Hugo de Sancto Caro

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 

¶ Alleluia. 1
¶Codd. : (Ps. 134) Ps-G Hi D14 D30 Δ 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi) Rusch
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
Numérotation du verset Ps. 134,I 

Laudate nomen Domini ¦
laudate
servi Dominum.
Numérotation du verset Ps. 134,2 II

Qui statis in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 III

Laudate Dominum
quia bonus Dominus ¦
psallite nomini eius
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,4 IV

Quoniam
Iacob
elegit sibi
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,5 V

Quia ego cognovi
quod magnus est
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 134,6 VI

Omnia
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
et in omnibus abyssis.
Numérotation du verset Ps. 134,7 VII

Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
ab extremo terre ¦
fulgura
in pluviam fecit.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 

Qui producit ventos
de thesauris suis ¦
Numérotation du verset Ps. 134,8 

qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
Numérotation du verset Ps. 134,9 IX

Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
in pharaonem
et in omnes servos eius.
Numérotation du verset Ps. 134,10 X

Qui percussit gentes multas ¦
et occidit reges fortes.
Numérotation du verset Ps. 134,11 XI

Seon
regem Amorreorum
et Og
regem Basan ¦
et omnia regna
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
Numérotation du verset Ps. 134,12 XII

Et
dedit terram
eorum hereditatem ¦
hereditatem Israel populo suo.
Numérotation du verset Ps. 134,13 XIII

Domine nomen tuum in eternum ¦
Domine memoriale tuum in generatione
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
Numérotation du verset Ps. 134,14 XIV

Quia iudicabit Dominus populum suum ¦
et in servis suis deprecabitur.
Numérotation du verset Ps. 134,15 XV

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 134,16 XVI

Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 XVII

Aures habent et non audient ¦
neque enim est spiritus in ore ipsorum10.
10 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 XVIII

Similes illis fiant
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt11 in eis.
11 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
Numérotation du verset Ps. 134,19 XIX

Domus Israel benedicite Domino12 :
12 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
domus Aaron benedicite Domino13.
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,20 XX

Domus Levi benedicite Domino ¦ 14
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
qui timetis Dominum benedicite Domino15.
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 XXI

Benedictus Dominus
ex Sion ¦
qui habitat in Hierusalem16.
16 Hierusalem] + Alleluia Rusch

