri missionem notat Apost. Gal. 4.a. dicens. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, quasi dicat, prius erat carum tempus et fames in terra, sed cum eo venit plenitudo temporis, id est tempus plenitudinis. Unde dicitur B. Virgini, Ct. 7.b. Venter tuus sicut acervus tritici, Sap. 7.b. Venerunt nobis omnia bona pariter cum ea.
marg.| {a} Λ In servum venundatus] etc. id est Christus quem vendidit Iudas. In servum, dicit, quia per hoc servivit nobis, secundum quod dicit Is. 44.d. Servire me fecistis in iniquitatibus vestris.
marg.| {b} Humiliaverunt in compedibus] etc. Non ad litteram legitur, quod fuerit positus in compedibus, sed crux fuit ei loco compedum, in qua pedes clavis confixi fuerunt.
marg.| {d} Ferrum] lancee militis.
marg.| {e} Pertransiit animam eius] scilicet animam beate Virginis, quia iam anima Christi a corpore recesserat, secundum quod dicitur Io. 19.f. Cum venissent ad Iesum et viderent eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit. Sed animam beate Virginis pertransiit illud ferrum, secundum quod dixerat Simeon, Lc. 2.e. dicens ad beatam Virginem. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et hoc videtur dicere id, quod sequitur.
marg.| {g} Donec veniret] id est compleretur.
marg.| {h} Verbum eius] quod per Prophetam suum Simeonem locutus fuerat. Vel Verbum eius, quod predixerat per Za. 13.a. In die illa erit fons patens domui Iacob et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruate. Iste fons fuit vulnus lateris Christi. De quo ibi dicitur, quod continuo exivit sanguis et aqua, scilicet sanguis redemptionis et aqua baptismatis. Et ad sustinendum talia.
marg.| {i} Eloquium Domini] etc. id est preceptum Domini precipientis ei. Vel eloquium Domini, id est fervor predicandi et docendi populos. Ad hoc enim venit, sicut dicit Mc. 1.d. Eamus, inquit, in proximos vicos et civitates, ut ibi predicem, ad hoc enim veni. Et propter predicationem eius invidebant ei Iudei et ex invidia illa procuraverunt mortem eius. Sed qui misit eum ad mortem, suscitavit eum a morte. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {k} Misit Rex] id est Deus Pater, supple eum ad mortem.
marg.| {l} Et solvit eum] a morte. Ipse, qui est.
marg.| {m} Princeps populorum et dimisit eum] liberum ab omni miseria. Et merito humilitatis et obedientie usque ad mortem, exaltavit eum. Quia
marg.| {o} Constituit eum] ad dexteram suam.
marg.| {p} Dominum domus sue] celestis, de qua ipse dicebat Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt.
marg.| {q} Et principem omnis] etc. tam in celo, quam in terra. Hoc est, quod dicitur Phil. 2.d. Propter quod exaltavit illum et donavit illi nomen, etc. Postquam vero ita exaltatus est, misit in Apostolos Spiritum Sanctum et erudivit eos. Unde addit :
marg.| {r} Ut erudiret Principes eius] id est Apostolos, qui fuerunt Principes Ecclesie.
marg.| {s} Sicut semetipsum] id est illa, que ipsemet sciebat, Io. 15.b. Omnia, que audivi a Patre meo, nota feci vobis. Sed perfectius erudivit eos per Spiritum Sanctum, quam per seipsum, sicut dicit eis Io. 16.c. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me.
marg.| {t} Et senes eius prudentiam doceret] Hoc referri potest ad illos discipulos, qui simpliciter a {2.272rb} Spiritu Sancto eruditi fuerunt. Sic autem eruditi, dispersi sunt per totum Mundum ad predicandum. Unde addit :
marg.| {x} Et intravit] [Israel in Egyptum] id est Apostoli Deum clara fide intuentes, intraverunt diversas Mundi partes, tenebris peccatorum et errorum obscuras.
marg.| {a} Et Iacob accola fuit in terra Cham] id est ipsi Apostoli, cum Diabolo et Tyrannis luctantes et ipsos supplantantes, vomere predicationis coluerunt terram Mundi, eradicantes spinas errorum et vitiorum et plantantes et seminantes plantationes et semina virtutum. Cham enim interpretatur calidus et calidus et ipse mundus plenus est igne luxurie et cupiditatis et deceptionibus.
marg.| Moraliter.
marg.| {f} Et vocavit famem] Primo, in hoc verbo arguitur hominum duritia et inobedientia, quia Dominus vocat inanimata et obediunt ei, solus autem homo resistit, Ps. 49. Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram, etc. quod dicat homo, non vult audire ad obediendum, plaga audiet ad puniendum, Ier. 25.f. Gladium ego voco super omnes habitatores terre. Fames, ut predictum est, dicitur penuria verbi Dei, sicut dicitur Am. 8.d. Hec fames est magna pestis, sed maior est fastidium. Prima pestis invadit laicos, secunda clericos. Laici enim sustinent famem, scilicet penuriam verbi Dei. Quia ut dicitur Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. clerici vero etsi habeant panem, non tamen inde firmantur, quia non operatur secundum quod audiunt et student, Eccl. ult. c. Colluctata est cum sapientia anima mea, scilicet studendo et in faciendo illa confirmatus sum.
marg.| {g} Et omne] etc. id est verbo virtutem abstulit, Is. 3.a. Auferam a Hierusalem et a Iuda omne robur panis, etc. Ad hanc autem famem effugandam et firmamentum panis revocandum, necessarium est, ut mittat Dominus Predicatorem, qui populo predicet et omnibus exemplum bene operandi ministret, ut dicit.
marg.| {h} Misit] etc. scilicet Predicatorem potentem in opere et sermone, sicut de Christo dicitur Lc. 24.c. Erat vir ille potens in opere et sermone. Iste vir debet esse Ioseph, exemplum castitatis, provisor escarum, indultor criminum, patris venerator, Regis procurator, gentis salvator, Eccl. 49.d. Ioseph, qui natus est homo, princeps fratrum, etc. Hec competunt Predicatori cum eo, quod dicit, Misit, quia mitti debet. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur ? Ier. 23.d. Non mittebam eos et ipsi currebant.
marg.| {i} Ante eos] non retro, Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos. Io. 10.a. Bonus pastor cum proprias oves, etc.
marg.| {k} Virum] non effeminatum, hoc enim comminatur Dominus pro magna pena. Is. 3.a. Effeminati dominabuntur eis, Iob. 40.a. Accinge sicut vir lumbos tuos.
