Psalmus 31
Numérotation du verset
Ps. 31,1
¶ Intellectus David1
¶Codd. : (Ps. 31):
D30
Rusch
Ps-G
1 Intellectus David Ω
X] Huic David intellectus
Ps-G
, Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione
D30
Numérotation du verset
Ps. 31,I
Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset
Ps. 31,2 II
Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu
Ps-G cum
HIERON.,
Ep. 106 § 19:
«In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est
IN ORE EIUS DOLUS,
quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum
IN SPIRITU EIUS
habet, quod Hebraice dicitur
'BRUCHO'
[בְּרוּחוֹ] sin autem esset
IN ORE EIUS,
scriberetur
'BAFFIO'
[בְּפִיו]] ore
Ps-R cum LXX Sedulius
(στόματι)
¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset
Ps. 31,3 III
Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset
Ps. 31,4 IV
Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur
D30 Rusch
] + mihi
Ps-G
|
4 spina] + diapsalma
Ps-G
|
Numérotation du verset
Ps. 31,5 V
Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset
Ps. 31,VI
Dixi
confitebor
adversum5me
5 adversum
D30 Rusch
] adversus
Ps-G
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
6 iniquitatem
Rusch
] impietatem
D30 Ps-G
peccati mei7.
7 mei] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 31,6 VII
Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset
Ps. 31,VIII
Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset
Ps. 31,7 IX
Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
8 exultatio] et
praem. P10525*
(
cancel.
)
erue me
a circumdantibus me9.
9 me] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 31,8 X
Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset
Ps. 31,9 XI
Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset
Ps. 31,XII
In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset
Ps. 31,10 XIII
Multa flagella peccatoris ¦ sperantem10
10 sperantem
Rusch
] sperantes
D30 Ps-G
(
R Q² K V
)
cum Ps-R Cor2
(antiq. et grecus habent
SPERANTES
et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
circumdabit.
Numérotation du verset
Ps. 31,11 XIV
Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.
Psalmus 31
Numérotation du verset
Ps. 31,1
marg.|
Beati quorum]
etc. Titulus
[Intellectus David]
Supra egit Propheta in persona Iusti et Ecclesie de persecutionibus, quas patitur Iustus et Ecclesia et de remedio contra eas. Sed quia, ut dicitur Is. 18.e. Vexatio dabit intellectum auditui : Ideo agit hic de intellectu. Unde is est sensus tituli. Hic est
[Intellectus David]
id est penitentis, cuius persona, vel cui scribitur, ut se peccatorem esse intelligat et peccata accuset. Bona etiam si qua facit, intelligat a Deo esse et Deo attribuat. Et est psalmus iste secundus psalmorum penitentialium. In quorum primo egit de contritione ; in isto autem secundo agit de confessione. Intentione monet ad penitentiam.
marg.|
Modus talis est : Quadripartitus est psalmus iste. Primo, dicit initium boni esse per indulgentiam Dei et se fuisse miserum per peccatum ; sed conversum Dei auxilio. Secundo, agit de confessione, ibi
[Delictum meum]
Tertio, penitudinem commendat, ibi
[Pro hac orabit]
Quarto ponit letum finem, ubi dicit Deum dare intellectum, ibi :
[Intellectum tibi dabo]
Primo ergo iustificationem Deo attribuit, dicens :
Numérotation du verset
Ps. 31,I
marg.|
{f}
Beati, quorum remisse]
id est dimisse.
marg.|
{g}
Sunt iniquitates]
Et bene
[Beati]
quia econverso habentes peccata, miseri sunt et in angustia constituti. Unde Prv. 14.d. Iustitia elevat egenum ; miseros facit peccatum populos. Is. 57.d. Non est pax impiis ; Sed qui sine peccato sunt, habent eam. Unde Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Pax multa diligentibus legem tuam. Item
[Beati]
quia eis omnia optata succedunt. Non enim optant, nisi illud unum, quod necessarium est. Lc. 10.g. Et in Ps. 26. “Unam petii” etc. Peccatoribus autem econverso. Nec enim habent in peccato refectionem, quod maxime desiderant. Unde Hieronymus Voluptas habita famem, non satietatem parit. Si ergo
[Beati]
sunt
[quorum remisse sunt iniquitates]
remisse, id est dissolute igne contritionis, iniquitates superaddite, id est peccata actualia, que in contritione enervantur et remittuntur, ut vim non habeant : in confessione occiduntur, ut iam non vivant : in satisfactione autem annihilantur, ut non reviviscant, nec in pena, nec in culpa. Et de his tribus dicitur hic, ut patebit. De primo ergo dicit
[Beati, quorum remisse sunt iniquitates]
etc. Per ignem contritionis, sicut remittitur duritia ferri per ignem. Unde Iob. 28.a. Lapis calore solutus in es vertitur. Per lapidem significatur cor durum peccatoris, qui solutus calore, id est igne Spiritus sancti, estuare faciente in contritione, in es convertitur, id est ad sonum confessionis perducitur et sic remittuntur. Sed et moriuntur peccata. Unde Eccl. 3.b. In die tribulationis commemorabitur
{2.77ra}
Δ
tui ; et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. In die tribulationis, id est in calore spiritus contribulati. Et secundum hoc legitur hoc de iniquitatibus superadditis.
marg.|
{g2} Vel potest aliter legi de iniquitatibus innatis sic.
[Beati, quorum remisse sunt iniquitates]
innate, id est peccatum originale et fomes.
