Hugo de Sancto Caro

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,1 

¶Ipsi David.
¶Codd. : (Ps. 102) D30 Δ (ω1 ω² T79) P10525 Bari1 P15613 Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 102,I 

Benedic anima mea Domino ¦
et omnia
que intra me sunt nomini sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 102,2 II

Benedic anima mea Domino ¦
et
noli oblivisci
omnes retributiones eius.
Numérotation du verset Ps. 102,3 III

Qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis ¦
qui sanat omnes infirmitates tuas.
Numérotation du verset Ps. 102,4 IV

Qui redimit1
1 redimit Ps-G Cor2 (Ieron. cum greco) D30 Δ P105 25 Bari1 Rusch ] redemit Ps-G (C I Q² W ΦV U) P15613 cum Ps-R , redimet ΦRG Ps-αγζσ Ps-Moz Cor2 (antiq.)
de interitu vitam tuam ¦ qui coronat te
in misericordia et miserationibus.2
2 in D30 etc Cor2 (non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum)
Numérotation du verset Ps. 102,5 V

Qui replet in bonis desiderium tuum ¦
renovabitur
ut aquile iuventus tua.
Numérotation du verset Ps. 102,6 VI

Faciens
misericordias
Dominus ¦ et iudicium
omnibus iniuriam patientibus.
Numérotation du verset Ps. 102,7 VII

Notas fecit3 vias suas Moysi ¦ filiis Israel4
3 fecit D30 etc mihi praem. Bari1 (hapax) , + Dominus P15613 |
4 Israel D30 Δ] Israhel ω 1 ( sec. m. ) P10525 |
voluntates suas.
Numérotation du verset Ps. 102,8 VIII

Miserator
et misericors Dominus ¦
longanimis
et multum misericors.
Numérotation du verset Ps. 102,9 IX

Non in perpetuum irascetur ¦
neque in eternum comminabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,10 X

Non
secundum peccata nostra
fecit5 nobis ¦ neque6 secundum iniquitates7 nostras retribuit nobis.
5 fecit Ps-G Rusch Clementina ] faciat VL (Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 302 (= Maur. 302 + Guelferbytanus 25), ed. SPM 1, p. 110.22), fecistis VL ( HIERONYMUS , Commentarii in prophetas minores (Os.) , lib. 3 (Os. 3, 11), CCSL 76, lin. 314) |
6 neque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] nec Ps-G |
7 iniquitates Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] iniustitias Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 102,11 XI

Quoniam8 secundum altitudinem celi a terra ¦ corroboravit misericordiam suam super timentes se.
8 Quoniam] Non cacogr . Bari1
Numérotation du verset Ps. 102,12  XII

Quantum distat ortus ab occidente ¦
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Numérotation du verset Ps. 102,13 XIII

Quomodo miseretur
pater filiorum misertus est Dominus timentibus se ¦ 9
9 Dominus timentibus ω 1 P10525 ] domentibus cacogr . ω² | <divisio.> (filiorum)+ D30² ( m. post.)
Numérotation du verset Ps. 102,14 

quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.10
10 <divisio.> filiorum+ D30 ² Δ] Ω 2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset Ps. 102,XIV 

Recordatus est quoniam pulvis sumus
Numérotation du verset Ps. 102,15 

homo
sicut fenum ¦
dies eius
tamquam flos agri
sic efflorebit.11
11 <divisio.> sumus+... fenum ¦... eius D30 Δ, sumus... fenum ¦... eius P10525 , sumus ¦... eius Bari1 P15613, sumus... eius ¦ T79
Numérotation du verset Ps. 102,16 XV

Quoniam
spiritus pertransibit12 in illo
12 pertransibit Ps-GB² V² plerique codd. et edd. ) D30 Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-Moz X] pertransivit Ps-G (R* C M Q² W V*) cum LXX
et non subsistet ¦ et non cognoscet amplius locum suum.
Numérotation du verset Ps. 102,17 XVI

Misericordia autem Domini
ab eterno
et usque in eternum ¦
super timentes eum.13
13 <divisio.> eterno’... eternum ¦ D30* ( eras. ) ω 1, eterno... eternum ¦ D30² ω² , eterno ¦... eternum Bari1 P15613
Numérotation du verset Ps. 102,XVII 

Et iustitia illius in filios filiorum ¦
Numérotation du verset Ps. 102,18 

his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,XVIII 

Et memores sunt mandatorum ipsius ¦ ad faciendum ea.
Numérotation du verset Ps. 102,19 XIX

Dominus
in celo paravit
sedem suam ¦
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,20 XX

Benedicite Domino
omnes14 angeli eius’ 15
14 omnes Ps-G ( ΨV D ²) Hi D30² (Benedicite Domino omnes : in ras. ) ΩS Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R LXX ] om. Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt OMNES sed sed grecus habet. Standum est primis) Ps-G ( cett. ) D30* |
15 a. eius Ps-G (Q* ΦRGV K² ΨB*) P15613 Rusch cum Ps-R ] illius Ps-G |
potentes
virtute ¦
facientes verbum illius’
ad audiendam
vocem sermonum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,21 XXI

Benedicite Domino
omnes virtutes eius ¦
ministri eius qui facitis voluntatem eius.16
16 vv. XX / XXI] inv. P15613
Numérotation du verset Ps. 102,22 XXII

Benedicite Domino
omnia opera eius ¦
in omni loco dominationis eius17
17 eius Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (R F C I) | <divisio.> eius ¦... eius] D30 P10525 Bari1 P15613 (eius² ’) , eius... eius ¦ ω 1, eius’... eius ¦ ω² , eius ¦... eius ¦ T79
benedic anima mea Domino.

