Hugo de Sancto Caro

Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 108) D14 D30 Rusch Ps-G
1 ps. D. Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G (R F Q G ), + Vox Christi de Iudeis et de Iuda traditione D30
Numérotation du verset Ps. 108,2 I

Deus
laudem meam ne tacueris ¦
quia os peccatoris
et os dolosi
super me apertum est.
Numérotation du verset Ps. 108,3 II

Locuti sunt
adversum2 me lingua dolosa
2 adversum] adversus R F M* Q ΦGRV D14
et3 sermonibus
3 et] om. R
odii
circumdederunt4 me ¦ et expugnaverunt5 me gratis. 6
4 circumdederunt plerique codd. et edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] circuierunt R I Ps-G Ps-δ , circumierunt F |
5 expugnaverunt] pugnaverunt ΨB* |
6 <divisio.> dolosa+... me ¦ ... me. Bari1 |
Numérotation du verset Ps. 108,4 III

Pro eo
ut me diligerent
detrahebant mihi ¦
ego autem orabam.
Numérotation du verset Ps. 108,5 IV

Et posuerunt adversum7
7 adversum Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch ] adversus D14 Ps-G
me mala pro bonis ¦
et odium pro dilectione mea.
Numérotation du verset Ps. 108,6 V

Constitue
super eum peccatorem ¦
et diabolus stet a dextris eius.
Numérotation du verset Ps. 108,7 VI

Cum iudicatur
exeat condemnatus ¦ et oratio eius fiat in peccatum.
Numérotation du verset Ps. 108,8 VII

Fiant dies eius
pauci ¦ et episcopatum eius accipiat alter.
Numérotation du verset Ps. 108,9 VIII

Fiant filii eius orphani ¦ et uxor eius vidua.
Numérotation du verset Ps. 108,10 IX

Nutantes transferantur filii eius
et mendicent ¦ eiciantur8 de habitationibus suis.
8 eiciantur] et praem. D30²
Numérotation du verset Ps. 108,11 X

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius ¦
et9 diripiant alieni labores eius.
9 et] ※ et D14
Numérotation du verset Ps. 108,12 XI

Non sit illi adiutor ¦
nec sit qui misereatur pupillis eius.
Numérotation du verset Ps. 108,13 XII

Fiant nati eius in interitum ¦ in generatione una deleatur nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 108,14 XIII

In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini ¦ et peccatum matris eius non deleatur.
Numérotation du verset Ps. 108,15 XIV

Fiant contra Dominum semper
et dispereat de terra memoria eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 108,16 

pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam.
Numérotation du verset Ps. 108,17 XV

Et persecutus est hominem
inopem et mendicum ¦ et compunctum corde mortificare.
Numérotation du verset Ps. 108,18 XVI

Et dilexit maledictionem et veniet ei ¦
et noluit benedictionem
et elongabitur
ab eo.
Numérotation du verset Ps. 108,XVII 

Et induit
maledictionem sicut vestimentum
et intravit sicut aqua in interiora eius ¦
et sicut oleum in ossibus eius.
Numérotation du verset Ps. 108,19 XVIII

Fiat ei
sicut vestimentum quo operitur ¦
et sicut zona qua semper precingitur.
Numérotation du verset Ps. 108,20 XIX

Hoc opus
eorum
qui detrahunt mihi apud Dominum ¦
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Numérotation du verset Ps. 108,21 XX

Et
tu Domine Domine10
10 Domine² D14² (interl. compl. manu saeculi XIII) etc. ] om. D14 *
fac mecum
propter nomen tuum ¦
quia suavis est11 misericordia tua.
11 est Ps-G (I Q* ΦRGVP² U ΨB V D) D14 D30 Ω Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,XXI 

Libera me
Numérotation du verset Ps. 108,22 

quia egenus et pauper sum ego12 :
12 s. e. Ps-G (Q* ΦG*) Ed1530 Rusch cum Ps-R ] inv. D30 Ps-G, sum D14
et cor meum conturbatum13 est intra14 me.
13 conturbatum M ΦG ΨB D14 D30 V D ΩS Ed1455 Rusch edd. Clementina ] turbatum Cor2 (anti.) Ps-G |
14 intra] in R ΨB* cum Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 108,23 XXII

Sicut umbra cum declinat ablatus sum ¦
et15 excussus sum sicut locuste16.
15 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) cum Ps-R ] om. D14 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-G Cor2 (sine interpositione ET coniunctionis hebr. et grecus et anti.) |
16 locuste] locusta D14 D30 Ps-G (G ΨB) cum Ps-R Ps-H, lucuste Ps-G ( plerique codd. et edd. ) |
Numérotation du verset Ps. 108,24 XXIII

Genua mea infirmata sunt a ieiunio ¦
et caro mea immutata est propter oleum.
Numérotation du verset Ps. 108,25 XXIV

Et ego factus sum opprobrium illis ¦
viderunt me et moverunt17
17 et moverunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] moverunt Ps-G
capita sua.
Numérotation du verset Ps. 108,26 XXV

Adiuva me
Domine Deus meus ¦ salvum me fac18 secundum misericordiam tuam.
18 me fac Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inv. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,27 XXVI

Et scient19
19 scient Ps-GB*) Rusch ] sciant Ps-G D14 D30
quia manus tua hec ¦ et tu20 Domine fecisti eam.
20 et tu Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] tu Ps-G (R F I Q ΦRGV G K)
Numérotation du verset Ps. 108,28 XXVII

Maledicent illi
et tu
benedices qui insurgunt in me
confundantur ¦ 21
21 confundantur Rusch Ps-G ] confundentur D30² Ps-G (I Q*G V ΩS) Ps-γ Ps-δ
servus autem tuus letabitur.
Numérotation du verset Ps. 108,29 XXVIII

Induantur qui detrahunt mihi pudore ¦
et operiantur sicut diploide22
22 diploide Ps-G ( nonnulli codd. V D ) Ω M Rusch Clementina ] deploide Ps-G , disploide ΩS
confusione sua.
Numérotation du verset Ps. 108,30 XXIX

Confitebor
Domino nimis
in ore meo ¦
et in medio multorum laudabo eum.
Numérotation du verset Ps. 108,31 XXX

