Nicolaus de Lyra

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,1 

¶Ipsi David.
¶Codd. : (Ps. 102) D30 Δ (ω1 ω² T79) P10525 Bari1 P15613 Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 102,I 

Benedic anima mea Domino ¦
et omnia
que intra me sunt nomini sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 102,2 II

Benedic anima mea Domino ¦
et
noli oblivisci
omnes retributiones eius.
Numérotation du verset Ps. 102,3 III

Qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis ¦
qui sanat omnes infirmitates tuas.
Numérotation du verset Ps. 102,4 IV

Qui redimit1
1 redimit Ps-G Cor2 (Ieron. cum greco) D30 Δ P105 25 Bari1 Rusch ] redemit Ps-G (C I Q² W ΦV U) P15613 cum Ps-R , redimet ΦRG Ps-αγζσ Ps-Moz Cor2 (antiq.)
de interitu vitam tuam ¦ qui coronat te
in misericordia et miserationibus.2
2 in D30 etc Cor2 (non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum)
Numérotation du verset Ps. 102,5 V

Qui replet in bonis desiderium tuum ¦
renovabitur
ut aquile iuventus tua.
Numérotation du verset Ps. 102,6 VI

Faciens
misericordias
Dominus ¦ et iudicium
omnibus iniuriam patientibus.
Numérotation du verset Ps. 102,7 VII

Notas fecit3 vias suas Moysi ¦ filiis Israel4
3 fecit D30 etc mihi praem. Bari1 (hapax) , + Dominus P15613 |
4 Israel D30 Δ] Israhel ω 1 ( sec. m. ) P10525 |
voluntates suas.
Numérotation du verset Ps. 102,8 VIII

Miserator
et misericors Dominus ¦
longanimis
et multum misericors.
Numérotation du verset Ps. 102,9 IX

Non in perpetuum irascetur ¦
neque in eternum comminabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,10 X

Non
secundum peccata nostra
fecit5 nobis ¦ neque6 secundum iniquitates7 nostras retribuit nobis.
5 fecit Ps-G Rusch Clementina ] faciat VL (Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 302 (= Maur. 302 + Guelferbytanus 25), ed. SPM 1, p. 110.22), fecistis VL ( HIERONYMUS , Commentarii in prophetas minores (Os.) , lib. 3 (Os. 3, 11), CCSL 76, lin. 314) |
6 neque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] nec Ps-G |
7 iniquitates Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] iniustitias Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 102,11 XI

Quoniam8 secundum altitudinem celi a terra ¦ corroboravit misericordiam suam super timentes se.
8 Quoniam] Non cacogr . Bari1
Numérotation du verset Ps. 102,12  XII

Quantum distat ortus ab occidente ¦
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Numérotation du verset Ps. 102,13 XIII

Quomodo miseretur
pater filiorum misertus est Dominus timentibus se ¦ 9
9 Dominus timentibus ω 1 P10525 ] domentibus cacogr . ω² | <divisio.> (filiorum)+ D30² ( m. post.)
Numérotation du verset Ps. 102,14 

quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.10
10 <divisio.> filiorum+ D30 ² Δ] Ω 2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset Ps. 102,XIV 

Recordatus est quoniam pulvis sumus
Numérotation du verset Ps. 102,15 

homo
sicut fenum ¦
dies eius
tamquam flos agri
sic efflorebit.11
11 <divisio.> sumus+... fenum ¦... eius D30 Δ, sumus... fenum ¦... eius P10525 , sumus ¦... eius Bari1 P15613, sumus... eius ¦ T79
Numérotation du verset Ps. 102,16 XV

Quoniam
spiritus pertransibit12 in illo
12 pertransibit Ps-GB² V² plerique codd. et edd. ) D30 Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-Moz X] pertransivit Ps-G (R* C M Q² W V*) cum LXX
et non subsistet ¦ et non cognoscet amplius locum suum.
Numérotation du verset Ps. 102,17 XVI