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,1 
marg.| Benedic, anima] etc. Titulus.   [ Ps.   ipsi David] In precedenti Psalmo egit Propheta de remissione peccatorum. Et sicut post submersionem Egyptiorum, cantavit Moyses et omnis populus canticum Domino. Ex. 15. Sic post evasionem maris, id est peccati et spiritualem submersionem diaboli hortatur in hoc Psalmo Propheta ad gratiarum actionem et monet omnes creaturas ad laudem Dei. Et est sensus tituli talis : Psalmus iste, id est laudes, que in hoc Psalmo continentur, attribuuntur ipsi David, id est Christo, cui nostras bonas operationes omnes debemus attribuere. Intentio est monere ad laudandum Deum.
marg.| Modus. Tripartitus est Psalmus : Primo hortatur benedicere Deum per beneficia sibi a Deo collata. Secundo per ea, que antiquis contulit et posteris est collaturus, ibi : Faciens misericordias. Tertio per celestes et omnes alias creaturas, ibi : Benedicite Domino. Et est Psalmus iste totus moralis. Totus ergo homo animam suam hortans ad benedicendum Deum, vel superior pars anime, id est ratio, inferiorem, dicit :
marg.| {l} Benedic, anima mea, Domino] Tob. 13.d. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius. Idem expressius repetit, dicens :
marg.| {m} Et omnia, que intra me sunt] supple, benedicite :
marg.| {n} Nomini sancto eius] Omnia dicit, ut omnis cogitatio, omnes vires consonent laudem. Que intra me sunt, non dicit que extra, sed que intra, quia cor evagans ad exteriora, non potest laudare Dominum. Alia littera : Omnia viscera mea. Is. 26.b. Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in precordiis meis de mane vigilabo ad te. Nomini sancto, ab effectu, quia sanctificat. Nomen sanctum, est Iesus, id est Salvator. Sed cum Dominus ita damnet impios, sicut salvat iustos, cur non nominatur damnator, sicut et salvator ? Sol. Intentio nomen imponit operi : Dominus autem non intendit damnare, sed invitus cogitur a peccatis impiorum. Unde dicit Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Vel sic potest legi :
marg.| {m} Et omnia que intra me sunt] id est omnes dotes nature et gratie, que prestant materiam laudis divine. Sed quare non similiter exteriora, scilicet temporalia ? Sol. Quia licet illa signa sint misericordie Dei, interiora tamen potiora bona sunt hominis et sola. Unde in Ps. 44. Omnis gloria filie Regis ab intus.
prol.| Benedicitur Deo
- Materiam benedictionis prestando. Dant. 3.e. Benedicite omnia opera Domini Domino, etc.
- Peccata confitendo. Ios. 7.c. Da gloriam Domino Deo, etc.
- Operando, unde Deus glorificetur. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, etc.
- Gratias de omnibus agendo. Iob. 1.d. Sicut Domino placuit, ita factum est, etc.
- Omnia bona ei attribuendo. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis.
- De bonis collatis Deum glorificando. Eccl. ult. c. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam.
marg.| {o} Benedic, anima mea, Domino] Istud repetit, quia non sufficit tantum semel laudare. Vel ideo dicitur bis, quia propter duas {2.263ra} virtutes anime, scilicet cognitivam et operativam. 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente. Vel quia in Domino duo sunt laudanda, scilicet eius esse et eius agere. Et in essentia duo, scilicet natura et persona. Et in agere duo, scilicet creatio et recreatio. Vel quia in Deo laudanda sunt, misericordia et iustitia. Vel gratia, quam dat in presenti et gloria quam dabit in futuro.
marg.| {a} Et noli oblivisci] sicut Dt. 32.c. dicitur : oblitus es Domini creatoris tui. Ier. 2.f. Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui : et sequitur. Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Hec virgo anima est Christo desponsata. 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {b} Omnes] dicit, quia multe sunt.
marg.| {c} Retributiones eius] que ipse tibi retribuit, bona pro malis reddendo. Cogita ergo quot mala feceris et inde videbis retributiones Dei, qui te non damnavit, sed ad penitentiam exspectavit et multa bona tibi retribuit. Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi ? Vel retributiones sunt iterate, id est frequentes donationes et condonationes. Has non debemus oblivisci. Is. 44.d. Non obliviscaris mei, delevi enim ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua. Hoc est, quod hic sequitur.
marg.| {d} Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis] Hoc est primum donum, scilicet venia peccatorum. Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates propter me et peccatorum tuorum non recordabor. Et dicit, omnibus. Unde sumitur argumentum, quod simul dimittuntur omnia. Mi. ultim. d. Deponet omnes iniquitates nostras et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Mare est penitentia, in qua submerguntur Egyptii, id est peccata et demones. Peccatum autem duo mala facit. Unum est quod obligat ad penam eternam. Secundum est, quod vulnerat et debilitat animam, ut impotens sit ad bonum. Unde non sufficit, ut pena dimittatur, nisi et vulnus curetur. Propter hoc bene sequitur.
marg.| {e} Qui sanat omnes infirmitates tuas] Ecce secundum donum, scilicet curatio vulnerum et infirmitatum. Hoc facit Samaritanus noster, id est Christus custos noster. Lc. 10.f. Alligavit vulnera eius, qui vulneratus fuerat a latronibus. Sed quid est, quod sanat omnes infirmitates, cum Apostol. dicat 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. Sol. Loquitur hic de anima et de infirmitatibus eius, quas Dominus sanat, licet non sanet infirmitates carnis in, quibus virtus perficitur. De Abraham dicitur Rm. 4.d. Non infirmatus est in fide Rm. 14.a. Infirmum in fide assumite. Omnes dicit, quia infirmitates anime multe sunt. Avaritia enim est quasi hydropisis anime ; ira febris ; superbia, apostema ; heresis, vel simonia, lepra ; gula, bolismus ; luxuria, vel fluxus seminis, emorrois, de qua Lev. 15. Per totum ; ptysis, invidia. Has omnes infirmitates sanat Dominus in servis suis. Ex. 15.d. Cunctum languorem, quem posui in Egypto, non inducam super te. Nec tantum sanator est infirmorum, sed et resuscitator mortuorum, quod est tertium donum. Vel dic.