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 
marg.| Laudate nomen Domini] etc. Materia huius Psalmi est laus Dei, ad quam Propheta in hoc Psalmo invitat servos Dei, qui per ascensum quindecim graduum premissorum digni fiunt laudare Deum : Ideo post quindecim gradus immediate ponitur iste Psalmus. Cuius titulus, Alleluia, id est laudate invisibilem. Et quia alleluia est idiomatis alieni et ignoti, innuitur, quod sancti in gloria ineffabili laude et ignoto nobis idiomate, laudant eum, de qua laude dicitur. Is. 35.d. Venient in Sion cum laude et letitia sempiterna super caput eorum. Eodem 51.b. Gaudium et letitia invenientur in ea, gratiarum actio et uxor laudis. Tob. 13.d. Per vicos eius cantabitur alleluia. Intentio, monet ad laudem Dei.
marg.| Modus. Tripartitus est Psalmus. Primo, monens laudare Deum propter eius potentiam, enumerat eius magnalia. Secundo idolorum cultores redarguit, ibi : Simulacra. Tertio, omnes ordines Ecclesie invitat ad laudem Dei, ibi : Domus Israel. Dicit ergo.
Numérotation du verset Ps. 134,I 
marg.| {g} Laudate] vita et lingua.
marg.| {h} Nomen Domini] id est Dominum nominabilem, vel Dei potentiam, ut dicit Glossa Vel Filium, quo Mundo Pater innotuit, 2Rg. 22.a. Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. Ioel. 2.g. Omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit, Act. 4.b. Non est aliud nomen sub celo, quo oporteat salvos fieri credentes. Deinde ostendit, qui debeant laudare, dicens :
marg.| {i} Laudate servi Dominum] quia, ut dicit Augustin. vos meliores eritis, si laudatis, non ipse : Deus enim nec melior fit, si laudaveris, nec deterior si vituperaveris, sed tu laudando melior eris, vituperando deterior. Ideo dicitur Idt. 13.c. Laudate Dominum Deum nostrum, quia non deserit sperantes in se. 2Par. 16.b. Laudate Nomen sanctum eius. Et nota, quod servus dicitur a serviendo, vel a servando. Cum a serviendo dicitur, a servitio nominatur. Quale enim erit servitium, talis erit servus. Servitium bonum, bonum facit servum et malum, malum, indifferens indifferentem : verbi causa : Servitium Dei bonum est et bonum facit servum, sic Christus servus Dei dicitur et vir iustus. Is. 49.b. Hec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum. Sup. eodem a. Servus meus es tu, Israel, quia in te glorificabor. Item servitium Diaboli, vel peccati malum est et malum servum facit. Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Item servitium hominis secundum se indifferens est et servum indifferentem facit. 1Pt. 2.c. Servi subditi estote in omni timore Dominis vestris. Verumtamen genus servitii et intentio trahunt servum, vel in bonum, vel in malum. Unde si quis servit homini in bono servitio et bona intentione, bonus est servus, si vero serviat in servitio illicito, vel non bona intentione, malus est servus. Deinde dividit servos Domini in perfectos et in imperfectos, dicens :
Numérotation du verset Ps. 134,2 
II
marg.| {k} Qui statis] quasi dicat vos servi laudate Dominum, qui statis, non ruitis peccando, non iacetis, vel sedetis torpendo, sed statis perseverando erecti ad celum.
marg.| {l} In domo Domini] id est in Ecclesia Dei, ut columne fortes, vel ut parietes. Is. 6.d. Semen sanctum erit, quod steterit in ea. Et qui statis.
marg.| {m} In atriis domus Dei nostri] vos similiter laudate, id est vos minores, qui estis in ingressu. Deinde ad maiorem exhortationem repetit idem, ut continua sit laus Dei, dicens.
Numérotation du verset Ps. 134,3 
III
marg.| {n} Laudate Dominum] non dicit qui, quia omnes invitat. Et ponit causam.
marg.| {o} Quia bonus est Dominus] essentialiter, quia bonitas eius non est qualitas accidens, vel accedens, sed essentia, vel natura eius : unde non aliunde, vel accidentaliter bonus est, sed seipso. Omnia alia bona sunt alterius boni participatione, unde accidentaliter sunt bona, non per se et ideo net propter se laudabilia sunt, sed propter illud bonum, cuius participatione bona sunt, quod quanto magis participant, tanto magis bona sunt et magis laudabilia. Et ideo, quia solus Deus per se bonus est, solus per se laudabilis est. Unde Is. 42.b. Laudem meam alteri non dabo. Lc. 18.d. Nemo bonus, {2.337ra} nisi solus Deus. 2. Paralipom. 7.a. Laudaverunt Dominum, quoniam bonus. Sed, quia non potest modo videri a nobis, qualiter ipse sit bonus a natura, sed in effectu operum et beneficiorum suorum, ideo addit.
marg.| {a} Psallite nomini eius] id est laudate eum nominabilem.
marg.| {b} Quoniam suave] gustantibus. Unde supra. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Item.
marg.| {a} Psallite nomini eius] id est opera vestra facite ad honorem nominis eius.
marg.| {b} Quoniam suave] id est pius et misericors. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Hoc nomen est Emanuel, quod ita dulce sonat, ut quidam Eremita cuidam querenti quomodo esset ei, respondit ; ita bene, quod nollem esse Angelus. Hoc dicit propter dulcedinem huius nominis Emanuel. Quid enim dulcius, sive suavius esse potest homini, quam quod Deus homo est ? Sunt et ista nomina valde suavia, scilicet Iesus Christus, filius Dei, filius Altissimi, Magister, Dominus, sed nullum tam dulce, vel tam suave, sicut Emanuel. Hoc est enim nomen, quod est super omne nomen. Phil. 2.b. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 134,4 
IV
marg.| {c} Quoniam Iacob] id est luctantem contra peccatum et Diabolum et supplantantem eumdem.
marg.| {d} Elegit sibi Dominus] gratia, non merito, ut esset de familia eius. Et elegit gratia, non merito.
marg.| {e} Israel] id est quemcumque fidelem Deum fide viventem.
marg.| {f} In possessionem sibi] id est ut possideret eum et possideretur ab eo. Mal. 1.a. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Et Is. 44.a. Audi Iacob serve meus et Israel, quem elegi. Dt. 26.d. En Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris. Iac. 2.a. Nonne pauperes elegit Deus in hoc Mundo ; divites autem in fide ? Io. 15.c. Ego elegi vos et posui vos, etc. 1Cor. 1.d. Infirma Mundi elegit Deus, etc. Et quasi quis quereret a Propheta. Quomodo scis, quod Dominus elegerit sibi Iacob et Israel in possessionem ? Respondet, dicens.
Numérotation du verset Ps. 134,5 
V
marg.| {g} Quia ego] spiritu prophetico illuminatus.
marg.| {h} Cognovi] notitia fidei et prophetie et experientie.
marg.| {i} Quod magnus est Dominus] id est immensus potentia, sapientia, misericordia et natura, unde potuit et scivit et voluit hoc facere, infra. Magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. Ibi Glossa quia non est comprehensibilis cognitione et loco et fine carens. Iob. 36.d. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram, numerus annorum eius inestimabilis. Dn. 7.d. Potestas eius, potestas eterna. Eccl. 43.d. Dominus terribilis et magnus vehementer. 2Rg. 7.c. Magnificatus es Domine, Deus, quia non est similis tibi.
