Hugo de Sancto Caro

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 122) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox apostolorum D30
Numérotation du verset Ps. 122,I 

Ad te levavi oculos meos ¦
qui habitas in celis1.
1 celis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω F, celo Ps-G ( R F I L ) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 122,2 II

Ecce sicut oculi servorum ¦
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum D30 ] om. Ω F (hapax)
Numérotation du verset Ps. 122,III 

Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω FRusch cum Ps-R ] eius Ps-G (R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Numérotation du verset Ps. 122,3 IV

Miserere nostri Domine
miserere nostri ¦
quia multum
repleti sumus despectione.
Numérotation du verset Ps. 122,4 V

Quia multum
repleta est
anima nostra ¦
opprobrium abundantibus
et despectio superbis.

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 
marg.| Ad te levavi. Hic est quartus gradus, qui recte sequitur precedentes : Nam primus est exire a malis seculi, sive Mundum relinquere. Secundus, divinum auxilium implorare : Tertius, de perventione confidere. Hic quartus est inter quaslibet angustias de Domino constanter confidere. Titulus et intentio eadem, que supra.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo, dicit se in Deo tantum confidere et non in aliis. Secundo, precatur vir iustus misericordiam Dei, ibi : Miserere nostri. Et vide progressum ascendentis. Qui supra ad montes, id est ad Sanctos, nunc ad ipsum Dominum, quod maius est, oculos levat et ideo recte gradus Cantici dicitur. Igitur vir iustus, sicut servus sapiens, qui flagellatus imperio Domini, ad solum Dominum intendit, donec iubeat parcere, ait.
Numérotation du verset Ps. 122,I 
marg.| {i} Ad te] discretive ponitur, quasi non ad alium, nec ad aliud.
marg.| {k} Levavi] fide et spe, quasi duabus manibus.
marg.| {l} Oculos meos] interiores, scilicet affectionem et intentionem.
marg.| {m} Qui habitas] in celis materialibus per apparentiam essentie, sapientie et bonitatis tue, que tria in celorum factione magis elucent. Item in celis spiritualibus, id est in Angelis et Sanctis animabus per gratiam, qui dicuntur celi ea ratione, qua cupidi dicuntur terra, propter nimium amorem, quo uniuntur ipsi. Vel propter hoc, quia sunt alti per vite eminentiam : clari per vite munditiam ; volubiles per obedientiam : concavi per humilitatem ; domus Dei per pietatem ; stellati per virtutum varietatem, quia inde venit pluvia predicationis ; tonitrua comminationis ; fulgura miraculorum. Ad istum sunt levandi oculi de tribulatione. Primo, tamquam ad adiutorem. Sup. Auxilium meum a Domino, etc. Dt. 33.d. Ascensor celi, auxiliator tuus. Secundo, ut ad exemplar. Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Tertio, ut ad librum, quia ipse est liber continens omnia. Eccl. 23.c. Est enim liber vite et testamentum Altissimi et agnitio veritatis. Item est liber scriptus intus et foris. Ez. 2.d. Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero portem illum. Ad hunc librum deberet quilibet homo emendare librum suum, quia per ipsum formabitur iudicium generale. Apc. 20.d. Libri aperti sunt ; et alius liber apertus est, qui est vite et iudicati sunt mortui ex his, que scripta erant in libris. Quarto, ut thesaurum. Ipse enim est thesaurus omnium bonorum et ideo libenter et frequenter deberet quilibet levare oculos ad ipsum. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Dt. 33.d. Oculi Iacob in terra frumenti, vini et olei. Quinto, ut ad viam, Io. 14.a. Ego sum via, etc. Sexto, ut ad speculum, in quo videre potest, quilibet maculas et defectus suos. Sap. 7.d. Candor est lucis eterne et speculum sine macula. Septimo, ut filius ad patrem, qui dat ei de pane ; vel sicut servus ad Dominum, expectans mercedem suam. Et de hoc subiungitur.
Numérotation du verset Ps. 122,2 
II
marg.| {n} Ecce] etc. sunt defixi et attente aspicientes.
marg.| {o} In manibus dominorum suorum] ut dent eis de pane, vel reddant eis mercedem suam, vel ut iubeant Domini parci eis. Quando enim servi flagellantur, levant oculos ad Dominum suum, ut iubeat eis parci. Et.
Numérotation du verset Ps. 122,III 
marg.| {2.325va} {a} Sicut oculi ancille in manibus Domine sue] aspiciunt.
marg.| {b} Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum] sunt levati.
marg.| {c} Donec] id est ut, vel quousque.