marg.| {f} Qui redimit] etc. scilicet pretio sanguinis sui. Eccl. 20.b. Est qui multa redimat modico pretio, scilicet Christus sanguine suo. Sed numquid sanguis Christi modicum pretium est. 1. Cor. 6.d. Empti estis pretio magno, Sol. Magnum est valore, modicum, quantitate, vel sui reputatione. Et sequitur : Et restituens ea in septuplum, in septem dotes. De hac redemptione Cor. 1.b. In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum. 1Pt. 1.d. Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana conversatione vestra paterne traditionis, sed pretioso Sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Sic ergo redemit Christus de interitu peccati vitam cuiuslibet anime. Sed multi negligunt hanc redemptionem, sed potius se mergunt in interitum. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum diaboli et desideria multa, que submergunt homines in interitum. Vel de interitu, id est de diabolo, de quo Iob. 18.c. Calcet super eum quasi Rex interitus. Vitam, id est gratiam, que est vita anime. Et quia redemptam animam adhuc multa bella infestant, non ad eius damnum, sed utilitatem, quia ex pugna sequitur victoria et ex victoria corona, bene subiungit de quarto dono, scilicet de corona. Unde addit :
marg.| {g} Qui coronat te] pro victoria.   [In misericordia] etc. Misericordia dicitur in habitu, miseratio in {2.263rb} affectu. Sed quare non dicit potius, qui coronat te in iustitia, cum dicat Apostolus 2Tim. ult. b. Reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Index. Sol. Misericordia est, quod Dominus promisit, iustitia, quod reddidit. Vel sic : Ideo dicitur coronare in misericordia, quia etsi meritis reddatur illa corona, tamen ex maxima Dei misericordia est, quod ipse dat gratiam, que est fundamentum meriti. De hac anime coronatione in figura habetur Est. 2.c. Quod habuit Esther gratiam et misericordiam coram eo, scilicet coram Assuero et adamavit eam super omnes mulieres et posuit diadema Regni in capite eius. Per Assuerum, qui interpretatur beatus, vel beatitudo, intelligitur Christus. Per Esther, quam sibi desponsatam coronavit, intelligitur anima, quam Christus de misericordia desponsat sibi hic per gratiam et tandem coronabit per gloriam. Os. 2.d. Sponsabo te mihi in misericordia et miserationibus. Non solum autem coronabitur anima ad decorem, sed et replebitur ad satietatem. Unde addit de quinto dono, quod est impletio desideriorum dicens :
marg.| {i} Qui replet] id est replebit.
marg.| {k} In bonis] domus Dei, de quibus Ps. 64. Replebitur in bonis domus tue.
marg.| {l} Desiderium tuum] Prv. 10.d. Desiderium suum iustis dabitur. Quid autem desiderat anima iusti, vel quo replebitur ? Ipso Deo, quia ut dicit Augustinus animam Dei capacem, nihil minus Deo impleri potest. Propter hoc dicit Is. 26.b. Anima mea desiderabit te in nocte. Prv. 11.d. Desiderium iustorum omne bonum est, id est Deus. Non tantum implebitur desiderium, sed et amovebitur omne contrarium. Unde addit de sexto dono, quod est carentia malorum et omnis difficultatis. Unde dicit :
marg.| {m} Renovabitur] etc. Sicut Glossa dicit, natura Aquile est, quod cum senescit habet rostrum durum et ponderosum et ita non potest comedere, sed hanc duritiam deponit allidendo rostrum ad petram. Sic anima dum est in hac vita mortali quasi senex et decrepita, habet grossitiem et ponderositatem corporis, que eam impedit ne pane Angelorum frui possit secundum illud Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Sed tandem in morte veniente ei obviam Christo, quasi allisa lapidi Christo deponit illam ponderositatem et Deum facie ad faciem considerans, ipso pane Angelorum fruitur. Unde in exequiis defunctorum dicitur : Deus in quo electorum anime deposito carnis onere plena felicitate letantur. Vel de presenti potest legi ab illo loco.
marg.| {g} Qui coronat te] etc. gratiam conferendo. Ps. 20. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et secundum istud quartum donum erit gratie collatio. Quintum erit precum exauditio de quo sequitur.
marg.| {i} Qui replet in bonis desiderium tuum] Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Et bene dicit in bonis, scilicet quando bona sunt, que desiderantur. Nam cum bona non sunt, non adimpletur desiderium. Unde dictum est Io. 4.d. Putasne bene irasceris tu ? Lc. 9.g. Dixerunt discipuli ad Iesum. Vis dicamus ut ignis descendat de celo et consumat illos ? Et conversus increpavit illos et dixit : Nescitis cuius spiritus estis. Sextum est mentis renovatio. Unde dicit.
marg.| {m} Renovabitur ut Aquile iuventus tua] Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre. Rm. 6.a. In novitate vite ambulemus. Is. 40.g. Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut Aquile. Et specialiter de Predicatore dicitur 1Rg. 10.b. Prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. Notandum autem quod in sacra Scriptura dicitur corona multipliciter, quia.
prol.| Dicitur corona
- Christus. Is. 28.b. Erit Dominus exercituum corona glorie et sertum exultationis.
- Ecclesia Is. 62.a. Et eris corona glorie in manu Domini.
- Caro Christi. Ct. 3.d. Egredimini et videte Regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua.
- Conversi. 1. Th. 2.d. Que est enim spes mea, aut gaudium, aut corona glorie, nonne vos in Domino ?
- Gloria eterna. Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum, Domine.
- Dignitas prelationis. Ez. 21.f. Aufer Cidarim, tolle coronam.
- Sapientia. Eccl. 25.a. Corona senum in multa peritia.
- Divitie temporales. Prv. 14.c. Corona sapientum divitie eorum.
- Bona opera. Prv. 17.a. Corona senum filii eorum.
- Bona uxor. Pr. 12.a. Mulier bona corona est viro suo.
- Regula vivendi. Apc. 12.a. Corona 12. stellarum, etc.
- Senectus. Prv. 16.d. Corona dignitatis senectus.
- Gratulatio. Eccl. 6.d. Coronam congratulationis superpones tibi.
- Timor Domini. Eccl. 1.c. Corona sapientie timor Domini.