marg.| *{a} In servum venundatus] etc. Hoc satis competit prelato et Predicatori, quia debent se gerere, ut servos, non ut dominos, 1Pt. 5.a. Non dominantes in Clero. 1Cor. 9.c. Omnium me servum feci. Et bene dicit. Venundatus, quia ad litteram subditi dant eis bona temporalia, ut ipsi ministrent eis in spiritualibus. Unde qui recipit temporalia et non ministrat spiritualia, fur est et latro et in animam suam recipit, Prv. 6.a. Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, quando dicat vendidisti teipsum in servum. Si autem Predicator sit minister in effectu, debet nihilominus esse humilis in affectu, ut non ambiat honorem, nec de exhibito gaudeat. Unde bene sequitur.
marg.| {b} Humiliaverunt in compedibus] etc. Pedes, sunt affectus. Compedes, sunt cura et sollicitudo, qua tenetur homo vinctus quasi compedibus, ut non possit ambulare pro sua voluntate. Sic se humiliabat beatus Bernardus dicens. Si labores pensamus, non affectamus honores. Vel per compedes, qui stringunt pedes, ne evagentur per terram, significatur, quod separatos debet habere affectus ab omni terreno amore, Eccl. 45.b. Compedes et femoralia et humerale posuit ei. Hec tria competunt prelato et Predicatori. Per compedes intelligitur, quod debet habere affectus separatos a terra. Per femoralia intelligitur castitas. Per humerales, labor. Si vero sit humilitas in affectu, concomitetur eam compassio, quia sequitur.
marg.| {d} Ferrum pertransiit] etc. id est tribulatio dura aliorum, affligat animam suam, ita quod non quiescit.
marg.| {g} Donec veniat verbum eius] donec verbum consolationis seminaverit in cordibus eorum et donec illud semen veniat, id est fructum afferat, quod est, cum audientes in tribulatione patientiam habent et consolationem, Is. 55.d. Verbum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum ; sed faciet, quecumque volui et prosperabitur in his ad que misi illud, quia in letitia egrediemini et in pace, deducemini. Ecce fructus verbi, scilicet consolatio in letitia et profectus in pace. Sed Predicatori necessarius est fervor. Unde.
marg.| {i} Eloquium Domini inflammavit eum] Talis potest alios inflammare, qui prius fuerit inflammatus, quia qui non ardet, non incendit, Eccl. 48.a. Surrexit Elias Propheta quasi ignis, etc. Ier. 23.f. Nonne verba mea sunt quasi ignis ? Et talis, cum moritur, a Domino remuneratur. Unde addit :
marg.| {k} Misit Rex] cui militavit, scilicet Deus.
marg.| {l} Et solvit eum] a vinculis carnis, scilicet in morte, quando Angelum mittit ad eum Dominus, ut solvat animam et ad requiem perducat eternam, Phil. 1.d. Cupio dissolvi et esse cum Christo.
marg.| {m} Princeps populorum] quos iste docebat, misit.
marg.| {n} Et dimisit eum] liberum a carcere corporis, Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et quod amplius ?
marg.| {o} Constituit eum Dominum domus sue] etc. celestis, secundum illud Mt. 25.b. Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Et dicit, Dominum, quia sciendum, quod in lege veteri fuerunt homines servi, secundum illud Ps. 2. Servite Domino in timore, etc. sed in nova lege facti sunt amici, Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos, In celo autem fient Domini, ita quod ipse Dominus omnium obediet voluntati eorum et ministrabit illis.
marg.| {q} Et principem omnis possessionis sue] secundum illud Lc. 12.f. Amen dico vobis, quia super omnia, que possidet, constituit eum. Et cum aliquis ita vivit, ita moritur, ita remuneratur, aliis exemplum datur, ut eum imitentur. Unde addit :
marg.| {r} Ut erudiret Principes eius] id est alios Predicatores et prelatos suo exemplo.
marg.| {s} Sicut semetipsum] docuerat, id est ut sic faciant sicut fecit. Iuxta illud 1Cor. 12.a. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Alios enim non docet bene, qui seipsum non docet, Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces ?
marg.| {t} Et senes eius] scilicet sacerdotes et alios seniores.
marg.| {u} Prudentiam doceret] ut sibi in futurum providerent talentum Domini hic multiplicando. Et qui habent Deum pre oculis, ita faciunt. Unde sequitur
marg.| {x} Et intravit]
marg.| {y} Israel] id est vir videns Deum propter peccata hominum crucifixum.
marg.| {z} In Egyptum] id est ad peccatores tenebrosos, ut de tenebris peccatorum eos educeret.
marg.| {a} Et Iacob] id est exercens se in lucta active vite predicando et laborando
marg.| {b} Accola fuit in terra Cham] id est sicut dictum est, vomere {2.272va} predicationis, tribulos et spinas vitiorum eradicans, seminavit semina virtutum in cordibus terrenorum. Cham, interpretatur, ut dictum est, calidus, unde signat luxuriosos. Vel calidus, unde signat cupidos. Omnes etiam peccatores sunt calidi in voluntate peccandi et callidi in procurando peccato, secundum illud Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
marg.| {a} Et auxit] Quinta pars, ubi breviter tangit in primo versu, que facta sunt in Egypto et postea plene narrat. Primo ergo tangit duo beneficia Dei erga Hebreos. Primum est multiplicatio eorum, unde dicit. Et auxit, etc. quia non intraverunt nisi septuaginta anime et in parvo tempore exierunt trecenta millia, exceptis parvulis et mulieribus. Secundum beneficium fuit eorum exaltatio, in tempore Moysi. Unde dicit.
marg.| {d} Et firmavit] etc. Sed quia gloriam precedit humilitas. Prv. 15.d. Ostendit quod primo humiliati fuerunt. Et incipit narrare plene, que facta sunt in Egypto. Unde dicit.
marg.| {e} Convertit] permissive.
marg.| {f} Cor eorum] scilicet Egyptiorum.
marg.| {g} Ut odi. po. eius] Et ostendit triplicem persecutionem, scilicet cordis. Ut odirent. Oris, cum addit et dolum. Operis cum dicit, facerent, quasi dicat non solum loquebantur dolose, sed operabantur. Et aggravat peccatum persequentium, cum subdit.
marg.| {i} In servos eius] quod gravius est peccatum, quam si in alios hoc facerent. Dolus autem iste fuit in hoc, quod faciebant eos laborare in lateribus faciendis et quantum poterant opprimebant eos, ne multiplicarentur. Post hanc autem humiliationem secuta est eorum exaltatio. Unde primo ostendit, per quos facta fuit illa exaltatio, scilicet per Moysen et Aaron. Unde dicit.
marg.| {k} Misit Moysen] etc. Postea ostendit, quomodo exaltati sunt, scilicet per miracula, que fecerunt.
marg.| {l} Posuit in eis] scilicet in Moyse et Aaron.
marg.| {m} Verba signorum suorum] quoad minora miracula.
