Psalmus 87
Numérotation du verset
Ps. 87,1
¶Canticum
¶Codd. : D30 Rusch
Ps-G
psalmi
filiis
Chore
in finem
pro Melech1
1 Melech
C K V D
Ω ΩX
Rusch cum Ps-R
] Maheleth
Clementina
, Maeleth
Ps-G
, Amalech
D30
ad respondendum
intellectus
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman
Ps-G
D30 ΩX cum Ps-R
Israelite3
3 Israelite
Amiatinus C Rusch cum LXX
] Ezraitae
Ps-G
D30
Numérotation du verset
Ps. 87,2 I
Domine Deus salutis mee ¦
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die
Ps-G
et nocte coram te.
Numérotation du verset
Ps. 87,3 II
Intret
in conspectu tuo
oratio mea ¦ inclina
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset
Ps. 87,4 III
Quia repleta est
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
appropinquabit5.
5 appropinquabit
Rusch
] appropinquavit
D30 Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 87,5 IV
Estimatus sum
cum descendentibus in lacum ¦
factus sum
sicut homo
sine adiutorio
Numérotation du verset
Ps. 87,6
inter mortuos
liber.
Numérotation du verset
Ps. 87,V
Sicut
vulnerati dormientes
in sepulcris †
quorum
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est
Rusch
] es
Ps-G
de manu tua repulsi sunt.
Numérotation du verset
Ps. 87,7 VI
Posuerunt me
in lacu inferiori ¦
in tenebrosis
et in umbra mortis.
Numérotation du verset
Ps. 87,8 VII
Super me confirmatus est
furor tuus ¦
et omnes
fluctus tuos
induxisti
super me.7
7 me] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 87,9 VIII
Longe fecisti
notos meos a me ¦
posuerunt me
abominationem sibi.
Numérotation du verset
Ps. 87,IX
Traditus sum
et non egrediebar ¦
Numérotation du verset
Ps. 87,10
oculi mei
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset
Ps. 87,X
Clamavi
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
Numérotation du verset
Ps. 87,11 XI
Numquid mortuis facies mirabilia ¦
aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi.
Numérotation du verset
Ps. 87,12 XII
Numquid8 narrabit
8 Numquid]
praem.
diapsalma
Ps-G
aliquis in sepulcro
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
Numérotation du verset
Ps. 87,13 XIII
Numquid cognoscentur
in tenebris
mirabilia tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
Numérotation du verset
Ps. 87,14 XIV
Et ego
ad te Domine clamavi ¦
et mane oratio mea
preveniet te.
Numérotation du verset
Ps. 87,15 XV
Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
Numérotation du verset
Ps. 87,16 XVI
Pauper sum ego
et in laboribus a iuventute mea ¦
exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus.
Numérotation du verset
Ps. 87,17 XVII
In me
transierunt
ire tue ¦
et terrores tui
conturbaverunt me.
Numérotation du verset
Ps. 87,18 XVIII
Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt
plerique codd. et edd.
D30 Rusch] Circuierunt
Ps-G
sicut aqua
tota die ¦ circumdederunt me simul.
Numérotation du verset
Ps. 87,19 XIX
Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
a miseria.
Psalmus 87
prol.|
=> Ed1496 (locatim contuli)
prol.|
=> Ed1703 (transcript.)
Numérotation du verset
Ps. 87,1
marg.|
{2.227rb}
Domine Deus salutis mee]
Titulus.
[Canticum psalmi filiis Chore in finem pro Melech ad respondendum intellectus Eman Israelite, vel Ezraite]
In precedenti Psalmo egit de civitate celesti : In isto agitur de preparatione vie qua itur ad illam scilicet de passionibus Christi et Sanctorum. Et invitat ad imitationem dominice Passionis in hilaritate et concordi caritate. Hoc vult dicere titulus.
marg.|
Sciendum enim est, sicut supra potuit adverti, quod in Psalmis illis, ubi in titulo apponitur Psalmus, significatur, quod ille Psalmus agit de operatione. Ubi autem apponitur Canticum, quod ibi agitur de spirituali letitia. Ubi autem ponitur utrumque sicut hic, insinuatur, quod de utroque agitur. Unde potest de facili modo intelligi titulus. Iste enim est sensus eius. Hic
[Psalmus]
dirigit nos
[in finem]
id est in illam celestem civitatem, de qua in precedenti Psalmo habuimus : Et est [
Canticum Psalmi]
quia monet nos ad operandum in letitia spirituali. Et cantatur
[filiis Chore
] id est imitatoribus Passionis Christi, qui debent esse quasi chorus per letam imitationem Passionis, respondens precentori Christo, qui primus incepit pati voluntarie et cum letitia, ut nos eum in hoc imitaremur. Hoc est quod hic additur
[pro Melech ad respondendum].
Melech enim interpretatur chorus. Cantatur ergo Psalmus iste [filiis Chore pro Melech] id est pro choro [ad respondendum] id est ut ipsi concorditer et alacriter respondeant per imitationem Passionibus Christi, secundum quod dicitur 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et hic est
[intellectus Eman]
id est coheredum Christi. Eman enim interpretatur frater eius. Et additur
[Israelite,
vel
Ezraite]
id est advene, quia illi, qui sunt fratres Domini et coheredes ipsius Christi, sunt veri Israelite, id est solum Deum intentionis oculo in suis operibus considerantes et sunt advene in hoc mundo. Unde 1Pt. 2.b. Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis. Et eorum est intellectus talis, quia intelligunt, quod respondere debent Christo passo et comparari ei, ut per multas tribulationes possint pervenire de hac miseria ubi sunt advene ad civitatem suam celestem. Sic ergo patet titulus.
marg.|
Patet etiam intentio, que est monere nos, ut Christi Passionem imitemur.
marg.|
Modus : Quadripartitus est Psalmus.
Primo, Christus loquens in persona servi precatur auxilium, referens se contemptum ab inimicis.
Secundo dicit quid amici eius in Passione fecerunt, ibi : [longe fecisti].
Tertio ostendit, quibus opera sua non prosint, ibi : [Numquid mortuis facies mirabilia]. Quarto, loquens in persona Ecclesie, ostendit quanta in suis membris sustineat, ibi : [Et ego ad te]
Primo, Christus loquens in persona servi precatur auxilium, referens se contemptum ab inimicis.
Secundo dicit quid amici eius in Passione fecerunt, ibi : [longe fecisti].
Tertio ostendit, quibus opera sua non prosint, ibi : [Numquid mortuis facies mirabilia]. Quarto, loquens in persona Ecclesie, ostendit quanta in suis membris sustineat, ibi : [Et ego ad te]
Numérotation du verset
Ps. 87,2
I
I
marg.|
{f} Primo ergo Christus orans dicit :
Domine Deus]
forme servi auctor.
marg.|
{g}
Salutis mee]
corporalis et spiritualis.
marg.|
{h}
In die]
id est in prosperis.
marg.|
{i}
Clamavi]
in oratione.
marg.|
{k}
Et nocte]
id est in adversitate.
marg.|
{l}
Coram te]
id est in beneplacito tuo, vel pro his impetrandis, que sunt
[coram te]
id est pro celestibus et non pro terrenis. Vel
[in die et nocte]
id est perseveranter. Et ostendit his Christus illa concurrisse in sua oratione, que necessaria sunt Ostendit enim se orare pie, perseveranter pro se et ad salutem. Pie, cum dicit
[Domine Deus]
id est potens et bonus, hec est fidei confessio, quod est pietatis. Ad salutem, cum dicit :
[Salutis]
Pro se, cum dicit :
[Mee]
perseveranter, cum dicit :
[In die et nocte]
etc. Et quia talis oratio solet impetrare.