- Culpa. Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim.
- Pena. Is. 22.e. Coronans coronabit te tribulatione.
prol.| {2.263va}
marg.| {a} Faciens misericordias Dominus] etc. Hucusque dixit, que beneficia sibi fecit et facturus est Dominus. In hac parte secunda ostendit, que fecit antiquis et facturus est posteris. In hoc autem primo versu implicat premissa, quasi dicat Dominus, qui predicta misericordia, etiam aliis fecit, que sequuntur. Hoc est, quod dicit.   [Faciens] etc. ut predictum est. Nec tantum misericordias, sed.
marg.| {b} Et iudicium] etc. non obmurmurantibus, vel vindicantibus. Apc. 14.c. Hic patientia Sanctorum. Eccl. 29.a. Qui vindicari vult a Domino, inveniet vindictam. Iste inquam Dominus faciens hec.
marg.| {c} Notas fecit] etc. Hoc ad litteram verum est de viis, per quas duxit eos per desertum in terram promissionis. Ex. 3.f. Ibimus viam trium dierum in deserto. Et Ex. 13.d. Non eos duxit Deus per viam terre Philistiim, que vicina est. Sic etiam est modo in predicationibus, non vult homo duci brevi via, ut dicatur ei. Relinque omnia et Christum sequere, sed longis ambagibus oportet eum protrahere. Item intelligendum est de viis mandatorum, quas notas fecit Moysi, quando dedit ei legem, de quibus Ex. 20. Et Ier. 6.d. State super vias vestras. Non autem tantum Moysi, sed et
marg.| {d} Filiis Israel] universis.
marg.| {e} Voluntates suas] scilicet notas fecit. Per Moysen, omnes Sancti, per filios Israel, omnes credentes in Christum intelligendi sunt.   [Voluntates] Rm. 12.a. Probetis, que sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. 1. Thes. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra. Moraliter autem Dominus.
marg.| {c} Notas fecit] etc. id est extractis de aquas deliciarum et peccatorum et mundanarum curarum. Is. 28.c. Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est a carnis delectationibus. Sic habetur Dn. 1. Quod pueri vescebantur aridis et revelata sunt eis multa. Sic Ex. 12. Prius egressi sunt filii Israel de Egypto, quam data sit eis lex. Sic etiam gentiles Philosophi ut melius cognoscerent arcana celi et subtilia nature, sequestrabant se a delectationibus Mundi et curis omnibus. Sed non sufficit separari ab istis, nisi etiam celestia appetantur. Unde bene addit.
marg.| {d} Filiis Israel] illis, qui Deum vident duobus oculis intellectus et affectus. Talibus notas facit.
marg.| {e} Voluntates suas] Ps. 118. Os meum aperui, scilicet os cordis per meditationem et desiderium et attraxi spiritum, scilicet spiritum sapientie, quia mandata tua desiderabam. Sed quia sunt multi, qui post notitiam viarum Dei retrorsum convertuntur et vias diaboli ambulant : ostendit aliud Dei beneficium, quod fecit Deus antiquis et adhuc facit modernis, scilicet misericordiam, quia eorum, qui peccant miseretur. Unde subiungit.
marg.| {f} Miserator] etc. Miserator opere. Misericors corde Iud. 10.d. Doluit super miseriis eorum. Ioel. 2.c. Convertimini ad Dominum Deum nostrum, quia benignus et misericors est, patiens et multe misericordie et prestabilis super malitia. Non solum autem miseretur per misericordiam, sed et exspectat per patientiam : Unde addit :
marg.| {g} Longaminis] exspectando. Rm. 21.a. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis ? Et posset aliquis dicere, exspectat, verum est, sed ut magis condemnet. Et ostendit quod licet in malis sequatur ex patientia eius eorum maior condemnatio, non tamen hoc intendit Dominus, sed potius ut ipsi convertantur. Unde addit :
marg.| {h} Et multum misericors] scilicet exspectando, non propter eorum maiorem damnationem, sed propter eorum conversionem. Is. 30.d. Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Et hoc apparet, quia cum diu exspectavit Dominus et nolunt peccatores converti, tandem verberat eos et affligit in {2.263vb} presenti, ut sic ad eum redeant. Hoc est, quod dicit. Non in perpetuum irascetur, sed in momento presentis temporis, quod est ex misericordia.
marg.| {k} Neque in eternum comminabitur] sed in presenti percutit, ut in eternum parcat, in presenti parcit, ut in eternum feriat. Is. 54.b. Dixit Dominus Deus tuus, ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te, in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Posset adhuc aliquis dicere, licet sit misericors et in presenti feriat ut in eternum parcat, tamen tantum peccavit, quod si vult in presenti vindictam de me sumere, interficiet me. contra hoc dicit quod non punit hominem secundum merita. Unde subiungit.
marg.| {l} Non secundum peccata nostra fecit nobis] id est non tantum verberavit nos etiam in presenti, quantum meruimus. Ps. 59. Iratus es et misertus es nobis, id est in ipsa ira misertus es.
marg.| {m} Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis] quia cum magna flagella deberet retribuere pro magnis peccatis : parva et pauca retribuit. Item pro malis bona. Mt. 5.g. Facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et peccatores. Iob. 33.d. Reddet homini iustitiam suam. Et sequitur. Peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi. Et post pauca. Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et illuminet luce viventium. Tribus vicibus dicit, id est per omnia peccata, que fiunt corde, ore et opere. Item Iob. 11.a. Utinam intelligeres, quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua. Hoc est non secundum iniquitates, etc. Et nota, quod hic dicit : secundum peccata et secundum iniquitates. Peccata enim fiunt in Deum, iniquitates in proximum. Et si fieret a Deo peccatori secundum peccata et iniquitates suas, non posset sustinere, secundum illud. 2Par. ult. Peccavi super numerum arene maris et multiplicate sunt iniquitates mee. Ps. 129. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit, quia apud te propitiatio est, quasi dicat, non observabis iniquitates, quia misericors es. Hoc est, quod subiungit hic.