marg.| {n} Prodigiorum suorum] quoad maiora, quasi dicat posuit in eis verba, quibus predicebant signa et prodigia futura esse.
marg.| {o} In terra Cham] id est in Egypto, sicut supra habitum est. Vel sic.
marg.| {m} Verba signa] etc. id est signa et prodigia, que erant pro verbis. Quandoque enim Dominus loquitur per signa sicut per verba : postea ostendit, que fuerunt illa signa et enumerat septem plagas, que facte sunt in Egypto, licet fuerint decem. Et non eodem ordine, quo facte fuerunt. Prima, quam enumerat, fuit, tenebre palpabiles. De quibus habetur Ex. 10.f. Unde dicit.
marg.| {p} Misit tenebras] et non tantum exteriores, sed et interiores. Unde addit :
marg.| {q} Et obscuravit] scilicet cor eorum. Et competenter premittuntur hic tenebre aliis plagis, quia ex cecitate cordis sequuntur omnia mala. Et inde hoc fecit, quod promiserat Moysi. Unde dicit.
marg.| {r} Et non exacerbavit]
marg.| {2.273ra} Δ sermones suos] Ille dicitur sermones suos exacerbare, qui promittit et non solvit, sicut ille dicitur dulces facere sermones, qui promittit et solvit. Secunda plaga est conversio aquarum in sanguinem. Unde dicit.
marg.| {a} Convertit aquas] quia ex hoc secuta est mors piscium : Unde. Et occidit. Tertia est ebullitio ranarum. Unde dicit.
marg.| {d} Edidit terra] etc. Ez. 8.a. Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Et non tantum in paludibus, ubi solent esse rane, sed.
marg.| {e} In penetralibus] id est in thalamis et secretis locis.
marg.| {f} Regum ipsorum] id est Principum et Magnatum. Quarta plaga est muscarum : Unde dicit.
marg.| {g} Dixit] id est fecit, quia eius dicere, facere est. Vel Dixit, Moysi.
marg.| {h} Et venit] Genera sunt muscarum. Cynomia est musca canina. Cynos grece, canis latine, myia musca. Ciniphes sunt minime musce, que acriter mordent. Et he musce venerunt in omnibus, etc. Quinta plaga est grando et fulmina : Unde dicit.
marg.| {k} Posuit pluvias] ad litteram. Et ignem, etc. id est fulmina, in terra ipsorum. Ex. 9.e. Grando et ignis mixta pariter ferebantur. Et illo igne et grandine.
marg.| {l} Percussit vineas] hoc quantum ad grandinem.
marg.| {m} Et contrivit] hoc quantum ad ignem. Sexta plaga est locustarum : Unde sequitur :
marg.| {n} Dixit] ut supra et venit. Bruchus est fetus locuste. Et ponit numerum singularem pro plurali. Et hoc notat maiorem copiam, unde adhuc addit.
marg.| {o} Cuius] Ex. 10.d. Facto mane ventus urens levavit locustas. Et nota, quod bruchus {2.273va} Δ et ophiomachus et atelabus idem est.
marg.| {a} Et illa locusta] et ille bruchus, comedit omne fenum, etc. Ita fuit ad litteram. Septima plaga est interfectio primogenitorum : Unde sequitur :
marg.| {c} Et percussit] etc. scilicet Egyptiorum. Ex. 12.e. Non erat domus, in qua non iaceret mortuus. Et non solum primogenita hominum, sed et pecorum et fructuum. Unde addit : Primitias omnis.
marg.| {d} Et eduxit eos] Hic incipit partitio secundum Cassiodorum, secundum Augustinum vero inferius, ibi : Expandit. Nos vero magis sequamur. Augustinus Enumeratis plagis Egyptiorum enumerat bona, que fecit Deus filiis Israel in exitu de Egypto. Primum est, quod eduxit eos de manibus inimicorum. Unde dicit. Et eduxit eos, scilicet de Egypto. Secundum est, quod eduxit eos cum magnis divitiis. Unde addit :
marg.| {e} Cum argento et auro] precepit enim eis. Ex. 11.a. quod mutuarent a vicinis suis Egyptiis vasa aurea et argentea et illa secum tulerunt. Sed numquid precepit Deus fieri fraudem ? Solutio. Omnia Dei sunt ; unde de omnibus potest ordinare ad voluntatem suam. Item quia Egyptii fraudaverunt eos in multis, ideo tolerabilius est. Tertium beneficium fuit sanitas corporis, Unde dicit.
marg.| {f} Et non erat] etc. quando exierunt de Egypto. Quartum fuit, quod letati sunt Egyptii de exitu eorum et etiam compellebant eos exire. Unde dicit.
marg.| {g} Letata est] etc. scilicet quando profecti sunt inde. Et quare letati sunt ?
marg.| {h} Quia incubuit timor eorum super eos] propter plagas supra dictas.
Numérotation du verset Ps. 104,allegorice 
Numérotation du verset Ps. 104,24 
allegorice
marg.| Allegorice. {a} Et auxit] Supra habitum est, de Predicatione Apostolorum, qui coluerunt terram Cham, vomere predicationis. Et hic ostendit quod terra culta multum semen protulit. Unde dicit. Et auxit Dominus, per predicationem Apostolorum.
marg.| {b} Populum suum] Christianum Act. 2.g. Dominus augebat, qui salvi fiebant quotidie in idipsum.
marg.| {c} Vehementer] quia cum violentia. Nam Iudei quantum poterant, resistebant.
marg.| {d} Et firmavit] etc. scilicet super Iudeos, quibus dominantur Christiani.
marg.| {e} Convertit cor eorum] id est Iudeorum, ut odirent populum eius.
marg.| {h} Et dolum] etc. id est in Apostolos. Unde Act. 23.c. Devoverunt se non manducaturos, neque bibituros, donec occidissent Paulum et voluerunt, eum occidere in dolo. Sed ad reprimendos istos inimicos et ad populum suum regendum.
marg.| {k} Misit Moysen] etc. Per Moysen intelligi potest ordo Principum secularium ; per Aaron, Ecclesiasticorum prelatorum. De quibus duobus Lc. 22.d. Ecce gladii duo hic. Primus ordo servus est : Secundus electus, de quo bene subiungit. Ipsum. Quod est contra eos, qui vicarios constituunt. Supra Ps. 3. Voce mea clamavi ad Dominum, quasi dicat non voce vicarii.
marg.| {l} Posuit in eis] etc. id est posuit in discipulis verba et signa et prodigia in Mundo, secundum quod dicitur Act. 6.b. Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat signa et prodigia multa in populo. Et Act. 5.c. Per manus Apostolorum fiebant signa et prodigia. In inimicis {2.272vb} autem.
marg.| {p} Misit tenebras] cecitatis.
marg.| {q} Et obscuravit] corda eorum, secundum quod dicitur Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel.
marg.| {r} Et non exacerbavit] immo complevit.
marg.| {s} Sermones suos] quibus dixerat Iudeos excecandos. Λ Is. 6.c. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude, etc. Nec hanc solam penam habuerunt, sed in corpore puniti sunt, quia multi occisi et omnes captivati. Hoc est {a}   Convertit] id est sapientiam, vel multitudinem eorum.
marg.| {b} In sanguinem] id est In occisionem et flagellationem a Romanis factam.
marg.| {c} Et occidit] id est sapientes, in aquis sapientie sue confidebant. Cetere plage possent similiter exponi de Iudeis et penis eorum, sed propter compendium relinquimus eas studioso lectori exponendas.
