Hugo de Sancto Caro

Psalmus 132

Numérotation du verset Ps. 132,1 

¶Canticum graduum. 1
¶Codd. : (Ps. 132) D30 Δ ( ω 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi ) T748 ΩS ΩX Rusch Ps-G
1 graduum] + David Ps-G , + vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset Ps. 132,I 

Ecce
quam bonum
et quam iocundum ¦
habitare fratres
in unum.
Numérotation du verset Ps. 132,2 II

Sicut unguentum
in capite ¦
quod descendit
in barbam barbam
Aaron.
Numérotation du verset Ps. 132,III 

Quod
descendit
in oram2 vestimenti
2 oram Ps-G (L G ΨB² V D edd. ) D30 ω² T79 Rusch , horam Ω M ΩX ΩB T77 Bo179 Fi, cum Ps-R (T D* P R V Q U edd. )] ora Ps-G D14 NAL3255 , hora ΩS ω 1 (al. m. forte corr.  : ora) cum Ps-R
eius ¦
Numérotation du verset Ps. 132,3 

sicut ros Hermon
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 ΩS Δ Rusch cum Ps-R ] montes Ps-G
Numérotation du verset Ps. 132,IV 

Quoniam illic
mandavit
Dominus benedictionem ¦
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG D14
usque in seculum.5
5 <divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ Rusch ] benedictionem et vitam ¦ D30

Psalmus 132

Numérotation du verset Ps. 132,1 
marg.| Ecce quam bonum] Hic est quartus decimus gradus, scilicet fraterna caritas, que   fratres facit   habitare in unum, unde sequitur, benedictio vita eterna. Et est hic Psalmus secundus atomus, ut dicit Glossa, id est indivisus ; tum propter sui brevitatem, tum propter materie unitatem, que non variatur, tum quia nec persona, nec modus loquendi mutatur, tum quia caritas divisionem non recipit.
marg.| Titulus. Canticum graduum, ut supra. Intentio monet ad concordiam et unanimem habitationem. Recte autem sequitur iste Psalmus precedentem, quia ibi actum est de edificatione domus Domini, que perficitur caritate, de qua hic agitur. Propheta ergo, vel in propria persona, vel viri iusti loquens de fratrum cohabitatione exultans, ait.
marg.| {q} Ecce] aggratulative, admirative, demonstrative.
marg.| {r} Quam bonum] id est quam utile.
marg.| {s} Et quam iucundum] id est quam delectabile est.
marg.| {t} Habitare fratres in unum] id est concorditer, dispositis tamen decenter diversis officiis singulorum, quod non impedit unitatem, sed facit, sicut in uno corpore diversa membra, singula retinent officia, nec ideo minus est corpus unum. 1Cor. 10.d. Unus panis et unum corpus multi sumus. 1Rg. 6.b. Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem non eumdem habent actum, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Hec unitas, ut dicit Augustinus omnibus convenit Christianis, qui in unum debent habitare mente et fide, id est habere unam mentem et unam fidem. Iuxta illud Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Phil. 2.a. Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Augustinus Proprie hoc convenit Monasteriis et fratribus in unum cohabitantibus, non modo corde, sed etiam corpore. Nam talis cohabitatio quando concors est in bono, valde utilis est et delectabilis. Unde Seneca : Nullius rei sine consortio iucunda est possessio. Primo quidem placet Deo et hominibus. Eccl. 25.a. In tribus placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus. Concordia fratrum, amor proximorum, vir et mulier bene sibi consentientes. Ideo dicit Apostolus Ephes : 4.a. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
marg.| Est autem multiplex unitas.
Prima est unitas carnalis. Gn. 2.d. Erunt duo in carne una.
Secunda, unitas naturalis de qua in symbolo Athanasii : « Anima rationalis et caro unus est homo ».
Tertia mentalis ; de qua Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
Quarta moralis, de qua Ps. 67. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo.
Quinta spiritualis. 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est.
Sexta personalis, de qua in symbolo eodem : Deus et homo unus est Christus.