marg.| {n} Quoniam secundum altitudinem celi] etc. quasi dicat sicut impossibile est, ut celum non sit altior terra et ut non protegat eam ; sic impossibile est, ut misericordia Dei non protegat, maxime eos, qui timent eum. Et est apta comparatio. Celum enim ex omni parte ambit terram et nutrit fructus eius, dando pluviam et res suas disponit et regit motu suo et tenet in esse. Ita Deus in circuitu populi sui et fovet eum et in esse conservat. Ps. 124. Dominus in circuitu populi sui Ier. 33.d. Si iterum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo. Ecce quomodo corroboravit misericordiam suam super timentes se. Postea ostendit quis sit affectus misericordie Dei, quia videlicet effugat tenebras peccatorum. Unde subiungit.
marg.| {o} Quantum distat ortus ab occidente] etc. Quanta enim differentia est inter Orientem et Occidentem, tanta est inter statum gratie et statum peccati. Et sicut cum Sol est in ortu, illuminat Mundum ; cum autem est in Occidente, fiunt tenebre super terram. Ita per gratiam illuminatur anima et per peccatum obtenebratur. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Et posset aliquis credere, quod misericordia Dei venalis esset, nec daretur, sed venderetur a Deo, ostendit quod non est ita, sed gratis miseretur Deus. Unde dicit.
marg.| {p} Quomodo miseretur] etc. id est gratis misertus es : quia pater miseretur gratis filiorum suorum. Item pater miseretur filiorum nutriendo, necessaria ministrando, docendo, castigando. Ier. 3.f. Patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Nec tantum sicut pater, immo etiam plus quam mater secundum illud Eccl. 4.b. Miserebitur tui magis quam mater. Is. 49.d. Numquid potest mulier oblivisci infantem, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Sed nota, quod dicit.
marg.| {q} Timentibus se] quia oculi Domini super metuentes eum. Eccl. 1.b. Timenti Deum bene erit in extremis. Et quia iam multa dixit de Dei misericordia, consequenter ostendit multas causas, quare Dominus ita de facili miseretur. Prima est nostra fragilitas. Unde dicit.
marg.| {r} Quoniam ipse] quem nihil latet.
marg.| {s} Cognovit figmentum nostrum] id est fragilitatem. Figmentum vocatur opus figuli, quod multum est fragile, ita homo. Ier. 18.a. Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Rm. 9.d. Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, quid me fecisti sic ? Et quia homo ita fragilis est : Dominus misericordia motus, dicit Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Aliter potest dici figmentum nostrum, id quod nos {2.264ra} fingimus. Hypocrita dicitur figmentum et malus prelatus, quem homo fingit ex sua potentia, quod tangitur. Sap. 14.c. Tyrannorum imperio figmenta colebantur. Sic hodie imperio, scilicet prece armata Principum mali prelati constituuntur, qui se faciunt coli et adorari, non Deum. Unde dicitur Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Nec tantum a principibus, sed a canonicis fiunt huiusmodi figmenta, qui malos eligunt in prelatos, quandoque spe lucri. Unde Hab. 2.d. Speravit in figmento fictor suus. Secunda causa quare Dominus miseretur, est infructuositas et sterilitas nostra. Unde subdit.
marg.| {a} Recordatus] etc. id est infructuosi et steriles. Ps. 142. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Nos etiam ipsi deberemus cognoscere figmentum nostrum, id est utilitatem et fragilitatem nostram, quam de utero matris nobiscum afferimus et recordari, quoniam pulvis sumus, quia cito in pulverem revertemur, scilicet in morte. He sunt due porte per quas transit omnis homo, in nativitate per lutum, in morte per pulverem. Is. 62.d. Transite, transite per portas. Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris sue Evam. Eva interpretatur vita. Ecce quod Dominus Prophetavit Ade mortem et ipse promisit sibi vitam. Sic hodie faciunt multi filiorum Ade et ideo non recedunt a peccato. Secundum consilium Eccl. 7.a. Memorare novissima tua, scilicet lutum in principio et pulverem in fine et in eternum non peccabis.
prol.| Homo probatur pulvis.
prol.| - Propter levitatem. Iob. 24.c. Levis est super faciem aque.
- Propter instabilitatem. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Prv. 11.c. Impius facit opus instabile.
- Propter ariditatem. Eccl. 14.b. Non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. Lc. 23.e. Si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet ?
- Quia infructuosus. Sap. 3.c. Labores sine fructu et inutilia opera eorum. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ?
- Quia residuum ignis. Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris.
- Tertia causa, quare Deus miseretur nostri, est Mundi deceptio, que arridet homini per prosperitatem, sed cito vertit ei faciem, dimittit eum in adversitate et angustia. Unde addit :
marg.| {b} Homo sicut fenum] Fenum hodie viret et statim succisum arescit, ita homo. Unde supra Percussus sum ut fenum et aruit cor meum. Et probat, quod est sicut fenum, dicens :
marg.| {c} Dies eius] id est prosperitas et id, quod pulchrius habet.
marg.| {d} Tamquam flos] etc. id est deflorebit, quia hoc totum transiet, sicut flos feni. Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Exsiccatum est fenum et cecidit flos. Is. 28.a. Ve corone superbie, etc. Vel efflorebit, id est extra florebit, non intra, quasi dicas, ad plus non habebit de flore nisi extra in mundanis, non intra in conscientia. Is. 18.c. Ante messem totus effloruit. Et nota quod comparat hic hominem tribus, scilicet pulveri, feno, flori. Corpus, pulveri : etatem feno : prosperitatem, flori. Os. 13.b. Erunt sicut pulvis. Is. 28.a. Et eris flos decidens glorie exultationis. 2Par. 25.e. Bestie, que erant in silva Libani, conculcaverunt carduum. Et diabolus similiter malos. Quarta causa quare Deus miseretur, est necessitas moriendi. Unde subiungit.
marg.| {e} Quoniam spiritus] existens in illo, id est in homine.
marg.| {f} Pertransibit] ab eo, quia, non semper vivet homo. Hoc est, quod subdit.