Qui23 astitit24 a dextris pauperis ¦
23 Qui Ps-G ( M ² Q ΦP* K ΨB V D²) Ω Rusch cum Ps-αγ] Quia Ps-G |
24 astitit Ps-G (nonnulli codd. ΨB V D) Ω M Rusch edd assitit ΩS, adstetit Ps-G |
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,1 
marg.| Deus, laudem meam] etc. Titulus. In finem Ps. David. Titulus satis supra expositus est. In precedenti Psalmo egit de Resurrectione et Ascensione Domini. Hic agit de causa meritoria istorum, scilicet de Passione et patientia eius. In quo etiam continetur increpatio Iude et Iudeorum et agitur de pena Iude et per hoc de pena malorum. Subdit etiam de Resurrectione Domini et per hoc de beatitudine bonorum. Intentio est monere nos, ut Iude malitiam declinemus et Christi humilitatem et patientiam imitemur.
marg.| Modus. Tres sunt partitiones : In prima incipit ab oratione et postea increpat Iudeos, qui reddunt mala pro bonis. In secunda est execratio Iude, de quo tamen solo non omnia, que ibi dicuntur, accipi possunt, sed sicut Petrus personam Ecclesie portat, ita et Iudas inimicorum, quibus congruunt, non {2.285va} solum ea que apertius legimus in hoc Psalmo de ipsis, sed etiam ea, que expressius de ipso Iuda dicuntur, ibi : [Constitue super eum] Tertio petit, ut ipse consequatur gloriam Resurrectionis et inimici diploidem confusionis, ibi :   [Et Domine] etc. Propheta ergo loquens in persona Christi in Passione constituti dicit.
marg.| {a} O Deus] Pater !
marg.| {b} Laudem meam] etc. id est ne taceri facias, quin me resuscites. Et opus est, ut non taceas laudem, quia mali Iudei non tacent vituperium. Hoc est, quod dicit.
marg.| {d} Quia os peccatoris] id est aperti et manifesti detractoris dicentis. In Beelzebub Principe Demoniorum eiicit Demonia : Mt. 12.b.
marg.| {e} Et os dolosi] id est occulti detractoris et adulatoris dicentis : Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces, Mt. 22.b. Os inquam istorum.
marg.| {f} Super me apertum est] me deridendo supra Dilataverunt super me os suum, dixerunt, euge, euge, etc. De his duobus perverso ordine replicat dicens.
marg.| {g} Locuti sunt] etc. Ecce quod secundo dixerat   [dolosi]
marg.| {k} Et sermonibus] etc. Ecce quod primo dixerat   [quia os peccatoris] etc. Et hoc ut diximus, fecerunt dicentes. In Beelzebub Principe Demoniorum eiicit Demonia : Et quando clamabant, crucifige, crucifige, Io. 19.a. Hi sunt sermones odii.
marg.| {m} Circumdederunt] per hoc notat multitudinem populi hoc clamantis, Ps. 21. Circumdederunt me vituli multi. Et alibi Ps. 117. Circumdederunt me sicut apes. Vel hoc, quod dicit   [Os peccatoris] etc. dicitur de Iuda, qui fuit peccator in se et dolosus in Domino, quia proditor. Hic aperuit os super Dominum, cum dixit. Quid vultis mihi dare et eum vobis tradam ? Mt. 26.b. Quod autem sequitur,   [Locuti sunt] etc. de Iudeis dicitur, sicut expositum est. Et possent dicere Iudei : Malefactor noster erat, unde merito talia ei fecimus, Contra quod dicit.
marg.| {n} Et expugnaverunt me] id est impugnaverunt,
marg.| {o} Gratis] id est sine causa Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo, propter quod horum me vultis lapidare ? Vel.
marg.| {n} Expugnaverunt] id est vicerunt secundum suam opinionem, quia cum eum crucifixum viderunt, crediderunt eum non resurrecturum. Unde et ipsi abeuntes munierunt sepulchrum, signantes lapidem cum custodibus ; Mt. 27.g. Et hoc fecerunt.
marg.| {o} Gratis] id est sine causa et loco gratiarum, quas referre deberent de bonis, que fecerat eis Christus, ut predictum est. In quo notatur magna ingratitudo Iudeorum. Unde in sequentibus triplicem ingratitudinem eorum ostendit. Prima fuit ingratitudo oris, quia cum eis gratias referre deberent, detrahebant ei : Unde dicit,
marg.| {p} Pro eo, ut me] etc. id est loco eius, quod me diligere deberent. Vel   [pro eo] pro quo me diligere deberent, quia, scilicet eorum infirmos curabam.
marg.| {q} Detrahebant mihi] Io. 9.e. Nos scimus, quia hic homo peccator est. Et iterum Io. 9.c. Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Et tu, Domine quid faciebas ? Numquid eis similiter detrahebas ? Respondet Dominus.
marg.| {r} Ego autem orabam] scilicet pro peccatis eorum, Lc. 23.e. Pater, dimitte illis hanc noxam, quia nesciunt, quid faciunt, Secunda, fuit ingratitudo operis. De qua addit.
marg.| {s} Et posuerunt] etc. facientes me crucifigi : Et me etiam prius lapidantes, secundum quod prius dictum est, quod dicitur Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo, propter quod horum me vultis lapidare ? Tertia, fuit ingratitudo cordis. Unde dicit.
marg.| {t} Et odium] etc. Io. 15.d. Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Sumitur de Ps. 34. Qui oderunt me gratis et annuunt oculis. Moraliter
marg.| {a} Deus laudem meam] etc. Hoc dicit iustus, sive penitens, quem homines peccatores in se et dolosi in proximos vituperant et detrahunt ei de facili, quod notat cum dicit.
marg.| {f} Apertum est] quasi dicat numquam sciunt veritatem loqui, sed quodcumque malum venit eis ad os, secundum quod vulgariter dicitur. Unde Iob. 19.b. Aperuerunt super me ora sua. Et tales, quia ita vituperantur in linguis malis, laudat Dominus. Unde exemplum habemus, Nm. 12.a. ubi dicitur, quod Dominus dixit. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Et Dn. 13.e. cum sacerdotes mali vituperarent Susannam, Dominus eam laudavit, quia suscitavit spiritum Danielis ad laudandum eam et liberandam. Unde dicit David 2Rg. 16.c. Dimitte eum, ut maledicat {2.285vb} mihi, si forte reddat mihi Dominus benedictionem pro maledictione hac hodierna. E converso, qui a malis hominibus laudantur, a Deo non commendantur, supra Ps. 52. Confusi sunt, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. Et alibi Ps. 9. Quoniam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator. Lc. 16.d. Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum.
marg.| {g} Locuti sunt adversum] etc. Ier. 9.a. Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Ps. 119. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Et notantur in hoc versu breviter octo vitia, que fuerunt in Iudeis et sunt in detractoribus.
marg.| {g} Locuti sunt] Ecce loquacitas contra silentium.
marg.| {h} Adversum me] Ecce temeritas contra reverentiam, que Domino et bonis viris debetur.
marg.| {i} Lingua dolosa] Ecce fraus contra iustitiam.
marg.| {k} Et sermonibus] Ecce procacitas contra modestiam.
marg.| {l} Odii] Ecce inimicitia contra caritatem.
marg.| {m} Circumdederunt me] ecce iniqua circumventio contra veritatem.
marg.| {n} Expugnaverunt me] Ecce bellum contra pacem.
marg.| {o} Gratis] ecce ingratitudo contra gratiam. Col. 3.c. Pax Christi exultet in cordibus vestris et grati estote.
marg.| {p} Pro eo, ut me diligerent] etc. id est quia me diligebant, ut dicebant, mala de me dicebant. Sic enim dicunt detractores. Novit Deus, ego diligo illum hominem et propter bonum suum, dico. Vellem, quod corrigeretur de hoc vitio, vel de illo, quia talis, vel talis est. Et tanto fortius detrahunt, quanto facilius eis creditur contra eum cuius amici esse creduntur. Quia de talibus recte potest dici illud Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus. Ex hoc enim facilius cedit et intrat lingua detractoris, quia amicum se simulat. Sed tamen dicitur Mi. 7.a. Nolite credere amico. Tales, faciunt sicut Iudas, qui osculo filium hominis tradidit. Et ad hoc osculatus est, non quod eum diligeret, sed quod eum facilius traderet. Iustus, tamen non reddit malum pro malo, sed bonum pro malo. Unde addit :
marg.| {r} Ego autem orabam] scilicet pro detractoribus meis : Aliter non esset discipulus Christi dicentis. Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Hoc executus fuerat Ieremias, qui dicit Ier. 18.d. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam anime mee ? Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et ut averterem indignationem tuam ab eis ; nec tamen sic orando pro detractoribus, possunt boni viri eorum detractiones compescere, sed eo ipso, quod orant pro eis, vocant eos hypocritas : Unde subdit.
marg.| {s} Et posuerunt] etc. id est superposuerunt, quod mala intentione hoc facerem, quod bonum est, scilicet orare pro inimicis, vel alia bona,
marg.| {t} Et odium] etc. id est dixerunt, quod licet orarem pro persequentibus, tamen odiebam eos. Sic dicunt multoties mali contra iustos. Et hoc totum est ad bonum iustorum. Unde Mt. 5.a. Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in celis. Vel sic.   [Odium pro dilectione mea] id est oderunt me, quia eos caritative corripiebam. Am. 5.a. Odio habuerunt me in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt. Vel de ipso Christo potest legi, qui dicit de peccatoribus.
marg.| {s} Et posuerunt] etc. Dominus enim multa bona fecit hominibus, creando, recreando et facit quotidie sustentando, ad penitentiam exspectando et multis aliis modis, pro quibus ipsi deberent retribuere ei bona, que possunt facere, que tamen nihil sunt in respectu bonorum acceptorum. Unde dicit Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi ? Sed tamen multi ponunt adversus eum mala pro bonis, qui, scilicet peccare non desistunt. Hbr. 6.b. Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes Za. 11.c. Si bonum est in oculis vestris mercedem meam afferte, scilicet animas vestras, pro quibus mortuus sum, quia Christus passus est pro nobis et addit. Si non, quiescite, quasi dicat nolite amplius me crucifigere et adversum me ponere mala pro bonis. Et notabiliter dicit   [posuerunt] quasi videlicet in commenda, vel in thesauro, quia iterum reddetur ei totum in pena, quod modo ponunt in culpa. Rm. 2.a. Thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, scilicet reddet id, quod deposuerat, quod Dominus custodit ei. Dt. 32.e. Nonne hec condita sunt apud me et signata in thesauris meis ? Eccl. 28.a. Peccata illius servans servabit.