marg.| {k} Et Deus noster pre omnibus diis] est potentior, sapientior, benignior. Abusiva est comparatio, quia Deus noster potens et sapiens et benignus est per se et ex se et illi nihil possunt, vel sapiunt, vel volunt.
marg.| Dicitur autem Deus quinque modis
- Natura, Dt. 6.a. Audi Israel, Deus tuus Deus unus est.
- Adoptione, Ps. 81. Ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes.
- prelatione. Ex. 22.d. Diis non detrahes.
- Potestate, Ex. 7.a. Constitui te Deum Pharaonis.
- Item Deus est magnus.
marg.| Nuncupatione. Ps. 95. Omnes dii gentium Demonia.
- Immensitate, Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
- Potestate. Sap. 18.c. Omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de celo a Regalibus sedibus.
- Sapientia, Iob. 36.c. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus.
- Bonitate, Sap. 12.a. O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus.
- Fortitudine, Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est.
- Iudicio, Sap. 12.b. Quis stabit contra iudicium tuum ? Is. 13.f. Quis poterit infirmare, etc.
- Iustitia. Ps. 144. Iustus Dominus in omnibus viis suis, etc.
- Item de fortitudine, iudicio et iustitia simul, Lc. 37.d. {2.337rb} Digne eum invenire non possumus, magnus fortitudine, iudicio et iustitia et enarrari non potest, etc.
Numérotation du verset Ps. 134,6 
VI
marg.| {l} Omnia quecumque] Hic probat, quod dixerat, scilicet quod magnus est Dominus, quia, omnia quecumque voluit Dominus, voluntate beneplaciti.
marg.| {m} Fecit] id est in esse produxit, sive creando ex nihilo, sive faciendo ex materia.
marg.| {n} In celo] spiritualia.
marg.| {o} Et in terra] corporalia.
marg.| {p} In mari et in omnibus abyssis] pisces et aves. Vel.
marg.| {l} Quecumque voluit fecit in celo] Luciferum et complices eiiciendo et bonos confirmando.
marg.| {o} Et in terra] Adam et Evam de Paradiso terrestri emittendo, terram diluvio submergendo.
marg.| {p} In mari] super illud ambulando. Mt. 14.c.
marg.| {q} Et in omnibus abyssis] vinctos de inferno educendo. Zacharie 9.c Et bene ait : Fecit, que voluit, quia voluntas eius causa est universalis omnium, que sunt et nulla necessitas. Iob. 23.c. Anima eius, quecumque voluit, hec fecit. Ibi Gregorius Ea ipsa vis, qua cuncta fecit, sive disposuit, anima eius vocatur. Neemie 9.b. Tu fecisti celum et celum celorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, que in ea sunt, maria et omnia, que in eis sunt. Ioel. 2.g. Dabo prodigia in celo et in terra.
marg.| Nota, quatuor ponit, per que intelliguntur quatuor genera creaturarum rationabilium, in quibus facit Deus voluntatem suam, licet non omnes faciant eam. Per celum intelliguntur boni Angeli, per terram homines boni ; per mare peccatores homines ; per abyssos Demones. In duobus primis facit Deus voluntatem suam et ipsi faciunt eam. Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra. In duobus aliis fit voluntas Dei, licet ipsi non faciant eam. Gregorius Inde mali voluntatem Dei peragunt, unde eam immutare contendunt. Item per celum possunt intelligi clerici, qui debent esse clari fama, lucidi doctrina, alti vita, concavi humilitate, calidi caritate, stellati virtutum varietate. Per terram laici laboriosi, fecundi, solidi, infimi et infirmi. Per mare inquieti, Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Per abyssum ignari. Gn. 1.a. Tenebre erant super faciem abyssi. In omnibus hic fit voluntas Dei. Sed primo in celo dicitur fieri, secundo in terra, postremo in mari et in abyssis, quia si clerici facerent voluntatem Dei, facerent et ipsi laici et postea peccatores. Unde Ps. 68. Laudent illum celi et terra, mare, etc. quasi dicat, si clerici laudent, statim laudabunt laici et deinde peccatores : Sed quia clerici non faciunt voluntatem Dei, ideo nec laici faciunt, nec peccatores convertuntur ad penitentiam. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, quia clauditis Regnum celorum ante homines, vos non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Olim dicebatur. Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra. Modo potest dici econverso. Fiat voluntas tua, sicut in terra et in celo, Is. 24.a. Erit, sicut populus, sic sacerdos.
marg.| Beatus Bernardus Et utinam non peior quam populus sit sacerdos. Olim dictum est de Diabolo, Apc. 12.b. Draco pugnabat et Angeli eius et non valuerunt, neque locus inventus est amplius eorum in celo et proiectus est Draco ille in terra et Angeli eius cum illo missi sunt. Sed modo relicta terra redierunt in celum et impletur quod dicitur Is. 14.d. Ascendam in celum, super astra celi, id est super altiores et prudentiores clericos, exaltabo solium meum. Olim clamabat Aquila, Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra, nunc posset verius clamari. Ve, ve, ve, habitantibus in celo, id est in consortio clericorum, unde etiam inficitur consortium laicorum, Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et celos et non erat lux in eis, vidi montes, id est prelatos et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt, id est minores prelati, intuitus sum et non erat homo et omne volatile celi recessit, id est religiosi. Dicit ergo.
marg.| {l} Omnia, quecumque voluit Dominus, fecit] olim, in celo. Primo in clericis et postea.
marg.| {o} In terra] id est in laicis, Is. 66.a. Celum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.
marg.| {p} In mari] id est in hominibus inquietis et instabilibus.
marg.| {q} Et in omnibus abyssis] id est in simplicibus et ignaris et idiotis. Ps. 32. Ponens in thesauris abyssos. Augustinus. Simplices et idiote rapiunt sibi celum, nos autem cum litteris nostris ad inferna demergimur. Vel   [in mari] id est in penitentibus. Supra. In mari via tua.   [Et in omnibus abyssis] id est in peccatoribus. Ps. 41. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Ieremie 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile.
Numérotation du verset Ps. 134,7 
VII
marg.| {a} {2.337va} Educens] Ad litteram secreta nature dicit Deum facere, quasi Deus fecit, quecumque voluit. Ipse dico, educens, id est ab imo terre.