Misericordia autem Domini
ab eterno
et usque in eternum ¦
super timentes eum.13
13 <divisio.> eterno’... eternum ¦ D30* ( eras. ) ω 1, eterno... eternum ¦ D30² ω² , eterno ¦... eternum Bari1 P15613
Numérotation du verset Ps. 102,XVII 

Et iustitia illius in filios filiorum ¦
Numérotation du verset Ps. 102,18 

his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,XVIII 

Et memores sunt mandatorum ipsius ¦ ad faciendum ea.
Numérotation du verset Ps. 102,19 XIX

Dominus
in celo paravit
sedem suam ¦
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,20 XX

Benedicite Domino
omnes14 angeli eius’ 15
14 omnes Ps-G ( ΨV D ²) Hi D30² (Benedicite Domino omnes : in ras. ) ΩS Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R LXX ] om. Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt OMNES sed sed grecus habet. Standum est primis) Ps-G ( cett. ) D30* |
15 a. eius Ps-G (Q* ΦRGV K² ΨB*) P15613 Rusch cum Ps-R ] illius Ps-G |
potentes
virtute ¦
facientes verbum illius’
ad audiendam
vocem sermonum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,21 XXI

Benedicite Domino
omnes virtutes eius ¦
ministri eius qui facitis voluntatem eius.16
16 vv. XX / XXI] inv. P15613
Numérotation du verset Ps. 102,22 XXII

Benedicite Domino
omnia opera eius ¦
in omni loco dominationis eius17
17 eius Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (R F C I) | <divisio.> eius ¦... eius] D30 P10525 Bari1 P15613 (eius² ’) , eius... eius ¦ ω 1, eius’... eius ¦ ω² , eius ¦... eius ¦ T79
benedic anima mea Domino.