[Remisse]
id est refrigerate. Ps. 38. Remitte mihi, ut refrigerer, prius quam abeam : et amplius non ero. Si enim non remittitur et refrigeratur per carnis macerationem, ignis est fomitis : postquam etiam extinctum est peccatum originale per Baptismum, totum devorat et inflammat. Unde conqueritur Ioel. 1.d. Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti et flamma, id est concupiscentia oriens ex fomite, (Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis) succendit omnia ligna regionis. Secundo attribuit Deo deletionem peccati, cum subiungit.
marg.|
{a}
Et quorum tecta]
etc. id est operta et hoc fit per confessionem. Qui enim detegit Deo peccata in confessione, tegit illa Diabolo, ut non possit legere ea amplius in chirographo suo, nec accusare in die iudicii. Unde in Ps. 36. Revela Domino viam tuam et spera in eo : et ipse faciet illud, quod sequitur. Educet, quasi lumen, iustitiam tuam : et iudicium tuum, tamquam meridiem, id est in die iudicii ostendet te iustum esse. Illi autem, qui tegendo Domino, non tegunt Diabolo peccata sua, econtrario maledicti sunt, quia quod modo tegunt celando, revelabitur in die iudicii. Ez. 16.e. Nudabo ignominiam tuam coram eis. Os. 2.a. Statuam eam nudam secundum diem nativitatis sue. Unde Dominus maledicit eis. Is. 29.e. Ve, qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera et dicunt : quis videt nos ? etc. Postea tertio attribuit Deo plenariam peccatorum remissionem, que interpretatur a Domino per satis factionem. Unde sequitur :
Numérotation du verset
Ps. 31,2
II
II
marg.|
{b}
Beatus vir, cui non]
etc. nec quantum ad culpam, nec quantum ad penam, cum satisfecit homo pro eo. In contritione autem et confessione licet culpa dimittatur : non tamen pena, nisi forte in aliquo sit tantus dolor cordis in contritione, ut sufficiat ad satisfactionem. Et satisfactio possit dici, sicut fortassis fuit in Magdalena et in Petro. Et convenienter talis, cui non imputatur peccatum per satisfactionem emendatum, vocatur vir, cum dicit
[Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum]
Oportet enim, quod homo fortis sit, qui bene vult satisfacere : sicut fortis fuit ad peccatum perpetrandum. Unde monet Apost. Rm. d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem ; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Et Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Quod manifestius declarat, cum subiungit.
marg.|
{c}
Nec est in spiritu eius dolus]
Dolus enim esset in spiritu eius, si quod dolet et confitetur, emendare viriliter non vellet : quod innuit Dominus contra hypocritas et dolosos, dicens : Mt. 7.c. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Non enim sufficit producere florem, sive germen cogitationis in contritione et proposito corrigendi et folia verborum in confessione et promissione satisfaciendi : nisi sequatur fructus operis in satisfactione, si tempus habeatur. Unde quasi explanans subiungit Dominus ibi, Mt. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum celorum ; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum : quasi dicat, non sufficit mihi dicere, Domine, in corde per contritionem et Domine, in ore per confessionem, nisi dicatur tertio, Domine, per satisfactionem. Potest tamen et debet, istud, quod dicitur
[Nec est in spiritu eius dolus]
referri ad quodlibet illorum trium, scilicet ad contritionem et confessionem et satisfactionem, scilicet ut sit verus dolor in contritione, vera accusatio in confessione, vera ponderatio in satisfactione. Et hec omnia attribuit hic Propheta dono Dei : quia homo, ad hec non sufficit, nisi Deus iuvet eum, quia omnis homo mendax. Unde bene dicitur. Io. 1.g. Vidit Iesus Nathanael venientem ad se ; et dixit de eo. Hic est vere Israelita, in quo dolus non est. Nathanael interpretatur donum Dei et significat penitentem, qui dono gratie Dei visitatus et a Deo Hebreorum vocatus, Ex. 5.a. Deum venire festinat per viam illorum trium dierum, contritionis, confessionis et
{2.77rb} satisfactionis. Sed tunc est vere Israelita, in qua dolus non est, quando sine simulatione dirigitur cum Deo illa via, ut in veritate contritionis et confessionis et satisfactionis perficiat viam. Ps. 24. Dirige me in veritate tua. Secundum autem quod illud
[Beati, quorum remisse sunt iniquitates]
legitur, ut predictum est, de iniquitate innata : quod postea sequitur,
[et quorum tecta sunt peccata]
legitur de peccatis actualibus : Et hoc, quod sequitur.
[Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum]
legitur de peccatis omissionis et ignorantie.
marg.|
Potest etiam totum legi aliter.
marg.|
{f}
Beati quorum remisse sunt iniquitates]
etc. id est modice et minus enormes sunt, hi sunt beati, id est minus infelices, quam qui gravia peccata et enormia commiserunt, sicut illi, de quibus Os. 9.b. Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa. Mt. 11.c. Ve tibi, Corozaim : ve tibi, Bethsaida : quia si in Tyro et Sidone facte fuissent virtutes, que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere penitentiam egissent. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis. Quare ? nisi quia remissius peccaverunt. Et ita beati sunt hi respectu illorum, sicut Ez. 16.f. Vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius * agens ab eis, iustificate sunt enim a te.
marg.|
{a}
Et quorum tecta sunt peccata]
id est qui occulte peccaverunt : quia si non caste, tamen caute. Quod est contra quosdam, qui aperte peccant : quorum respectu, qui occulte peccant, beati sunt. Unde Isaie 2.b.a “Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt nec absconderunt ». Et ideo sequitur: Ve eis, quia reddita sunt eis mala, id est reddentur. Ecce secundum quid dicuntur beati hi, qui in conspectu hominum, vel parum peccant, ut primi : vel occulte peccant, ut secundi. Sed simpliciter beatus est ille, qui coram Deo non est peccator, qui scrutatur corda et renes. Unde sequitur :
a Cf. Is. 3, 9.
marg.|
{b}
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum]
quasi dicat, predictis duobus generibus hominum, qui, scilicet vel remisse, vel occulte peccant, non imputant homines peccata ; et ideo dicuntur quodammodo beati, quia minus peccant. Sed ille simpliciter est vir et beatus, cui non imputavit ipse Dominus peccatum.
marg.|
{c}
Nec est in spiritu eius dolus]
quasi in spiritu aliorum interiori est dolus : quia mali sunt interius, licet non videantur exterius. Sed iste dolum non habet, qui bonus est et intus, ubi Deus videt : et exterius, ubi homines vident. Unde 1Pt. 2.a. Deponentes omnem malitiam et omnem dolum. Malitiam, scilicet exterius, dolum interius. Et post addit. Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo. Infantes enim ita sunt simplices et innocentes interius, sicut exterius. Et hoc est, quod dicit : Rationabiles sine dolo. Rationabiles enim ducti ratione, exterius peccare erubescunt. Non sicut animalia bruta, que non erubescunt, si videantur coire, vel fimo suo se maculare, vel huiusmodi. Sine dolo, interiori. In Spiritu Dei est bonitas : in spiritu Diaboli falsitas : in spiritu mundi vanitas. De primo Ps. 142. Spiritus tuus bonus. De secundo 3Rg. ult. d. Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum eius. De tertio 1Cor. 2.c. Nos autem spiritum huius mundi non accepimus.
Numérotation du verset
Ps. 31,3
III
III
marg.|
{d}
Quoniam tacui]
Supra dixit in generali beatum esse, qui peccata delevit per penitentiam et precipue per confessionem : Hic autem descendit et specificat in seipso. Primo ostendens se fuisse factum miserum per peccatum : et postmodum Dei auxilio per confessionem peccatum suum delevisse : Unde dicit.
[Quoniam tacui]
non confitendo peccata. Vel
[Tacui]
olim a confessione peccatorum.
marg.|
{e}
Inveteraverunt ossa mea]
id est virtutes anime per peccatum fracte et in fractione et vetustate perduraverunt, quasi dicat, quoniam vulnera et fractura ossium non ostendi Medico ; non sum sanatus, sed eo periculosior, quo vetustior est fractura. Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos. Baruch 3.b. Quid est, Israel, quod inveterasti in terra aliena, etc. Hbr. 8.d. Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Gregorius Si medicinam exspectas, oportet, ut vulnus detegas. Item idem Gregorius Dum putredo, que intus fervet, eiicitur, ad salutem vulnus aperitur. Hanc autem taciturnitatem, procurat lupus spiritualis, id est Diabolus, ne, si clamaverint post eum, effugetur de cordibus eorum. Nec solum per mali occultationem corrumpi potest ; sed etiam per boni ostensionem. Dum enim malum absconditur, reservatur ; dum vero bonum per vanam gloriam ostenditur, perditur. Quia sicut dicit Gregorius depredari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Et ideo de ostentatione adiungit.
marg.|
{f}
Dum clamarem]
per iactantiam.
marg.|
{g}
Tota die]
quasi dicat, in his duobus inveteratus et debilitatus sum, quod mali copiam habui, utpote, quod servavi occultum et boni econtrario inopiam habui, quod pro laude vana venale exposui. Et hoc non in parte, sed in toto : Unde dicit.
[Tota die]
id est quicquid ibi lucidum et pulchrum erat, ostentavi. Sicut Ezechias 4Rg. 10.c. dicit. Omnia, quecumque sunt in domo mea, viderunt. Neque enim est, quod non monstraverim eis in thesauris meis, etc.
marg.|
{2.77va} Tacere
¶ Dei.
- Dissimulare. Is. 42.c. Tacui, semper silui, etc. Is. 57.c. Ego tacens et quasi non videns.
- Penitentiam differre, infra Ps. 82. Ne taceas, neque compescaris Deus. Hab. 1.d. Quare taces, impio conculcante Iustiorem se ?
- Non exaudire, supra Ps. 27. Ne quando taceas a me. Is. 64.d. Numquid super his continebis te ?
¶ Christi.
- Patienter ferre. Is. 33.c. Quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum.
- Doctrinam differre. Io. 16.c. Multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo.
- Hominis puri.
- Ex obedientia. Is. 32.d. Cultus iustitie silentium. Is. 3.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra.
- Ex ignorantia. Eccl. 20.a. Est tacens, non habens sensum loquele.
- Ex Providentia. Prv. 17.d. Stultus, si tacuerit, sapiens reputabitur.
- A laude. Is. 62.a. Propter Sion non tacebo. Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui.
- A confessione. Ier. 4.e. Non tacebo : quoniam vocem tube audivit anima mea.
- A correctione. Eccl. 20.d. Quasi mutus in ore avertet correctionem. 1Rg. 3. Eli non corripuerat filios suos.
- Ab orat. Ester. 4.d. Si nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudei.
¶ Hominis mali.
- Ex adulatione. Eccl. 13.d. Dives locutus est : et omnes tacuerunt.
- Ex infidelitate. Am. 6.d. Tace : et non recorderis nominis Domini.
- Ex humano timore. Ier. 48.a. Silens conticesces, sequeturque te gladius.
- Ex mala conscientia. Mt. 22.b. At ille obmutuit.
- Ex negligentia. Prv. 17.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur a populis.
- Ex desperatione. Is. 47.a. Surge, tace, intra tenebras, filia Chaldeorum.
¶ Silentium.
- Cautele. Eccl. 13.b. Est tempus tacendi.
- Sapientie. Gn. 37.c. Pater vero tacitus rem considerabat.
- Reverentie. 1Cor. 14.g. Mulieres taceant in Ecclesia. Eccl. 32.b. Audi tacens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
- Contemplationis. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit.
- Consensus. Nm. 30.c. Si audierit vir et tacuerit, nec contradixerit : reddet, quod promisit.
- Interdicti. Ez. 3.g. Eris mutus.
- Patientie. Eccl. 13.a. Pauper lesus tacebit.
- Condescensionis. 1Cor. 3.a. Non potui vobis loqui, quasi spiritualibus.
- Maris. Mc. 4.d. Tace, obmutesce.
- Terre. Hab. 2.d. Sileat a facie Domini.
- Insule. Is. 41.a. Taceant ad me Insule.
- Oculorum. Lam. 2.f. Neque taceat pupilla oculi.
¶ Dei.
- Dissimulare. Is. 42.c. Tacui, semper silui, etc. Is. 57.c. Ego tacens et quasi non videns.
- Penitentiam differre, infra Ps. 82. Ne taceas, neque compescaris Deus. Hab. 1.d. Quare taces, impio conculcante Iustiorem se ?
- Non exaudire, supra Ps. 27. Ne quando taceas a me. Is. 64.d. Numquid super his continebis te ?
¶ Christi.
- Patienter ferre. Is. 33.c. Quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum.
- Doctrinam differre. Io. 16.c. Multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo.
- Hominis puri.
- Ex obedientia. Is. 32.d. Cultus iustitie silentium. Is. 3.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra.
- Ex ignorantia. Eccl. 20.a. Est tacens, non habens sensum loquele.
- Ex Providentia. Prv. 17.d. Stultus, si tacuerit, sapiens reputabitur.
- A laude. Is. 62.a. Propter Sion non tacebo. Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui.
- A confessione. Ier. 4.e. Non tacebo : quoniam vocem tube audivit anima mea.
- A correctione. Eccl. 20.d. Quasi mutus in ore avertet correctionem. 1Rg. 3. Eli non corripuerat filios suos.
- Ab orat. Ester. 4.d. Si nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudei.
¶ Hominis mali.
- Ex adulatione. Eccl. 13.d. Dives locutus est : et omnes tacuerunt.
- Ex infidelitate. Am. 6.d. Tace : et non recorderis nominis Domini.
- Ex humano timore. Ier. 48.a. Silens conticesces, sequeturque te gladius.
- Ex mala conscientia. Mt. 22.b. At ille obmutuit.
- Ex negligentia. Prv. 17.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur a populis.
- Ex desperatione. Is. 47.a. Surge, tace, intra tenebras, filia Chaldeorum.
¶ Silentium.
- Cautele. Eccl. 13.b. Est tempus tacendi.
- Sapientie. Gn. 37.c. Pater vero tacitus rem considerabat.
- Reverentie. 1Cor. 14.g. Mulieres taceant in Ecclesia. Eccl. 32.b. Audi tacens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
- Contemplationis. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit.
- Consensus. Nm. 30.c. Si audierit vir et tacuerit, nec contradixerit : reddet, quod promisit.
- Interdicti. Ez. 3.g. Eris mutus.
- Patientie. Eccl. 13.a. Pauper lesus tacebit.
- Condescensionis. 1Cor. 3.a. Non potui vobis loqui, quasi spiritualibus.
- Maris. Mc. 4.d. Tace, obmutesce.
- Terre. Hab. 2.d. Sileat a facie Domini.
- Insule. Is. 41.a. Taceant ad me Insule.
- Oculorum. Lam. 2.f. Neque taceat pupilla oculi.
marg.|
Postea ostendit, quomodo ad confessionem est inductus et per que. Primum est flagellum Domini.
Numérotation du verset
Ps. 31,4
IV
IV
marg.|
{a}
Quoniam die]
prosperitatis.
marg.|
{b}
Ac nocte]
adversitatis. Vel
[Die, ac nocte]
id est assidue.
marg.|
{c}
Gravata est super me]
penam infligendo.
marg.|
{d}
Manus tua]
Gravis est enim manus Domini, cum percutit. Unde dicitur Ex. 17.c. quod manus Moysi erant graves. In lege enim puniebatur sine misericordia. Unde Ex. 21.c. Oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. Levis autem est manus Domini, quando dat beneficia temporalia. Unde 1. Esdr. 7.a. Dedit Rex Esdre secundum manum Domini Dei eius bonam super eum omnem petitionem eius. Manus Domini iam gravis erat super Iob, quando a planta pedis usque ad verticem capitis non erat in eo sanitas : amissis nihilominus divitiis et filiis et filiabus suis, tamen adhuc petebat eam aggravari, dicens : Iob. 6.b. Solvat manum suam et succidat me. Hanc manum
{2.77vb} dicebat Ieremias aggravari, Lam. 3.a. In me vertit et convertit manum suam tota die. 1Rg. 5.b. Aggravata est manus Domini super Azotos, quod interpretatur incendentes et significat corruptores aliorum per malum exemplum. Super bonos non aggravatur, licet aliquando tangat. Iob. 19.c. Manus Domini tetigit me. Secundum est cognitio proprie infirmitatis. Et hoc generatur a primo. Unde primo premisit coniunctionem causalem, dicens :
[Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua]
Hic autem ponit consequens.
marg.|
{e}
Conversus sum in erumna mea]
id est ad cognoscendum erumnam et miseriam meam. Lam. 2.a. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. Tertium est compunctio, que ex his duobus generatur : Unde dicit.
marg.|
{f}
Dum configitur spina]
id est dum remordente conscientia, compunctio pungit cor et vulnerat, ut sagitte, sive spina. Unde Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala et plage in secretioribus ventris, id est conscientia. Vel sic.
[Dum configitur spina]
id est dum peccatum radicatur in corde. Per spinam enim peccatum intelligitur. Gn. 3.c. Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Hec spina configitur in corde per delectationem et consensum. Gregorius Radices spinarum molles sunt : sed ex illa mollitie proferunt, unde pungant. Et quanto peccatum plus crescit exterius per consuetudinem, tanto solidius in corde figitur et radicatur ad modum spine. Unde peccatum consuetudinis difficile eradicatur. Quod ostendit Dominus, qui quatriduanum Lazarum cum difficultate magna suscitavit. Io. 11.e. Unde illi, qui pigri sunt ad eradicandum spinas istas, dum novella est plantatio earum, in brevi multa spinarum copia occupantur. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi : et ecce totum repleverant urtice : operuerunt superficiem eius spine. Secundum ergo istum modum legendi, est sensus huius versus talis.
[Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua]
ut supra expositum est.
[Conversus sum]
a peccato meo, ad te per penitentiam
[Dum configitur spina]
id est dum adhuc novum esset peccatum, scilicet in plantatione : quod notat, cum dicit
[Dum configitur spina]
et non postquam confixa fuisset. Similis conversio notatur supra in Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Vel sic.