marg.| {b} Fulgura] id est convertit. Sed, quia hec plana sunt iuxta litteram, ideo spiritualiter exponemus. Per nubes igitur intelliguntur Predicatores, quia pluunt doctrinis, tonant minis, coruscant miraculis, vel operibus miris elevantur a terra, volant per aera, temperant ardorem Solis. De primo, Is. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum. Eodem 5.b. Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem predicationis. De secundo, Eccl. 43.b. In magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis. Et postea. Vox tonitrui eius verberavit terram. De tertio supra. Illuxerunt coruscationes tue Orbi terre. Item alibi : Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis, Mt. 5.b. Vos estis lux Mundi, Iob. 37.b. Nubes spargunt lumen suum, lustrant mundum per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis direxerit. De quarto, Ps. 46. Dii fortes terre vehementer elevati sunt. Glossa id est Apostoli fortes, quos neque mors, neque vita potuit a caritate Dei separare. Elevati sunt vehementer doctrina et miraculis. De quinto, Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Eccl. 43.b. Aperti sunt Thesauri et evolaverunt nebule, sicut aves. De sexto, Prv. 3. Sapientia illius eruperunt Abyssi et nubes rore concrescunt. Eccl. 11.c. Si replete fuerint nubes, imbrem effundent super terram, quo refrigeratur estus. Per fulgura accipiuntur comminationes, per pluviam consolationes. De nubibus veniunt fulgura, quia de predicatoribus exeunt comminationes, quas ne nimis terreant, Dominus convertit in pluviam consolationum. Eduxit igitur Dominus   [nubes ab extremo] quia de vilibus et idiotis fecit Predicatores, p. Cor. d. Infirma Mundi elegit Deus.
marg.| {b} Et fulgura] quia comminationes in consolationes convertit. Tob. 3.d. Post tempestatem tranquillum facit, Gregorius Si fulgura comminationis Dominus emittit, statim pluviam consolationis effundit. Ier. 10.c. Elevat nebulas ab extremitatibus terre, fulgura in pluviam facit et educit ventum de Thesauris suis. Per ventum predicationem intellige. Unde hic sequitur.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 
marg.| {c} Qui producit] id est predicationem.
marg.| {d} De thesauris] id est de occultis et preciosis Scripture sacre libris, Iob. 28.c. De occultis trahitur sapientia. Nescitur, unde ventus veniat, aut quo vadat ; sic de predicatione nescitur, quis ministret, aut quem effectum habeat, Io. 3.a. Vocem eius audis et nescis unde veniat, aut quo vadat. Item vento flante ventilatur area, id est granum a palea separatur ; sic in predicatione, boni a malis separantur, Mt. 3.c. Permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, etc.
marg.| Item quatuor sunt venti, Orientalis et Occidentalis, Australis et Aquilonaris, Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant. Sic quatuor genera predicationis, scilicet increpatorium contra peccata ; comminatorium circa supplicia ; instructorium circa fidem et mores ; exhortatorium ad profectum de bono in melius. Alter per terram intelligitur peccatrix anima.
marg.| Extrema terre sunt enormia peccata anime que sic dicuntur.
Primo, propter erubescentiam. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis ? Eph. 5.c. Que in occulto fiunt ab illis, turpe est etiam dicere.
Secundo, propter ignominiam, Rm. 1.c. Tradidit illos Deus in passiones ignominie.
Tertio, quia faciunt animam brutis inferiorem. Ct. 1.c. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum. Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas. Per nubes intelligitur confusio mentis, que quodammodo mentem ipsam obnubilat. Igitur ab extremis terre nubes educuntur, quando ex consideratione enormium peccatorum peccatrices anime confunduntur. 3Rg. 18.g. Ecce nubecula, quasi vestigium hominis ascendebat de mari. De mari nubes ascendit, quando de amaritudine peccatorum confusionis caligo procedit. Et eleganter dicitur, quod nubes illa erat quasi vestigium hominis, quia ex gratia Dei excitatur confusio, ideo dicitur, quasi ut opus Dei cum opere hominis innuatur adesse. Augustinus Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te. 1Cor. 3.b. Adiutores Dei sumus. Sequitur.
marg.| {b} Fulgura] Per fulgur intelligitur terror divine animadversionis, qua mens confusa de peccatis concutitur et {2.337vb} ex hoc fletus doloris excutitur. Unde Dt. 33.d. Dan catulus Leonis fluit iugiter ex Basan. Basan interpretatur confusio, per catulum leonis, terror accipitur. Hec duo sunt nubes et fulgura, de quibus egreditur abundantia lacrimarum. Et hoc est, fluit iugiter ex Basan. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 134,8 
marg.| {c} Qui producit ventos de thesauris suis] Per ventos intellige divinas consolationes, quas Dominus inspirando infundit confusionem et timorem et dolorem peccatorum. Unde recte post nubes et fulgura et pluviam sequuntur venti : Mt. 5.a. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Tob. 3.d. Post tempestatem tranquillum facit et post lacrimationem et fletum exultationem infundit. Non sunt autem isti venti Aquilonares, sed Australes calidi et humidi, qui flatu suo hortum mentis floridum efficiunt. Ct. 4.d. Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius. Non erat de his ventis ille ventus, qui quatuor angulos domus Iob concussit et domum evertit. Ventus refrigerat et accendit, sic divina consolatio refrigerat estum concupiscentie et accendit ignem caritatis. Hi sunt quatuor venti celi, qui egrediuntur, ut stent, id est stare faciant coram Dominatorem universe terre. Za. 6.b. Alii venti mobiles sunt, sed isti mentem, quam flant, stabiliunt et confirmant. Unde Iob. 28.d. Qui facit ventis pondus. Tot autem sunt genera ventorum, quot sunt diversitates consolationum. Hos ventos producit Dominus de thesauris suis, id est de secreta et chara bonitate sua, qua visitat peccatores et consolatur penitentes. 1Cor. 2.a. Qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum, etc. Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 134,10 
X
marg.| {e} Qui percussit primogenita Egypti] Ad litteram tangit signa et plagas, quibus Dominus percussit Egyptum in liberatione filiorum Israel, ut legitur Exodo, a principio usque ad quindecimo capitulo. Quod sepe repetit Scriptura, ad indicandam potentiam Dei, ut timeatur et non casu, sed ex iudicio facta putentur.
marg.| Et quia hec manifesta sunt secundum sensum historicum, ideo Mystice exponemus totum. Per Egyptum enim significatur Mundus. Interpretatur enim confusio et omnia in Mundo sunt confusa, grana cum paleis, vinum cum acinis, oleum cum amurca, agnus cum hedo, lupus cum vitulo, mali cum bonis. Interpretatur etiam tenebre, quia Mundus ita plenus est tenebris peccatorum et ignorantie, ut nemo videat statum suum, nec cognoscat istam confusionem. Item in Egypto facta est oppressio Iudeorum ; et in Mundo fit oppressio bonorum. Unde Io. 16.g. In Mundo pressuram, in me autem pacem habebitis.