Numérotation du verset Ps. 104,24* 
moraliter
marg.| Moraliter. {a} Et auxit] Populus Domini augetur et crescit in virtutibus. Et hoc facit Dominus. Unde Eph. 4.d. Veritatem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia. Et benedicit in caritate, quia caritas est quantitas anime. Et cum ita crescit et roboratur, tunc non timet impetus tentationum. Unde addit :
marg.| {d} Et firmavit eum] populum, super inimicos, scilicet super Mundum, carnem, diabolum. De hac firmitate et augmento simul. 2Pt. 3.d. Custodite vosmetipsos, ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate ; crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri Iesu Christi. Et quia hoc augmentum et ista firmitas in tribulatione proficiunt, secundum quod dicitur Ex. 1.b. Quanto opprimebantur, tanto magis multiplicabantur. Bene subdit.
Numérotation du verset Ps. 104,25 
XXIV
marg.| {e} Convertit eorum] inimicorum.
marg.| {g} Ut odirent] ex corde, populum eius.
marg.| {h} Et dolum facerent] ore et opere, in servos eius. Odit enim Mundus, sicut dicitur Io. 15.c. Nolite mirari, si odit vos mundus. Odit caro, quia concupiscit adversus spiritum. Gal. 5.c. Odit diabolus. Unde dicitur inimicus et adversarius. 1Pt. 5.b. Sobrii esto te, etc. Hi tres inimici dolum loquuntur et faciunt in servos Dei, quia suggerunt voluptatem momentaneam et consentientes sibi obligant ad penam eternam. Ps. 34. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, scilicet in suggestione et in iracundia terre loquentes dolos cogitabant. Ecce ira sive odium et dolus. Eccl. 12.d. In labiis suis indulcat inimicus et cum invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Sed ad pugnandum contra istos hostes
Numérotation du verset Ps. 104,26 
XXV
marg.| {k} Misit Moysen] etc. Mi. 6.a. Misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. Per Moysen, qui fuit assumptus de aquis, signantur activi. Per Aaron, qui interpretatur montanus, significantur contemplativi. Per Mariam, que interpretatur amarum mare, penitentes. Ex. 25.c. Sumpsit Maria Prophetissa soror Moysi et Aaron tympanum in manu, id est carnis mortificationem in opere. Et nota, quod penitentia soror est active et contemplative vite. Item nota, quod dicit Moysen servum et Aaron electum, quia vita activa serva est, nec manet in domo in eternum ; contemplativa vero electa est et durat in eternum. Lc. 10.g. Martha, Martha solicita es et turbaris erga plurima. Ecce servitus. Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea. Ecce electio et duratio. Licet autem quilibet, scilicet activus et contemplativus et penitens pugnet contra quemlibet illorum trium hostium, tamen appropriato modo. Activus contra Mundum, contemplativus contra diabolum, penitens contra carnem. Mundus enim multis occupationibus et turbationibus impugnat activos. Diabolus multis astutiis impugnat contemplativos. Caro multis illecebrosis desideriis impugnat penitentes ; qui autem tales sunt debent alios ferventer et humiliter admonere, ut similiter faciant. Unde bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 104,27 
XXVI
marg.| {l} Posuit in] etc. Signa eius, sunt dilectio et humilias. Io. 13.d. In hoc cognoscent homines, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De humilitate. Lc. 2.b. Hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. In eis ergo quos misit Dominus ad salvandum alios, ponit verba istorum signorum, que etiam propter sui magnitudinem non tantum signa, sed et prodigia dicuntur, ut videlicet peccatores.
marg.| {o} De terra Cham] id est de Mundo humiliter et caritative corripiant et ad penitentiam et ad bona opera et ad desiderium supernorum accendant.
marg.| {p} Misit tenebras] Iste tenebre et alie plage a Domino misse sunt in Egyptios. Sed hodie Domino permittente ab inimico immittuntur etiam in Ecclesiam, quia ibi est prima plaga, ignorantia. Secunda, carnalis amor. Tertia, rane id est litigatores et advocati. Quarta musce, id est maledici. Quinta, grando, id est oppressores. Sexta, locuste, id est adulatores. Septima, mors primogenitorum, id est apostasia. Dicit ergo.
Numérotation du verset Ps. 104,28 
XXVII
marg.| {p} Misit tenebras et obscuravit] Quomodo misit ? Ex. decimo f. Extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles, scilicet tam dense, ut palpari possent. Quando Moyses, id est prelatus per arrogantiam et cupiditatem extendit manus in altum, facit tenebras in Ecclesia. Unde talibus dicitur Lc. undecimo g. Ve vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientie, id est scientiam boni abstulistis, que clavis est Regni Celorum, sine qua nullus intrabit, quia ignorans ignorabitur, ut dicitur. 1Cor. decimo quarto g. Et talis prelatus non audet arguere delinquentes. Unde addit :
marg.| {r} Non exacerbavit * sermones suos] id est non arguit acerbe. Tit. 1.d. Increpa eos dure. Secunda plaga est carnalis amor. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,29 
XXVIII
marg.| {a} Convertit aquas eorum] scilicet divitias et sapientiam prelatorum et Ecclesiasticarum personarum.
marg.| {b} In sanguinem] id est consanguineorum amorem. Apc. 6.d. Luna tota facta est quasi sanguis, id est Ecclesia.