Septima essentialis. Io. 10.f. Ego et Pater unum sumus. 1Io. 5.b. Et hi tres unum sunt. Octava est socialis, sive corporalis et de hac hic agitur secundum unam expositionem.
marg.| Et habet hec multas utilitates :
¶ Prima est contra casum suffultio. Eccl. 4.c. Melius est duos esse simul, quam unum : habent enim emolumentum societatis sue, si unus ceciderit, id est ad casum impulsus fuerit, ab altero fulcietur.
¶ Secunda est a casu relevatio, eodem continue, Ve soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem se.
¶ Tertia est mutua commotio, seu provocatio ad bonum. Ibidem Et si dormierint duo simul, fovebuntur mutuo, unus quomodo calefiat ? quasi dicat, nullo modo.
¶ Quarta est resistendi fortitudo. Ibidem Et si quispiam prevaluerit, id est prevalere voluerit contra unum, duo resistent ei. Prv. 18.c. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Dicitur Idc. 18.g. de lais. Percusserunt eos, scilicet viros lais in ore gladii, urbemque incendio tradiderunt nullo penitus ferente presidium, eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum {2.336ra} haberent quicquam societatis. Lais interpretetur Leo. Unde licet homo sit fortis, ut leo tamen, si solus est, facile a Diabolo superatur. Ideo semper querit singulare certamen, sicut Golias, 1Rg. 17.
¶ Quinta est patris benedictio, Gn. 49.a. Congregamini et videte filii Iacob, audite Israel patrem vestrum. Et statim subiungitur benedictio singulorum.
¶ Sexta est Spiritus Sanctus repletio, Act. 2.a. Erant omnes pariter in eodem loco et factus est repente de celo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
¶ Septima est filii Dei associatio. Mt. 18.c. Ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
¶ Octava est impetrandi facilitas. Mt. 18.c. Dico vobis, si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in celis est. Glossa in fine ad Romanos Impossibile est preces multorum non exaudiri. Ideo Ioel. monens Iudeos ad orandum, dicit 2.d. « Vocate cetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam » etc.
marg.| {a} Sequitur Sicut unguentum] etc. Ostendit, quam utilis et delectabilis sit cohabitatio fratrum, scilicet sicut unguentum, quod a capite descendit in barbam Aaron et de barba in oram vestimenti eius et sicut ros, qui de monte Hermon descendit in montem Sion. Quod ad litteram non potest intelligi, quia nusquam legitur barba Aaron ita uncta, ut inde unguentum descenderet usque ad oram vestimenti sui. Nec ros aliquo modo posset de monte Hermon descendere in montem Sion, cum sint valde ab invicem remoti. Nam Hermon est ultra Iordanem et mons Sion citra. Preterea altior est mons Sion ; preterea nullo modo posset transire ros de monte in montem, ergo omnia intelligenda sunt spiritualiter. Igitur per Aaron intelligitur Christus ; per barbam eius Apostoli : Barba enim signum est virilitatis et strenuitatis et maxime adheret capiti, que omnia conveniunt Apostolis : per vestimentum vero designatur Ecclesia, que vestit Christum, iuxta illud Is. 49.e. Omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis eos, tibi quasi sponsa. Per oram vestimenti significantur minores, vel finales Sancti. Per unguentum gratia, qua Sancti unguntur. Caput vero Christus est, Col. 1.c. Ipse est caput corporis Ecclesie. Igitur a capite descendit primo unguentum in barbam, quia a Christo descendit primo et abundantius gratia in Apostolos et de Apostolis in Ecclesiam usque in finales Sanctos, qui erunt in tempore Antichristi. Similiter Hermon interpretatur lumen exaltatum et significat Christum. Ros igitur Hermon descendit in montem Sion, quia Christi gratia descendit in Ecclesiam. Vel ad litteram, in montem Sion, quando die Pentecostes super Apostolos in Sion congregatos venit Spiritus Sanctus Act. 2.a. Et quia gratia Christi facit fratrum cohabitationem utilem et delectabilem : ideo unum alteri comparatur. Est ergo sensus : Ita est illud bonum et iucundum.
marg.| {a} Sicut unguentum] id est gratia Spiritus sancti existens.
marg.| {b} In capite] id est in Christo.
marg.| {c} Quod descendit] postea   [in barba Aaron] id est in Apostolos Christi, qui immediate et primo adheserunt Christo. In quibus etiam fuit duplex virilitas, que per geminationem barbe designatur, scilicet agendi et patiendi.
marg.| {d} Quod] unguentum   [postea descendit in oram vestimenti eius] id est in finales Sanctos, qui erunt tempore Antichristi, per medium vestis transiens. Item bonum et iucundum est fratres habitare in unum.
marg.| {e} Sicut ros Hermon] id est gratia Christi.
marg.| {f} Que descendit] etc. id est in Ecclesiam, vel in Apostolos in monte Sion congregatos, que gratia valde iucundavit Apostolos et usque hodie iucundat Ecclesiam et in unum conservat. Sequitur.
marg.| {g} Quoniam illic] quasi dicat, ideo bonum et iucundum est, habitare fratres in unum, quoniam illic, id est in unanimi cohabitatione fratrum.
marg.| {h} Mandavit Dominus benedictionem] id est precepit, ut benedicerent Deum.
marg.| {l} Et] ita haberent vitam duraturam.
marg.| {m} Usque in seculum] id est sine fine. Vel
marg.| {h} illic mandavit] id est illis commendavit.
marg.| {i} Dominus] qui {2.336rb} omnia potest.
marg.| {k} Benedictionem] id est virtutum multiplicationem.
marg.| {l} Et] mandavit, id est promisit, vitam usque in seculum duraturam. De qua vita dicitur 1Io. 3.c. Scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Os. 6.a. Vivemus in conspectu eius. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_132)

Notes :