marg.| {d} Misereatur nostri] a presenti miseria et opprobrio liberando et ad gloriam transferendo, ubi honor et gloria. Et nota, quod de utroque sexu ponitur similitudo, ut nullus putet se exceptum. Servus enim et ancilla est omnis homo, quia emptus est et conductus, ut serviat : Sed servus dicitur, propter fortes ; et ancilla propter debiles. Item servus propter servandi, vel serviendi fidelitatem ; et ancilla propter generandi fecunditatem. Servus igitur et ancilla est omnis homo eiectus de Paradiso et positus hic in carcere, tota die ceditur et torquetur, quia tentatio est vita hominis super terram, ut dicitur Iob. 7.a. Et ideo continue levatos habet oculos in manus Domini, quousque pietate motus, iubeat flagellanti, ut cesset : Sicut legitur 2Rg. ult. c. Cum extendisset manum suam Angelus Domini super Hierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictionem populi et ait Angelo percutienti populum : Sufficit nunc, contine manum tuam. Quamdiu ergo est homo in hac vita, continue et semper debet habere oculos ad Dominum. Unde Ecclesiast. 2.c. Oculi sapientis in capite eius, id est in Christo. Oculi autem stultorum in finibus terre, ut dicitur Prv. 17.d. Dn. 4.g. Oculos meos ad celum levavi et sensus meus redditus est mihi. Ideo dicitur Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus in celum. Servi autem stulti, quia in hoc seculo sunt divites et felices, rident et non credunt flagellari, qui tamen eo gravius flagellantur, quo perdiderunt sensum doloris. De quibus dicitur Prv. 23.d. Verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi. Ier. 5.a. Attrivisti eos et noluerunt accipere disciplinam. Prv. 1.c. Extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret. Boni autem servi, quia vident continue se cedi, continue aspiciunt in manum Domini, expectantes misericordiam eius : Unde sequitur vox eorum.
Numérotation du verset Ps. 122,3 
IV
marg.| {e} Miserere nostri] etc. Et est hec secunda pars, ubi vir iustus precatur misericordiam et duplicem misericordiam, scilicet ut in corpore liberetur a pressuris et in anima a periculis. Unde dicit : Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Eccl. 36.a. Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Is. 33.a. Domine, miserere nostri, te enim expectavimus, esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. Et necesse habemus, ut miserearis.
Numérotation du verset Ps. 122,4 
V
marg.| {f} Quia multum repleti sumus despectione] id est multi nostrum a multis illorum, multis despectionibus et multis locis et multis temporibus et multis modis irridemur. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamentum huius Mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum. Usque hodie deridet Michol David. 2Rg. 6.d. Et Herodes Iesum. Lc. 23.b. id est mali bonos. Prv. 29.d. Abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Deinde exaggerando subdit.
marg.| {g} Quia multum] etc. quasi dicat. Ideo postulo misereri, quia multum repleta est anima nostra despectione et opprobrio, non solum corpus tribulatione et persecutione. Neemia 4.a. Audi, Deus meus, quia facti sumus despectui, converte opprobrium super caput eorum. Lam. 5.a. Recordare, Domine et vide, quid acciderit in nobis, intuere et respice opprobrium nostrum. Deinde ostendit, a quibus et quare despiciatur, dicens.
marg.| {h} Opprobrium] sumus abundantibus, id est divitibus.
marg.| {i} Et] sumus despectio superbis, quia divites spernunt pauperes et superbi contemnunt humiles. Ecclesiast. 13.c. {2.325vb} Que pars bona diviti ad pauperem ? Venatio Leonis onager in eremo ; sic pascua divitum sunt pauperes : Et sicut abominatio superbo humilitas, sic execratio diviti pauper.
marg.| Vel sic.{f} Multum repleti sumus despectione] qua ab omnibus despicimur. Quod patet.
marg.| {g} Quia multum repleta est anima nostra] id est vota nostra despectione. Divites vitam pauperum despiciunt et superbi vitam humilium. Sed in futuro.
marg.| {h} Opprobrium] sempiternum erit abundantibus et despectio erit superbis, quando scilicet pauperes humiles exaltabuntur in gloria et divites superbi demergentur in gehenna. Unde Sap. 5.a. Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum : videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis, gementes pre angustia spiritus, dicentes intra se penitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes ; Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii, nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est : ergo erravimus. Certe verum est, ideo dicitur Is. 33.a. Ve, qui spernis, nonne et ipse sperneris : Ier. 23.g. Dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam eternam, que numquam oblivione delebitur. Mal. ult. a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_122)

Notes :