marg.| {c} Et occidit] Pisces Ecclesie sunt simplices et pauperes qui deberent nutriri in anima aquis doctrine et sapientie prelatorum et in corpore aquis divitiarum. Sed quia totum studium ipsorum prelatorum est ad promovendos parentes et divitie eorum ad ditandos consanguineos convertentur, ideo pauperes et simplices moriuntur fame anime et fame corporis. Et ipsi prelati, qui eis subtrahunt, rei sunt mortis eorum. Eis enim dicit : Pasce fame morientem, si non occidisti. Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra. Ibi Glossa Nostri Principes cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus, nec nutum faciunt : In quorum domibus rapina pauperum est, dum opes Ecclesie sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur et que ad sustentationem pauperum dantur, sibi reservant, vel propinquis distribuunt et aliorum inopiam suas, vel suorum divitias faciunt. Ecce secundum Ier. quod vir Ecclesiasticus nec retinere aliquid de patrimonio Crucifixi potest, preter necessaria, nec parentibus dare, quod si facit, rapina pauperum est in domo sua. Unde super illud Mt. 28.c. Dederunt pecuniam militibus, etc. dicit Glossa Qui rebus Ecclesie abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et Phariseorum redimentium mendacium et emendacium sanguinem Salvatoris. Io. ult. e. ter dicitur Petro : Pasce, scilicet verbo et exemplo, temporali subsidio. Tertia plaga in Ecclesia sunt rane, id est Advocati, qui in flumine divitiarum nascuntur et garriunt : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,30 
XXIX
marg.| {d} Edidit terra] Apc. 16.c. Vidi de ore draconis et de ore {2.273rb} bestie et de ore, pseudoprophete exire tres Spiritus immundos in mundum ranarum. Diabolus est draco sibilans tentando, bestia devorando et pseudopropheta decipiendo. Et ad hec facienda exeunt de ore eius, Advocati, qui sunt Spiritus draconis sibilando per adulationes : Spiritus bestie devorando per comessationes : spiritus pseudoprophete, decipiendo per cavillationes. Et hi habitant et morantur.
marg.| {e} In penetralibus] id est in cavernis prelatorum, quia prelati plures habent secum Advocatos, quam Predicatores. Unde apparet, quod plus amant temporalia, quam spiritualia. Quarta plaga est muscarum, id est detractorum et acriter mordentium. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,31 
XXX
marg.| {g} Dixit et venit] Musca canina, que ut dicit Basilius, sanam carnem pertransit et ulceri insidet, est detractor. Ciniphes sunt illi, qui licet non detrahant retro, tamen in aperto nimis acriter mordent. De quibus dicit Gregorius Nazianzenus. Ex hoc docti et Catholici videri volumus, si illos reprehendamus, illos optimos iudicamus, qui subtiliter et figuraliter momorderint. Mi. 7.c. Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Et nota, quod ait. Dixit, scilicet. prelatus et venit, etc. quia ad nutum prelatorum et Magnatum veniunt detractores et taliter obloquentes. Unde Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Et e contra. Prv. 25.d. Ventus Aquilo dissipat pluviam et facies tristis linguam detrahentem. Nec tantum in domibus eorum, sed in omnibus finibus eorum. Musca igitur dicitur detractor : Et ideo diabolus dicitur Beelzebub, id est Deus muscarum, id est detractorum. Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles et ideo amici diaboli. Quinta plaga est grandinis, id est comminationum et oppressionum. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,32 
XXXI
marg.| {k} Posuit pluvias] etc. prelati Ecclesie debent esse nubes coruscantes miraculis, tonantes minis, pluentes doctrinis. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes Volant ? Dt. 32.a. Concrescat in pluviam doctrina mea. Sed pluvia doctrine sive predicationis modo, quantum ad multos vertitur in grandinem comminationis et in ignem terroris. Unde non faciunt subditi fructum, sed flagellati grandine et combusti terrore steriles efficiuntur. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 104,33 
XXXII
marg.| {l} Et percussit] etc. Vinea, que vinum generat, compunctio, sive contritio. Ficus dulcedo anime, sive devotio. Lignum finium, est oliva, id est misericordie, que est lignum finium, id est mortis, quia in morte concomitatur et servat hominem. Ambrosius Sola misericordia comes est defunctorum. Ecclesiast. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso.
marg.| Hec sunt tria unguenta beati Bernardi1 scilicet unguentum contritionis, devotionis et pietatis, que unguentarius, id est prelatus, deberet conficere in animabus subditorum cum pluvia doctrine sue et speciebus diversis exemplorum bonorum. Ecclesiast. 38.a. Unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones sanitatis. Sed dicit quod hec omnia destructa sunt ab igne et grandine, que pluvie successerunt, quia comminationes et oppressiones prelatorum ita scindunt et urunt corda subditorum, quod nec contritionem de propriis peccatis, nec devotionem de Dei beneficiis, nec pietatem de proximorum miseriis habent. Unde conqueritur Dominus per Ez. 34.a. Quod perierat non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia et disperse sunt oves mee. Sexta plagas est locustarum, id est adulatorum : Unde dicit.
1 beati Bernardi] coniec., b. Bernard. Ed1703
Numérotation du verset Ps. 104,34 
XXXIII
marg.| {n} Dixit et venit] Per locustam et bruchum intelligitur adulator, ut postea dicemus. Et multi tales similiter nutu prelatorum sunt in Ecclesia et in domibus prelatorum. Is. 40.e. Qui sedet super gyrum terre et habitatores eius sunt quasi locuste, quasi dicat, ipse prelatus et tota, familia adulatores sunt. Eccl. 20.b. Qui edunt panem illius, false lingue sunt. Histrionibus enim et adulatoribus dant illa, que deberent dare pauperibus. Unde bene dicitur Eccl. 12.b. Impinguabitur locusta et dissipabitur capparis Locusta adulator, capparis homo pauper. Sunt autem multe proprietates locuste, quare per locustam intelligitur adulator, que possunt notari hoc versu : « Multa, volans, saltans, inimica satis, retro maior ». Multa est et adulatores multi.
marg.| {o} Unde hic dicitur Locusta et bruchus cuius non erat numerus] Nahum. 3.c. Congregare, ut bruchus ; multiplicare, ut locusta. Prv. 19.a. Multi colunt personam potentis. Act. 12.d. Populus autem acclamabat Dei voces et non hominum. Item adulator est volans, sicut locusta, quia in tribulatione recedit. Nahum. ultim. d. Ortus est sol et avolaverunt locuste, scilicet. Ex. 10.d. Mane facto * ventus urens levavit locustas. Et saltans, quia sursum nititur in dignitatem. Ier. 49.d. Apprehendere niteris altitudinem celi. Item adulatio est inimica satis, id est seminatis, scilicet novelle plantationi virtutum. Ex. 10.d. Devorata est omnis herba terre. Ibidem : Operuerunt locuste universam superficiem terre, vastantes omnia. Hoc est, quod hic subiungit.
Numérotation du verset Ps. 104,35 
XXXIV
marg.| {a} Et comedit] id est omnem herbam, in terra eorum. Nec solum herbam, sed,
marg.| {b} Et comedit] id est ipsa opera, secundum quod dicit. Is. 3.c. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. Item est retro maior et adulator in temporalibus. Ideo dicitur, ut suprab “Deus meus pone illos ut rotam”, que cadit a parte anteriori et surgit retro. Contra quod dicit Apost. Phil. 3.c. Ad anteriora extendens meipsum. Nm. 3.d. Bruchus expansus est et avolavit et custodes tui quasi locuste et parvuli tui quasi locuste locustarum. Septima plaga est apostasia, scilicet mors primogenitorum, id est primorum operum. Unde dicit.
b Ps. 82, 14.