marg.| {g} Et non subsistet] scilicet homo, quoniam cum pertransiit spiritus, iam non est homo. Homo enim mortuus non est homo. Iob. 7.d. In persona mortuorum. Ecce nunc in pulvere {2.264rb} dormiam et si mane me quesieris, non subsistam. Iob. 14.b. Homo, cum mortuus fuerit et nudatus, atque consumptus, ubi queso est ? Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacue factus arescat, sic homo, cum dormierit, non resurget. Hoc est quod sequitur.
marg.| {h} Et non] etc. Locus spiritus est corpus, quod egressus spiritus non cognoscet amplius, quia ad illud non revertetur usque ad generalem resurrectionem. Iob. 10.d. Vadam et non revertar. Quo vadam ? Ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Alia littera habet : Non cognoscet eum ultra locus eius. Iob. 20.b. Oculus, qui eum videat, non videbit, nec ultra intuebitur eum locus eius. Ostensis quatuor causis quare Deus miseretur de facili, consequenter ostendit, qualis sit misericordia Domini. Et primo ostendit quod misericordia Dei continua est. Unde dicit.
marg.| {i} Misericordia autem Domini] quasi dicat licet de facili habeatur Dei misericordia, non tamen de facili amittitur, aut ad nihilum redigitur. Autem, pro sed. Sed misericordia Domini est ab eterno et usque in eternum. Sed quid est, quod dicit, misericordiam esse ab eterno ? Ab eterno enim non fuit miseria, ergo nec misericordia. Item nec ab eterno fuit creatura, ergo nec misericordia. Sol. Per simile Apc. 13.b. Agnus, qui occisus est ab origine Mundi, id est previsus occidi. Sed et misericordia Dei est ab eterno in previsione. Est etiam usque in eternum, id est sine fine. Ex. 34.a. Qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitates et scelera. Non est talis misericordia hominum, secundum illud Os. 6.b. Misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. Secundo ostendit quod Dei misericordia discreta est, cum subiungit :
marg.| {k} Super timentes eum] Non enim passim et indifferenter omnibus miseretur, sed precipue in timentibus eum apparet et proficit eius misericordia, licet in omnibus appareat. Eccl. 2.b. Qui timetis Dominum, sperate in illum et in oblectationem veniet vobis misericordia. Dt. 6.d. Timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus. Et sequitur : Eritque nobis misericors. Sed quia Dominus non tantum misericors, sed et iustus est, quia universe vie Domini misericordia et veritas et non in omnibus operibus eius est et misericordia et iustitia, tamen quandoque altera magis apparet : Ideo post misericordiam subiungit de iustitia, dicens.
marg.| {l} Et iustitia illius in filios filiorum] Filii nostri sunt opera bona, quos per propositum concipimus, per effectum parimus, per consuetudinem nutrimus et maledicta sterilis, que non parit tales filios. Hi filii habent filios, scilicet mercedem eternam, que ex eis nascitur. Et iustum est, ut qui habent filios, scilicet bona opera, habeant et filios filiorum, mercedem eternam. Et hoc est, quod dicit : Iustitia illius, scilicet Dei, est usque.
marg.| {m} In filios filiorum] id est ut reddat retributionem eternam. De hoc 2Tim. 4.c. Bonam certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ecce hi sunt filii. De filiis filiorum addit : De reliquo reposita est mihi corona iustitie. De iustitia reddentis addit : Quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. De his etiam filiis et filiis filiorum et de patribus et matre eorum habetur. Eccl. 44.b. Sicut legitur in Epistola de Apostolis. Hi sunt viri misericordie, quorum pietates non defuerunt ; cum semine eorum perseveravit bona hereditas, hereditas sancta nepotes eorum. Ecce quod patres filiorum sunt viri misericordes. Mater vero horum filiorum, cuius isti patres sunt viri, est misericordia. Unde dicit : Hi sunt viri misericordie, id est mariti, qui de misericordia, quam sponsam habent, generant filios, id est opera misericordie. De quibus dicit : Quorum pietates non defuerunt. Et hi filii eorum etiam steriles non fuerunt, sed filios generaverunt, id est vitam eternam meruerunt. Unde addit : Cum semine eorum perseveravit bona hereditas. Et manifestius subdit : Hereditas sancta, nepotes eorum, id est filii filiorum. De hoc etiam alibi dicitur in Ps. 127. Benedicat te Dominus ex Sion et videas filios filiorum tuorum. Quos ? Pacem super Israel, id est pacem eternam, que erit in Dei visione, que erit quasi filii filiorum, quia succedet bonis operibus iustorum. Hoc est, quod dicit : Et iustitia illius filios filiorum, his, qui servant testamentum eius, id est iustis, qui servant novam legem, que est testamentum Dei. Hbr. 8.c. Consummabo super domum Iuda et super domum Israel testamentum novum non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, etc. Potest etiam de malis legi.
marg.| {l} Et iustitia illius in filios filiorum] Filii filiorum possunt dici imitatores malorum. Iob. 35.b. Homini, qui similis est tibi, nocebit iniquitas tua. Am. 9.b. Numquid non ut filii Ethiopum vos estis mihi : Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus. {2.264va} In hos filios filiorum puniendos, est iustitia Domini. Ex. 20.a. Visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem. Et hoc.
marg.| {a} His, qui] etc. id est ad commodum bonorum, quia ex hoc letabuntur. Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam. Is. ult. g. Erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Dicit ergo.   [His qui] etc. Dupliciter autem servatur testamentum Dei, scilicet in memoria retinendo, sicut granum in horreo, opere implendo sicut granum in terra seminatum. Unde de ambobus subiungit : Et memores sunt, etc. Ecce primum. Ad faciendum ea, ecce secundum. Et sicut melius servatur granum, cum terre mandatur, quam cum in horreo reconditur, ita valde melior modus custodiendi testamentum Dei est ea opere implere quam memoria retinere. Istud enim non valet nisi in ordinatione ad illud. Unde bene dicit.
marg.| {b} Et memores] etc. Debemus ergo esse memores mandatorum eius. Unde Dt. 8.c. Cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius, atque iudicia. Sed hoc.