Numérotation du verset
Ps. 87,2*
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. Dicit anima que peccati infirmitate se sentit gravatam fuisse.
marg.|
{f}
Domine]
metuende :
[Deus]
colende.
marg.|
{g}
Salutis mee]
auctor, dator, amator, restitutor, zelator et conservator. Act. 4.b. Non est in aliquo alio salus. Is. 44.b. Ego sum, ego sum Dominus et absque me non est Salvator.
marg.|
{h}
In die]
prosperitatis.
marg.|
{k}
Et nocte]
adversitatis.
marg.|
{i}
Clamavi coram te]
quia tam ex prosperitate quam ex adversitate quandoque nascuntur morbi anime, quos a Domino necesse * est curari. Et ideo in utroque necesse est clamare ad Dominum. Is. 21.c. Venit mane et nox, si queritis, querite.
marg.|
¶Multiplex morbus nascitur ex :
- Prosperitate
- Superbia, Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon Civitas magna quam ego edificavi in robore fortitudinis mee ? 1Tim. 6.d. Divitibus huius, etc.
- Luxuria et homicidium simul, sicut habetur 2Rg. 11.d. de David qui, cum in Hierusalem remansisset, commisit adulterium cum Bersabee et homicidium de Uria1*. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, saturitas panis et otium. Ier. 5.c. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur.
- Ingratitudo et Dei oblivio. Os. 13.b. Adimpleti sunt et saturati sunt et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei.
- Apostasia, Prv. 30.b. Tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus alliciar ad negandum.
- Adversitate
- Acedia, Sap. 2.a. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre.
- Pusillanimitas, Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis.
- Suspicio mali, 2Mcc.5.b. Suspicatus est Rex societatem deserturos Iudeos.
- Desperatio, Gn. 4.b. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
- Fuga, Io. 10.b. Videt lupum venientem et fugit.
- Taciturnitas mala, Am. 5.d. Prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
- Apostasia, Eccl. 27.b. Stultus, ut Luna {227vb} mutatur. Et post sequitur. Novissime pervertet os suum et in verbis suis dabit scandalum Lc. 8.b. Tempore tentationis recedunt.
- Furtum et periurium, Prv. 30.b. Aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.
- Prosperitate
- Superbia, Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon Civitas magna quam ego edificavi in robore fortitudinis mee ? 1Tim. 6.d. Divitibus huius, etc.
- Luxuria et homicidium simul, sicut habetur 2Rg. 11.d. de David qui, cum in Hierusalem remansisset, commisit adulterium cum Bersabee et homicidium de Uria1*. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, saturitas panis et otium. Ier. 5.c. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur.
- Ingratitudo et Dei oblivio. Os. 13.b. Adimpleti sunt et saturati sunt et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei.
- Apostasia, Prv. 30.b. Tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus alliciar ad negandum.
- Adversitate
- Acedia, Sap. 2.a. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre.
- Pusillanimitas, Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis.
- Suspicio mali, 2Mcc.5.b. Suspicatus est Rex societatem deserturos Iudeos.
- Desperatio, Gn. 4.b. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
- Fuga, Io. 10.b. Videt lupum venientem et fugit.
- Taciturnitas mala, Am. 5.d. Prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
- Apostasia, Eccl. 27.b. Stultus, ut Luna {227vb} mutatur. Et post sequitur. Novissime pervertet os suum et in verbis suis dabit scandalum Lc. 8.b. Tempore tentationis recedunt.
- Furtum et periurium, Prv. 30.b. Aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.
1 Uria
Ed1496
] Urina
Ed1703
Numérotation du verset
Ps. 87,3
II
II
marg.|
{a}
{2.227va}
Δ Ideo concludit :
Intret in conspectu tuo oratio mea]
quasi dicat ex quo talis est oratio mea, debet intrare, nec debet repelli. Sed quia oratio maximam efficaciam habet ab humilitate unde Eccl. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit humilitatem allegat, cum subiungit.
marg.|
{b}
Inclina aurem tuam]
etc. Cum enim dicit
[inclina]
precem innuit esse imam et humilem. Postea ostendit quare orat. Primo, quia in Passione multa mala sustinuit anima eius. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,3*
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Intret in conspectu tuo oratio mea]
ac si sit quedam persona allegans pro me. Unde Glossa est notanda que dicit
[hic]
Virtus magna pure orationis hic notatur, que quasi quedam persona ad Deum intrat et mandatum peragit, quo caro pervenire nequit. Dicit ergo :
[Intret]
etc. Non arceatur, ut excommunicata ab Ecclesia celi, qualis est oratio divitum, qui nolunt audire pauperes, vel legem misericordiam precipientem. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis, ideo non intrabit Ecclesiam celi in conspectu Dei. Non enim decet Angelos sanctos introferre profanas voces, nec ianitor celi leprosas orationes admittit. Tobias, interpretatur bonus, cui dicitur Tob. 12.c. Ego obtuli orationem tuam Domino, Eccl. 33.c. Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et deprecatio illius usque ad nubes appropinquabit : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Et infra Non discedet, donec Altissimus aspiciat. Hoc est, quod dicit :
[Intret in conspectu tuo]
Videtur enim oratio a Domino quasi persona et auditur quasi vox. Unde sequitur :
marg.|
{b}
Inclina aurem tuam ad precem meam]
Dicit singulariter
[precem]
quia illud unum est petendum, de quo Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Ps. 26. Unam petii a Domino. Quid autem eum moveat ad deprecandum, subiungendo declarat.
Numérotation du verset
Ps. 87,4
III
III
marg.|
{c}
Quia repleta est malis anima mea]
Malis dico, non culpe sed pene. Anima enim Christi compatiens corpori, repleta est pena et dolore, unde dixit Mt. 27.d. Tristis est anima mea usque ad mortem. Secundo, ostendit quod non tantum in anima, verum etiam in corpore, unde pena anime nata est, penam sustinuit. Unde addit :
marg.|
{d}
Et vita mea]
scilicet corporalis.
marg.|
{e}
In Inferno appropinquavit]
id est morti expositus sum, sicut ille, qui est in morte ; prope Infernum est. Postea ostendit quod non tantum tormenta ; sed et contumelias passus est. Sap. 2.d. Contumelia et tormento interrogemus eum. Et primo, quia Iudei dicebant, quod necessitate et non voluntarie moriebatur. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,4*
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Quia repleta est malis anima mea]
quasi dicat, ideo deprecor, quia mala futura prevideo et quam districte iudicabit Dominus, Iob. 9.b. Si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor, Anime autem cupidorum et avarorum non sunt replete bonis, sed presentibus, que diligunt et sibi falso successura promittunt, sicut ille Lc. 12.c. qui dicebat : Anima habes multa bona posita in annos plurimos, etc. Sic dicunt in corde, qui de se presumunt, sive de scientia, sive de sanctitate, sive de divitiis, de quibus hic loquebatur. Sap. 2.b. Venite et fruamur bonis, que sunt. Boni autem replent animam suam malis, sicut precipitur, Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum. Hoc etiam manifeste exponit, cum subiungit.
marg.|
{d}
Et vita mea in Inferno appropinquavit]
Non dicit mors, sed vita. Si enim dum vivimus, descendimus meditando ad Infernum, non descendemus illuc in morte. Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas Inferi. Iob. 38.b. Numquid aperte sunt tibi porte mortis et ostia tenebrosa vidisti ?
Numérotation du verset
Ps. 87,5
IV
IV
marg.|
{f}
Estimatus sum]
a Iudeis.
marg.|
{g}
Cum descendentibus in lacum]
id est sicut unus de illis, qui necessario et inviti descendunt per mortem
[in lacum]
id est in profundum Inferni. Talem estimabant cum dicebant. Mt. 27.e. Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Secundo, quia dicebant eum esse sine adiutorio Dei. Unde addit :
marg.|
{h}
Factus sum sicut homo sine adiutorio]
scilicet Dei. Propter hoc dicebant. Mt. 27.e. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult : dixit enim, quia Filius Dei sum. Sed ostendit quod non ita erat, ut illi estimabant. Unde addit :
Numérotation du verset
Ps. 87,5*
moraliter
moraliter
marg.|
{f}
Estimatus sum]
a meipso per timorem.
marg.|
{g}
Cum descendentibus in lacum]
Inferni : Is. 25.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere. Ct. 4.b. Vadam ad montem myrrhe : id est ad cumulum penarum Inferni.
marg.|
{h}
Factus sum sicut homo sine adiutorio]
id est cogitavi et posui, quasi si essem in statu illo damnandorum, quibus nullum erit auxilium, quibus dicitur Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ? Ad cuius confugietis auxilium ? Et per tales cogitationes factus sum.