Numérotation du verset Ps. 104,36 
XXXV
marg.| {c} Et percussit] etc. Primogenita et primitie laboris, sunt prima bona opera, que percutiuntur et occiduntur, cum relictis illis, retrorsum convertitur homo ad peccata. Apc. 2.a. Habeo adversum te pauca, eo quod caritatem tuam primam reliquisti, memor esto itaque, unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Sic assignate sunt septem plage Egypti ipsi Ecclesie. Sed secundum ordinem littere congruentius assignande sunt ipsi Egypto, id est peccatoribus, quia ad hoc, quod per Moysen et Aaron educantur de Egypto, id est de peccato, qui ibi captivi tenentur, septem plage precedunt in corde peccatoris ad vocem predicantis verbum Dei. Primum est, quod mittit Dominus tenebras, quia verbum Dei ostendit peccatores fatuos et veram scientiam non habentes, sicut dicitur Ex. 34.d. Quod non poterant filii Israel intendere in faciem Moysi propter claritatem vultus eius. Et hoc rogat Ps. 17. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas, id est da mihi scientiam defectuum meorum. Secundum est abominatio humane et secularis scientie, hoc est conversio aquarum in sanguinem. Aque enim sunt scientie seculares, de quibus Ps. 31. In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Unde Is. 15.c. Aque Nemrim deserte erunt. Nemrim interpretatur Pardus. Pardus est varii coloris : Sic iste scientie maculate sunt, que quando convertuntur in sanguinem, id est in abominationem, pisces moriuntur, id est curiositates. Et hoc fit, quando, ut dicitur Apc. 8.c. stella, que dicitur absinthium, cadit in aquas, hoc est abominatio, quam Deus immittit. Tertio, sequitur plaga ranarum, {2.273vb} id est quidam tumultus, qui fit in corde peccatoris, de quo Ps. 37. Nimis rugiebam a gemitu cordis mei. Quarta plaga, muscarum pungentium, hoc est remorsus conscientie. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminum Egypti. Semper enim in extremo peccati remanet vermis conscientie, cui sibilat Dominus, ut pungat et mordeat cor peccatoris, ut ad penitentiam redeat. Post remorsum conscientie sequitur compunctio, hoc est plaga grandinis, que cor peccatoris flagellat et urit. Post hanc sequuntur opera penitentie, scilicet abstinentie, vigilie, discipline. He sunt locuste, que flante Austro caritatis veniunt. His vescebatur Ioan. in deserto, sicut dicitur Mt. 3.a. et Mar. 1.a. He habent crura posteriora longiora, quia opera penitentie debent esse in progressu, Post hoc sequitur mors primogenitorum, id est destructio primorum motuum, vel septem capitalium vitiorum. Et tunc exit homo de Egypto : Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 104,37 
XXXVI
marg.| {d} Et eduxit] etc. Educit enim Dominus hominem de peccato per contritionem. Ier. 11.a. Ego Dominus eduxi vos de fornace ferrea. Secundo dat argentum, id est eloquentiam confessionis. Quarto, sanitatem, ut fortis sit homo ad faciendum penitentiam et ad resistendum tentationibus. Rm. 4.d. Non est infirmatus in fide. 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus tamquam Leo, etc. Hbr. 11.f. Sancti per fidem vicerunt Regna, id est Regnum Mundi, Regnum carnis, Regnum Diaboli. Et tales onerosi sunt hominibus mundanis, secundum quod dicitur Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius. Unde gaudent, quando tales moriuntur, vel etiam intrant religionem : Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 104,38 
XXXVII
marg.| {g} Letata est] etc. de qua Ex. 3.f. et 5.a. Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro.
marg.| {h} Quia incubuit] etc. Mali enim timent et odio habent bonos. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit. Iob. 29.b. Videbant me iuvenes et abscondebantur.
marg.| {i} Expandit nubem] etc. Sexta pars secundum Augustinum ubi supponit beneficia, que Deus contulit Hebreis iter agentibus per eremum. Superius in duobus versibus immediate precedentibus premisit beneficia, que eis contulit in ipso exitu de Egypto. Unde quia ibi post plagas Egyptiorum incipit agere de beneficiis Hebreorum, ibi incipit partitio secundum Cassiodorum. Hic ergo ponit ea, que facta sunt eis in itinere. Primum est protectio nubis in die. Secundum, illuminatio ignis in nocte, de quibus dicit. Expandit nubem in protectionem, id est ut protegeret eos a Sole in die.
marg.| {l} Et ignem, ut luceret eis per noctem] De hac nube et de hoc igne habetur Ex. 13.d. et Nm. 9.c. Tertium beneficium est largitio carnium. Unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 104,39 
XXXVIII
marg.| {i} Expandit] ergo, nubem, id est corpus Christi in cruce.
marg.| {k} In protectionem] ut nos protegeret a fervore Solis, id est ab ira Patris.
marg.| {l} Et ignem] divinitatis.
marg.| {m} Ut luceret eis per noctem] id est in tenebris huius Mundi. Iob. 1.a. Lux in tenebris lucet Λ . Io. 8.b. Ego sum lux Mundi. Sed Apostoli adhuc carnales, de sua Passione primo desolati, sed postea de eius resurrectione et allocutione et ascensione confortati.
Numérotation du verset Ps. 104,allegorice 
marg.| Allegorice. {i} Expandit nubem] etc. Potest hoc esse thema de Virgine beata, que dicitur nubes. Eccles. 24.a. Thronus meus in columna nubis. Hec nubes media est inter terram et Solem, id est inter peccatores et Deum ; et eius ardorem, id est iram mitigat. Item hec nubes plena est imbre gratiarum. Lc. 1.c. Ave gratia plena. Et hec data est, non tantum in protectionem, ut dictum est, a fervore ire Dei, sed in ignem, quia beata Virgo lux est. Si enim Sancti sunt lux, multo fortius beata Virgo. Mt. 5.b. Vos estis lux Mundi. Est ergo ignis contra Diabolum et tenebras peccatorum. Unde bene competit ei illud. Za. 2.b. Ego ero eis murus ignis in circuitu. Non enim tantum lucet nobis per exempla virtutum, sed et arcet insultus tentationis. Unde dicitur Ct. 6.d. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. De Christo autem exponi potest, quem Deus Pater expandit, ut nubem et ut ignem. Nubes est eius corpus, sive humanitas. Is. 19.a. Dominus ascendet super nubem levem. Ignis divinitas. Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est.