marg.| {c} Ad faciendum ea] non ad portandum tantum, sicut Pharisei, de quibus Mt. 24.a. Dilatant, inquit, philacteria sua et magnificant fimbrias. Item, ad faciendum, non tantum ad scribendum, vel dicendum tantum. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Dixit, quod iustitia illius, etc. Sed posset aliquis querere, quando faciet Dominus istam iustitiam ? Unde subiungit, de iudicio futuro, in quo fiet ista iustitia, dicens :
marg.| {d} Dominus] Christus.
marg.| {e} In celo] existens.
marg.| {f} Paravit sedem suam] iudiciariam. Dn. 7.c. Throni positi sunt et antiquus dierum sedit. Et sequitur : Thronus eius flamma ignis. Et posset aliquis stultus credere, quod impotens esset ad exequendum iustitiam iudicii. Unde contra hoc sequitur.
marg.| {g} Regnum] etc. secundum quod dicitur Dn. 7.d. Omnes populi, tribus et lingue ipsi servient, potestas eius potestas eterna, que non auferetur et Regnum eius, quod non corrumpetur.
Numérotation du verset Ps. 102,* 
moraliter.
marg.| {d} Dominus] etc. id est in anima iusti alta et munda. Sap. 7.d. In animas sanctas se transfert. Eccl. 1.a. Sedens super thronum illius et dominans Deus. Est autem sedes multiplex. Cathedra Doctorum, tribunal Iudicum, thronus Regum. Has tres sedes habet Dominus in anima Iusti, scilicet cathedram Doctoris, in rationabili ; tribunal Iudicis, in irascibili ; thronum Regis, in concupiscibili, ubi castigantur motus desideriorum. Prv. 20.d. Misericordia et veritas custodiunt Regem, id est Deum in anima et roboratur clementia thronus eius.
marg.| {g} Et Regnum] etc. regnum Dei est homo, qui omnibus dominatur, quia Dominus est omnium, dummodo Deo serviat. 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Vel Regnum Dei in anima est, constans ex tribus civitatibus, de quibus Rm. 14.c. Non est Regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu S. Iustitia est in irascibili, pax in rationabili, gaudium in concupiscibili. Lc. 17.e. Regnum Dei intra vos est.
marg.| {h} Benedicite Domino] etc. Tertia pars, ubi per celestes et alias creaturas monet benedicere Deum. Et primo per celestes. Unde dicit, Benedicite Domino, etc. id est laudate eum, sicut Apc. 4.c. dicitur : Requiem non habebant die, ac nocte dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Et sicut dicit Glossa non imperando dicit hoc, sed congratulando, quasi dicat de hoc quod laudatis gaudeo et per hoc alios ad laudandum moneo, ex quo enim Angeli tam eminentes et tam boni laudant Dei bonitatem, multo fortius homines debent eum laudare.
marg.| Et nota, quod Imperative. Imperativus sumitur Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam.
¶ Hortative, vel monitive. Eph. 6.a. Nolite ad iracundiam provocare filios vestros.
¶ Predictive, vel enunciative. Io. 13.c : Quod facis, fac citius.
¶ Consultive. Mt. 19.c. Vende omnia, que habes et da pauperibus.
¶ Permissive, vel ironice. Is. 50.d. Ambulate in lumine ignis vestri.
¶ Optative. Sap. 9.a. Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam.
¶ Indultive. 1Cor. 7.a. Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat.
{264vb} Congratulative, vel applausive, sicut hic. Benedicite Domino, etc.
¶ Et ibi : “Salve sancta parens”a.
Et ut magis per exemplum Angelorum alios excitet ad laudem, commendat ipsos Angelos multipliciter. Primo, commendat eos a potestate, quam habent in celestibus et corporalibus, cum dicit.
a Introitus ad missam beatae Mariae Virginis in sabbato.
marg.| {i} Potentes virtute] Deinde commendat eos ab humilitate et obedientia, dicens.
marg.| {k} Facientes verbum illius] Tertio commendat eos a caritate, quam habent ad nos, quia in eo, quod faciunt verbum et mandatum Dei, volunt et cupiunt nos excitare suo exemplo ad similiter faciendum. Unde addit :
marg.| {l} Ad audiendam vocem sermonum eius] id est ut nos audiamus et faciamus sicut ipsi voluntatem Domini. Vel de ipsis Angelis legatur : Ad audiendam, etc. quasi dicat, ita sunt parati et voluntarii ad faciendum eius voluntatem, quod faciunt eam statim, ut audiunt vocem eius, id est cum intelligunt, quid ei placet. Et hoc legunt in speculo et in Verbo audiunt eius voluntatem. Quarto, commendat eos ab excellenti potentia. Et iterum laudem, quam faciunt, replicat, cum dicit :
marg.| {2.265ra} Δ {a} Benedicite] etc. Et per hoc specificat illum Ordinem, qui dicitur virtutes. Quinto, commendat eos a ministerio, quo assistunt et ministrant Deo. Unde dicit.
marg.| {b} Ministri eius] qui, scilicet semper ei assistitis et qui ei ministraris, nunciantes hominibus eius voluntatem. Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Sexto, commendat eos a conformitate voluntatis sue cum voluntate divina, cum subiungit.
marg.| {c} Qui facitis voluntatem eius] Ipsi enim in omnibus voluntatem eius faciunt, quia semper voluntatem eius aspiciunt in Verbo. Et hoc desiderant et petunt filii Ecclesie in seipsis fieri, cum dicunt. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Ultimo, post laudem Angelorum invitat omnem creaturam ad laudandum Deum, dicens.
marg.| {d} Benedicite] etc. celestia simul et terrestria, id est materiam laudis eius in vobis prestate. Et ostendit quod ab omnibus et ubique laudari debet et benedici, quia ubique terrarum, immo ubique creaturarum effluit largitas sue bonitatis. Unde dicit.
marg.| {e} In omni] etc. id est in omni loco, quia ubique dominatur : et ideo ubique laudari debet. Unde in Ps. 112. A Solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Et hoc planius habet alia littera, que sic habet. In omnibus, etc. supple sunt. Et ut cauda et caput offeratur Domino sicut Lv. 3.c. precipitur, ubi incepit, ibi terminat Psalmum dicens.
marg.| {f} Benedic anima] etc. Hoc supra expositum est. Et ipse Dominus finem ad caput reduxit. Mt. 6.a. ubi de beatitudinibus agens, in principio et in fine posuit, quoniam ipsorum est regnum celorum. Notandum quod in his versibus possunt notari novem Ordines Angelorum, ab illo loco. Dominus in celo, etc. Ecce throni. Et regnum, Ecce Principatus. Dominabitur. Ecce Dominationes. Benedicite Angeli, Ecce Angeli potentes, Ecce Archangeli. Facitis verbum, Ecce Cherubin. Omnes Virtutes, Ecce Virtutes. Ministri eius, Ecce Potestates. Qui facitis voluntatem eius. Ecce Seraphin.