Numérotation du verset
Ps. 87,6
marg.|
{i}
Inter mortuos liber]
a coactione et ita primum fuit falsum
[liber]
a peccato et ita non sine Dei adiutorio, quod numquam subtrahitur nisi per peccatum. Sed licet ita essem liber, tamen estimatus sum.
Numérotation du verset
Ps. 87,6*
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Inter mortuos liber]
id est ita caveo mihi a peccato et veniam peto a Deo, quod in morte liber ero a culpa et tandem a pena. Liber fuit beatus Martinus qui dicebat diabolo insidianti : “Quid hic agis, cruenta bestia ? Nihil in me funeste reperies. Non tamen de hac libertate presumens extollor, sed timens
factus
sum”.
[=>
infra v.
V
moraliter
]
Numérotation du verset
Ps. 87,6†
V
V
marg.|
{2.228ra}
Δ
{a}
Sicut vulnerati]
In hoc notatur tertia contumelia, quia eum criminosum estimaverunt, vulnerati enim dicuntur illi, qui propter scelera sua vulnerantur et occiduntur, talem estimaverunt Christum, suspendentes eum inter latrones. Unde Is. 53.d. Et cum iniquis deputatus. Et iterum iam mortuum vulnerantes. Unde Io. 19.f. Unus militum lancea latus eius aperuit. Unde in hymno cantatur : « Quo vulneratus insuper mucrone dire lancee », cum tamen dicatur : « Dulce lignum, dulces clavos ». Et hoc est, quia magna fuit crudelitas mortuum vulnerare. Quarta contumelia fuit2, quia dicebant, quod non resurgeret. Unde addit :
2 fuit]
om. Ed1496
marg.|
{b}
Dormientes]
etc. scilicet ut illos tam cito suscites, quia talem eum estimaverunt, posuerunt custodes ad sepulchrum et signaverunt lapidem, ne discipuli eius furarentur corpus illius et dicerent eum surrexisse, sicut dicitur Mt. 27.g. Et ostendit quod non impune tulerunt Iudei istas contumelias quia non ipsi Christo, sed sibiipsis nocuerunt. Unde penam eorum subiungit3.
3 subiungit
Ed1496
] non
praem. perperam Ed1703
marg.|
{f}
Et ipsi]
Iudei, de manu tua repulsi sunt, qui me sine adiutorio tuo esse putaverunt, adiutorio manus tue privati sunt cadentes in foveam, quam fecerunt. Ostensis contumeliis, ostendit se passum esse tormentum mortis. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,6‡
mystice
mystice
marg.|
{a}
Θ
Sicut vulnerati]
intus in conscientia gladio peccati, de quo Ecclesiastici 21.a.a Quasi rhomphea bis acuta omnis iniquitas.
a Sir. 21.
marg.|
{b}
Dormientes]
id est quiescentes et a meritorio opere cessantes.
marg.|
{c}
In sepulchris]
Hypocrisis, que sicut sepulchrum exterius nitet et intus celat putredinem et fetorem. Unde Mt. 23.c. dicit Dominus. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, quia similes estis sepulchris dealbatis, qui deforis parent hominibus speciosa, intus {2.228rb} autem plena sunt ossibus mortuorum, sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Signanter autem dicitur hoc, Scribis et Phariseis, qui istud vitium frequentius est in clericis.
marg.|
{d}
Quorum non es memor]
ad remunerandum opera eorum, que bona videntur. Mt. sexto a. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in celis est.
marg.|
{e}
Amplius]
quasi dicat iam receperunt mercedem suam, Mt. 6.a. Et amplius nihil mercedis habebunt.
marg.|
{f}
Et ipsi de manu tua]
etc. Hic per reprobationem et in futuro repellentur per damnationem, quando illis dicentibus : Domine, Domine, nonne in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? dicet eis, quia numquam novi vos. Ecce immemoratio. Discite a me, qui operamini iniquitatem, Ecce repulsio. Et hec verba habentur Mt. 7.d.
Numérotation du verset
Ps. 87,6&
moraliter
moraliter
marg.|
* {a}
Sicut vulnerati dormientes in sepulchro quorum non est memor amplius
4
]
quasi dicat reputavi me quasi unum de mortuis in peccato. Quidam dormiunt
vulnerati in sepulchris quorum
Deus est memor, ut martyres et alii sancti, quia in memoria eterna erunt iusti. Gn. 8.a. Recordatus est Dominus Noe post diluvium, scilicet tribulationum. Sed eorum qui moriuntur in peccato, non est Dominus memor amplius quia Ps. 9 “Periit memoria eorum cum sonitu”. Isti etiam vulnerabuntur gladio Domini ancipiti in iudicio, de quo Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. Et tunc dormient somnum sempiternum in sepulchris Inferni. Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus in Inferno.
4 dormientes... amplius
Ed1496
] etc.
Ed1703
marg.|
{f}
Et ipsi de manu tua repulsi sunt]
Manus Domini valida et fortis est et ideo quos proiicit de manu sua, longe proiicit, scilicet usque in Infernum, quos autem tenet in manu, fortiter et inseparabiliter tenet. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis.
marg.|
{f} Vel aliter :
Estimatus sum]
a malis, dicit vir iustus.
marg.|
{g}
Cum descendentibus in lacum]
id est reprobus et vilis, Sap. 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore.
marg.|
{h}
Factus sum sicut homo sine adiutorio]
Qui non habet pecuniam adiutricem, vel possessiones, videtur inops, id est sine opere, vel adiutorio : Nam talis non habet amicos. Et dicit
[sicut]
quia in veritate non est sine adiutorio, cum Deum habeat adiutorem. Unde quomodocumque de ipso sentiant, vel loquantur homines, potest illud dici Is. 50.c. Dominus Deus auxiliator meus et ideo non sum confusus. Talis fit.
marg.|
{i}
Inter mortuos liber]
quia in morte quando peccatores trahuntur ad captitatem Inferni, liber evolat ad Regnum, 2Cor. 3.d. Ubi spiritus Domini ibi libertas. Item non est liber inter vivos, aliquis, quia omnes debent tributum morti. Sed minus liberi sunt mali, quia inter peccatores quasi inter mortuos servientes peccato, debent semetipsos totos Inferno.
[Estimatus sum]
etiam ab eis hypocrita et papelardus. Et hoc.
Numérotation du verset
Ps. 87,7
VI
VI
marg.|
{g}
Posuerunt me]
id est tale quid fecerunt mihi, quo facto, positus sum.
marg.|
{h}
In lacu inferiori]
id est in Inferno. Et lacum describit, cum addit : In tenebrosis et in umbra mortis. Vel sic.
marg.|
{g}
Posuerunt me in lacu]
id est in Crucis torculari. Lacus enim dicitur torcular, ut habetur Mc. 12.a. vineam pastinavit homo et fodit lacum, id est torcular, sicut habetur Mt. 21.d. Et fodit in ea torcular.
marg.|
{i}
In inferiori]
id est vilissimo tormento. Huius rei typus erat Ioseph, qui dicit Gn. 40.c. Hic innocens in lacum missus sum, id est in carcerem. Similiter per Danielem figuratum est hoc, qui ut dicitur Dn. 6.e. missus est in lacum leonum.
marg.|
{k}
In tenebrosis]
id est in sepulchro, quod significatum est Ion. 2.a. ubi dicitur, quod erat Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.