Numérotation du verset Ps. 104,40 
XXXIX
marg.| {2.274ra} Δ {a} Petierunt] scilicet maiores pro murmure minorum.
marg.| {b} Et venit coturnix] scilicet multitudo avium. Coturnices sunt aves regales : De hoc habetur Ex. 16.c. Quartum, est largitio manne : Unde dicit.
marg.| {c} Et pane celi] id est manna. De hoc Ex. 16.c. Et vocat manna panem celi, quia de celo, id est de aere venit : Vel quia ministerio Angelorum datum fuit. Quintum, est largitio aquarum : Unde dicit.
marg.| {d} Dirupit petram] Hoc bis factum est, scilicet Ex. 17.b. et Nm. 10.b. Dicitur autem dirupisse petram, quia petra ad preceptum eius dedit aquas, ac si illas in se contineret.
marg.| {e} Et fluxerunt aque] id est fluvios fecerunt ex se. Et.
marg.| {g} Flumina] id est larga fluenta.
marg.| {f} Abierunt in sicco] id est in deserto prius arido et sicco. Et hec omnia fecit non merito erum, sed potius merito Abrahe, cui promisit, quod reduceret eos : Unde subdit.
marg.| {h} Quoniam quasi dicat, hoc fecit quoniam memor fuit] id est promissionis sue.
marg.| {i} Quod] verbum, habuit ad Abraham puerum, id est servum suum. Et quomodo eduxit illos ? In letitia : Unde dicit.
marg.| {k} Et eduxit] de Egypto, populum suum, Israel in exultatione, etc. Exultatio, est gaudium exterius, letitia gaudium interius. Unde differunt sicut timor et tremor. Timor est passio cordis, tremor est effectus timoris, scilicet in corpore. Sextum beneficium est largitio terre. Unde dicit.
marg.| {o} Et dedit illis] etc. Nec solum terram, sed et mobilia eorum : Quia.
marg.| {q} Et labores] etc. id est ea, que laborando acquisierant. Et hec beneficia dedit eis, non ut ibi sisterent : sed ut eos provocaret ad amorem et cultum suum, Unde assignat causam {2.274va} Δ dicens :
marg.| {a} Ut custodiant] scilicet moralia precepta.
marg.| {b} Et legem eius] scilicet ceremonialia.
marg.| {c} Requirant] vel exquirant, ut scilicet ex eis spiritualem intelligentiam eliciant. Iudei querunt, qui non nisi ad litteram volunt intelligere : Christiani exquirunt : quia ex littera aliud querunt, scilicet mysticum sensum : Hoc enim est exquirere.
Numérotation du verset Ps. 104,40 
XXXIX moraliter
marg.| {a} Petierunt] perseverantes unamiter in oratione, ut dicitur Act. 1.b.
marg.| {b} Et venit coturnix] id est gratia Spiritus sancti. Flante Austro venit coturnix, que est avis Regia et flante Spiritu sancto venit gratia, que est donum Regis summi. Et hoc dono roboravit corda Apostolorum, secundum quod dicitur in Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Roboravit etiam et roborat quotidie ipsam suam Ecclesiam, non tantum dono Spiritus sancti, sed et pabulo proprii Corporis sui : Unde sequitur :
marg.| {c} Et pane celi] id est corpore Christi filii sui, qui dicit Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Nec hoc tantum Sacramento, sed et aliis roboravit Ecclesiam : Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 104,41 
XL
marg.| {d} Dirupit petram] Christum 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus : Latus eius aperuit.
marg.| {e} Et fluxerunt aque] Baptismi. Io. 19.f. Continuo exivit sanguis et aqua.
marg.| {f} Abierunt in sicco flumina] quia Iudeis Baptismum respuentibus Apostoli conversi sunt ad Gentes siccas et incultas et ministraverunt eis hec Sacramenta. Unde Is. 35.a. Letabitur invia et deserta. Et post. c. Scisse sunt in deserto aque et torrentes in solitudine et que erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum. Hec invia et hoc desertum et hec arida est Gentilitas, que suscepit aquas Baptismi et fontes gratiarum. Hoc autem fecit Deus Pater in Christo et per Christum, quem promiserat hic Patribus : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 104,42 
XLI
marg.| {h} Quoniam memor fuit] etc. Gn. 22.c. Per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quia benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, Gal. 3.c. Abrahe dicte sunt promissiones et semini eius, non dicit et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno et semini tuo, qui est Christus.
Numérotation du verset Ps. 104,43 
XLII
marg.| {k} Et] sic, eduxit populum suum, Christianum de Egypto, id est de tenebris ignorantie et errorum.
marg.| {l} In exultatione] quia de hoc gavise sunt gentes.
marg.| {m} Et electos suos] per predestinationem.
marg.| {n} In letitia] scilicet eduxit de errore Gentilitatis ad veritatem fidei. Unde de hac letitia et de electione. Act. 13.g. Paulus et Barnabas constanter dixerunt : Ecce convertimur ad Gentes : Sic enim precepit nobis Dominus, Audientes autem gentes gavise sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt, quotquot erant preordinati ad vitam. Ecce quod electos eduxit in letitia. Quod autem non tantum de Iudeis, sed et de gentibus magis fuerint isti electi, aperit dicens.
prol.| {2.274rb}
marg.| {o} Et dedit illis] scilicet Apostolis et credentibus de Iudeis et Predicatoribus fidei Christiane.
marg.| {p} Regiones gentium] secundum quod dicit Apost. Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.
marg.| {q} Et labores] secundum illud Io. 4.e. Alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis. Hoc verum fuit, quando ad pedes Apostolorum omnia ponebant credentes, sicut dicitur Act. 4.g. Illis autem, qui convertebantur ad fidem, non imponebant Λ onus grave legis Mosaice : De quo Act. 15.b. dixit Petrus quibusdam : Cur tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus ? Sed imponebant eis iugum suave Christi : Unde dicit.
marg.| {a} Ut custodiant] scilicet fidem et caritatem, per que iustificat homines, ut ibi. Act. 15.b. dicit Petrus : Fide purificans corda eorum, Rm. 3.c. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Et eodem d. Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Legem autem, ut ibi dicit Paulus, non destruebant, sed statuebant, videlicet figuras abiiciendo et figurata tenendo : Unde addit :
marg.| {b} Et legem] scilicet corticem littere abiicientes et nucleum spiritualis intelligentie investigantes, quia littera occidit, spiritus autem vivificat, ut dicit Apostolus.