marg.| {t} Et odium pro dilectione mea] Christus enim nos dilexit, ut nos eum diligeremus et proximum 1Io. 4.b. Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est, etc. Sed multi reddunt odium Deo et proximo. Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Prv. 29.b. Viri sanguinum oderunt simplicem.
prol.| {2.286ra}
marg.| {a} Constitue] Secunda pars, ubi est execratio Iude et prophetia de malis, que mali pro impietate recipient. Primo ergo allegorice, seu ad litteram de Iuda et Iudeis exponamus, quorum pene hic enumerantur ; primo spirituales, postea temporales. Prima pena spiritualis eorum est servitus Diaboli. Unde dicit Christus, non optando, sed predicendo, vel Propheta dicit hoc prophetando : Constitue, o Deus Pater.
marg.| {b} Super eum] scilicet super Iudam et super populum Iudaicum.
marg.| {c} Peccatorem] id est Diabolum, qui antonomastice dicitur peccator, secundum illud 1Io. 3.b. Diabolus ab initio peccat, quasi dicat, facies, id est permittes, ut Diabolus sit Dominus eorum. Unde de Iuda dicitur Io. 31.c. Introivit in eum Satanas. Secunda pena est perversitas voluntatis, unde dicit.
marg.| {e} Et Diabolus] etc. id est in potioribus bonis eius, quasi dicat que sunt Diaboli habeat pro dextera, sicut Iudas, quod Christum tradere potuit et Iudei, quod ipsum crucifigere potuerunt, habuerunt pro dextera, Iob. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Tertia pena est damnatio : Unde dicit.
marg.| {f} Cum iudicatur] particulari iudicio, scilicet in morte, vel in generali.
marg.| {g} Exeat condemnatus] Iudas seipsum iudicavit, dicens : Mt. 27.a. Peccavi, tradens sanguinem iustum et exiit condemnatus. Primo a seipso, sicut ibi sequitur, quod proiectis argenteis in Templo abiens laqueo se suspendit. Secundo, condemnatus a Deo, quia desperavit. Quarta pena est frustratio orationis : Unde dicit.
marg.| {i} Et oratio] etc. id est cum peccato, id est cum defectu, ut non habeat effectum. Et specialiter intelligitur de illa oratione Iude, qua orabat et desiderabat apud se, ut inveniret occasionem tradendi Dominum et hoc fuit in peccatum, quia sic orando peccavit. Iudeorum etiam oratio, qua quotidie Christianis imprecantur, est eis in peccatum Enumeratis penis spiritualibus, subiungit de temporalibus. Et primam ponit vite brevitatem, dicens.
marg.| {l} Fiant dies] etc. Sic fuit ad litteram de Iuda, quia cito post proditionem suspendit se et suspensus crepuit medius. Et de Iudeis pauci fuerunt dies eorum sacrificii, quia sacrificium est ab eis ablatum. Os. 3.b. Diebus multis sedebunt filii Israel sine Rege et sine Principe et sine sacrificio, etc. Secunda pena est depositio honoris et dignitatis. Unde subdit.
marg.| {m} Et Episcopatum] etc. quod de Iuda verum fuit, quia Matthias accepit Episcopatum, id est Apostolatum eius, sicut habetur Act. 1.d. ubi Petrus inducit istum versum. De Iudeis similiter verum est, quia transiit ab eis sacerdotium et Gentiles habent sacerdotium et Episcopatum. Tertia pena est mors temporalis ; de qua subdit.
marg.| {2.286va} Δ {a} Fiant filii eius orphani] quasi dicat moriatur. Et quia etiam per mortem matris possent fieri orphani, determinat, quod de morte patris et non de morte matris intelligitur, cum subdit.
marg.| {b} Et uxor eius vidua] quod fit per mortem viri, quod planum est de Iuda et etiam de Iudeis, quia multi eorum interfecti sunt a Tito et Vespasiano. Ex. 22.d. Percutiam vos gladio et erunt uxores vestre vidue et filii vestri pupilli. Quarta pena, est punitio filiorum, que in plures dividitur penas. Prima est instabilitas, unde dicit.
marg.| {c} Nutantes transferantur filii eius] de loco ad locum. Secunda pena, est mendicitas, Unde addit :
marg.| {d} Et mendicent] Hec sustinuerunt filii Iude et filii Iudeorum in captivitate sua, quando capti sunt a Tito et Vespasiano ; sed hic duo possunt queri. Primo, quid faciat ad penam patrum iam mortuorum penam filiorum viventium ? Secundo, quare pro peccato patrum puniuntur filii ? Videtur enim iniustitia, cum scriptum sit, Ez. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris. Ad primum dicendum est, quod patres mortui in hoc affliguntur, quod timent filiis suis, quia cum eos non videant secum in pena, nec cum bonis in gloria, sicut dives Lazarum et Abraham, Lc. 16.f. Timent, ne tandem veniant cum eis in tormenta et hoc timere est eis pena. Ad secundum dicendum, quod filius non portat iniquitatem patris, ut puniatur eternaliter pro patre, se quandoque punitur temporaliter pro eo, licet ipse non peccaverit cum patre ; si vero imitetur patrem in peccato, tunc et temporaliter et eternaliter punitur. Unde bene debuerunt puniri filii Iude et uxor eius, qui ea comedebant, que ipse Domino furabatur et filii Iudeorum, quia patres fecerunt Christum occidi et filii eius Resurrectionem volebant sepelire. Unde bene eis accidere debuit, quod ipsi imprecati sunt sibi, Mt. 27.c. Sanguis eius super nos et super filios nostros. Tertia pena filiorum fuit amissio possessionum, unde dicit.
marg.| {e} Et eiiciantur] etc. id est de possessionibus immobilibus. Quarta fuit amissio mobilium, quod fit duobus modis, scilicet per fraudem et per violentiam. De primo dicit.
marg.| {f} Scrutetur fenerator] etc. quod forte ad litteram fuit verum de substantia, quam Iudas dimiserat filiis suis. De secundo addit.
marg.| {g} Et diripiant alieni labores eius] Hoc fecerunt Romani et successoribus Iude et aliis Iudeis. Vel mystice fenerator spiritualis est Diabolus, qui peccatum dat ad usuram. Vel ipse etiam Dominus dicitur fenerator, qui committit talentum suum ad usuram. Mt. 25.b. et Lc. 19.c. De utroque istorum potest dici : Scrutetur fenerator omnem substantiam eius et Iude Iudei, quia Deus in iudicio districte requiret, quod ei commisit et Diabolus puniet pro omni peccato. Quarta pena, est defectus consolationis, que fit duobus modis, scilicet adiuvando et compatiendo. Primum removet, dicens.
marg.| {h} Non sit illi adiutor] Secundum, cum subdit : Nec sit, qui misereatur pupillis eius. Quinta, est defectus et annihilatio ipsius posteritatis, unde subdit.
marg.| {2.287ra} Δ {a} Fiant nati] etc. Et exponit se, cum addit.
marg.| {b} In generatione ] etc. scilicet ut non habeat posteros nisi unam generationem, quasi dicat si habeat filios, non habeat nepotes. Determinatis penis, ostendit quod Iudas et Iudei male puniti non tantum fuerunt pro propriis peccatis, sed etiam pro peccatis parentum : Unde dicit.
marg.| {d} In memoriam redeat] scilicet ut puniatur in eo.
marg.| {e} Iniquitas ] etc. scilicet Iude, vel populi Iudeorum.
marg.| {f} In conspectu Domini] ut vindicet eam in eum, de Iuda autem proprie dicit, redeat. Cum enim Iudas erat verus discipulus Domini et caritatem habebat, quasi recesserat iniquitas patrum eius de conspectu Domini, quantum ad ipsum, quia si perseverasset, non fuisset punitus pro ea. Sed cum ipse discessit a Domino et ad patrum iniquitatem reversus est, ipsa iniquitas patrum, quam ipse imitatus est, rediit in conspectu Domini in memoriam, ut in ipsum vindicaretur. Similiter vindicatur in alios, qui patrum peccata imitantur. In talibus enim locum habet, quod dicit Dominus. Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis, in tertiam et quartam generationem. Quod de quibus intelligi debeat, addit. Eorum, qui oderunt me. Quia in eos, qui ad eum convertuntur et ipsum diligunt, non visitat peccata patrum. Nam de talibus dicitur : Ez. 18.e. ut dictum est. Filius non portabit iniquitatem patris.
marg.| {g} Et peccatum ] etc. ad litteram, vel Synagoge.
marg.| {h} Non deleatur] in eo, sed vigeat, ut puniatur. Sic habuimus penas Iude et Iudeorum, tam spirituales, quam temporales, quas in presenti sustinuerunt. Deinde assignat Propheta, vel ipse Christus aliquas penas quas in futuro sustinebunt. Prima est, eterna damnatio. Unde dicit.
marg.| {i} Fiant] scilicet peccata eorum.
marg.| {k} Contra Dominum] id est coram ipso, ab oppositis, ut vindicet.
marg.| {l} Semper] id est in eternum. Ipsi etiam fient contra Dominum semper, per malam voluntatem Deo contrariam, quam habebunt damnati. Eccl. 40.a. Erit iracundia perseverans et contentio. Secunda est amissio glorie. Unde addit :
marg.| {m} Et dispereat] etc. scilicet de terra viventium, Dt. 25.d. Memento, que fecerit tibi Amalech in via, quando egrediebaris ex Egypto. Vox potest esse Dei Patris ad Filium. Amalech, lingens sanguinem interpretatur et significat Iudam et Iudeos, qui sanguinem Christi et mortem eius avide quesierunt et Christus memor erit, qui isti ei fecerunt in via, id est in vita sua, quando egrediebatur ex Egypto, id est de Mundo, Io. 16.f. Exivi a Patre et veni in Mundum, iterum relinquo Mundum et vado ad Patrem. Hoc dixit discipulis in Cena, audiente Iuda, qui postmodum insidiatus est ei in via cum Iudeis et ipse tradidit eum et ipsi interfecerunt eum per manus Gentilium. Et sequitur ibi, Dt. 25.d. Delebis nomen eius sub celo, cave ne obliviscaris. Et ostendit, quare ita punitus fuit Iudas et Iudei. Prima causa fuit obduratio contra Dei misericordiam, quam notat, cum dicit.
marg.| {n} Pro eo] etc. Ipse Iudas, vel populus Iudeorum.
marg.| {o} Facere misericordiam] quia Iudas illa, que deberet dare pauperibus, sicut dicebat ei Dominus, furabatur et dabat uxori sue et filiis. In ipsum etiam Christum, tam quam Iudei non sunt recordati facere misericordiam, qui tot eis misericordias fecerat, curando infirmos eorum et docendo et pascendo eos. Secunda causa est crudelitas, de qua addit.
marg.| {p} Et] repete, pro eo   [persecutus est] tam Iudas, quam populus,
marg.| {h} Hominem inopem] videlicet Christum, qui ita fuit inops, ut non haberet, ubi caput reclinaret.
marg.| {r} Et mendicum] qui a Samaritana aquam petit.
marg.| {s} Et compunctum corde] id est qui compatiebatur corde peccatis hominum. Hunc inquam persecuti sunt.
marg.| {t} Mortificare] id est ut mortificarent. Hec omnia ad crudelitatem pertinent. Specialius autem possumus in hoc versu notare sex mala et reprobanda in Iuda et Iudeis et e contrario sex bona et approbanda in Christo,   [persecutus est] Ecce persecutio in Iudeis,   [hominem] ecce inhumanitas,   [inopem] ecce crudelitas,   [Et mendicum] ecce contumelia,   [et compunctum] ecce inclementia,   [mortificare] ecce homicidium. Iterum   [persecutus est] ecce patientia in Christo   [hominem] ecce mansuetudo,   [inopem] ecce paupertas,   [Mendicum] ecce verecundia   [Compunctum] ecce cordis afflictio,   [Mortificare] ecce passio. Post {2.287rb} hec addit et alias causas, quarum prima est ardens amor peccati. Unde dicit.
marg.| {2.287va} Δ {a} Et dilexit maledictionem] id est peccatum, ex quo sequitur maledictio. De maledictione Iude. Mt. 29.b. Ve homini illi, per quem filius hominis tradetur. De maledictione Iudeorum. Mt. 27.c. Sanguis eius super nos, etc.
marg.| {b} Et ve ei] Mt. 23.d. Veniat super vos omnis sanguis iustus, etc. Secunda causa est contemptus boni spiritualis. Unde subiungit.
marg.| {c} Et noluit benedictionem] Iudas noluit illam benedictionem, de qua Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu. Quia ut haberet pecuniam, primo fuit latro et deinde proditor, Mt. 26.b. Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam ? Iudei etiam noluerunt illam benedictionem. De qua Io. 20.g. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Et Lc. 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis.
marg.| {d} Et] quia noluit, elongabitur ab eo, quia benedictio fidei gentibus data est et ab eis, qui nolebant eam ablata, Act. 13.g. Quoniam indignos vos iudicastis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum Dei et dabitur genti facienti fructum eius. Unde per Iacob signatur populus Gentilis, qui supplantavit Esau, id est populum Iudaicum, in benedictione. Tertia causa est generalitas peccati, quia Iudas et Iudei peccaverunt in corpore et in sensualitate et in ratione, unde subdit.   [Et induit ] etc. in quo quia induit vestimento ad corpus pertinet, peccatum corporis intelligitur.
marg.| {f} Et intravit] eadem maledictio, scilicet peccatum.
marg.| {g} Sicut aqua] diffundens se.
marg.| {h} In interiora eius] id est in animam quantum ad sensualitatem.
marg.| {i} Et sicut oleum] quod penetrativum est et delectabile.
marg.| {k} In ossibus eius] id est in ratione, que per ossa intelligitur. Quia sicut in ossibus est fortitudo corporis, ita in ratione est fortitudo anime. Quarta causa est gloriatio de peccato, que notatur, cum dicit :
marg.| {l} Fiat ei] scilicet Iude, vel populo Iudeorum illa maledictio.
marg.| {m} Sicut ] etc. Idem videtur dicere quod supra. Induit maledictionem sicut vestimentum. Sed differt. Nam supra dixit, induit, ut tunicam. Hic vero dicitur, sicut vestimentum, quo operitur, scilicet ut pallio, quod quia super ceteras vestes apparet, intelligitur operiri maledictione, ut pallio, qui de iniquitate in conspectu hominum gloriatur. Quinta causa est promptitudo ad peccandum. Unde addit :
marg.| {n} Et sicut] etc. Zona enim nos precingimus, ut prompti simus. Ille ergo habet maledictionem peccati sicut zonam, qui peccatum suum iam traxit in consuetudinem, per que fit habilis et promptus ad peccandum. Et hoc non soli Iude convenit, sed multis aliis, unde subdit.
marg.| {o} Hoc] scilicet induere maledictionem sicut vestimentum et cetera, que predicta sunt, est :
marg.| {p} Opus eorum] omnium, qui detrahunt mihi, etc. Vel sic possumus continuare. Supra enumeravit multas penas Iude et Iudeorum ; hic vero ostendit quod omnia illa acciderunt eis, propter infidelitatem. Unde addit :
marg.| {o} Hoc] scilicet totum quod precessit, est.
marg.| {p} Opus eorum qui] etc. quasi dicat, qui mihi detrahunt per infidelitatem, non credentes que vera sunt de {2.288ra} Δ me quantum ad divinitatem et quantum ad humanitatem, faciunt supra dicta. Illi vero, qui non credunt ipsum esse equalem Patri et quod Verbum erat apud Deum, detrahunt eius divinitati et detrahunt apud Dominum. Et non tantum istorum, sed.
marg.| {a} Et eorum, qui loquuntur mala] adversus animam meam, detrahentes humanitati, sicut Apollinaris, qui dixit, Christum esse ἀψυχηυ, id est sine mente, sine anima.
marg.| Sicut et Apelles dicebat, ipsum non assumpsisse corpus verum, sed phantasticum. Item adversus animam Christi mala loquebantur, qui dicebant eum invitum tradidisse animam et non habere potestatem resurgendi, contra illud Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.
marg.| Moraliter. Hic describuntur calamitates et miserie peccatoris.
marg.| {a} Constitue super eum peccatorem] scilicet malum prelatum, quod magna, vel maxima miseria est. Pena enim magna est habere prelatum cupidum, vel avarum ; sed maior est habere stultum prelatum, maxima autem est habere perniciosum. De primo 2Par. 12.b. Non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesach ; verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum. De secundo, Za. 11.d. Sume tibi vasa pastoris stulti, quia ecce suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non queret et contritum non sanabit et id, quod stat, non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet : ecce descriptio stulti prelati. De pernicioso, Iob. 34.d. Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Nehem. 9.g. Fruges eius multiplicantur Regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus. E contra benedictio Dei est habere bonum prelatum, 2Par. 9.b. quia enim diligit Deus Israel et vult servare eum in eternum, idcirco posuit te super eum Regem, ut facias iudicia, atque iustitiam. Sequitur, ut postquam malum prelatum habeat, qui videlicet non custodit oves ab invasione lupi, ut morsibus lupi infernalis exponatur. Unde addit :
marg.| {d} Et Diabolus stet] ut ei adversetur.
marg.| {e} A dextris eius] ut non permittat eum aliquod dextrum opus facere, Za. 3.a. Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. Et nota, quod Diabolus quibusdam est a sinistris, {2.286rb} quibusdam a dextris, quibusdam ante faciem, quibusdam post tergum, quibusdam supra, quibusdam infra. A sinistris est illis, quos persequitur in temporalibus, sicut Iob. 1. et 2. A dexteris, illis, quos persequitur in spiritualibus. Ante faciem eis, qui versutias eius cavent. Ez. 28.a. Ante faciem Regum dedi te. A tergo est illis, qui non prevident. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Supra autem est eis, quos conculcat. Iob. 20.d. Vadent et venient super eum horribiles. Ps. 55. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, id est Diabolus. De quo Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit. Infra et sub pedibus est eis, qui eum conculcant. Rm. ult. c. Conteret Dominus Satanam sub pedibus vestris. Ps. 17. Supplantasti insurgentes in me subtus me. Et ibidem Cadent subtus pedes meos. Maxime autem in die iudicii stabit Diabolus a dextris peccatoris, ut accuset eum, ne ad dexteram Dei collocet. Unde sequitur :
marg.| {f} Cum iudicatur] scilicet in die iudicii.
marg.| {g} Exeat] a facie Domini.
marg.| {h} Condemnatus] illa sententia, Mt. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum. Item, exeat de conventu iustorum, secundum quod dicitur Lv. 24. Educ blasphemum extra castra et lapidet eum universus populus. Tunc autem ita eiecti clamabunt et non ex audientur, sicut dicitur Prv. 1.d. Unde sequitur :
marg.| {i} Et oratio eius] qua tunc dicet cum fatuis virginibus : Domine, Domine, aperi nobis.
marg.| {k} Fiat in peccatum] id est non tantum inutilis, sed etiam abominabilis ut peccatum, Prv. 28.b. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. Notandum autem, quod etiam in presenti fit oratio in peccatum, propter quinque causas, videlicet propter
- irrationabilitatem petendi. Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis.
- Humanam impatientiam Iona 4.c. Petivit anime sue, ut moreretur, 3Rg. 16.a. Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam.
- Infidelitatem. Is. 45.d. Rogant Deum non salvantem.
- Indignitatem celebrantis, 2Cor. 11. Probet seipsum homo, etc. GregoriusCum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati iudicis animus ad deteriora provocatur.
- Negligentiam. Ier. 48.b. Maledictus, qui fecerit opus Domini negligenter.
marg.| {l} Fiant dies eius pauci] Hoc accidit frequenter de peccatore, secundum quod supra dictum est : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, Eccl. 8.c. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, Prv. 10.d. Dies impiorum breviabuntur.
prol.| Et nota, quod dicit pauci, non parvi, quia dies bonorum parvi sunt et non pauci, sed multi : Sicut dicit Iacob, Gn. 47.b. Dies peregrinationis mee centum triginta annorum sunt parvi et mali, Za. 4.c. Qui despexit dies parvos ? Parvi igitur sunt dies bonorum, sed tamen multi sunt, secundum illud Gn. 25.a. Mortuus est Abraham plenus dierum ; etiam boni habent dies multos, secundum illud Sap. 4.c. Consummatus in brevi explevit tempora multa.
marg.| {m} Et Episcopatum eius accipiat alter] id est dignitatem et coronam, quam forte prius per aliqua bona opera meruerat. Apc. 3.c. Tene, quod habes, scilicet bona opera, non perde per sequens peccatum. Quare ? Ne alius accipiat coronam tuam.
marg.| Ad litteram hic maledicit malis Episcopis et prelatis. Fiant, inquit, dies eius pauci et Episcopatum eius accipiat alter, qui scilicet id faciat, quod ad officium Episcopi pertinet. Et hoc ad litteram fit aliquotiens et bonum esset, quod frequentius fieret. Eccl. 10.a. Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis, scilicet qui opera pietatis faciant curando et sanando subditos.
marg.| Malus enim prelatus est ficus plantata in vinea Domini, de qua Lc. 13.b. Ecce tres anni sunt, ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio : Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat ? Fructus trium annorum est ille, de quo dixit Dominus Petro, Io. ult. c. Pasce agnos meos, pasce agnos meos, pasce oves meas, scilicet triplex pastus.
marg.| Pastus verbi, pastus exempli, pastus temporalis subsidii : Si in prelato non inveniatur iste triplex fructus, frustra terram occupat et succidendus est. Propter hoc dicit Dominus, Is. 22.d. Vade et ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam prepositum Templi et dices ei : Quid tu hic ; aut quasi quis hic ? etc. Et subdit : Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus.
marg.| * {a} Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua] Filii prelatorum sunt subditi et uxor Ecclesia. Et melius est istis filiis, ut sint orphani et uxori ut sit vidua, quam prelatum malum habeant. Item filii cuiuslibet hominis sunt eius opera, uxor est anima, Dominus tamen principaliter est pater istorum filiorum et sponsus huius uxoris, quia filii non possunt generari, nec sponsa concipere potest, nisi ipso principaliter operante. Filii ergo sunt orphani, quando non sunt Dei opera. Uxor est vidua, quando a sponso Deo separatur per peccatum. Iob. 24.d. Pavit sterilem et que non parit et vidue non bene fecit. Vel de filiis, id est de imitatoribus malorum possunt intelligi predicta. Iudas discipulus Christi et Episcopus fuit et ideo malos Episcopos significat, quorum filii sunt subditi, vel imitatores, vel etiam nepotuli ; de quibus Iob. 21.a. Sublimati sunt impii, confortatique divitiis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, id est nepotum in conspectu eorum. Uxor eorum est Ecclesia, de qua et in qua deberent generare filios spirituales. Sed multi non habentes membrum generativum, accipiunt hanc uxorem contra legem. Dt. 23.a. Non intrabit Eunuchus attritis, vel amputatis testiculis et abscisso veretro Ecclesiam Dei. Unde melius esset Ecclesie, quod esset vidua, quam quod {2.286vb} tales maritos haberet : Ideo dicit Propheta : Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. De quibus etiam subdit.
marg.| {c} Nutantes transferantur] etc. Ipsi enim sunt nutantes, id est fluctuantes et instabiles in proposito. Tob. 7.c. ut cum nutaret, nullumque daret petenti responsum, dixit ei Angelus, noli timere. Sunt etiam nutantes, ut ebrii et dormitantes et furiosi, sicut de David dicitur 1Rg. 21.d. Collabebatur inter manus eorum. Transeruntur a Mundo, cum moriuntur et feruntur in Infernum, ut Lc. 16.f. dicitur de divite, quod mortuus est et sepultus in Inferno.
marg.| {d} Et mendicent] ibi, sicut ille dives quesivit guttam aque, nec tamen habere potuit. Hec est amara mendicitas. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate, scilicet in ardore gehenne et non dabitur ei. Et possent dicere mali divites, nos bene sumus hic in divitiis et deliciis nostris, non movebimus nos, propter hoc subiungit, quod violenter expellentur : Unde dicit.
marg.| {e} Et eiiciantur de habitationibus suis] scilicet de divitiis et deliciis et palatiis, que habitare se diu putabant, Exemplum Lc. 12.c. dicebat dives : Anima mea, multa habes bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.
marg.| Dicit autem Deus : Stulte hac nocte repetent animam tuam a te. Ps. 68. Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio.
marg.| {f} Scrutetur fenerator omnem substantiam eius] Hoc ad litteram aliquando accidit, quia mortuo divite Iudei calumniantur et vexant heredes eius et imponunt ei, quod ab eis receperat ad usuram. Vel fenerator, id est Principes, qui est fenoris occupator et in veritate usurarius est, quia permittit usurarios dare ad usuram et particeps est eorum. Iste scrutatur omnem substantiam divitis mortui, quia in multis locis hec est consuetudo, quod cum moritur dives homo, statim tota substantia eius accipitur in manu eius et dicitur, quod usurarius erat. Unde ad Regem pertinet substantia eius. Et accidit, quod sequitur.
marg.| {g} Et diripiant alieni labores eius] scilicet bedelli et milites. Lc. 12.c. Que autem parasti, cuius erunt ? Eccl. 10.b. Cum moritur homo, hereditabit serpentes, id est Demones de anima sua et bestias, id est Principes de pecunia sua et vermes ad litteram de carne sua. Vel de Diabolo legi potest. Qui est fenerator dans peccatum ad usuram, momentaneam delectationem et exigens penam eternam. Qui scrutatur etiam omnem substantiam, scilicet ipsa bona opera, si forte inveniat ibi aliquod latens peccatum.
marg.| Unde significatus est per Laban, qui querens idola sua, scrutatus est totam supellectilem Iacob. Gn. 31.e. Scrutare, quicquid tuorum apud me inveneris, aufer. Et premisit ante : Apud quemcumque inveneris Deos tuos, necetur coram fratribus nostris.
marg.| Sic apud quemcumque inventa fuerint idola peccati, necabitur gladio ultionis divine coram omnibus, qui erunt congregati ad iudicium : Et tunc diripient alieni labores eius, scilicet Demones. Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena et gemas in novissimis. Posset autem aliquis cogitare, quod in morte, vel in iudicio haberet amicos, qui eum iuvarent : Unde contra hoc bene sequitur.
marg.| {h} Non sit illi adiutor] Hoc verum est, quia post mortem non habet homo adiutorem, nisi bona opera, si forte fecerit ea, nec similiter in die Iudicii. Unde Barlaam narrat exemplum bonum de tribus amicis, quorum primus dixit amico suo in necessitate posito, quia Dominus suus volebat, quod redderet rationem villicationis sue, quod non iuvaret eum nisi de uno linteo. Secundus dixit, quod tantum iret cum eo usque ad mediam viam. Tertius de quo minus confidebat dixit, quod iret cum eo ante Dominum suum et staret pro eo et faceret pacem ei. Et idem exponit dicens, quod primus amicus est Mundus, qui non dat nisi linteum in morte, quando hominem Deo oportet reddere rationem villicationis sue. Secundus amicus est parentela eius, que ipsum deducit usque ad sepulchrum tantum. Tertius est opus misericordie et bona, que facit homo, que si habet, tutum eum faciunt coram Deo. Hoc est, quod de peccatore, qui istum tertium amicum non habet, dicit :   [Non sit illi adiutor] Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram.
marg.| {i} Nec sit, qui misereatur pupillis eius] In presenti ad litteram accidit hoc de pupillis malorum divitum. Et in futuro non erit, qui misereatur et compassione moveatur super peccatis malorum. Supra enim diximus * pupillos, sive orphanos, esse opera, que non sunt in Deo, scilicet peccata. De quibus addit.
marg.| {a} Fiant ] etc. scilicet mala opera ipsa   [in interitum] scilicet ipsius, qui ea fecit : Causa enim erunt mortis eterne. Unde dicit Dominus Io. 8.c. In peccatis vestris moriemini, Rm. 6.d. Stipendia peccati mors. Sed de bonis dicit Apost. 1Tim. 2. Salvabitur per filiorum generationem. Unde dicit.
marg.| {b} In generatione una] scilicet in operibus factis in unitate fidei et caritatis.
marg.| {c} Deleatur] etc. quasi dicat non habeat istam generationem, que una et sola salvat hominem et ascribi facit in numero Beatorum et in libro viventium. Ps. 111. Generatio benedicetur. Lc. 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. Sed e converso possunt lugere reprobi : Quia
marg.| {b} In generatione ] etc. secundum illud. Ps. 68. Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur. Ubi ergo scribentur ? Sol. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Quia vero plerumque peccant homines et moriuntur in peccatis, vel propter negligentiam prelatorum, vel propter malum exemplum ipsorum : Ideo bene de peccato et de pena prelatorum subditur.
marg.| {d} In memoriam ] etc. ut puniatur, quia modo videtur oblivioni tradita, cum dissimularetur.
marg.| {e} Iniquitas ] etc. scilicet prelatorum.
marg.| {f} In conspectu ] etc. Et bene redibit in memoriam, quia a filiis suis accusabuntur. Sap. 4.b. Ex iniquis enim omnes filii, qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes interrogatione sua. Eccl. 41.b. De parte impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
marg.| {g} Et peccatum ] etc. scilicet.
marg.| {h} Non deleatur] Quod est illud schisma, Io. 9.c. Schisma erat inter eos. Quod significatum est Gn. 25. ubi dicitur de Rebecca, quod collidebantur parvuli in utero eius. Per Rebeccam intelligitur Ecclesia, cuius filii colliduntur per schismata et dissensiones. Et vere redibit in memoriam iniquitas patrum et peccatum matris non delebitur, quia semper erunt in oculis Domini. Unde sequitur :
marg.| {i} Fiant ] etc. id est semper sint in conspectu Domini : Dt. 32.e. Nonne hec condita sunt apud me ? Ps. 33. Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Hoc est, quod subdit.
marg.| {m} Et dispereat] etc. Memoria enim malorum hominum perit, non tantum de terra viventium, sed etiam de terra morientium, secundum quod dicitur in Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu campanarum in obitu, quia postquam sepultus est, non est, qui faciat memoriam eius. Eccles. 10.e. Perdidit Deus memoriam superborum et relinquet memoriam humilium sensu. Et causam subiungit.
marg.| {n} Pro eo ] etc. scilicet dare eleemosynam pauperibus. Quod si fecisset, pauperes facerent memoriam de ipso in terra morientium ; et in terra viventium. De primo Act. 9.g. Circumsteterunt Petrum omnes vidue flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat illis Dorcas. De secundo patet in Legenda S. Martini, quod cum dedisset pauperi partem sui pallii, nocte sequenti vidit Iesum in celo dicentem : Martinus adhuc cathecumenus hac me veste contexit. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Et hec accidet impio, pro eo quod non est recordatus, quasi lectionem facere misericordiam. Hanc lectionem legit magister noster. Mt. 9.b. Discite, quid est, misericordiam volo et non sacrificium. Et Lc. 6.f. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Hanc lectionem deberent recordari clerici et prelati, qui se dicunt discipulos Domini, quia et ipsis precipue legitur. Et sunt plures, qui eam aliter repetunt, quam legerit eam Magister. Dixit enim : Estote misericordes. Non dixit, loquimini. Multi vero de ea loquuntur et non sunt misericordes : Unde et hic dicit : Non est recordatus, etc. non dicit dicere, vel loqui de ea. Et adhuc aliquo modo sustinerent pauperes, si prelatis et clericis sufficere subtrahere eis beneficium misericordie, sed non sufficit eis, immo cum misericordia addunt tyrannidem calumnie et rapine. Unde subdit.
marg.| {p} Et persecutus ] etc. non divitem, quia non audet, sed inopem, qui mutire non audet, eo quod nec opem, nec opes habet, Is. 3.c. Quare atteritis populum meum et facies commolitis ? Aliquando autem homo inops superbus est, unde non est ita mirum, si aliquis persequatur eum ? Contra hoc bene dicit :
marg.| {r} Et mendicum] qui mendicare non erubescit, in quo notatur humilitas. Quandoque etiam inops et mendicus lascivus potest esse et insolens, unde et persecutionem aliquam meretur, sed de isto dicit :
marg.| {s} Et compunctum corde] Magna ergo malitia est persequi hominem destitutum omni ope et cunctis opibus, humiliter mendicantem et corde afflictum et dolentem. Sed adhuc evadere posset iste pauper, si non ad mortem persequerentur eum : Unde addit :
marg.| {t} Mortificare] * quasi dicat ad mortem ista persecutio prelatorum in subditos pauperes et mendicos afflictos corde. Unde Mi. 3.a. Audite, Principes domus Iacob, scilicet Principes terreni et Duces domus Israel, scilicet prelati Ecclesie, numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt. Non dicit quod auferant eis pecuniam, vel vestes suas, quia ista sunt accidentalia et quodammodo superflua, sed dicit, pellem et carnem et ossa, que sunt substantialia, sine quibus homo vivere non potest, per que intelligitur illud modicum substantie, quod habent pauperes, quod qui aufert ab eis, aufert vitam et sic persequitur eos usque ad mortem, Eccl. 34.d. Panis egentium vita pauperum est, qui defraudat illum, homo sanguinis est : qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Nec solum auferendo, que habent pauperes persequuntur eos prelati et clerici, sed etiam non tribuendo eis bona Ecclesiastica, que ipsi detinent. Unde super locum illum, Lc. 12.c. Hominis cuiusdam divitis uberes fructus {2.287vb} ager attulit, dicit Ambrosius Proprium nemo dicat, quod commune est plusquam sufficit sumptum violenter obtentum est. Item non magis est crimen habenti tollere, quam cum possis et abundans sis, indigentibus denegare. Esurientium panis est, quem detines ; nudorum indumentum est, quod tu recludis ; miserorum redemptio et absolutio, pecunia quam in terra fodis. Tantorum ergo te scias bona invadere, quantum possis prestare, quod velis, id est utinam velit.
marg.| {a} Et dilexit maledictionem] scilicet peccatum, ut supra dictum est. Mi. 3.a. Audite, Principes domus Iacob et Duces domus Israel, qui odio habetis bonum et diligitis malum. Et ideo.
marg.| {b} Et veniet ei] Mal. 2.a. Maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
marg.| {c} Et noluit benedicere] gratie Dei. Ps. 128. Et non dixerunt, qui preteribant, benedictio Domini super vos.
marg.| {d} Et] ideo, elongabitur ab eo, Dt. 30.d. Testes invoco hodie celum et terram, quod proposuerim vitam et bonum, benedictionem et maledictionem. Et Dt. 11.d. En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem. In vobis ergo est eligere, quod volueritis et maledictus est, qui partem suam facit deteriorem. Eccl. 15.d. Apposuit tibi ignem et aquam, ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi. Et ostendit, qui diligit maledictionem, quia ostendit eam exterius in conversatione. Unde dicit.
marg.| {e} Et induit ] etc. Vestimentum munit et ornat, sic peccatum munit homines contra Deum, ne Deus ad ipsos attingat. Unde supra. Quis deducet me in civitatem munitam ? Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia Dei, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Item munit contra frigus timoris Dei, Ps. 13. Non est timor Dei ante oculos eius, inquinate sunt vie illius in omni tempore. Item ornat hominem, quantum ad opinionem suorum similium. Unde dicit Augustinus Fingebam me fecisse quandoque quod non feceram, ne quanto innocentior, tanto videret abiectior. Hoc vestimentum texitur diversis filis peccatorum, variatur per adinventiones peccatorum. De hoc vestimento dicitur in Ps. 72. Operti sunt iniquitate et impietate sua. Et Iudas in Epistola.
marg.| {g} Odientes eam, que carnalis est, maculatam tunicam, Is. 9.a. Vestimentum mixtum sanguine erit incombustionem et cibus ignis. Nec tantum ostentat eam in conversione, sed et continue respicit in cogitatione et amplectitur in affectione. Hec duo sunt signa amoris. De primo dicit.
marg.| {f} Et intravit sicut aqua in interiora eius] De secundo addit. Et sicut oleum in ossibus eius. Per interiora enim cogitationes intelliguntur : per ossa, que fortiora sunt, affectiones possunt intelligi. Iniquitas ergo, sive maledictio peccati, sicut aqua intrat in interiora cogitationum. Aqua enim defacili intrat in ventrem, eviscerat, infrigidat et corruptionem generat. Sic peccatum cito cadit in cogitatione. Gn. 8.d. Sensus enim et cogitatio humani cordis, in malum prona sunt ab adolescentia sua. Eviscerat. Gregorius Cum luxuria semel mentem invaserit, nullum bonum cogitare permittit. Infrigidat a calore amoris Dei. Ier. 6.b. Sicut cisterna frigidam aquam, sic frigidam fecit malitiam suam. Corruptionem generat. Ps. 53. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Item sicut oleum intrat in ossibus affectionis per consensum. Oleum enim cum cadit, suaviter cadit et diffunditur, nec sentitur, quia tumultum non facit. Sic peccatum furtim intrat in affectum et consensum, antequam sentiatur. Unde Prv. 23.d. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut Coluber et sicut Regulus venena diffundit. Istud oleum lubricare facit, id est cadere in terram ; sic peccatum in Infernum Lam. 4.d. Lubricare fecit vestigia mea. Hoc oleo inunguntur pugiles Diaboli. Ps. 140. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Qui uncti sunt oleo, non possunt capi, quia semper illabuntur de manibus volentium capere, sic homines uncti oleo adulationis non possunt capi a Domino, nec ab aliquo corrigente. Ps. 9. Quoniam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur : Exacerbavit Dominum peccator scilicet magis et magis peccando. Unde Dominus, vel vir iustus dimittens peccatores secundum desideria cordis sui, subdit.
marg.| {l} Fiat ei] peccatum.
marg.| {m} Sicut vestimentum, quo operitur] ut omnibus appareat peccatum suum, secundum quod dictum est supra, quasi dicat, qui nocet, noceat adhuc et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Apc. ult. c.
marg.| {n} Et sicut zona ] etc. scilicet ut semper voluntarius et paratus ipse sit ad peccatum. Eccl. 36.d. Et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro, exiliens de civitate in civitatem.
marg.| {o} Hoc opus] scilicet ita aperte peccare et ita paratum esse ad peccandum, est.
marg.| {p} Eorum, qui detrahunt mihi] dicit iustus. Sed tamen est.
marg.| {q} Apud Dominum] id est in presentia Domini, qui
prol.| * omnia scit
prol.| * omnia scit et videt et audet. Unde Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia et tumultus murmurationem non abscondetur. Custodite ergo vos a murmurationibus et a detractione parcite lingue, quia sermo obscurus in vacuum non ibit.
marg.| {a} Et qui loquuntur , etc.   animam meam] Hoc proprium est demonum. Unde de Diabolo dicitur Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die, ac nocte.
marg.| {b} Adversus animam meam] dicit non adversus corpus, quia sicut dicit Gregorius Parum se fecisse estimat, cum animam non sauciat.
marg.| {c} Et tu, Domine] Tertia pars, ubi Christus petit liberationem a Passione, per Resurrectionem et petit etiam confusionem Iudeorum. Prefecerunt,   [Et tu Domine, Domine] bis dicit   [Domine] ut devotione exprimat. Item ut ostendat se ei subiectum in corpore et anima, intus et extra. Postea petit Resurrectionem, dicens.
marg.| {d} Fac] illud nobile opus Resurrectionis mee : Et hoc.
marg.| {e} Mecum] quia indivisa sunt opera Trinitatis. Pater enim suscitavit Filium et Filius seipsum. Et quod ita intelligi debeat, preposita coniunctio monstrat. Non enim dicit, tu fac, sed   [et tu fac] quasi dicat ego et tu. Postea ostendit causas finales Resurrectionis. Prima, est laus Dei. Unde dicit.
marg.| {f} Propter nomen tuum] id est ut tuum Nomen laudetur. Secunda, est diffusio suavitatis et misericordie Dei. Unde addit :
marg.| {g} Quia suavis est misericordia tua] quasi dicat suavis est in se, sed ut aliis ipsa suavitas diffundatur, hoc,   [fac mecum] quia per hoc multi sentient suavitatem misericordie tue. Sic primo illi, quorum corpora cum Christo surrexerunt et discipuli, quorum fides confirmata sunt per Resurrectionem et deinde omnes, qui in eum crediderunt. Tertia causa, fuit ipsius Christi liberatio a morte. Unde subdit.
marg.| {h} Libera me] a passionis angustia, a sepulchro, ab inferno. Et hoc petit merito sue humilitatis. Unde dicit.
marg.| {i} Quia egenus] sine amicis.
marg.| {k} Et pauper] sine divitiis.
marg.| {l} Ego] cum pondere, qui sum Dominus omnium, 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam cum esset dives, factus egenus pro nobis. Et ostendit quadruplicem necessitatem sue Resurrectionis. Prima, est turbatio sue Passionis. Unde dicit.
marg.| {m} Et cor meum conturbatum est intra me] sicut enim dicit Glossa Potuit cor eius turbari, sicut caro eius crucifigi. Conturbatum erat cor eius, quando dicebat Mt. 26.d. Tristis est anima mea usque ad mortem. Cor tamen hic supponit pro sensualitate. Secunda fuit velocitas sue mortis. Unde dicit.
marg.| {n} Sicut umbra, cum declinat] que cito transit, ablatus sum. Cito enim mortuus fuit Christus. Unde Mt. 14.d. Mirabatur Pilatus, si iam abiisset. Tertia causa, fuit dispersio Apostolorum. Unde addit :
marg.| {o} Et excussus sum] in membris meis, Apostolis.
marg.| {p} Sicut locuste] Locuste veniunt abundanter flante Austro et flante Aquilone disperguntur. Sic Apostoli, qui ante Passionem convenerant ad Dominum, in Passione dispersi sunt, Za. 13.c. Percute pastorem et dispergentur oves. Vel sicut exponit Glossa Sic excussus est Dominus in membris suis, sicut locuste, quando ad modum locustarum de loco ad locum {2.288rb} salientium fugiebant Apostoli et Martyres de civitate in civitatem. Et hoc quod de membris suis intelligi debeat, apertius demonstrat, cum pluraliter dicit. Sicut locuste, per hoc membrorum multitudinem ostendens. Quarta necessitas Resurrectionis eius, fuit infirmitas fidei in Apostolis. Unde dicit.
marg.| {q} Genua mea] id est Apostoli, in quibus prius stabam.
marg.| {r} Infirmata sunt a ieiunio] id est a defectu fidei, que est cibus confortans animam. Unde dicit Augustinus Crede et manducasti, 1Pt. 5.c. Resistite fortes in fide. Ostensa necessitate, qua Christus debuit suscitari, ipse dicens suam orationem non repellendam esse, quasi optando iam quod petierat, dicit.
marg.| {2.288va} Δ {a} Et caro mea] que in sepulchro iacebat mortua.
marg.| {b} Immutata est] in Resurrectione, id est in melius mutata, Is. 51.a. Darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu. Et hoc.
marg.| {c} Propter oleum] id est propter abundantiam charismatum. Ps. 27. In ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea. Deinde redit ad petitionem suam et allegat, quod debet impetrare, ostendens, quod Iudei despexerunt eum et illuserunt et contaminati sunt. Unde dicit.
marg.| {d} Et ego factus sum] etc. Lam. 3.b. Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Et eodem g. Ego sum psalmus eorum.
marg.| {e} Viderunt me] Is. 23.a. Vidimus eum et non erat aspectus.
marg.| {f} Et moverunt capita sua] subsannantes et contemnentes Mt. 27.e. Pretereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes, vah, qui destruis Templum Dei, etc. Facta allegatione, facit petitionem, dicens.
marg.| {g} Adiuva me, Domine Deus meus] Quomodo   [Salvum me fac] id est libera me a Passione per Resurrectionem. Et ostendit causam efficientem, dicens : Secundum misericordiam tuam. Et causam finalem, cum subiungit.
marg.| {m} Et scient] Iudei, cum me adiuveris.
marg.| {n} Quia manus] etc. id est quia ego sum Filius tuus, per quem operaris. Filius enim est manus Patris. Unde infra petit David. Emitte manum tuam de alto, etc. Ez. 2.d. Vidi et ecce manus missa est ad me, etc.
marg.| {o} Et tu, Domine, fecisti eam] quando verbum caro factum est. Prius enim erat, quia ab eterno, sed facta non erat. Facta est igitur secundum humanitatem, non facta autem secundum divinitatem. Vel sic.
marg.| {m} Et scient, quia manus tua] non manus ipsorum est   [hec] vel fecit   [hec] videlicet, quod paterer, quasi dicat cum me viderint resurrexisse, tunc scient, quod non necessitate, sed tua voluntate passus sum et ipsi non fuerunt nisi ministri, secundum illud Act. 4.f. Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem misisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere, que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
marg.| {o} Et tu Domine fecisti eam] scilicet misericordiam. Misericordia enim mirabilis fuit, ut filius servos redimeret. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Postea agit de confusione inimicorum et de victoria sua. Et ostendit inimicos confusione dignos, quia quod intendebant nocere ei, totum versum est in contrarium. Unde dicit.
marg.| {p} Maledicent] Iudei   [illi] scilicet manui tue, id est mihi   [et tu benedices] Secundo ostendit et petit confusionem eorum ; dicens.
marg.| {r} Qui insurgunt in me] etc. scilicet ego,   [letabitur] in dextera tua collocatus. Ecce contrarium accidit eis sue opinionis. Putaverunt enim Christum confundere et sibi gaudium magnum facere, sed ipse gaudium obtinuit, ipsi vero confusionem. Unde magnitudinem confusionis aperiens, subdit.
marg.| {s} Induantur] scilicet   [pudore] id est undique confundantur.
marg.| {t} Qui detrahunt mihi] scilicet Iudei. Quod factum est, cum eum resurrexisse audierunt et Apostoli hoc ubique predicaverunt. Is. 29.g. Non modo confundetur Iacob, nec vultus eius erubescet, sed cum viderit filios suos, id est Apostolos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum. Sed quia parum esset, si statim in presenti confunderentur, ostendit eternitatem confusionis, dicens.
marg.| {u} Et operiantur sicut diploide confusione sua] Diplois, est pallium duplex. Et dicitur a dia, quod est duo et plois, quod est vestis et signat illam duplicem confusionem, scilicet in presenti et in futuro. Ipsa et eterna duplex erit, in corpore et in anima. Sic ostensa gloria sui et suorum et miseria inimicorum promittit se laudaturum, cum dicit.
marg.| {x} Confitebor Domino] scilicet confessione laudis. Mt. 11.d. Confiteor tibi pater, etc. Et hoc non parum, vel indevote, sed.
marg.| {z} Nimis] id est extense. Unde alia littera habet,   [vehementer]
marg.| {a} In ore meo] non tantum in corde. Mt. 5.a. Aperiens os
marg.| {2.289ra} Δ suum docebat eos dicens. Beati pauperes, etc. Io. 7.f. Stabat Iesus et clamabat. Et ubi laudare et predicare velit, dicit :
marg.| {a} Et in medio multorum laudabo eum] sicut supra dictum est. Confitebor tibi in Ecclesia magna, Mc. 14. Quotidie apud vos eram docens in Templo : Laudabo ergo eum.
marg.| {c} Qui] id est quia ipse astitit a dextris pauperis, scilicet mei, qui fui pauper rebus et amicis in Passione.
marg.| {d} Ut salvam faceret] etc. Iudeis animam meam, non corpus, quia Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii, scilicet Corpus Christi in manus Pilati.
marg.| Moraliter.
marg.| {c} Et tu Domine, Domine fac mecum propter nomen tuum] Hoc debet esse oratio Christiani, ut petat propter nomen Dei, non propter sua merita. Ps. 78. Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Et alibi Ps. 30. Propter nomen tuum deduces me et enutries me. Deduces, scilicet per vias rectas. Et enutries, consolationibus et doctrinis. Sed debet dicere.
marg.| {c} Domine, Domine] non semel, sed bis, ut ore confiteatur et opere exhibeat se servum Dei, sicut David Ps. 115. Ego servus tuus sum et filius ancille tue. Item ut Dominus intus et extra dominetur in eo. Item ut sit Dominus quoad prohibitiones et precepta. Unde 1Rg. 3.b. Bis dixit Dominus Samuel, Samuel. Et ita Samuel : Loquere Domine, quia audit servus tuus. Et quid debet orare ?
marg.| {d} Fac mecum] quasi dicat operare in me et ego operabor tecum, quia sine te non possum benefacere. Quia dicit Apost. 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus. Sed multi nolunt ipsum iuvare, sed volunt quod ipse solus faciat. Sed sapientes dicunt : Fac mecum, non solus. Et non dicit, fac hoc, ut illud, sed simpliciter, fac : In quo notat, quod non tantum unum, vel duo possumus sine ipso, sed omnino nihil, Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Item non oportet, quod determinet, quid petit fieri, quia omnibus debet notum esse et in Ps. 73. exprimitur : Deus autem Rex noster ante secula operatus est salutem in medio terre. Hoc debemus petere, ut in nobis faciat salutem anime nostre. Et dicit :
marg.| {e} Mecum] ut ipsum iuvemus et cooperemur, sicut dicit Apostol. Phil. 2.b. Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Hanc faciet libenter.
marg.| {f} Propter nomen tuum] quod est Iesus, id est Salvator, ut non accipias in vanum istud nomen. Et quia posset aliquis putare, quod licet sine Deo non posset salvari, tamen Deus teneretur ipsum salvare propter merita sua. Sed stultus esset talis : Unde vir iustus non suam iustitiam, sed Dei misericordiam allegans, subiungit.
marg.| {g} Quia suavis est misericordia tua] Supra Ps. 85. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, etc. Sap. 12.a. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in nobis. Nec solum Dei misericordiam, sed propriam miseriam debet allegare, qui salutem vult impetrare : Unde subdit.
marg.| {h} Libera me] ab omni malo.
marg.| {i} Quia egenus et pauper sum ego] Egenus multis egens.
marg.| {k} Et pauper] nihil habens. Hec sunt exterius et interius. Unde addit :
marg.| {m} Et cor meum conturbatum est intra me] quasi dicat in meipso invenio causam perturbationis, scilicet fomitem peccati et actuale peccatum. Ps. 41. Ad meipsum anima mea conturbata est. Et qui hoc allegat, potest exaudiri, quia sicut dicitur in Ps. 11. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Et alibi Ps. 50. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Cum his allegare debet brevitatem vite et tentationum insultus. De prima dicit.
marg.| {n} Sicut umbra, cum declinat, ablatus sum] quasi dicat iam sum in occasu et incertum sum de hora mortis. Et quanto diutius vivo, tanto magis ad mortem accedo, sicut umbra quando declinat, longior fit. Ier. 6.a. Ve mihi, quia facte sunt longiores umbre vesperi : Et quanto longior efficitur, tendit ad finem sui. Sup. Ps. 101. Dies mei sicut umbra declinaverunt. Iob. 7.b. Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. De secundo, scilicet de tentationum insultu, addit.
marg.| {o} Et excussus sum sicut locuste] que scilicet de arboribus excutiuntur et defacili cadunt : Ita Diabolus excutit hominem, ut a statu iustitie eum ad ima deiiciat. Lc. 22.c. Simon ecce Satan expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Et homo defacili cadit, nisi Dominus ipsum iuvet : Unde ibi addit Dominus. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Naum. 3.c. Omnes munitiones tue quasi ficus cum grossis suis, que si concusse fuerint, cadent in os comedentis. Apc. 6.d. Stelle ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos. Postquam autem homo allegavit miseriam suam et defectum et periculum tentationum, potest etiam aliqua commemorare de bonis, que fecit, ut fiducialiter magis petat : Unde addit :
marg.| {q} * Genua mea infirmata sunt a ieiunio] Ad litteram enim macerant iusti et debilitant corpus suum per abstinentiam. Unde dicit Apostolus 1Cor. 9.d. {2.288vb} Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Hoc est, quod subdit.
marg.| {a} Et caro mea immutata est] quia que prius erat domina, modo facta est serva et servit spiritui. Hec mutatio dextere Excelsi. Et hoc.
marg.| {c} Propter oleum] id est propter arida cibaria. Multi enim sunt, qui abstinent a carnibus et sanguine et pro condimento habent oleum, quod exsiccat pectora et debilitat, Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei.
Numérotation du verset Ps. 108,† 
mystice
marg.| {c} Vel mystice Propter oleum] id est propter gratiam et misericordiam Dei, quasi dicat, predicta bona non mihi attribuo, sed misericordie et gratie Dei. Sicut Apostolus, cum dixisset, 1Cor. 15.b. Abundantius illis omnibus laboravi, statim subiunxit. Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Sunt autem multe proprietates olei, quare per oleum intelligitur gratia Dei. Oleum enim illuminat, sic et gratia. Unde petimus sic : Spiritus sanctus gratia illuminet sensus et corda nostra. Io. 12.e. Ambulate, dum lucem habetis. Item oleum condit, sic gratia amaritudines. Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus, id est humili. Item oleo pugiles, ne retineantur, inunguntur ; sic pugiles Dei inunguntur gratia, ne capiantur a Diabolo. Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Isto etiam oleo inunguntur Reges spirituales, 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, Regale sacerdotium. Ps. 44. Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie. Item oleum sine strepitu cadit ; sic gratia invisibiliter admittitur et etiam admissa amittitur. Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum, si abierit, non intelligam. Item oleum est mitigativum et sanativum ; sic gratia Dei. Ps. 146. Qui sanat contritos corde. Item emollit ; sic gratia dura corda emollit, Ez. 36.f. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Cum his omnibus accedit ad meritum, quod pro bona sua vita deridetur a malis hominibus, unde subdit.
marg.| {d} Et ego factus] etc. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum. Lampas est, vir iustus, plenus oleo gratie, qui tamen contemnitur, non tantum apud cogitationes divitum, sed factis et nutibus stultorum, unde subdit.
marg.| {e} Viderunt me et moverunt capita sua] deridendo et subsannando. Is. 37.d. Despexit te, subsannavit te, virgo filia Sion, post te caput movit filia Hierusalem. Filia Sion et Hierusalem, est anima iusti, propter contemplationem et pacem. Post allegationes suas, repetit orationem dicens.
marg.| {g} Adiuva me] in malis vitandis, in bonis agendis, in opprobriis sufferendis.
marg.| {h} Domine] cui servio.
marg.| {i} Deus] quem colo.
marg.| {k} Meus] quem diligo.
marg.| {l} Salvum me fac] 2Par. in fine. Indignum salvabis me secundum misericordiam tuam. Ad Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
marg.| {m} Et scient] adversarii, tam Demones, quam homines.
marg.| {n} Quia manus tua hec] id est quia tu adiuvas me. Ps. 88. Manus enim mea auxiliabitur ei, nihil proficiet inimicus in eo.
marg.| {o} Et tu, Domine, fecisti eam] manum, id est auxilium, Ez. 40.a. Facta est super me manus Domini et adduxit me illuc, in visionibus Dei adduxit me in terram Israel. Mali autem videntes bonum iustorum, non gaudent, sed invident et detrahunt. Unde addit :
marg.| {p} Maledicent] detrahentes   [illi] id est auxilio et gratie tue, quam videbunt in me. Ps. 111. Peccator videbit et irascetur. Sed numquid nocet eorum maledictio bonis benedictionem. Unde addit :
marg.| {q} Et tu] Domine   [benedices] Mt. 5.b. Beati estis, cum maledixerint vobis homines. Unde dixit David, 2Rg. 16.c. Dimitte eum, ut maledicat mihi, si forte respiciat Dominus et reddat mihi benedictionem pro maledictione hac hodierna. Et hoc cognito, confunduntur maledicentes et gaudent illi, quibus maledicunt. Unde addit :
marg.| {r} Qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus letabitur] Nec parum confundantur, sed.
marg.| {s} Induantur, qui detrahunt mihi pudore] id est ex omni parte confundantur, Non tenuiter, sed intense. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {u} Et operiantur sicut diploide confusione sua] ut dupliciter confundantur, scilicet coram Deo et hominibus. Et potest legi de bona, vel de mala confusione. Eccl. 4.c. Est confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam. De hac diploide. Is. 40.a. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. E contra de bonis dicitur, Bar. 5.a. Circumdabit te diploide Deus iustitie et imponet mitram capiti tuo. Is. 61.c. In terra sua duplicia possidebunt. Pro his omnibus dicit se laudaturum Deum, unde subdit.
marg.| {x} Confitebor Domino] confessione laudis. Et nota singula verba   [Confitebor] hoc contra taciturnos et torpentes. Ion. 1.b. Quid torpore deprimeris, surge, invoca Deum tuum.
marg.| {y} Domino] non sibi. Sicut ille, de quo Ez. 29.a. Ego feci memetipsum.
marg.| {z} Nimis] contra tepidos, 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente.
marg.| {a} In ore meo] non per * vicarium Lev. ult. d. Nec altero commutabitur.
marg.| {a} In medio multorum] contra murmurantes in angulis horas suas, Mt. 6.a. Amant in synagogis et angulis platearum stantes orare. Quod etiam dicit multorum, est contra avaros de sua scientia 2Cor. 10.g. Non querens, quod mihi utile est, sed quod multis.
marg.| {b} Laudabo eum] Ps. 33. Semper laus eius in ore meo.
marg.| {c} Qui astitit] etc. Astat enim ei Dominus, quem homines derelinquunt. Unde dicit Apost. 2Tim. 4.c. In prima mea defensione nemo mihi affuit et sequitur ; Dominus autem astitit mihi et confortavit me. Sed quare dicit potius a dextris, quam a sinistris, Sup. enim dicit. Ps. 90. Scuto circumdabit te veritas eius. Et 2Cor. 6.b. Per arma iustitie a dextris et a sinistris. Sol. Diabolus plures facit insultus a dextris, id est in spiritualibus et ideo a dextris maiori indiget homo auxilio. Vel possumus dicere, quod in viro iusto nihil est sinistrum, sed totum dextrum, Iud. 3.b. Utraque manu utebatur pro dextera. Et ad quid astitit subiungit.
marg.| {d} Ut salvam faceret] etc. non ut divitem faceret bursam, Iob. 3.b. Universa, que habet homo, dabit pro anima sua.
marg.| {e} A persequentibus] etc. Demonibus Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi. Citius enim venit Diabolus ad infirmum quam sacerdos, quantumcumque acceleret. Et sequitur ibi : Supra montes persecuti sunt nos, id est in dignitatibus, in deserto insidiati sunt nobis, id est in religione, Ab his persequentibus salvas faciat animas nostras Salvator noster Iesus Christus, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 108), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_108)

Notes :