prol.| *
Numérotation du verset Ps. 102,* 
moraliter.
marg.| {h} Benedicite Domino] etc. Angeli sunt sacerdotes. Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore eius, Angelus enim Domini exercituum est. Isti Angeli debent benedicere Domino, id est ipsum laudare bene vivendo. Unde Ps. 62. Benedicam te in vita mea. Vel predicando. Unde Tobie 12.b. Benedicite Deum celi et coram hominibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Vel psallendo et cantando in Ecclesia. Tobie 12.d. Benedicite Dominum et enarrate omnia mirabilia eius. Ipsum benedicite et cantate ei, non nummo. Ps. 146. Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. Tunc est iucunda, quando est devota et attenta : tunc est decora, quando est integra et discreta. Ps. 26. Circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis, cantabo et Psalmum dicam Domino. Dn. 3.f. Benedicite sacerdotes Domini Domino. Benedicunt revera Dominum illi, qui sunt sacerdotes Domini, quia quilibet sacerdos benedicit Deum suum. Verbi causa. Avari, denarium. Eph. 4.b. Avarus, quod est idolorum servitus. Isti sunt sacerdotes Dagon, id est Principes, tristitie, de quibus 1Rg. 5.a. Caput Dagon et due palme manuum eius abscisse erant super limen. Propter hanc causam sacerdotes Dagon non calcant super limen. Gulosi benedicunt Deum suum ventrem. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est et gloria in confusione ipsorum. Hi sunt sacerdotes Baal, id est devoratores, de quibus Dn. 14.c. Legitur, quod rapiebant et comedebant omnia, que apponebantur coram Deo suo cum filiis et uxoribus suis. Superbi benedicunt honores et dignitates. Et isti sunt sacerdotes excelsorum, de quibus dicitur 3Rg. 12.g. Quod Ieroboam fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum, quia tales quanto viliores fuerint, tanto superbiores fiunt quando promoventur, quia hoc est officium eorum. Sed non sufficit ore laudare, nisi et vita laudent eum. Unde subdit :
marg.| {i} Potentes virtute] sicut Christus, de quo dicitur Lc. 24.c. Quod erat potens in opere et sermone. Sed e contra multi sunt potentes non virtute, sed vitio. Is. 5.e. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum. Virtus autem se ostendit per operas. Unde addit :
marg.| {k} Facientes verbum illius] non tantum loquentes. Io. 3.c. Qui facit veritatem, venit ad lucem. Eph. 4.d. Veritatem facientes in caritate crescamus. Veritatem autem facit, qui complet verbum Dei. Io. 17.c. Sermo tuus veritas est.
marg.| {l} Ad audiendam vocem sermonum eius] id est ita facientes verbum, ut quod faciunt aliis predicantes libenter audiantur. Talis erat Paulus, qui dicebat 1Cor. 11.a. Imitatores mei estote sicut et ego Christi. Rm. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris. Qui predicas non mechandum, mecharis. Eccl. 21.c. Narratio fatui quasi sarcina in via. Rm. 15.d. Non audeo loqui aliquid eorum, que per me non efficit Christus. Cum autem bona faciunt, adhuc multum necesse est, ut ea per vanam gloriam non amittant. Unde bene subiungit.
marg.| *{a} Benedicite Domino omnes] Virtutes communiter dicuntur miracula et opera mirabilia. Unde Mt. 14.a. Herodes audivit famam de Iesu et ait pueris suis. Hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo. Et dicuntur he virtutes eius, id est Dei, quia a gratia eius dantur. He benedicunt Deo, quando tendunt ad gloriam Dei. Sed maledicunt Deo, quando non ad Dei, sed ad hominis facientis gloriam referuntur, secundum quod dicitur, Iob. 1.a. quod Iob consurgens diluculo offerebat holocausta per singulos dies : Dicebat enim, ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis, id est maledixerint. Et quia benedictio proprie non ex operibus fit, sed ab operantibus, bene exponens subiungit.
marg.| {b} Ministri eius] etc. id est vos, qui ei ministrare videmini et opera bona, que Dominus vult facere, supple, benedicite Domino, omnia ad ipsius gloriam et non ad propriam referentes 1Cor. 18.g. Sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et hoc modo nostra opera benedicent Domino. Unde et adhuc subdit.
marg.| {d} Benedicite] etc. id est que ipso volente fiunt. Vel opera Dei proprie dicuntur homines. Is. 64.d. Opera manuum tuarum omnes nos. Ps. 99. Ipse fecit nos et non ipsi nos. Hoc autem debent facere homines et si non amore, tamen timore. Quia.
marg.| {e} In omni] etc. et ideo in omni loco potest punire hominem, qui ei noluerit benedicere. Unde   [benedic anima] etc. Item magis proprie prelatis dicitur.
marg.| {d} Benedicite] etc. Opera enim Domini sunt boni prelati, quos Dominus constituit. Et supra dictum est. Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo, etc. Qui autem constituuntur ab hominibus intuitu consanguinitatis, vel commodi temporalis, opera sunt hominum. Unde de multis hodie potest dici illud Ps. 113. Opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, etc. Za. 11.d. O pastor et idolum. De talibus dicit Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, Principes extiterunt et non cognovi. Tales non benedicunt Domino, sed potius maledicunt, quia per eos blasphematur. Rm. 2.d. et Is. 52.b. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Sed a bonis benedicitur.
marg.| {e} In omni] etc. id est in omni prelatione, que est dominatio Christi, non prelatorum. 1Pt. 5.a. Non dominantes in clericis. Idc. 8.e. in persona boni {2.265rb} prelati dixit Gedeon. Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus, quasi dicat id quod sequitur.
marg.| {f} Benedic, anima mea, Domino] non mihi. Sibi enim benedicit, qui se Dominum esse appetit et sibi de benefactis gloriam ascribit. Eccl. 51.a. Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. Dominus det nobis ita laudare seipsum usque ad mortem, ut post mortem, in vita eterna laudemus in secula seculorum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 102), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_102)

Notes :