Numérotation du verset Ps. 104,* 
moraliter
marg.| Moraliter. {i} Expandit nubem] etc. In die prosperitatis necessarium est habere nubem alicuius tribulationis, ne elevetur homo et in nocte adversitatis necesse, est habere ignem lucentem, id est mentis illuminationem ne cadat in foveam desperationis. Propter hoc Dominus. Expandit nubem, etc. ne per diem prosperitatis a fervore elationis ledantur. Unde promittit Ps. 120. Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, per diem Sol non uret te.
marg.| {l} Et ignem] scilicet illuminationem gratie.
marg.| {m} Ut luceret eis] adversitatis. In cuius rei signum forsitan Petro * in carcere posito in nocte Angelus Domini assistit et lucem refulsit in habitaculo carceris. Hec autem illuminatio declarat eis, quo indigeant et tunc illud petunt a Domino. Unde sequitur :
marg.| {a} Petierunt] in ipsa tribulatione Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi.
marg.| {b} Et venit coturnix] id est consolatio divina adducta ab Austro flante, id est a Spiritu S. Unde dicitur Spiritus Paracletus, id est consolatorius. Unde petit anima sponsa Christi. Ct. 4.d. Veni, Auster, perfla hortum meum, scilicet cor, in quo debet esse plantatio virtutum. Et hec consolatio datur, cum manna sacre Scripture, seu verbi Dei, de quo subdit.
marg.| {c} Et pane] id est verbo Dei. Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Hoc pane multi defacili saturantur, quia fastidiunt, sicut dicitur Nm. 21.b. Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Sed stomachus esuriens numquam nauseat, sed semper esurit. Stomachum autem purgat et facit esurire, ipse panis vite Christus Iesus, qui cum sumitur et saporatur, magis semper appetitur. Unde Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Ut autem peccatores ad huiusmodi panem sumendum se habilitent, Dominus duritiam cordium eorum emollit : Unde dicit.
marg.| {d} Dirupit petram] id est durum cor peccatoris : De quo Za. 7.c. Cor suum posuerunt, ut adamantem, ne audirent legem et verba, que misit Dominus. Adamas non rumpitur malleo, sed sanguine hircino ; sic corda multorum non possunt rumpi malleo verbi Dei. De quo Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis et sicut malleus conterens petras ? Sed quando rumpuntur sanguine hirci, vindicta peccatoris, secundum illud Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et dirupta hac petra.
marg.| {e} Fluxerunt aque] lacrimarum et gratiarum. Lc. 22.g. Respexit Dominus Petrum et conversus Petrus flevit amare. Io. 7.f. Flumina de ventre eius fluent aque vive.
marg.| {f} Abierunt] id est in anima, que erat sine rore gratiarum. Ps. 142. Anima mea sicut terra sine aqua et hoc tibi, scilicet ut irriges eam. Et hoc facit Deus Pater.
marg.| {h} Quoniam memor] id est filii sui, qui pro peccatoribus mori voluit. Unde memor huiusmodi peccatoribus dat gratiam penitendi. Vel de ipso filio potest legi. Quoniam, ipse Christus, verbi sancti, scilicet sui, ipsius, qui est verbum Patris et in idem redit. Idem est ergo, ac si dicat, ideo convertit peccatores, quia memor est, quanti pretii empti sunt. Bernardus Tanti emit, ut amittere non velit.
marg.| {i} Quod habuit] promisit, ad Abraham. Lc. 1.e. Recordatus misericordie sue, sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in secula.
marg.| {k} Et] memor huius misericordie promisse, eduxit populum suum. Unde ? De Egypto, id est de tenebris peccatorum. Ex. 6.a. Recordatus sum pacti mei. Et eodem : Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Egyptiorum et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso. Hic dicuntur tria, scilicet ergastulum, servitus, venditio, que competunt peccatori et precipue avaro, cuius cor est in ergastulo, id est in carcere. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Ergo cor avari est in arca, ergo in carcere. Item ipse servus, quia avaritia est idolorum servitus. Eph. 5.b. Item venditus est, Eccl. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam, hic enim animam suam venalem habet. Eduxit ergo, populum suum et hoc, in exultatione, etc. In conversione enim peccatoris est gaudium Dei et Angelorum, sicut dicitur Lc. 15.b. Gaudium est in celo super uno peccatore penitentiam agente, etc. Est et gaudium Ecclesie et ipsi converso, quia evasit manus diaboli. Ps. 39. Educit me de lacu miserie et de luto fecis et statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. In cuius rei signum cecinerunt Moyses et filii Israel educti de Egypto carmen Domino et dixerunt : Cantemus Domino. Eccl. 5.a.
Numérotation du verset Ps. 104,44 
XLIII
marg.| {o} Et dedit illis] In anima sunt, quedam regiones gentium, id est motuum, scilicet septem vitiorum, que per gentes septem intelliguntur, que habitant in concupiscibili et irascibili. He sunt regiones, quas Dominus dat conversis ad se, quia tradit eis dominum eorum, ut iam non dominentur ibi predicte gentes. Gn. 4.a. Sub te erit appetitus eius, scilicet peccati et tu dominaberis illius.
marg.| {q} Et labores populorum] Populi sunt multitudo * Vanarum cogitationum, Ps. 2. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania ? Labores horum populorum, sunt opera, que ex eis sequuntur. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Et etiam hos possident conversi ad Deum, quia iam non operantur illa et que fecerunt, nunc eis cooperantur ad bonum, Rm. 8.f. Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Glossa etiam peccata. Et hoc.
Numérotation du verset Ps. 104,45 
XLIV
marg.| {a} Ut custodiant] id est ne redeuntes ad peccata amittant iustificationem, quam per penitentiam acquisierunt, Iob. 27.a. Iustificationem meam, quam cepi tenere, non deseram. Et dicit pluraliter, iustificationes, quia quatuor sunt in iustificatione impii, que sunt custodienda. Primum, est gratia. Secundum, motus fidei. Tertium, contritio. Quartum, venia peccatorum. Sed quia nolle proficere deficere est, bene addit.
marg.| {b} Et legem] vel exquirant, quod dicat non sufficiat eis iustificari a peccatis, sed semper querant et requirant, quid precepit Dominus, quid ei placet, Ps. 118. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper. Hec lex est caritas, de qua Iac. 1.d. Si quis perspexerit in lege perfecte libertatis et permanserit in ea, hic beatus in facto suo erit. Isti duo versus possunt intelligi de clericis et prelatis et religiosis, de quibus dicit quod, dedit illis, etc. quia multas possessiones et multos redditus habent de labore pauperum, ut ipsos non oporteat nunc intendere in necessariis acquirendis, sed soli Deo vacent et fructui animarum. Hoc est. Ut custodiant in se et in subditis. Et legem, meditando et meditationibus operibus respondendo. Sed quid fecerunt ipsi ? Hbr. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus eius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam polluistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus et tenentes legem, nescierunt me et Pastores prevaricati, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :