Psalmus 133
Numérotation du verset
Ps. 133,1
¶ Canticum graduum1.
¶Codd. : (Ps. 133)
D30
Δ (=
ω
1
ω²
T77
Bo179
NAL3255
Fi
) ΩS ΩX
T748
Bari1
Bari3
Rusch
Ps-G
Ps-Med
(Clm343)
1 Cant. graduum] alleluia
praem. W,
+ vox Ecclesie in futuro
D30
Numérotation du verset
Ps. 133,I
Ecce nunc2
2 nunc
Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R Ps-α et ceteris Psalteriis Veteris Latinae recensionis, LXX
(νύν
R Sedulius)
]
sub
÷
G², om. VL
(
AUGUSTINUS,
Speculum,
6, CSEL 12, p. 44.20)
cum hebr. Ps-H; cf. LXX* (
δὴ
HoP Rahlfs S B A)
benedicite Dominum3 ¦ omnes servi Domini4.
3 Dominum
Ps-G Hi D30
ΩX Δ] Domino
Ps-G (I M* W) Ps-Med (Clm343)
Rusch Ed1530 cum Ps-H
|
4 Domini] Dominum
K ; cf. Ps. 134:1
|
Numérotation du verset
Ps. 133,II
Qui statis
in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri5.
5 in atriis... nostri] : in atriis... nostri ÷
R
ΦRGV
G
,
om. hebr. cf.
HILARIUS PICTAVIENSIS,
Tractatus super psalmos
(Ps. 133) § 4, CC
SL 61B,
p. 140 : « Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: In atriis domus Domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum ».
HIERONYMUS,
Tractatus 59 in Psalmos,
CCSL 78, p. 286.92-93 <ex quo>
Breviarium in Psalmos,
PL 26, 1223.15 : «
IN ATRIIS DOMUS DEI NOSTRI,
in hebraicis uoluminibus non habetur sed in sequenti psalmo est [Ps. 135:2]».
¶Nota : J.-D.
BARTHELEMY
,
Critique textuelle de l’Ancien Testament,
t. 4 : Psaumes, Fribourg (CH) / Göttingen, 2005, p. 815 : « Jérôme
(Hier.
p. 240) dit que le stique 'in atriis domus Dei nostri' ne figure ni dans les mss hebreux, ni en aucune colonne hexaplaire, ni même en la
Septante
[origenienne] ». L’auteur
infirmitate morteque praeventus
ne doit pas être pris ici à la lettre. Ni Jérôme ni Hilaire ne mentionnent les Hexaples et le grec. Les éditeurs modernes des Hexaples (Field, Mercati, Schenker) n’apportent aucune information sur ce stique ; les signes diacritiques « :... ÷ » de la version hexaplaire ne font que corroborer l’observation d’Hilaire et Jérôme sur les manuscrits hébreux. Les éditions de la LXX (Holmes-Parsons ; Rahlfs) ne signalent aucune omission à cet endroit, la tradition latine non plus. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 133,2 III
In noctibus
extollite manus vestras
in sancta ¦
et benedicite Dominum6*.
6 Dominum
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
Glossa media D30
Δ
cum Ps-R
] Domino
Ps-G (R* I M W G
ΨB)
Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530
Numérotation du verset
Ps. 133,3 IV
Benedicat te7 Dominus ex Sion ¦ qui fecit celum et terram.
7 te
CorS2 Hi D30 P748 ω
1
ω² NAL3255 T77 Fi
ΩX
Ps-G cum Ps-R Ps-Med (Clm343) Glossa media (Bor29 Phil1641)
]
lac. Bari3,
tibi ΩS
Bari1 Bo179 Rusch Ed1530 cum Ps-Moz
x
Ps-H Glossa media (Lis58)
Psalmus 133
Numérotation du verset
Ps. 133,1
marg.|
Ecce nunc benedicite]
etc. Hic est decimus quintus gradus, ultimus inter gradus et caritas Dei, que est consummatio viri Evangelici ; ad quem omnes gradus precedentes ordinantur et ideo ultimo ponitur sicut perfectio omnium. Similiter ponitur ultimo 2Pt. 1.b. inter ea, que debet vir iustus Domino ministrare. Ministrate, inquit, in fide vestra virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate fraternitatis amorem, in amore fraternitatis caritatem. Et quod omnia predicta sine caritate imperfecta sint, immo inutilia, patet 1Cor. 13.a. ubi multa bona dicuntur nihil esse, vel prodesse sine caritate. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans et cymbalum tinniens, etc. Hic gradus solus facit hominem dignum laudare Deum, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, ut dicitur Eccl. 15.d. Ideo hic agitur de laude Dei. Titulus. Canticum graduum, ut supra Intentio monet ad diligendum Deum, sicut in precedenti monuit ad diligendum proximum.
marg.|
Modus. Bipartitus est Ps. Primo, invitat omnes ad benedicendum Deum. Secundo, optat benedici, ibi : Benedicat te. Et nota, quod hic Psalmus est tertius, qui agit de caritate Dei. Primus fuit. Quemadmodum desiderat, etc. Secundus : Quam dilecta tabernacula, etc. Tertius hic. Monens ergo Propheta ad benedicendum Deum, ait :
marg.|
{n}
Ecce nunc]
id est in presenti nunc, quod demonstrari potest.
marg.|
{o}
Benedicite Dominum]
qui solus est benedicendus.
marg.|
{q}
Omnes servi Domini]
quos emit, quos in prelio cepit et ad serviendum reservavit, quibus prius ipse servivit et ideo benedicendus est. Et hoc tribus modis, immo quatuor. Primo bene conversando, ut scilicet bona vita conversatione servorum, alii exemplo eorum edificati glorificent et benedicant et Dominum, qui tales servos habet, sicut Regina Saba 3Rg. 10.b. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est, 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Secundo, bona de ipso dicendo. Sup. Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore. Tertio, omnia bona ei attribuendo, sicut Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Quarto, de omnibus gratias referendo, Eccl. ult. c. Danti mihi sapientiam dabo gloriam. 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite. Ideo in fine horarum dicitur : Benedicamus Domino. Econtrario male dicitur a multis quatuor modis, maxime a clericis. Primo, male conversando, quia visa eorum mala conversatione multi maledicunt Deum. Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Et est sumptum de Is. 52.b. Ez. 36.e. Non propter vos ego faciam domus Israel, sed propter nomen meum, quod polluistis in gentibus, ad quas introistis. Secundo, falsa de ipso dicendo, sicut heretici, Ier. 23.e. Audivi, quid dixerunt Prophete prophetantes in nomine meo mendacium, etc. Tertio, blasphemando, Lv. 4.c. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Quarto, gratias non agendo, Iob. 1.a. Ne forte benedixerint, id est maledixerint Deum in cordibus suis. Dicit ergo congratulative et admirative.
marg.|
{n}
Ecce nunc]
dum tempus est.
marg.|
{o}
Benedicite]
predictis quatuor modis.
marg.|
{p}
Dominum]
omni laude dignum.
marg.|
{q}
Omnes servi Domini]
cuiuscumque qualitatis et etatis. Dn. 3.f. Benedicite servi Domini Domino. Tob. 13.b. Benedicite Dominum omnes electi eius. Modo est tempus benedicendi Dominum. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile. Postea erit tempus benedicendi Domino. Mt. 25.c. Venite, benedicti Patris mei, etc.
marg.|
{r}
Qui statis]
parati ambulare, servire, pugnare. 3Rg. 10.b. Beati, servi tui, qui stant coram te semper. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros. Item, qui statis, celum aspiciendo, in bono perseverando. Item, qui statis, non sedetis, non iacetis, quia non est servorum iacere, vel sedere, sed ad omnia paratos esse.
marg.|
{s}
In domo Domini]
id est in Ecclesia. Et qui statis, id est perseveratis.
marg.|
{t}
In atriis domus Dei nostri]
id est in latitudine caritatis, que se extendit ad omnes. Vel per stantes in domo,
{2.336va} significantur maiores in Ecclesia : per stantes in atriis, minores, id est incipientes. Et nota, quod est domus inferior, scilicet Ecclesia Militans, de qua Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue. In qua statur per gratie conservationem, seu per bonam conversationem. Item domus superior, scilicet Ecclesia Triumphans, de qua supra Beati, qui habitant in domo tua, Domine. In qua statur per iugem contemplationem, vel per continuam fruitionem. Item domus interior, mens vel conscientia, de qua Mt. 9.a. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. In qua statur per sui considerationem, vel sollicitam discussionem. Item domus exterior, caro. De qua Iob. 4.d. Qui habitant domos luteas. In qua statur per discretam castigationem, ut Paulus 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Item domus anterior, Sacra Scriptura. De qua Ps. 54. In domo Dei ambulavimus cum consensu. In qua statur per assiduam meditationem. Item domus posterior, Synagoga. De qua Lc. 13.g. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. In qua statur per figurarum expositionem. Item domus infima, Infernus, vel sepulchrum. Ps. 48. Sepulchra eorum domus illorum in eternum. In qua statur per timorem. Sequitur.