[Dum configitur spina]
scilicet dorsi, que totum corpus erigit : per quod superbia designatur : qua fracta, incurvatur homo per humilitatem. Superbia autem hominem erigit contra Deum. Iob. 15.c. Cucurrit adversus. Deum erecto collo. Item spina, divitiarum opulentia. Iob. 30.b. Esse sub sentibus delicias computabant. Iob. 31.d. Pro frumento oriatur mihi tribulus : et pro hordeo spina. Hanc maledictionem multi optant, ut pro frumento sacre doctrine oriatur spina divitiarum. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum et messuerunt spinas. Dum hec spina configitur, homo ad Deum convertitur. Ex his autem sequitur confessio, de qua subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 31,5
V
V
marg.|
{g}
Delictum meum cognitum tibi feci]
id est per confessionem tibi revelavi. Et est hec secunda pars, in qua commendatur confessio multis modis. Primo, quia integra. Secundo, quia premeditata. Tertio, quia vera. Quarto, Quia accusatoria. Quinto, quia propria. Sexto, quia satisfactoria. Ostendit autem suam confessionem esse generalem et plenariam, id est integram : quia omne genus peccati confitetur, scilicet peccatum omissionis. De quo primo dicit.
[Delictum meum cognitum tibi feci]
Et peccatum commissionis, de quo sequitur.
marg.|
{h}
Et iniustitiam meam non abscondi]
Et hic est Liptote, quasi dicat, immo revelavi, ut curarer. Gregorius Si abscondi, quasi homo, peccatum meum, supple, male mihi accedat. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Sed quia difficile est subito recolere omnia peccata, tam omissionis, quam commissa : ideo debet esse confessio premeditata. Unde bene sequitur.
Numérotation du verset
Ps. 31,VI
marg.|
{i}
Dixi confitebor et cetera]
id est ex prehabita deliberatione accessi ad confessionem. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Ecclesiastic. 3.a. Est tempus spargendi lapides et tempus colligendi. Lapides peccata significant, que sparguntur, dum ante sacerdotem revolvuntur per confessionem ; Colliguntur autem, dum ante in corde sollicite
{2.78ra} recoluntur. Ecclesiast. 42.b. Quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe. Item debet esse confessio vera. Unde dicit.
[Confitebor]
id est simul corde et ore fatebor. Non est enim mentiendum in confessione, sive excusando, sive accusando. Unde Eccles. 4.c. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Et 2Cor. 6.b. In verbo veritatis, etc. Item debet esse accusatoria : Unde dicit.
marg.|
{a}
Adversum me]
Prv. 18.c. Iustus prius est accusator sui.
[Adversum me]
non adversum Deum, ut Adam : non adversum fatum, ut Astronomus : non adversum Diabolum, ut populus stultus. Sed
[adversum me]
ut David, 2Rg. 24.e. Ego sum, qui peccavi : et ego inique egi. Postea determinat, quid confitendum sit, cum dicit.
marg.|
{b}
Iniustitiam meam]
Peccata enim debemus confiteri, sicut Publicanus ; non iustitiam, ut Phariseus. Lc. 18.c. Sic faciunt hypocrite in confessione : celant peccata et bona dicunt, significati per Iacob. Gn. 27.c. Cuius mater pelliculas hedorum circumdedit manibus eius et colli nuda protexit. Sic mater eorum, id est vana gloria, que pascit eos, opera penitentie pretendit exterius. Et talibus, quando veniunt ad confessionem, posset dicere sacerdos, si bene palparet eos : Vox quidem, vox Iacob est ; sed manus sunt Esau. Item dicit, non quamcumque
[iniustitiam]
Sed dicit,
[meam]
non alienam. Sicut multi faciunt, qui aliorum peccata, vel oblique dicunt, cum sua deberent dicere : Vel directe, ut qui dicunt ita : malus est ille, vel ille. Oblique, ut qui dicunt : ille fecit me peccare, ut Adam dixit, Gn. 3.c. Mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno et comedi, quasi dicat, ipsa me fecit peccare : et tu ipse, qui dedisti mihi eam. Et retorquent quidam iniquitatem in Diabolum, ut qui dicunt : Diabolus decepit me : quidam in proximum, ut dictum est : quidam in Deum, qui dicunt se peccasse Deo permittente, vel dicunt se esse talis complexionis, aut constellationis, quod non possunt abstinere a peccato. Sed qui bene vult confiteri, dicit iniustitiam esse suam : quia liberum arbitrium habet, quod nisi consenserit, nec peccabit. Unde dicit Augustinus super illud Ps. 40. Ego dixi, Domine, miserere mei : sana animam meam, quia peccavi tibi. Ego, ego ; non fatum, non fortuna, non Diabolus. Item debet esse confessio satisfactoria, id est cum proposito emendandi : Unde bene addit.
marg.|
{c}
Domino]
id est ad honorem Domini, scilicet ut serviam ei de cetero. Unde Ios. 7.c. Fili, da gloriam Deo Israel : et confitere, atque indica mihi, quid feceris. Ex his autem omnibus sequitur remissio peccati : Unde sequitur :
marg.|
{d}
Et tu remisisti impietatem peccati mei]
scilicet quia,
[dixi]
etc. Unde 2Rg. 12.d. Dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Et statim respondit ei Nathan : Dominus transtulit peccatum tuum a te. Et nota, quod confessio utilis est propter multa. Primum est id, quod diximus, scilicet quia per eam statim dimittuntur peccata. Secundo, quia confessio est vomitus veneni diabolici. Ecclesiast. 31.c. Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio et vome et refrigerabit te. Sicut enim homo, qui comedit muscam, non potest bene habere, donec evomuerit eam ; sic est de peccato. Sed multi revertuntur ad vomitum, 2Pt. 2.d. Contigit illis illud veri proverbii : Canis reversus ad vomitum et sus lota in volutabro luti. Tertio, quia nisi peccatum detegatur hic per confessionem ad salutem, Deus revelabit illud in futuro ad damnationem. 2Rg. 12.c. Dixit Dominus per Nathan ad David. Tu fecisti abscondite ; ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu Solis. Quarto, quia per confessionem fit homo suspectus Diabolo : et non audet ei ita communicare secreta sua. Ecclesiast. 27.c. Qui denudat arcana amici, fidem perdit. Et post. Si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
Numérotation du verset
Ps. 31,6
VII
VII
marg.|
{e}
Pro hac orabit]
Tertia pars, in qua commendat penitentiam multipliciter. Primo, quia placet Sanctis. Unde dicit.
[Pro hac]
scilicet remissione peccatorum suorum.
marg.|
{f}
Orabit ad te omnis Sanctus]
ut eam sibi a te valeat
{2.78rb} impetrare. Non enim certi sunt Sancti de sua iustificatione. 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum ; sed non in hoc iustificatus sum. Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Vel
[Pro hac]
scilicet remissione peccatorum proximi,
[orabit]
etc. quia ut dicit beatus Gregorius apud Deum perfecte diluit propria, qui pie plangit aliena. Et hoc.
marg.|
{g}
In tempore opportuno]
id est in presenti vita. 2Cor. 6. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Io. 9.a. Operamini, dum dies est ; venit enim nox, quando non licet operari : tunc enim post mortem non erit tempus orandi, quia tunc non exaudiet Dominus. Unde Prv. 1.d. Tunc invocabunt me : et non exaudiam, etc. Mt. 25.a. virginibus, que nimis tarde venerunt, dictum est : Amen dico vocis, nescio vos. Orabant tamen dicentes : Aperi nobis ; sed non in tempore opportuno : et ideo non fuerunt exaudite. Propter hoc Gal. ultim. c. Argumentatur Apostolus dicens : Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes et cetera. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. Ecclesiast. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas. Vel
[In tempore opportuno]
id est cum homo habet propositum relinquendi peccata : aliter enim non exauditur. Unde Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestre sanguine plene sunt. Gregorius Frustra premium tribuit, qui se a vitiis non compescit. Et alibi. Cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati Iudicis animus ad deteriora provocatur. Secundo commendat penitentiam ex eo, quod eius oppositum, scilicet dissolutio et peccatum Deo displicet : Unde addit :
Numérotation du verset
Ps. 31,VIII
marg.|
{h}
Verumtamen in diluvio]
etc. Continuatio. Licet orent Sancti pro peccatis aliorum ; tamen
[in diluvio aquarum multarum]
id est in multitudine peccatorum.
marg.|
{i}
Ad eum]
id est ad Deum.
marg.|
{k}
Non approximabunt]
peccatores. Quia ut dicitur in Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini : aut quis stabit in loco sancto eius ? Innocens manibus et mundo corde. De hoc diluvio Os. 4. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt. Et plura de hoc diluvio diximus supra in hoc versu. Dominus diluvium inhabitare facit. Vel
[Aquarum multarum]
id est voluptatum. Gn. 49.a. Ruben, effusus es, sicut aqua, scilicet in deliciis. Et in his,
[ad eum non approximabunt]
quia ut dicitur Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Vel
[Aquarum]
id est temporalium, que fluunt sicut aqua. Sed quandoque fluunt in alveo, quandoque inundant. In alveo, dum ad necessitatem habentur, nec nimis amantur : Et qui sic habet, bene ad Deum potest accedere. Exeunt autem alveum et fit diluvium, quando ad superfluitatem sumuntur, vel quando nimis amantur : Et in hoc diluvio.
[Ad eum non approximabunt]
Quia sicut dicit Dominus Mt. 19.c. Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum. Vel
[Non approximabunt]
etiam in presenti per contemplationem : Unde dicit Gregorius Temporalium dispensationes tanto bonis graviores sunt, quanto ab intuitu eternorum, vel ad modicum evellunt. Ideo dicebat Dominus Mt. 6.d. Nolite solliciti esse, dicentes : quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur : querite primum regnum Dei et iustitiam eius, etc. Vel ;
[Aquarum]
id est verborum, que dicuntur aqua. Prv. 17.c. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Hec aqua infra alveum continetur, dum modestia sermonis servatur : Inundat autem et fit diluvium, quando repagulum modestie et discretionis amovetur. Hoc diluvium timebat ille, qui dicebat : Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantie labiis meis. Et in hoc diluvio ad eum non approximabunt : quia qui diluvium hoc patitur, immundus est. Lv. 15.a. Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Et Nm. 19.c. Vas, quod non habuerit operculum, aut ligaturam desuper, immundum erit. Prv. 14.c. Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Vel
[In diluvio aquarum multarum]
id est doctrinarum.
[Ad eum non approximabunt]
quia frequenter litterati a Domino se elongant per superbiam et ambitionem et alia vitia ; et simplices et idiote ad Dominum approximant per vite innocentiam et humilitatem. Ps. 70. Quoniam non cognovi litteraturam,
{2.78va} introibo in potentias Domini. Augustinus Heu ! idiote et simplices rapiunt celum ; et nos cum litteris nostris demergimur in Infernum. Tertio commendat penitentiam in eo, quod Dominus est refugium penitentium.
Numérotation du verset
Ps. 31,7
IX
IX
marg.|
{a}
Tu es refugium meum]
etc. scilicet ; refugienti de laqueis et carcere Diaboli. Ps. 103. Petra refugium herinaciis, id est Christus peccatoribus.
marg.|
{b}
A tribulatione]
tentationis.
marg.|
{c}
Que circumdedit me]
Cum enim homo ad penitentiam redit, tunc insurgit Diabolus contra eum, sicut Pharao contra filios Israel egredientes de Egypto : et tunc multiplicatur exercitus Diaboli contra eum. Unde in Ps. 3. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt anime mee : non est salus ipsi in Deo eius. Tu autem, Domine, susceptor meus es. Ecclesiast. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore : et prepara animam tuam ad tentationem. Quarto commendatur penitentia, quia refugientes ad Deum per penitentiam, non solum securitatem, aut tutelam in eo habent ; sed etiam gaudium et exultationem : Unde subiungit.
marg.|
{d}
Exultatio mea]
supple, tu es, scilicet per spem et consolationem. Non enim penitentes tantum affliguntur onere penitentie ; sed et reficiuntur spe retributionis eterne, dolent gaudendo et gaudent dolendo. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio istius non miscebitur alienus. 1. Esdr. 3.d. Non poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium et vocem fletus. Et ideo cum dixit hic : Tu es
[exultatio mea]
ut notet, quod risus suus dolori miscetur, statim quasi dolens et timens addit.
marg.|
{e}
Erue me a circumdantibus me]
id est libera me ab inimicis meis, scilicet Demonibus, malis hominibus et peccatis, que circumdederunt me undique, ut non evadam. Iob. 19.b. Obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Numérotation du verset
Ps. 31,8
X
X
marg.|
{f}
Intellectum tibi dabo]
Quarta pars, in qua ponitur letus finis : Et est responsio Domini ad penitentem, qui supra petierat.
[Erue me]
Et respondet Dominus. Vere eruam.
[Intellectum tibi dabo]
id est notitiam presentium, ut pertranseas : eternorum bonorum, ut ea appetas et ad eas curras : et penarum, ut eas fugias : et tui ipsius, ut humilieris et Deo bona attribuas. Hic est intellectus bonus, de quo dicitur in Ps. 100. Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
marg.|
{g}
Et instruam te]
ne in his, que noveris, erres. Est ergo hec differentia inter hec duo.
[Intellectum dabo et instruam]
quia intellectum dat Dominus ad cognoscendum ; instruit autem ad operandum, sive in operando. Dominus autem intellectum dat et instruit tribus modis principaliter, videlicet, per inspirationem, per predicationem, per tribulationem. De primo, Iob. 4.c. Porro ad me dictum est verbum absconditum : et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius. 1Io. 2.d. Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos ; sed sicut unctio eius docet vos de omnibus. De secundo in Ps. 118. Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. De tertio Is. 28.e. Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Iob. 33.c. Increpat per dolorem in lectulo. Et ibi premittit Iob. : Tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplina. Sic ergo dicit.
[Intellectum tibi dabo et instruam te]
Et hoc.
marg.|
{h}
In via hac, qua gradieris]
id est in omnibus, que sunt in hac vita : ut scias, quod non sint, nisi via ; Deus autem finis : et ita non hereas eis, sed pertranseas. Unde dicit Augustin. Deus finis est et terminus, ad quem eundum et ubi immorandum : quicquid autem citra Deum est, via est ; in illa autem non est immorandum. Ista autem notitia quatuor illorum, que prediximus, scilicet presentium, eternorum bonorum, penarum infernalium, suiipsius, in hac via nos reddit expeditos, ferventes, timidos et sollicitos. Qui enim cognoscit presentia, contemnit ea et relinquit, secundum illud Naum. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te : et sic fit homo expeditus. Qui autem cognoscit eterna bona, desiderat ea : et ita fit fervens. Qui autem cognoscit penas, horret eas : et sic fit timidus. Qui autem cognoscit seipsum et debilitatem suam, sollicitus fit, quia non confidit de sua fortitudine : Et de hoc est exemplum bonum in vetulis debilibus, que quando
{2.78vb} vadunt in peregrinationem, ita sunt sollicite, quod tantam dietam faciunt, quantam viri fortes et equites. Omnis ergo creatura via est ad Deum, in qua non est immorandum, sed alacriter ambulandum, ut dicit Augustinus. Unde beatus Bernardus In via Dei non progredi, regredi est.
marg.|
{i}
Firmabo super te oculos meos]
quasi non solum instruam, sed et
[firmabo]
etc. Et notantur hic respectus memorie Dei et custodia. Non enim dicit tantum ponam super te oculos meos ; sed dicit,
[firmabo]
id est ponam et non removebo, Ps. 36. Quia Dominus amat iudicium, id est penitentiam, qua homo iudicat se, primo in corde per contritionem : postea in ore dando contra seipsum sententiam in confessione : et exequitur sententiam iudicii in satisfactione. Et sic dicit Ps. Quia Dominus amat iudicium istud : et non derelinquet Sanctos suos, in eternum conservabuntur. Et Ps. 33. Oculi Domini super Iustos. Ita dicit hic
[Firmabo super te]
penitentem.
marg.|
{k}
Oculos meos]
id est gratiam et misericordiam meam tibi conservabo. Sap. 4.c. Gratia Dei et misericordia in Sanctos eius : et respectus eius super electos illius. Postea monet alios vir iustus, ut intellectum istum in se recipiant : et qui habent, non amittant, cum subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 31,9
XI
XI
marg.|
{l}
Nolite fieri]
etc. quasi dicat ex quo Dominus vos rationales fecit et intellectum dedit vobis. Ergo. Nolite fieri irrationales.
marg.|
{m}
Sicut equus et mulus]
etc. quia bruta sunt. Sed hunc honorem intelligite, quod Dominus fecit vos rationales ad imaginem et similitudinem suam : et quod firmat oculos suos super vos. Ecclesiast. 71.a. Deus creavit de terra hominem : et secundum imaginem suam fecit illum : et iterum convertit illum in ipsam : et vestivit illum virtute. Econtrario dicitur de malis in Ps. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hoc autem fit precipue in peccato carnis. Unde dixit Angelus Tob. 6.d. In eos, qui coniugia ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant : et sue libidini ita vacant, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus : habet super eos Demonium potestatem. Item per equum possumus distincte intelligere aperte peccantes : Equus enim vix tenetur, fortis est, luxuriosus est, superbus, sessorem non discernit : Per quas proprietates diversa genera peccatorum intelliguntur. Per mulum autem hypocrite designantur. Mulus enim ex nobili et ignobili generatur ; Ita in generatione hypocrite conveniunt, nobile, scilicet opus de genere bonorum : et ignobile, scilicet corrupta intentio : et ipsi semper nobilitatem ostendunt et iactant, ignobilitatem vero abscondunt. Sicut fabulose narratur de mulo, quem vulpes interrogavit, de quo genere fuerat ? et mulus respondit, quod pronepos erat magni equi Regis Hispanie. Non quero de patre, dixit vulpes ; sed de matre et noluit indicare. Ita faciunt multi. Et moraliter, ut dictum est, de hypocritis, quibus dicit Dominus, Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, quia similes estis sepulchris dealbatis, que a foris parent hominibus speciosa ; intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Et etiam ad litteram, qui semper nominant nobiliorem de suo genere, si queratur de genere eorum. Facta exhortatione ad proximum, vir iustus convertit se ad orationem ad Deum pro proximo : ut sicut ipse per flagella conversus est ad Dominum ; ita Dominus etiam flagellet peccatores, ut ipsi similiter convertantur ad eum. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 31,XII
marg.|
{n}
In camo]
id est minori tribulatione.