marg.|
{l}
Et in umbra mortis]
id est in morte carnis. Mors enim carnis umbra est vere mortis, sicut huius mortis umbra est somnus. Unde mors Christi et etiam Sanctorum dicitur somnus, eo quod brevis est. Christus enim tertia die resurrexit et Sancti parum afflicti in morte statim requiem intrant eternam. Ier. 31.e. Quasi de somno suscitatus sum et somnus meus dulcis mihi. Ostendit autem, quod non tantum mortem, sed et omnia tormenta ante mortem passus est, subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 87,7*
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Posuerunt me]
sed falsa fuit positio.
marg.|
{h}
In lacu inferiori]
id est in profundo laci. Lacus est Mundus ; aque eius sunt labiles divitie ; pisces sunt cure mundane. Super hunc lacum sunt natantes et navigantes. Natantes sunt activi, quia intrant aque usque ad animas eorum et pisces mordent eos. Navigantes vero sunt contemplativi. In profundo autem huius laci sunt absorpti et submersi per peccatum, sicut dicitur in Ps. 68b : Infixus sum in limo profundi.
b Ps. 68, 3.
marg.|
{k}
In tenebrosis]
ignorantie.
marg.|
{l}
Et in umbra mortis]
id est in peccato. In his ponuntur viri iusti a detractoribus. Sed hec est falsa positio, in qua Dominus permittit suos exercitari, ut videatur finis patientie eorum. Ipse vero adhuc dicet. Cedat tempus, quando in die Iudicii veritas omnibus declarabitur. Hoc dicit Iob. 28.a. Tempus posuit tenebris, quasi dicat tempore positionis merita omnium sunt occulta et quasi in tenebris, sed et his tenebris, posuit tempus, quia non semper durabunt. Et addit. Et universorum finem ipse considerat, scilicet quomodo tempore positionis exercitabuntur. Et quid inde quilibet concludetur, subiungit. Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Lapis caliginis est ignorantia et incertitudo status. Umbra mortis est peccatum, quod iustis a detractoribus imponitur. Populus peregrinans sunt iusti, qui non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt. Hbr. ult. c. Torrens est impetus iudicii, qui dicet. Cedat tempus et dividet omnia ista a Sanctis. Sed interim dicet vir iustus.
Numérotation du verset
Ps. 87,8
VII
VII
marg.|
{m}
Super me]
etc. id est visus est vehementer et perfecte iratus mihi. Et quare ? Quia.
marg.|
{o}
Et omnes fluctus tuos]
id est omnia tormentorum genera.
marg.|
{p}
Induxisti super me]
Ion. 2.b. Omnes gurgites tui et omnes fluctus tui super me transierunt.
Numérotation du verset
Ps. 87,8*
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Super me confirmatus est furor tuus]
In presenti5* enim vita boni semper sunt in afflictione et labore. Iob. 6.b. Hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus sancti. Hbr. 11.f. Flagellat omnem filium quem recipit. Et dicit : Super me, id est ad humiliandum me, 2Cor. 12.b. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee Angelus Satane, qui me colaphizet.
5 presenti
Ed1496
] precedenti
Ed1703
marg.|
{n}
Confirmatus]
id est simul firmatus in corpore per laborem, in anima per timorem. Iob. 31.c. Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui. Hoc est, quod sequitur.
marg.|
{o}
Et omnes fluctus tuos induxisti super me]
fluctus dicitur quasi fluentis ictus, scilicet qui vexat, sed non vulnerat, immo lavat. Tales sunt Domini percussiones. Is. 48.d. Iustitia tua sicut gurgites maris.
Numérotation du verset
Ps. 87,9
VIII
VIII
marg.|
{q}
Longe fecisti]
Secunda pars, ubi ostendit, quid amici eius in Passione fecerunt. Quidam enim fugerunt timore. Unde dicit :
[Longe fecisti notos meos a me]
Mt. 26.f. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Quidam fugerunt corde etiam, quia illum peccatorem putaverunt. Unde dicit.
marg.|
{r}
Posuerunt me abominationem sibi]
etc. Iob. 19.c. Stulti quoque despexerunt me. Quidam autem tradidit eum, scilicet Iudas. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,9*
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter potest dicere vir iustus in tribulatione positus, vel claustrum ingressus.
marg.|
{q}
Longe fecisti]
mutata fortuna,
[notos meos a me]
Unde Iob mutata fortuna, ait Iob. 19.b. Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei. Ier. 12.b. Fratres tui et domus patris tui et ipsi pugnaverunt adversum te, scilicet obloquendo et vituperando factum tuum. Unde sequitur :
marg.|
{r}
Posuerunt me abominationem sibi]
Prv. 29.b. Abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Prv. 13.d. Detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
Numérotation du verset
Ps. 87,9†
IX
IX
marg.|
{s}
Traditus sum]
a discipulo, Lc. 22.e. Iuda osculo filium hominis tradis ? Et ostendit, quare ita dereliquerunt eum.
marg.|
{a}
{2.228va}
Δ Prima causa fuit, quia non ostendebat potentiam suam. Unde dicit
Et non egrediebar]
id est non propalabam exterius, quoniam Deus eram. Hab. 3.a. Cornua in manibus eius, scilicet cornua Crucis, ibi abscondita est fortitudo eius. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Secunda causa fuit defectus fidei in ipsis. Unde dicit. [ => v. 10]
Numérotation du verset
Ps. 87,9‡
moraliter
moraliter
marg.|
{s}
Traditus sum et non egrediebar]
Iustus traditur a Domino * ad penas. Ier. 20.b. Seduxisti me Domine et seductus sum, fortior fuisti et invaluisti. Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii. Nec egreditur, quia non contradicit voluntati Dei et huius traditioni. Ps. 37. Quoniam ego in flagella paratus sum. Iob. 6.b. Hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus sancti. Item traditur a seipso, quando intrat claustrum et tradit corpus et animam et voluntatem suam in potestatem alterius. Et qui sic se tradit, non ad horam se tradit, sicut multi, qui in seculo una die faciunt penitentiam et alia die dimittunt. Unde dicit.
marg.|
{a}
Et non egrediebar]
aliqui tamen apostatantes egrediuntur. Ex. 12.d. Nullus vestrum egrediatur ostium domus sue usque mane. Mane est mors viri iusti, in qua incipit ei dies eterna, que noctem non habebit. Usque ad hoc mane non est egrediendum de religione, vel de penitentia. Ios. 2.c. Qui ostium domus sue egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, etc. Hoc dictum fuit Raab. Domus ipsius Raab primo meretricis, sed postea sancte matrone, penitentia est. Hec autem sunt facienda et toleranda in spe retributionis eterne.
Numérotation du verset
Ps. 87,10
marg.|
{b} Unde bene subdit :
Oculi mei]
id est Apostoli quos diligebam, sicut homo diligit oculos suos.
marg.|
{c}
Languerunt]
et infirmati sunt.
marg.|
{d}
Pre inopia]
fidei : E contra dicitur Iac. 2.b. Divites in fide et heredes Regni. Et quid inter hec fecerit, ostendit, quia, scilicet ad Deum recurrit. Unde dicit : [ => v. 10 X]
Numérotation du verset
Ps. 87,10*
moraliter
moraliter
marg.|
{b}
Oculi mei]
scilicet affectus et intellectus.
marg.|
{c}
Languerunt pre inopia]
illarum verarum divitiarum, ad quas habeo oculos levatos. Ps. 122. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in celis. Dt. 23.d. Oculos Iacob in terra frumenti et vini. Sed quia spes, que differtur, affligit animam. Prv. 13.b. dicit : Oculi mei languerunt pre inopia. Ct. 5.c. Adiuro vos, etc. si inveneritis dilectum, ut nuncietis ei, quia amore langueo. Ut autem a languore isto me sanares et desiderium meum impleres.
Numérotation du verset
Ps. 87,10†
X
X
marg.|
{e}
Clamavi ad te, Domine]
Mt. 27.f. Exclamavit voce magna : Heli, Heli, etc. Et infra Clamans voce magna emisit spiritum. Et ostendit quod oratio eius non fuit vacua a bonis operibus, que ex obedientia Patris fecit. Unde dicit.
marg.|
{g}
Tota die expandi ad te]
id est ad preceptum tuum.
marg.|
{h}
Manus meas]
id est opera mea Et ad litteram, manus extendit in Cruce. Is. 65.a. Extendi manus meas tota die ad populum incredulum. Rm. 10.d. Tota die expandi manus ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Prv. 1.c. Extendi manus meas et non fuit, qui aspiceret.