Numérotation du verset
Ps. 133,2
marg.|
{a}
In noctibus]
etc. id est opera vestra.
marg.|
{b}
In sancta]
id est ut intentione eternorum fiant, aliter non valent. Sicut Moyses levavit manus suas pugnante Iosue et populo Israel contra Amalech. Ex. 17.c. 1Tim. 2.c. Volo vos levare puras manus in oratione. Thre. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum. Ios. 8.d. Leva clypeum, qui in manu tua est contra Hai. Clypeus est oratio, unde Sap. 18.d. Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sue scutum orationem, etc. Clypeus ergo in manu est oratio associata operi ; Clypeus ergo in manu levatur, cum oratio et opus ad Deum refertur et tunc Diabolus superatur. Et nota, quod dicit pluraliter, in noctibus. Nam est nox culpe, nox ignorantie, nox miserie. De prima dicitur Iob. 3.a. Pereat nox, in qua dictum est, conceptus est homo. In hac extollende sunt manus, quia etiam in peccato existens debet facere bona, que potest, ut ad penitentiam habilitetur. Unde Gregorius Interim fac quicquid boni potes, ut Deus illustret cor tuum ad penitentiam. De secunda dicitur Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit. Et hac etiam nocte levande sunt manus, ut merito bonorum operum det Deus sapientiam, iuxta illud Eccl. 1.d. Fili concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi. De tertio dicitur Is. 21.c. Venit mane et nox. Et in hac nocte etiam levande sunt manus, supra Ps. 11. Media nocte surgebam ad confitendum Nomini tuo.
marg.|
{c}
Et Benedicite Domino]
omnia ei attribuendo, bona de ipso dicendo, gratias de bonis collatis reddendo, bene conversando et bona faciendo. Tob. ult. c. Filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et eleemosynas et benedicant Deum in omni tempore. Et nota, quod bona etiam facta extra caritatem.
marg.|
{Valent
- Ad assuetudinem bene agendi, Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
- Ad preparationem gratie. Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos.
- Ad multiplicationem temporalium, Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, etc. Ez. 29.d. Dedi ei terram Egypti, pro eo quod laboraverit mihi.
- Ad dimissionem pene temporalis. 3Rg. 21.g. Non inducam malum in diebus eius, etc.
- Ad diminutionem pene eterne. 1Cor. 3. in Glossa Cum perfidi in eternum, etc.
- Ad assuetudinem bene agendi, Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
- Ad preparationem gratie. Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos.
- Ad multiplicationem temporalium, Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, etc. Ez. 29.d. Dedi ei terram Egypti, pro eo quod laboraverit mihi.
- Ad dimissionem pene temporalis. 3Rg. 21.g. Non inducam malum in diebus eius, etc.
- Ad diminutionem pene eterne. 1Cor. 3. in Glossa Cum perfidi in eternum, etc.
Numérotation du verset
Ps. 133,3
marg.|
{d}
Benedicat te Dominus]
etc. Secunda pars, ubi Propheta optat benedici fideles, dicens : Benedicat, quasi dicat, monui vos benedicere Dominum et ut possitis, benedicat te Dominus benedictione venienti.
marg.|
{e}
Ex Sion]
id est visibilia et invisibilia, sive spiritualia et corporalia. Unde
{2.336vb} patet, quod potens est dare benedictionem. Ideo dixit Iacob. Gn. 32.f. Non dimittam te nisi benedixeris mihi. Et nota, quod supra plures benedicere hortatur, dicens : Benedicite : Nunc autem unum benedici precatur, dicens : Benedicat te Dominus, quia plures sunt unum et unitati debetur benedictio Dei. Unde unus in piscinam primo descendens sanabatur. Io. 5.a. Simus igitur unum et benedictionem Dei recipiemus. Et quia omne munus Dei benedictio eius dicitur, ideo ultimo ponitur, ad quam vir iustus tot gradibus ascendit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_133)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_133)
Notes :