marg.|
{o}
Et freno]
id est maiori et cogentiori tribulatione.
marg.|
{p}
Maxillas eorum constringe]
id est sicut per frenum et camum positum in maxillis equi et muli, coercentur et ducuntur ; ita per minores et maiores tribulationes eos coerce, ut relicto invio peccatorum, sequantur te per viam penitentie, sicut ego, dicit Iustus.
marg.|
{q}
Eorum]
dico.
marg.|
{r}
Qui non approximant ad te]
quia sunt in diluvio aquarum, sicut predictum est. In diluvio aquarum multarum ad eum
[non approximabunt]
De hoc freno Is. 37.f. Et ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis : et reducam te in viam, per quam venisti. Iob. 40.d. Numquid pones circulum in naribus eius : aut armilla perforabis maxillas eius ?
marg.|
{a}
{2.79ra}
Multa flagella peccatoris]
Istud continuatur cuilibet predictorum duorum versuum. Primo sic.
[Nolite fieri sicut equus et mulus]
etc. quia,
[multa flagella peccatoris]
et in presenti sunt et in futuro erunt. Secundo sic.
[Maxillas eorum constringe]
etc. quia
[multa flagella peccatoris]
quasi dicat, ideo te rogo, ut tu verberes eos virga presentis tribulationis ; quia compatior eis super flagellis, que patiuntur in presenti et patientur in futuro, nisi convertantur ad te.
[Multa]
ergo sunt flagella peccatoris in presenti. Primo enim flagellantur a miseria contritionis sue. Unde Eccles. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium, etc. Secundo flagellantur a remorsu conscientie. Ier. 2.d. Arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te. Tertio ab inquietudine a Demonibus illata. Ier. 16.c. Servietis ibi Diis alienis die, ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Iob. 30.c. Qui me comedunt, non dormiunt. Quarto a cogitationibus et sollicitudinibus. Ex. 8.e. Ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum, etc. Ibi dicit Gregorius Israel Sabbatum accepit in munere ; Egyptus perditur muscarum multitudine. Quinto ab amore divitiarum, que dicuntur spine a Domino, Mt. 13.c. Et quanto magis cordi inseruntur per amorem, tanto magis pungunt per dolorem. Pungunt quippe ; cum acquiruntur per laborem : cum habentur, pungunt per timorem : cum perduntur, pungunt per dolorem : quia cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur. Unde Is. 19.f. Erit Babylon in possessionem hericii. Iob. 30.a. Esse sub sentibus delitias computabant. Sexto ab aliis peccatoribus. Hab. 1.d. Facies hominis, quasi pisces maris, qui, scilicet comedunt se invicem. Item multa sunt flagella peccatoris in futuro. Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus iudicia ; et mallei percutientes stultorum corporibus. Iob. 27.d. Apprehendet eum, quasi aqua, inopia ; nocte opprimet eum tempestas : tollet eum ventus urens et auferet : et velut turbo rapiet eum de loco suo, etc. Hic possunt notari et distingui diversa flagella peccatoris. Et Iob. 20.d. breviter dicit de multitudine ista dicens : Omnis dolor irruet super eum. Sic ergo,
[multa flagella peccatoris]
Sed econtrario multa consolatio penitentis : Unde addit :
marg.|
{b}
Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit]
id est penitentem, qui precedente merito penitentie sue, futuram beatitudinem exspectat, illum circumdabit misericordia. Nec tamen dicit, sperantem in meritis suis ; sed
[sperantem in Domino]
quia sicut dicit beatus Gregorius vita Sanctorum succumbit, si pietas Dei desit. Hunc ergo.
marg.|
{c}
Misericordia circumdabit]
undique, in presenti protegendo eum et ab hoste, qui circumit, querens quem devoret. 1Pt. ult. b. et a flagellis predictis, que patiuntur mali in presenti. Item
[circumdabit]
in futuro, quando misericordia Domini introducet eum in illud gaudium, de quo Mt. 25.b. Intra in gaudium Domini tui. In quo misericordia Dei circumdabit Iustos, quia licet illud gaudium meruerit in hac vita : tamen plus dabit, quam meruerint. Unde dicit Hieronymus In nobis meritum excedet clementia. Vel quia meriti fundamentum, id est fides et caritas et alie virtutes ex misericordia pura habuerunt. Unde Rm. 9.d. Non est volentis, neque currentis : sed Dei miserentis. Et quia ex Dei misericordia fuit, quod tam parvis meritis tantum premium promisit. Unde Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Ex his concludit ergo.
marg.|
{d}
Letamini in Domino et exultate Iusti]
Propter ista, scilicet que fiunt vobis.
[Letamini]
interius.
marg.|
{e}
Et exultate]
exterius.
marg.|
{f}
In Domino]
non in vobis. Ab eo enim hec exspectatis.
marg.|
{g}
Iusti]
non peccatores. Quibus econtrario dicit Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis.
marg.|
{b}
{2.79rb}
Et gloriamini omnes recti corde]
quia ipsa rectitudo cordis est gloria Sanctorum, 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Ct. 1.b. Recti diligunt te, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_31)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_31)
Notes :