Numérotation du verset
Ps. 87,10‡
moraliter
moraliter
marg.|
{e}
Clamavi]
in oratione. Hoc est contra eos, qui tacent in oratione. Ps. 31. Tacui, dum clamarem tota die.
marg.|
{f}
Ad te]
non ad surda equora, vel idola, id est mundi potestates. Is. 45.d. Rogant Deum non salvantem
[Clamavi]
Ecce intentio orationis et devotio
[Ad te]
Ecce finis et intentio.
marg.|
{g}
Tota die]
Ecce perseverantia.
marg.|
{h}
Expandi ad te manus meas]
Ecce eleemosyna pura et pia intentione facta, que debet esse comes orationis. Lam. 3.e. Levemus corda nostra ad Dominum cum manibus in celos, 1Tim. 2.c. Volo viros orare in omni loco levantes puras manus, Tob. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, etc. Cum dicit
[Expandi]
notat largitatem et caritatem, que ad omnes debet se extendere. Cum dicit
[Ad te]
notat puram intentionem.
Numérotation du verset
Ps. 87,11
XI
XI
marg.|
{i}
{2.228va*}
Numquid mortuis]
Tertia pars, ubi ostendit Christus, quibus non prosint opera sua. Licet enim pro omnibus passus sit per sufficientiam, tamen eius passio non omnibus profuit per effectum, quia non malis. Unde dicit :
[Numquid mortuis facies mirabilia ?]
Mortuis corpore fecit mirabilia, quia quosdam resuscitavit in resurrectione filii. Sed mortuis corde non fecit mirabilia, quia facta non profuerunt eis.
marg.|
{l}
Aut medici suscitabunt]
etc. Apostoli multos suscitaverunt, ut dicitur Act. 9.g. Dixit Petrus : Thabita surge. At illa aperuit oculos et viso Petro resedit. Unde manifestum est, quod hec intelligi oportet de mortuis in peccatis. Et sic eodem modo exponetur allegorice et moraliter. Et de illo mortuo precipue intelligitur, ad quem Dominus invitatus noluit venire, ut habetur Io. 4.g. Dicit ergo sic Christus ad patrem.
marg.|
{i}
{2.228vb}
Numquid mortuis]
id est obstinatis in peccato qui se peccantes excusant,
[facies mirabilia]
id est numquid talibus proderunt opera tua ? quasi dicat non. Sunt autem quidam tales, qui se mortuos recognoscunt, sed dicunt, quod se adhuc emendabunt, quando satis in peccato vixerunt. Contra quos bene subiungit.
marg.|
{l}
Aut medici]
numquid
[suscitabunt]
istos mortuos
[et]
suscitati
[confitebuntur tibi ?]
Medicos possumus intelligere, secundum Glossam, vel malos vel bonos. Sunt enim mali medici, scilicet sapientes huius seculi, qui mortuos in peccato deliniunt, impunitatem, vel saltem longam vitam promittendo.
marg.|
Et hoc concordat Hebraice veritati, que habet
[gigantes]
ubi nos habemus
[medici]
.
marg.|
Et gigantes sunt sapientes mundi, alti superbia, magni in terra. Et hi non suscitabunt a peccato mortuos. Boni vero medici sive gigantes, sunt boni prelati et predicatores, qui alti in scientia, magni in vita, fortes in opere, viventes possunt regere et curare, sed non mortuos suscitare, quod solius gratie Dei est. Unde Io. 6.e. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. De his ergo dicit
[Aut medici]
sive boni, sive mali, numquid
[suscitabunt et]
suscitati
[confitebuntur tibi ?]
quasi dicat non. Et possunt dicere adhuc. Et si non possum a medicis suscitari, ut confitear tamen, dum in morte peccati iaceo, Deum laudabo et sic placebo ei et placabo eum. Contra hoc est quod sequitur. [ => v. 13 moraliter]
Numérotation du verset
Ps. 87,11*
moraliter 1
moraliter 1
marg.|
{2.229ra*}Super illo verbo : Aut medici suscitabunt, notanda est distinctio, quia ad litteram Eccl. 28.a. Honora medicum propter necessitatem.
marg.|
¶ Est medicus bonus :
- Deus Pater, Iob. 5.c. Ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanabunt.
- Christus, Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medicus.
- Spiritus sanctus, Ier. 9.g. Numquid non est resina in Galaad, aut Medicus non est ibi ?
- Angelus, Tob. 11.c. Dixit Raphael ad Tobiam : Lini super oculos eius, etc.
- Evangelista, Col. 4.d. Salutat vos Lucas Medicus.
- Theologus, Is. 3.b. Non sum Medicus et in domo mea non est panis.
- Zelator animarum, Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ?
- Confessor, Eccl. 38.a. Impingua oblationem et da locum Medico, id est sis ei obediens.
- Consolator, Ez. 47.c. Erunt folia eius in medicinam, id est verba in consolationem.
- Deus Pater, Iob. 5.c. Ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanabunt.
- Christus, Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medicus.
- Spiritus sanctus, Ier. 9.g. Numquid non est resina in Galaad, aut Medicus non est ibi ?
- Angelus, Tob. 11.c. Dixit Raphael ad Tobiam : Lini super oculos eius, etc.
- Evangelista, Col. 4.d. Salutat vos Lucas Medicus.
- Theologus, Is. 3.b. Non sum Medicus et in domo mea non est panis.
- Zelator animarum, Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ?
- Confessor, Eccl. 38.a. Impingua oblationem et da locum Medico, id est sis ei obediens.
- Consolator, Ez. 47.c. Erunt folia eius in medicinam, id est verba in consolationem.
marg.|
¶ Malus :
- Diabolus, Sap. 1.d. Non est in illis medicamentum exterminii, nec infernorum regnum. In vitis Patrum dicitur, quod apparuit diabolus cuidam portans ampullas, etc.
- Magus, Sap. 17.b. Promittebant timores et perturbationes se expellere ab anima languente.
- Adulator, Gn. 40.a. Precepitque servis suis Medicis, ut aromatibus condirent patrem : Adulatores condiunt patres, id est prelatos.
- Doctor qui non facit quod docet : Lc. 4.d. Medice, cura teipsum ?
- Diabolus, Sap. 1.d. Non est in illis medicamentum exterminii, nec infernorum regnum. In vitis Patrum dicitur, quod apparuit diabolus cuidam portans ampullas, etc.
- Magus, Sap. 17.b. Promittebant timores et perturbationes se expellere ab anima languente.
- Adulator, Gn. 40.a. Precepitque servis suis Medicis, ut aromatibus condirent patrem : Adulatores condiunt patres, id est prelatos.
- Doctor qui non facit quod docet : Lc. 4.d. Medice, cura teipsum ?