marg.| Item decem plagas immisit Dominus in Egypto, ad educendos filios Israel inde, id est iustos de Mundo.
Prima plaga est mutatio aque in sanguinem. Hanc immittit Dominus, quando delicias carnis convertit in abominationem.
Secunda est plaga ranarum. Hanc immittit Dominus, quando garrulitas sensualitatis vertitur in tedium et que prius, quasi cantilena dulcis audiebatur, nunc moleste et tediose sustinetur.
Tertia plaga cyniphum. Hanc immittit Dominus, quando cure et sollicitudines Mundi moleste feruntur et pro posse fugiuntur.
Quarta est plaga muscarum. Hanc immittit Dominus, quando permittit immundas cogitationes surgere in mente, que perdunt suavitatem unguenti. Eccles. 10.a. Vel potius hanc immittit, quando damnum et periculum talium cogitationum advertere facit.
Quinta plaga est mortalitas pecudum : Hanc immittit Dominus, quando mortem ad memoriam reducit.
Sexta est plaga vesicarum, Hanc immittit Dominus, quando fastus et gloria Mundi displicere incipit.
Septima est plaga grandinis. Hanc Dominus immittit, quando remorsum conscientie tribuit, vel timorem Iudicii incutit.
Octava est plaga locustarum, que saltum habent deciduum. Hanc Dominus immittit, quando casus dignitatum et honorum considerari incipit.
Nona est plaga tenebrarum. Hanc Dominus immittit, quando ignorantiam futuri status, vel finis attendere facit.
Decima plaga est mors primogenitorum. Hanc Dominus immittit, quando filios et filias et parentes et quecumque amantissima adimit ; vel quando maiores et ditiores in Mundo percutit morte, vel morbo, vel tribulatione, aut persecutione alia, vel iaculo predicationis, seu reprehensionis, vel extreme animadversionis.
marg.| Unde dicit. Qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus, id est primos et potentes Mundi, a sapientibus usque ad idiotas, omnes percutit Dominus sine personarum acceptione. Sap. 6.a. {2.338ra} Audite Reges et intelligite, discite iudices finium terre. quoniam data est potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Et infra Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet : Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, qui est omnium Dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam. (Nm. 25.a. iubentur suspendi Principes Tribuum) Quia potentes potenter tormenta patientur et fortioribus fortior instat cruciatio. Sed heu ! hodie vicarii Domini, id est Predicatores, Doctores et prelati, pecora fortiter percutiunt, id est minores et simplices, cum delinquunt ; sed primogenita et homines, id est potentes et sapientes, etiam cum gravius deliquerint, in bona pace dimittunt. Unde Hieronymus super illud Is. 3.c. Rapina pauperum in domo vestra, dicit, prelati nostri temporis, cum minores peccantes publica arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt. Ioannes Baptista audacter reprehendit Herodem : Mt. 14.a. Et Elias Achab, 2Rg. 18.c. Unde de ipso dicitur Eccles. 48.b. In diebus suis non pertimuit Principem et potentia nemo vicit illum. 1Rg. 15.a. precepit Samuel Sauli : Interfice, inquit, a viro usque ad mulierem et parvulum, atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum. Is. 34.a. Indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum. Et infra b. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum.
Numérotation du verset Ps. 134,9 
IX
marg.| {a} Et misit signa et prodigia] id est minores et maiores plagas, que signa futuris fuerunt.
marg.| {b} In medio tui, Egypte] quia equaliter omnes puniebantur maiores et minores. Unde sequitur :
marg.| {c} In Pharaonem et in omnes servos eius] Sic bonus prelatus et Predicator nulli parcit, omnes percutit, quia nullum timet. 1Rg. 15. Samuel audacter percussit Agag pinguissimum Regem Amalech, cui pepercit Saul occiso vulgo, propter quod offensus est Dominus illi, ita ut auferret ei Regnum. Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitatem, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in equitate tua. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine, id est qui predicando, vel corripiendo parcit propter nobilitatem peccato. Ios. 10.g. Universos Reges, ac regiones eorum uno impetu cepit, atque vastavit. Hunc impetum facit Spiritus sanctus, qui repente insilit. Hab. 3.c. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum eius usque ad collum. Apc. 19.c. Ex ore eius exibat gladius ex utraque parte acutus. Sequitur.
marg.| {d} Qui percussit gentes multas] id est multitudinem peccatorum gentiliter viventium sine persone acceptione.
marg.| {e} Et occidit Reges fortes] Ios. 11.c. Cepit Reges eorum, percussit, atque delevit.
Numérotation du verset Ps. 134,11 
XI
marg.| {f} Seon Regem Amorrheorum et Og Regem Basan] Hos percussit Moyses : Nm. 21. Et possedit Regna eorum, cum prohiberent filios Israel transire per fine suos.
marg.| {g} Et omnia regna Chanaan] Hoc factum est sub Iosue mortuo Moyse : Ios. 11. 12. 13. et 14.
prol.| Mystice. Per multitudinem gentium intelligitur multitudo peccatorum, seu peccantium. Per Reges eorum, intelliguntur Demones, vel peccata principalia, vel eorum auctores, qui alios peccare faciunt. Seon interpretatur calor, vel germen inutile et significat luxuriam, vel spiritum luxurie, qui est Rex Amorrheorum, id est luxuriosorum, qui statim post peccatum penitent et amaritudine torquentur. Luxuria enim futura cruciat, presens non satiat, preterita non delectat, sed magis affligit, ut dicit Boethius. Og interpretatur congregans, vel coacervatio et significat avaritiam, vel spiritum avaritie, qui dicitur Rex Basan, id est confusionis, que debetur avaris, iuxta illud, Opprobrium abundantibus. Lc. 6.c. Ve vobis divitibus. Chanaan interpretatur possidens, vel possessio, vel paratus humiliationi et significat superbiam, vel spiritum superbie, qui vult omnia possidere, id est sub pede ponere. {2.338rb} Hos percussit Dominus in Cruce maxime. Primum, amaritudine dolorum. Secundum, nuditate et paupertate. Tertium humilitate in capitis inclinatione. Iob. capitulo decimo secundo c. Adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem, baltheum Regum dissolvit, etc. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 134,12 
XII
marg.| {h} Et dedit terram eorum] etc. Terra ista est celestis patria, in qua Demones creati fuerunt, quam pro sua superbia perdiderunt, quam Deus ipsis deiectis dedit fidelibus in perpetuum possidendam pacifice, propter quod dicitur hereditas. Eccl. 10.b. Sedes superborum ducum evertit Dominus et fecit mites sedere pro eis. Propter quod invidia concitantur Demones contra bonos, qui eorum possident hereditatem : Unde Sap. 2.d. Invidia Diaboli intravit mors in Orbem terrarum. Pro his factis sequitur exultatio et laus iustorum : Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 134,13 
XIII
marg.| {i} Domine] qui malos deiecisti et bonos potenter sublimasti.
marg.| {k} Nomen tuum] id est operatio potentie tue nominabilis.
marg.| {l} In eternum] durabit.
marg.| {m} Domine memoriale tuum] id est factum dignum memoria, scilicet expulsio malorum et sublimatio bonorum, vel deletio vitiorum et infusio virtutum, que significata est in expulsione Gentium et introductione Iudeorum in terram promissionis. Eccles. 49.a. In omni ore quasi mel indulcabitur memoria eius. Vel   [memoriale tuum] id est Altaris Sacramentum, quod traditum est in memoriam dominice Passionis. 1Cor. 11.f. Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Lc. 22.b. Hoc facite in meam commemorationem : Est.
marg.| {n} In generatione et generationem] id est quamdiu durabit generationis successio. Os. ult. c. Memoriale eius sicut signum Libani. Augustinus Duplex est generatio bonorum. Una, qua renascuntur per Baptismum. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in Regnum Dei. Altera qua resurgent. Mt. 19.d. In regeneratione cum sederit Filius hominis. In utraque est memoriale Dei, quia non est oblitus in hac vocare et in illa coronare. Quia vero non est breviata potentia Dei, quin possit facere, sicut fecit, subdit causam, quare nomen eius erit in eternum et memoria eius sine fine, dicens.
Numérotation du verset Ps. 134,14 
XIV
marg.| {o} Quia iudicabit] quasi dicat, ideo laudabilis est, quia iudicabit populum suum, in presenti iudicio discretionis, bonos, scilicet assumendo et alios reprobando. Vel   [iudicabit] in futuro illos condemnando et alios glorificando.
marg.| {p} Et in servis suis] id est qui ei fideliter servierunt, sive de Iudeis, sive de gentibus.
marg.| {q} Deprecabitur] vel advocabitur, vel consolabitur, in presenti gratiam conferendo et gloriam in futuro. Is. 65.b. Servi mei comedent, servi mei bibent, servi mei letabuntur, servi mei laudabunt. Nota, quod est populus multiplex, scilicet superior, inferior, exterior, interior. Superior duplex est. Unus est cetus Angelorum, de quo Gn. 25.a. Mortuus est Abraham in senectute bona, provecteque etatis, congregatusque est ad populum suum. Iste populus incessanter laudat Deum, dicens : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, etc. Alius populus est cetus sanctorum, de quo Rm. 11.a. Non repulit Dominus plebem suam. Et in Ps. 34. in populo gravi laudabo te. Et iste populus similiter laudat Deum vita et lingua. Unde Ps. 88. Beatus populus, qui scit iubilationem. Item populus inferior duplex est. Unus est consortium hereticorum, de quo Ps. 113. In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo Barbaro. Iste populus semper blasphemat. Unde Rm. 2.d. Per vos blasphematur nomen Dei. Alius est cetus demonum. Iste est populus Amalech, lingens sanguinem, id est in peccato gaudens, vel peccatum sitiens. Item populus exterior duplex. Unus populus Iudaicus. Ps. 2. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania. Alius gentilis. Ps. 17.g. Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Item populus interior duplex est. Unus cetus virtutum, de quo Ps. 93. Populum tuum, Domine, humiliaverunt. Alius cetus vitiorum, de quo Ps. 44. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Item duplex populus interior, est cetus activorum, {2.338va} et cetus contemplativorum, de quibus Ps. 7. Synagoga populorum circumdabit te. Hi omnes sunt populus Dei, quem Dominus iudicat : In presenti, quidem iudicio discretionis, de quo Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam. Item iudicio correctionis, de quo 1. Petr. 3.d. Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. In futuro autem iudicabit tripliciter. Primo iudicio disceptationis, de quo Ioel. 3.c. Consurgant et ascendant gentes in valle Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes. Secundo, malos iudicio condemnationis, quando dicet : Ite maledicti : Mt. 25.d. De quo Io. 3.b. Non misit Deus filium suum, ut iudicet mundum. Tertio bonos iudicio absolutionis, quando dicet : Venite, benedicti : Mt. 25.c. De quo Dt. 32.e. Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur. Is. 42.a. Educet in veritate iudicium.
Numérotation du verset Ps. 134,15 
XV
marg.| {a} Simulacra] Secunda pars, ubi post laudes Dei, idola et eorum cultores irridendo arguit, quia ut dicit Cassiodorus , ad perfectam laudem veritatis pertinet destructio falsitatis. Et licet hec eadem supra in alio Psalmo dicta sint, nunc tamen eadem repetit in hoc Psalmo ad maiorem verecundiam eorum. Dicit ergo   [Simulacra gentium] sunt   [argentum et aurum] in materia, in figura vero, sive in forma, sunt.
marg.| {b} Opera manuum hominum] Materia, quidem a natura est : forma vero ab hominibus, que magis trahit homines ad vanitatem, quam materia pretiosa facta a Deo. Unde Is. 46.b. Qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis, conducentes artificem, ut faciat Deum. Quod est contra preceptum Domini. Ex. 20.a. Non facies tibi sculptile, neque aliquam similitudinem. Et cum gentiles haberent simulacra lignea et lapidea et erea, multo plura, quam aurea, tamen hec ponit, ut qui in his erubescit, facilius in aliis erubescat. Deinde ostendit figuram membrorum carere officiis, unde nec hominibus, nec pecoribus possunt comparari. Dicit ergo.
Numérotation du verset Ps. 134,16 
XVI
marg.| {c} Os habent] id est figuram oris.
marg.| {d} Et non loquentur] quod est proprius actus oris humani.
marg.| {e} Oculos habent] id est figuram oculorum.
marg.| {f} Et non videbunt] quod est proprius actus oculorum.
Numérotation du verset Ps. 134,17 
XVII
marg.| {g} Aures habent] id est figuram aurium.
marg.| {h} Et non audient] quod est proprius actus aurium. Et cum dicit, non loquentur, non videbunt, non audient, non actus tantum, sed etiam potentia excluditur. Deinde ponit causam, quare non possunt istos actus exercere, quia ille artifex, qui fecit figuram membrorum, non potuit dare spiritum, qui per illa membra exerceret officia eorum. Et hoc est.
marg.| {i} Neque] quasi dicat, vere non possunt loqui, neque enim est spiritus in ore ipsorum, qui moveat ipsa ad loquendum. Similiter non est in aure, nec in oculis.
Numérotation du verset Ps. 134,18 
XVIII
marg.| {k} Similes illis fiant, qui faciunt ea] Ostensa inutilitate idolorum, predicit cecitatem idololatrarum. Et licet imprecari videatur, tamen predictio magis est. Unde dicit : Similes illis simulacris fiant, qui faciunt ea, ad colendum.
marg.| {m} Et omnes, qui confidunt in eis] Quod revera est, quia sicut illa nec vident, nec sentiunt exterius, sic illi, nec vident, nec sentiunt interius. Nam si viderent, aut sentirent, utique perciperent inutilitatem eorum.
marg.| {a} Simulacra gentium] etc. Mystice, exponitur de cupidis et avaris, qui aurum et argentum, scyphos argenteos et cupas aureas adorant, ut deos. Unde avaritia idolorum servitus appellatur : Eph. 5.b. Et Os. 8.a. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Quia ut dicitur Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis, corruet. Item Os. 2.b. Argentum multiplicavi eis et aurum et ipsi fecerunt Baal, id est Deum. Nam sicut dicitur, quod videre Deum, est tota merces eius, sic avarus nihil plus habet de divitiis suis, nisi visum. Eccl. 5.c. Ubi multe opes et multi, qui comedunt eas et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? Hec sunt idola Laban, id est Mundi, que Rachel, id est religio, furata est et abscondit sub stramento cameli : Gn. 31.e. Ier. 16.d. Numquid non faciet homo deos et certe ipsi non sunt dii : Is. 41.g. Vana opera eorum, ventus et inane simulacra eorum.
marg.| Competentius autem exponitur de prelatis nostri temporis, qui idolis, sive simulacris comparantur, immo idola, seu simulacra appellantur. Primo, quia videntur vivere et non vivunt. Unde Apc. 3.a. dicit Ioannes cuidam Episcopo : Scio opera tua, quia nomen habes, quod {2.338vb} vivas et mortuus es. Secundo, quia videntur esse homines et non sunt. Habent enim speciem, non veritatem, 2Tim. 3.a. Speciem pietatis habentes, veritatem autem eius abnegantes. Tertio, quia idola auro et serico vestiuntur, interius autem sunt lutea, vel lignea. Dn. 14.b. Ne erres Rex, iste enim intrinsecus luteus est et {2.339ra} Θ extrinsecus ereus et neque comedit aliquando. Quarto, quia idola non intendunt, nec cogitant de profectu suorum, sic nec prelati. Unde Bar. 6.b. Habent in manu gladium et securim, id est auctoritatem et potestatem iudiciariam, se autem a bello et a latronibus non liberant, multo minus alios.
marg.| Item Deus ordinavit : Et talis est ordo nature, quod superiora intendunt et provident inferioribus et non econverso. Unde de celorum beneficio fit generatio et pulchritudo et fertilitas omnis in terra, in aqua, in aere : Sic deberet esse in hominibus, quod prelati providerent et intenderent subiectis. Propter quod dicitur Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra. Quia igitur superiores constituti sunt prelati et inferioribus nec provident, nec intendunt, merito idolis comparantur, quibus nihil est simile in natura. 1Cor. 8.a. Scimus, quia nihil est idolum in Mundo et quod nullus est Deus nisi unus.
marg.| Item secundum ordinem nature superiora nihil recipiunt ab inferioribus, sed econverso inferiora a superioribus : Sic prelati, qui sunt superiores non deberent a subditis aliquid recipere, sed potius eis dare. 2Cor. 12.e. Non quero vestra, sed vos : Non enim filii debent thesaurizare parentibus, sed parentes filiis.
marg.| Item idola prostant, id est pro questu stant, sic et huiusmodi prelati. Sed alter, quia, idola seu simulacra stant pro questu ad opus Ecclesiarum, vel pontium, vel calciatarum, prelati vero ad opus nepotulorum, vel consanguineorum, vel ad faciendum expensas superfluas. Preterea simulacra non extorquent, sed quod sponte datur, accipiunt ; prelati vero vi extorquent. Unde Mi. 3.b. Hec dicit Dominus, super Prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis et predicant pacem : Et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium. Et infra c. Audite Principes domus Iacob et Iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate : Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant. Supra eodem a. Audite Principes Iacob et Duces domus Israel : Numquid non vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum. 1Tim. 6.b. Estimantes questum esse pietatem : Qui dicunt hoc esse ius eorum.
marg.| Item idola adorantur et tamen iuvare non possunt, sic prelatis hic genua incurvantur et nullum iuvant. Sap. 13.d. Non erubescit loqui cum eo, qui sine anima est et pro sanitate infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
marg.| {a} Simulacra gentium argentum] etc. Nota seriem littere et invenies sex reprehensibilia in prelatis. Primum est simonia, quod notatur, cum dicitur :   [Simulacra gentium argentum et aurum] quasi, de auro et argenteo fiunt, cum per simoniam prelationem acquirunt. Os. 8.a. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et tales, non per ostium intrant, sed aliunde ascenderunt et ideo fures sunt et latrones. Io. 10.a. Qui non intrat, inquit, per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Secundum est factura hominum, quod notatur, cum dicitur.
marg.| {b} Opera manuum hominum] quasi dicat, non sunt tales opera Dei, sed hominum. Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, Principes extiterunt et non cognovi, id est non approbavi. De bonis vero prelatis, qui canonice intrant, dicitur in Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi, id est celestes prelati. Tertium est taciturnitas mala, quod notatur, cum dicitur.
marg.| {c} Os habent et non loquentur] Tacent autem huiusmodi prelati propter quatuor.
Primum est mala vita. Ecclesiast. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Gregorius Iusto Dei iudicio fit, ut non habeant linguam, qui non habent vitam.
Secundum est cupiditas, seu receptio munerum. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera, quia munera excecant oculos iudicum et mutant verba iustorum. Ecclesiast. 20.d. Exenia et dona excecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correctiones eorum.
Tertium est timiditas. Is. 10.d. Sicut colliguntur ova, que derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi et non fuit, qui moveret pennam et aperiret os et ganniret, id est qui auderet loqui. Ideo dicitur Ecclesiastic. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in equitate tua. De Elia dicitur Eccles. 48.b. In diebus suis non pertimuit Principem et potentia nemo vicit illum. Sic et Ioannes libere arguebat Herodem, dicens : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Mc. 6.c.
Quartum est ignorantia. Is. 56.d. Speculatores tui ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare. Ignorantia vero non solum linguam impedit, immo et manum, ut ignorans, nec loqui recte, nec operari bene sciat. Ideo dicitur Za. 11.d. O pastor et idolum. Et infra Brachium dextrum eius ariditate siccabitur : oculus eius tenebrescens obscurabitur. Quartum, quod reprehensibile est in prelatis, est defectus scientie, quod notatur, cum dicitur.
marg.| {e} Oculos habent et non videbunt] Os. 4.b. Quia tu scientiam repulisti, repellam a te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Quintum est inobedientia, quod notatur, cum dicitur.
marg.| {i} Aures habent et non audient] Ier. 7.f. Non audierunt me, nec inclinaverunt aures suas. Is. 42.c. Surdi audite et ceci intuemini ad videndum. Et ostendit, qui sint ceci et surdi, subdens : Quis cecus nisi servus meus ? et quis surdus, nisi ad quem nuncios meos misi ? Et infra Qui vides multa, nonne custodies ? et qui apertas habes aures, nonne audies ? Sextum reprehensibile est, quia non loquuntur huiusmodi prelati de spiritualibus, sed semper de temporalibus, vel carnalibus, quod notatur ibi :
marg.| {i} Neque enim est spiritus in ore ipsorum] id est verba spiritualia. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Is. 29.a. De terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi Phytonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit. Ier. 10.c. Non est spiritus in eis, vana sunt et opus risu dignum. Sequitur.
marg.| {k} Similes fiant illis] in culpa et in pena.
marg.| {l} Qui faciunt ea] id est qui tales eligunt prelatos. Sap. 14.a. Per manus, quod fit idolum, maledictum est et ipsum et qui fecit illud : ille quidem, quia operatus est ; illud autem, cum esset fragile, Deus cognominatus est.
marg.| {m} Et qui confidunt in eis] Is. 42.c. Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili, vos dii nostri. Os. 9.c. Facti sunt abominabiles sicut ea, que dilexerunt. Sap. 15.b. Digni sunt morte, qui spem habent in talibus et qui faciunt eos et qui colunt. Ps. 96. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis. Sequitur :
Numérotation du verset Ps. 134,19 
XIX
marg.| {a} Domus Israel] etc. Tertia pars, ubi post idolorum destructionem, monet ad laudem Dei primo clericos, ibi : Domus Israel, etc. Secundo prelatos, ibi : Domus Aaron, etc. Tertio claustrales, ibi : Domus Levi, etc. Quarto laicos, ibi : Qui timetis Dominum, etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Domus Israel] id est vos clerici, qui Deum videtis in creaturis. Rm. 1.c. Invisibilia enim ipsius a creatura, etc. Item in Scripturis. Io. 5.f. Scrutamini scripturas. Item in fide. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum, etc. Item contemplatione. Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| {b} Benedicite Domino] vita et lingua, supra Ps. 62. Benedicam Dominum in vita mea. Dn. 3.f. Benedicat Israel Dominum. Eccl. 39.b. Benedicite Dominum in omnibus operibus suis, date nomini eius magnificentiam.
marg.| {c} Domus Aaron] id est vos prelati, montes fortitudinis, vel montani, id est fortes et alti.
marg.| {d} Benedicite Domino] lingua et vita, quia benedictio {2.339rb} lingue non sufficit, nisi adsit et benedictio vite. Eccl. 34.d. Unus edificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor ? Unus orans et unus maledicens, cuius vocem audiet Dominus ? Dn. 3.f. Benedicite sacerdotes Domini Domino.
Numérotation du verset Ps. 134,20 
XX
marg.| {e} Domus Levi] id est vos claustrales, consilia preceptis addentes.
marg.| {f} Benedicite Domino] laudabiliter conversando. 1Par. 16.a. Constituit David coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent et recordarentur opera eius et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel. 1Par. 15.a. Illicitum est, ut a quocumque portetur Arca Domini nisi a Levitis. Ez. 40.g. Isti sunt filii Sadoch, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei.
marg.| {g} Qui timetis Dominum] filiali timore.
marg.| {h} Benedicite Domino] vita magis, quam lingua. Eccl. 2.b. Qui timetis Dominum credite illi. Ier. 4.d. Benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Ad hoc autem, quod aliquis digne laudet Deum, duo exiguntur precipue, scilicet humilitas. Unde Dn. 3.f. Benedicite Sancti et humiles corde Domino. Item puritas. Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Item duo precipue excitant ad laudandum Deum, scilicet adversitas. Unde Dn. 3.e. Tres pueri laudaverunt in camino ignis. Item bona societas. Unde et Petrus inter Apostolos laudavit : Tu es, inquit, Christus filius Dei vivi : Mt. 16.c. Et Saul inter Prophetas prophetavit. 1Rg. 10.c. Econtrario retrahit a laude prosperitas. Unde et Petrus inter garriores Christum negavit in domo Principis : Mt. capitulo 26.g.
Numérotation du verset Ps. 134,21 
XXI
marg.| {i} Benedictus] Propheta inter gradus Ecclesie invitavit ad laudandum Deum, scilicet clericos, prelatos, Claustrales et laicos. Et quia perfecti Magistri est facere, quod alios facere docet : Ideo nunc et ipse facit, quod monuit, dicens : Benedictus, id est omni laude dignus est.
marg.| {k} Dominus] a quo omnia bona proveniunt.
marg.| {l} Ex Sion] veniens, id est ex Iudeis natus. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est.
marg.| {m} Qui habitat] id est habitavit :
marg.| {n} In Hierusalem] ad litteram, ubi multa pericula fecit. Baruch 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est. Mi. 4.c. Et tu turris gregis nebulosa filia Sion, usque ad te veniet et veniet potestas prima Regum filie Hierusalem. Vel iuxta nominum interpretationes : Sion enim interpretatur speculum, vel speculatio et significat Ecclesiam Militantem, que nunc videt Deum per speculum in enigmate, ut dicitur 1Cor. 13.d. Et a longe speculatur patriam, ut dicitur Hbr. 11.c. Hierusalem vero interpretatur visio pacis et significat Ecclesiam Triumphantem, ubi manifeste videtur Dominus, que visio facit pacem omnimodam in vidente, quia Deum videre est beatitudo hominum et Angelorum. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum. Dicit ergo.
marg.| {i} Benedictus] id est omni laude prosequendus ?
marg.| {k} Dominus] Trinitas Deus :
marg.| {l} Ex Sion] id est ab Ecclesia Militante, que modo laudat, que non videt, sed videre sperat.
marg.| {m} Qui habitat in Hierusalem] id est in Ecclesia Triumphante, ubi nullus inquietat. Tob. capitulo decimo quarto b. Relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt eam et gaudebunt in ea omnes Reges terre, id est qui bene se rexerint in terra, adorantes Regem Israel. Ex. 13.d. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster. Beatus erosi fuerint reliquie seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 134), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_134)

Notes :