Numérotation du verset
Ps. 87,11*
moraliter 2
moraliter 2
marg.|
{i}
Numquid mortuis]
etc. Sed adhuc potest aliter exponi moraliter, ut dicat vir iustus
[Numquid mortuis]
Supra dixerat
[Clamavi ad te, Domine]
etc. quod de oratione iuncta operibus misericordie exposuimus, que duo debemus facere instanter et assidue
[tota die]
huius vite ; quia post diem istam non licebit nobis aliquid facere. Et si oraverimus, ut a penis, si in eis sumus, liberemur, non exaudiemur. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui me misit, donec dies est, venit nox, quando nemo potest operari : hoc innuit, cum dicit,
[clamavi]
etc. quasi dicat non facies mirabilia opera misericordie tue mortuis, cum ad te pre dolore tormenti clamabunt, sicut nec dives petens guttam aque exauditus est. Lc. 16.f. Nec medici quantumcumque sapientes suscitabunt mortuos, ut ad hanc vitam redeant, ut confiteantur tibi peccata et opera faciat penitentie. Propter hoc dicit. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est. Nec credat aliquis, quod etiam laudando Deum possit veniam impetrare post mortem, quia non ita erit. Unde subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 87,12
XII
XII
marg.|
{m}
Numquid narrabit aliquis]
existens,
[in sepulchro]
peccati
[misericordiam tuam ?]
quasi dicat non.
marg.|
{n}
Et veritatem]
etc. id est in conversatione peccati ? quasi dicat non. Ponit misericordiam et veritatem, quia hec sunt universe vie Domini, quibus commendabilis est Deus. Sed misericordia precedit ad tempera mentum veritatis. Et hec non congrue narrantur a peccatoribus iacentibus in sepulchro et in perditione peccati. Unde in Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas ? Posset et adhuc dicere aliquis ex ipsis et si non narro, tamen cognoscam veritatem. Contra quod dicit : [ => v. 13 moraliter]
Numérotation du verset
Ps. 87,12*
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Numquid narrabit aliquis in sepulchro]
etc. Non. Ps. 113. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in Infernum. Immo potius Deum blasphemabunt. Unde Apc. 16.d. Blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quia magna facta est vehementer. Glossa In Inferno positi quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen, quod Deus tantam potentiam habet, quod eis plagas inferat. Et hoc est blasphemia. Item in sepulchro positi mortui non narrant Dei misericordiam, sed casu suo narrant Dei iustitiam, quam tunc sentiunt. Et dicunt illud Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum, mihi heri et tibi hodie. In perditione autem eterne pene non narrant veritatem Dei, quia de ipsa dolent. Et 1Rg. 2.b. dicitur. Impii in tenebris conticescent, scilicet a laude Dei, sed non a blasphemia, ut dictum est. Hec autem merito evenient eis, quia hic ignoraverunt Dei misericordiam et veritatem, id est se ignorare ostenderunt, non querendo misericordiam, dum fuit tempus miserendi, nec timendo iustitiam antequam feriret.
Numérotation du verset
Ps. 87,13
XIII mystice
XIII mystice
marg.|
{a}
{2.229ra}
Θ
Numquid cognoscentur in tenebris]
peccatum, mirabilia opera tua ? quasi dicat, non.
marg.|
{b}
Et iustitia tua numquid cognoscetur in terra oblivionis]
id est in peccato, in quo obliviscuntur peccatores Deum ? quasi dicat, non. Ista expositio satis est moralis.
Numérotation du verset
Ps. 87,13*
moraliter
moraliter
marg.|
{a}*
{2.229ra*} Unde bene sequitur :
Numquid cognoscentur in tenebris]
peccatorum et Inferni, mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis, id est corde peccatoris, qui oblitus est Dei creatoris sui, quasi dicat, non cognoscentur et ideo ignorantes peribunt. Iob. 4.d. Quia nullus intelligit, in eternum peribunt, Is. 5.d. Propterea ductus est populus meus, captivus, quia non habuit scientiam : Mirabilia autem dicit quantum ad misericordiam Dei, que mirabilis est, Ps. 30. Mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Et alibi : Ps. 16. Mirifica misericordias tuas. Ibi require, quomodo misericordia Dei mirabilis est et in peccatoribus et in iustis. Unde non dicit hic. Non erunt mirabilia in tenebris, sed dicit quod non cognoscentur, quia sicut dicitur Io. 1.a. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt.
Numérotation du verset
Ps. 87,14
XIV
XIV
marg.|
{c}
Et ego ad te, Domine, clamavi]
Moraliter hec omnia eodem modo potest dicere vir penitens, quilibet etiam homo sive prelatus, sive alius debet talis esse, ut vere possit dicere : Et, etc. Ego, non dicit vicarius meus, vel conventus meus.
[Ad te]
non ad lites et iurgia.
marg.|
{e}
Clamavi]
non declamavi, iuxta illud : « Dum tu declamas Rome, Preneste relegi ». Ps. 76. et 141 « Voce mea ad Dominum clamavi », mea non vicaria.
marg.|
{f}
Et mane]
contra eos, qui dormiunt usque ad primam.
marg.|
{g}
Oratio mea]
Christiana et mihi utilis, non petens ultionem, vel pecuniam.
marg.|
{h}
Preveniet te
] iudicantem, non te miserentem quia ut dicitur in Ps. 58. Misericordia eius preveniet me. Sap. 16.d. Oportet prevenire Solem ad benedictionem tuam Ps. 5. Mane astabo tibi, etc. Augustinus Turpe est Christiano, si eum radius solis in lecto inveniat otiosum. Item mane, id est in prima etate. Ex tunc enim debet homo se orationi et Dei servitio adaptare. Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Ioel. 2.d. Congregate parvulos et sugentes ubera. Et notandum quod multa bona leguntur facta in mane.
marg.|
¶ Mane enim
- Lex data fuit. Ex. 19.c. Mane inclaruerat et ceperunt audire tonitrua, etc.
- Datum fuit manna, Ex. 16.c. Mane ros iacuit per circuitum castrorum.
- Victi sunt hostes Israel, 1Rg. 11.c. Saul ingressus est castra in vigilia matutina et percussit Ammon, usque dum incalesceret dies.
- Submersi sunt Egyptii, Ex. 14.f. Factum est in vigilia matutina, etc.
- Laudant avicule : Iob. 38.a. Ubi eras, cum me laudarent astra matutina ?
- Absconduntur fere, Ps. 103. Ortus est Sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur.
- Nox fugit, Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit. Ex quo ergo sic clamavi.
- Lex data fuit. Ex. 19.c. Mane inclaruerat et ceperunt audire tonitrua, etc.
- Datum fuit manna, Ex. 16.c. Mane ros iacuit per circuitum castrorum.
- Victi sunt hostes Israel, 1Rg. 11.c. Saul ingressus est castra in vigilia matutina et percussit Ammon, usque dum incalesceret dies.
- Submersi sunt Egyptii, Ex. 14.f. Factum est in vigilia matutina, etc.
- Laudant avicule : Iob. 38.a. Ubi eras, cum me laudarent astra matutina ?
- Absconduntur fere, Ps. 103. Ortus est Sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur.
- Nox fugit, Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit. Ex quo ergo sic clamavi.
Numérotation du verset
Ps. 87,14*
mystice
mystice
marg.|
{c}
Et ego ad te, Domine, clamavi]
Quarta pars, ubi enumerat que Christus in suis membris sustinet : Et ponitur hic responsio chori, de qua predictum est in titulo, quod debent membra respondere per compassionem et tolerantiam tribulationum capiti tribulato : Christus ergo, qui prius in persona capitis de sua passione locutus est quasi precentor, hic in persona membrorum respondet,
[Et ego]
ne cum illis mortuis perirem.
marg.|
{d}
Ad te, Domine, clamavi]
qui potes mortuos suscitare et infirmos curare. Et quia clamorem sequitur gratia, que in oratione impetratur, addit.
marg.|
{f}
Et mane]
id est in tempore gratie.
marg.|
{g}
Oratio mea preveniet te]
venturum ad iudicium. Licet autem Ecclesia et membra Christi hic gratiam habeant, tamen multa mala et tribulationes multas patitur. Quorum primum est dilatio eius, quod petit in oratione. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,15
XV
XV
marg.|
{i}
Ut quid, Domine, repellis orationem meam]
quasi dicat, ex quo gratiam habeo, cito impetrare deberem, quod oro. Ut quid ergo repellis orationem meam, que repelli videtur, dum differtur, quod petitur : Differtur autem ut ardentius appetatur. Idem etiam per alia verba replicat, cum addit.
Numérotation du verset
Ps. 87,15*
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Ut quid, Domine, repellis orationem meam ?]
Et supra dicta est una causa, scilicet ut ardentius petatur dilatum. Sunt autem et alie plures cause, quare repellitur oratio.
marg.|
¶ Quia sera, ut fatuarum virginum, Mt. 25.a. Clausa est ianua, novissime autem veniunt et relique virgines, dicentes : Domine, Domine aperi nobis, etc. Nescio vos.
- Quia falsa. Mi. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, intrabit in Regnum celorum.
- Quia excommunicata, Prv. 28.b. Oratio eius erit execrabilis.
- Quia sordida, Is. 1.d. Incensum abominatio est mihi, etc. Manus enim vestre sanguine plene sunt.
- Quia cruenta, Lc. 9.g. Vis dicamus, ut descendat ignis de celo et consumat illos ? Et sequitur, quod Dominus increpavit eos, dicens : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
- Quia inutilis, 2Cor. 12.c. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, etc.
- Quia nimis brevis, Lc. 11.b. Si perseveraverit pulsans, etc. Et infra propter improbitatem eius surget, etc.
- Quia caret alis, scilicet eleemosyna et ieiunio, Dt. 32.b. Sicut Aquila provocans ad volandum pullos suos, etc. Tob. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna.
- Quia fit pro indigno, Ier. 7.d. Noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, neque obsistas mihi, quia non exaudiam te.
- Quia frivola, Iob. 35.d. Non enim frustra audiet Deus.
- Quia indevota. Augustinus. Qui indevotus orat, iudicium sibi postulat. Repellere vero orationem idem est, quod faciem avertere. De quo subiungit.
- Quia falsa. Mi. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, intrabit in Regnum celorum.
- Quia excommunicata, Prv. 28.b. Oratio eius erit execrabilis.
- Quia sordida, Is. 1.d. Incensum abominatio est mihi, etc. Manus enim vestre sanguine plene sunt.
- Quia cruenta, Lc. 9.g. Vis dicamus, ut descendat ignis de celo et consumat illos ? Et sequitur, quod Dominus increpavit eos, dicens : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
- Quia inutilis, 2Cor. 12.c. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, etc.
- Quia nimis brevis, Lc. 11.b. Si perseveraverit pulsans, etc. Et infra propter improbitatem eius surget, etc.
- Quia caret alis, scilicet eleemosyna et ieiunio, Dt. 32.b. Sicut Aquila provocans ad volandum pullos suos, etc. Tob. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna.
- Quia fit pro indigno, Ier. 7.d. Noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, neque obsistas mihi, quia non exaudiam te.
- Quia frivola, Iob. 35.d. Non enim frustra audiet Deus.
- Quia indevota. Augustinus. Qui indevotus orat, iudicium sibi postulat. Repellere vero orationem idem est, quod faciem avertere. De quo subiungit.
marg.|
{k}
Avertis faciem tuam a me]
etc. Dominus avertit faciem a malis et turpibus et horribilibus. Hab. 1.c. * Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, Ier. 18.c. Dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum, scilicet in die, qua peccant et perdunt animas suas. Ostendit autem, quod non debet Dominus ab eo faciem avertere, cum subiungit.
marg.|
{a}
Pauper sum ego]
Hoc est bona ratio, quia Tob. 4.b. dicitur : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Non est autem pauper, qui habet divitias in corde die et nocte : de tali paupere dicit Gregorius super Iob. 21. in fin. In rebus terrenis pauper et dives quamvis non pari prosperitate fulciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod ille iam cum metu habet, iste cum anxietate appetit et quia habere non valet, dolet. Necesse est ergo esse pauperem, non tantum rebus, sed et spiritu. Et ut libentius paupertatem et labores amplectamur, de Christo verissime possumus exponere versum istum et ad exemplum eius ea, que hic dicuntur, in nobis debemus implere. Dicit enim nobis Christus.
Numérotation du verset
Ps. 87,16
XVI
XVI
marg.|
{a}
Pauper sum ego]
rebus et gratia. Tertium est labor : Unde addit :
marg.|
{b}
Et in laboribus]
Et hoc.
marg.|
{c}
A iuventute mea]
scilicet a tempore Abel. Tunc enim fuit inventus Ecclesie et est nunc semper fuit Ecclesia in multis tribulationibus, quasi inter malleum et incudem. Unde in Ps. 128. Sepe expugnaverunt me a iuventute mea. Quartum est varietas et mutatio fortune.
marg.|
{d} Unde dicit.
Exaltatus autem humiliatus sum]
Cum enim videtur Ecclesia quasi in summo, tunc surgit tribulatio, que ipsam deprimit. Et ex hoc sequitur conturbatio. Unde addit : Et conturbatus sum. Vel de exaltatione divitiarum, que date sunt Ecclesie potest exponi.
marg.|
{d}
Exaltatus]
in divitiis et potentia seculari.
marg.|
{e}
Humiliatus sum]
id est a statu rectitudinis spiritualis declinavi.
marg.|
{f}
Et conturbatus]
quia propter divitias amissa est multum in Ecclesia pax et tranquillitas etiam expressius potest dici.
[Exaltatus autem humiliatus sum]
quia unde Ecclesia videtur exaltata et domina facta, inde facta est subiecta et serva. Propter divitias enim Ecclesia facta est serva Principum et Tyrannorum. Unde iam non est in Ecclesia, qui principibus et Tyrannis membra Ecclesie opprimentibus se audeat opponere, eo quod timent omnes divitiis suis. Quintum est flagella Domini. Unde addit :
Numérotation du verset
Ps. 87,16*
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Pauper sum]
Ita quod non habeam ubi caput reclinem. Mt. 8.c. Ego, cum pondere dicit : Ego, scilicet Filius Dei, cuius sunt universe divitie celestes et terrene, 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter nos egenus factus est, cum esset dives. Ad hoc monet nos Dominus Mt. 19.c. Vade et vende omnia, quo habes et da pauperibus et veni, sequere me, scilicet pauper pauperem. Et in eodem dicit Petrus. Domine, ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Super quo dicit beatus Bernardus : Bene et non ad insipientiam tibi omnia reliquisti, quia sequi non poteras oneratus. Sed sunt aliqui pauperes delicati, sicut sunt ribaldi et histriones, in Curiis Magnatum. Unde Christus cum paupertate dat nobis etiam exemplum penitentie et laboris, cum subiungit.
marg.|
{b}
Et in laboribus]
non ad horam, sed semper.
marg.|
{c}
A iuventute mea]
usque ad mortem. Ab hora enim {2.229vb} nativitatis sue incepit labor eius et usque ad mortem duravit. Unde Ecclesia sic incipit narrare passionem eius : « vagit infans inter arcta Positus presepia », etc.
marg.|
Hoc est contra delicatos iuvenes, qui nolunt facere penitentiam, donec senescant, cum tamen Dominus Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Sunt etiam aliqui pauperes et laborantes et ex hoc apud homines habentur in honore et apud seipsos elevantur in mente.
marg.|
{d} Unde e contrario dicit Christus
Exaltatus autem,
id est levatus in Cruce.
marg.|
{e}
Humiliatus sum]
id est vilis habitus et despectus. Et humiliatus, id est humilis in corde. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Item exaltatus ab hominibus, quando voluerunt eum rapere et facere Regem
[Humiliatus]
est a seipso, quia fugit et abscondit se, Io. 6.b. Item
[exaltatus]
et factus magister super discipulos
[Humiliatus]
est lavans6 pedes eorum, Io. 13.a.
6 lavans
Ed1496
]
corr.,
levans
perperam Ed1703
marg.|
{f}
Et conturbatus]
postmodum in Passione, id est simul turbatus corpore et anima. Mt. 26.d. Tristis est anima mea usque ad mortem. Nunc anima mea turbata est. Ita nos quanto magis exaltamur, tanto humiliores esse debemus. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Hoc precipue pertinet ad Christi vicarios, scilicet ad prelatos et predicatores, qui quando super alios exaltantur, eo ipso debent humiliari. Unde Augustinus subditis loquens, de prelatis ait: Honore coram Deo prelatus sit vobis, timore coram Deo prostratus sit pedibus vestris.
Et conturbatus.
Hoc debet sequi, ut licet sint apud se humiles, non tamen aliis inutiles, sed in activa laborent, in qua est perturbatio Lc. 10.g. Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.
marg.|
{a} Istum versum non possunt dicere nepotes et consanguinei pontificum et cardinalium :
Pauper sum
7 etc. Sed e contrario, dives sum et sine laboribus.
7 Pauper
Ed1496
] Puber
perperam Ed1703
marg.|
{c}
A iuventute mea]
prebende enim eis dantur in cunis. Neque ipsi sunt in labore aliquo nec corporis, nec anime. Propter quod dicit pluraliter in laboribus. Labor anime, est studium, vel sollicitudo. Labor corporis, est arare, vel alio modo quocumque operari. De talibus, dicit Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, requievit in fecibus suis. Moab interpretatur ex patre et significat eos, qui ex patre Pontifice descendunt per consanguinitatem. Isti sunt fertiles, non pauperes, ab adolescentia sua requiescunt in fecibus divitiarum et peccatorum. Non laborant manibus et aut in studio Scripturarum. Sed So. 1.c. dicit Dominus. Visitabo super viros defixos in fecibus suis. Item quod sequitur, possunt dicere.
marg.|
{d}
Exaltatus]
etc. quia tales cum exaltantur, inde superbi fiunt et otiosi. Qui autem hec de se vere posset dicere, bona esset allegatio ad impetrandum a Domino, quia pauperes laborantes et humiles libenter exaudit. Libentius etiam exaudit eos, si etiam sint in tribulatione, vel flagellati ab ipso. Unde subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 87,17
XVII
XVII
marg.|
{g}
In me]
etc. id est diversas flagellationes recepi ab ira tua. Sed ira eius quosdam percutit in presenti ad correctionem. Quosdam autem percutere exspectat in futuro ad damnationem et interitum. Unde hic determinat, quod de ira in presenti intelligit, cum dicit, transierunt. In illis enim, quos Dominus amat et flagellat hic, transit ira Dei. In reprobis autem manet, sicut de talibus, dicitur Io. 3.d. Non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. De bonis autem et ira, que transit super eos. Nahum 1.b. In diluvio pretereunte consummationem faciet loci eius. De malis vero statim subiungit : Et inimicos eius persequentur tenebre. Locus Dei est anima iusti, sive Ecclesia, que consummatur et perficitur in diluvio, id est in abundantia pretereuntis ire. Ion. 2.b. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. In his autem cito deficit homo, nisi timorem Dei habeat, sicut dicitur Eccles. 27.a. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Unde addit :
marg.|
{h}
Et terrores tui]
etc. Iob. 41.c. Territi purgabuntur.
marg.|
{i}
Circumdederunt me]
tribulationes, vel terrores circumdederunt ad defendendum et muniendum.
marg.|
{k}
Sicut aqua]
id est abundanter. Aqua etiam, que circumit castra, munimentum et defensio est eorum. Ex. 14.e. Aque erant eis pro muro a dextris et a sinistris. * Et quando late inundant undique obsideri castra non possunt. Unde, ad abundantiam denotandam addit.
marg.|
{a}
Circumdederunt me simul]
Quia autem obsideri non posset propter hoc, aperit, cum subiungit.
marg.|
{b}
Elongasti a me]
etc. ne, scilicet ad me accedentes obsiderent me. Non enim ab alio fortiorem obsidionem sustinet homo, quam ab amicis et notis. Unde Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius. Hieronymus Non est efficacior pestis ad nocendum quam familiaris inimicus.
marg.|
{i} Vel sic.
Circumdederunt me]
inimici, scilicet Demones, caro, Mundus.
marg.|
{k}
Sicut aqua]
Aqua multum inopportune se ingerit et circumit querens locum imum et rimas et per parvum foramen intrat multum de aqua ; sic tentationes valde sunt subtiles et importune. Et si homo eis aliquod foramen Θ apertum dimittat, statim intrant aque usque ad animam eius et cito suffocant eam.
Numérotation du verset
Ps. 87,17*
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
In me transierunt ire tue]
id est flagella tua transierunt super me : sextum est terror. Unde dicit.8
8 sextus terror... dicit
Ed1703
]
om. Ed1496
marg.|
{h}
Et terrores]
etc. scilicet timor casus per peccatum timor tribulationum graviorum, timor futuri Iudicii et eternorum suppliciorum. Septimum est multiplex persecutio facta ab inimicis Ecclesie. Unde dicit.
Numérotation du verset
Ps. 87,18
XVIII
XVIII
marg.|
{a}
Circumdederunt]
ut, scilicet si uni tentationi resistam, alii succumbam. Iob. 19.b. Simul venerunt latrones eius. Mt. 12.d. Assumit septem alios spiritus nequiores se. Circumdant autem simul propter :
- Pugnam 1Rg. 17.a. Congregantes autem Philistiim agmina sua in prelium, convenerunt in Sochot Iude.
- Obsidionem 3Rg. 20.a. Rex Syrie congregavit omnem exercitum suum et triginta duos Reges secum et equos et currus et pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
- Terrorem 2Par. 20. dictum est Iosaphat. Venit contra te multitudo magna, etc. Et infra Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum.
- Vociferationem, Is. 17.d. Ve multitudini populorum, ut multitudo maris sonantis.
- Vastationem, Iud. 6.a. Sicut erant in herbis cuncta vastabant. Et infra, Instar locustarum universa complebant.
- Pugnam 1Rg. 17.a. Congregantes autem Philistiim agmina sua in prelium, convenerunt in Sochot Iude.
- Obsidionem 3Rg. 20.a. Rex Syrie congregavit omnem exercitum suum et triginta duos Reges secum et equos et currus et pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
- Terrorem 2Par. 20. dictum est Iosaphat. Venit contra te multitudo magna, etc. Et infra Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum.
- Vociferationem, Is. 17.d. Ve multitudini populorum, ut multitudo maris sonantis.
- Vastationem, Iud. 6.a. Sicut erant in herbis cuncta vastabant. Et infra, Instar locustarum universa complebant.
Numérotation du verset
Ps. 87,18*
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Circumdederunt me]
inimici, scilicet Sarraceni, Iudei, heretici.
marg.|
{k}
Sicut aqua]
id est ex omni parte. Sicut aqua circumdat hominem obturando ei aures, os et nares, ut respirare non possit, ita isti undique infestant Ecclesiam, volunt ipsam suffocare et submergere. Sed hec est navicula Petri, que undis tribulationum et persecutionum concuti potest, submergi vero non potest. Et ut gravior
{2.230ra}
Δ sit persecutio.
marg.|
{a}
Circumdederunt me simul]
Octavum est gravius, quia, scilicet ab amicis etiam tribulationem sustinet. Unde subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 87,19
XIX
XIX
marg.|
{b}
Elongasti]
etc. Hoc potest dicere quilibet iustus in tribulatione sua, Prv. 14.c. Etiam proximo suo pauper erit odiosus, amici vero divitum multi.
marg.|
{c}
Et notos meos]
Eccl. 13.d. Humilis cum ceciderit, expelletur etiam a notis.
marg.|
{d}
A miseria]
Quam terribilis res est, quam omnes ita fugiunt. Felicitas autem attrahit quasi musca mel. Sed vere ibi est mel super spinas. Unde dicit Seneca Dives, quem tu felicem cunctis admirantibus credis, sepe dolet, sepe suspirat, multi illum comitantur, mel musce sequuntur, cadavera lupi, frumentum formice, predam sequitur turba ista, non hominem.
Numérotation du verset
Ps. 87,19*
moraliter
moraliter
marg.|
{b}
Elongasti a me amicum et proximum]
Amicum familiaritate iunctum et proximum carnali vinculo iunctum.
marg.|
{c}
Et notos meos]
per visum et famam elongasti.
marg.|
{d}
A miseria]
mea. Omnes enim relinquebant et adhuc relinquunt Sanctos, immo etiam persequuntur eos, quando vident eos in tribulatione propter fidem Christi, sicut patet in persecutionibus Martyrum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 87), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_87)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 87), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_87)
Notes :