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,ad litteram 
marg.| {3.1219} Benedic anima. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo et in translatione Hieronymi. David. nisi quod preponitur littera lamech, ad designandum, quod est dativi casus : et videtur quod Psalmus iste sit quedam laus divina ab ipso David composita. Et secundum hoc dividitur in tres partes, quia primo David ad Dei laudem excitat naturam humanam, secundo angelicam, ibi. Dominus in celo. tertio omnem creaturam, ibi. Benedicite domino omnia. Prima in tres, quia primo David excitat se ad Dei laudem ex beneficiis a Deo sibi collatis singulariter. secundo ex beneficiis collatis populo Israel specialiter, ibi. Faciens misericordias : tertio omnibus iustis generaliter, ibi. Misericordia. Circa primum dicit sic David, se excitans ad Dei laudem.
marg.|  .1. Benedic. Et accipitur hic benedictio confessionis, scilicet laudis divine, qua minor benedicit maiori, et non pro benedictione consecrationis, qua fit econverso. secundum quod dicit Apostolus Hebr. 7.b. Sine ulla contradictione, quod minus est a meliori benedicitur. Per hoc autem quod dicit.
marg.|  .2. Anima mea. Intelliguntur potentie anime exteriores, ut visus, auditus, et sic de aliis.
marg.|  .3. Et omnia. supple benedicite.
marg.|  .4. Nomini sancto eius. Et per hoc intelliguntur omnes potentie interiores, scilicet intellectus, voluntas, phantasia, sensus communis, et appetitus sensitivus : omnia enim ista divinis laudibus debent applicari.
marg.|  .5. Benedic anima. exponatur sicut prius.
marg.| {3.1220} .6. Et noli oblivisci. quia secundum quod dicit Seneca de beneficiis. Omnium ingratissimus est qui beneficii accepti oblitus est. David autem a iuventute a Deo magna beneficia recepit, qui ex tunc leonem, ursum, et Goliam gigantem interfecit : et cum iunior inter fratres esset in regem unctus fuit per Samuelem.
marg.|  .7. Qui propitiatur. David enim valde graviter legitur peccasse in adulterio cum Bethsabee, et homicidio Urie, et in numeratione populi. et tamen de istis obtinuit remissionem a Deo, ut habetur. 2Rg. et ult. et per consequens de aliis minoribus peccatis. .8.   Qui sanat omnes infirmitates, scilicet spirituales, ut dictum est, et etiam corporales : quia David bellis assuetus aliquando sustinuit plagas et graves ictus : de quibus beneficio Dei fuit sanatus. .9.   Qui redimit, etc. quando Saul fecit custodiri domum David de nocte, ut interficeretur mane, et fugiens salvatus est. 1Rg. 19. Similiter quando Saul et viri eius cingebant David in modum corone, ita quod desperabat se posse evadere, et tamen salvatus fuit Dei ordinatione. 2Rg. 23.
marg.|  .10. Qui coronat te. quando fuit coronatus in regem super tribum Iuda. 2Rg. 2.
marg.| .11. Et miserationibus. quando fuit coronatus postea super totum Israel. 2Rg. 5.
marg.| .12. Qui replet in bonis desiderium tuum. David dando de adversariis victoriam. 2Rg. 5. et 6. et divitias, et gloriam.
marg.| .13. Renovabitur, scilicet in resurrectione futura, qua resurgent in etate virili. David autem mortuus fuit in etate senili. 3Rg. 2. Vel potest referri ad coronationem Salomonis, qui vivente adhuc patre institutus est rex ab eo, cum esset adhuc iuvenis, et sic senectus David fuit quodammodo {3.1221} mutata in iuventutem, inquantum filius representat patris personam, secundum illud Eccl. 30.a. Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus : reliquit enim similem sibi post se.
Numérotation du verset Ps. 102,ad litteram 
marg.|  .1. Faciens. Hic consequenter recitat beneficia populo Israel collata ut sic non solum ipse, sed etiam totus populus Israel ad Dei laudem excitetur. Et dividitur in duas partes, quia primo recitatur beneficiorum collatio, secundo ad hoc inducitur ratio. Quomodo miseretur. Circa primum primo ponitur beneficium liberationis de Egypto, cum dicitur.
marg.| Faciens misericordias dominus. Id est, filiis Israel qui multas iniurias passi fuerunt ab Egyptiis, ut patet in Ex. quibus fecit misericordiam eos liberando : et iudicium, Egyptios, multipliciter puniendo. secundo ponitur beneficium date legis cum dicitur. .2. Notas fecit. id est precepta legis, que erant vie veniendi ad salute. .3.   Filiis Israel. id est mandata sue voluntatis expressiva, que nota fecit filiis Israel immediate per seipsum quantum ad precepta decalogi. Ex. 20. et per Moysen quantum ad alia. tertio ponitur beneficium divine miserationis, cum dicitur.
marg.|  .4. Miserator et misericors. qui dicitur misericors ratione affectus interioris, et miserator actu, ratione effectus exterioris.
marg.|  .5. Longanimis. diu expectans peccatores ad penitentiam.
marg.|  .6. Et multum. quia misericordia superexaltat iudicium, Iac. 2.
marg.|  .7. Non in perpetuum, scilicet electis suis, quibus finaliter placatur.
marg.|  .8. Non secundum peccata nostra fecit nobis. puniendo nos citra condignum, quia tanta est offensa, quantus ille qui offenditur. {3.1222} Deus autem infinitus est, et per consequens offensa per peccatum mortale commissa. .9.   Quoniam secundum altitudinem. Altitudo celi a terra accipitur secundum medietatem diametri celi, et adhuc deficit spissitudo terre a superficie usque ad centrum. punctus autem orientis distat a puncto occidentali in celo secundum totum celi diametrum. et ideo per minorem distantiam intelligitur remissio pene, et per maiorem remissio culpe, que est maius malum : quia opponitur bono spirituali, pena autem bono corporali : et hoc est quod dicitur : Quoniam secundum altitudinem. a terra. id est secundum magnam mensura sue misericordie.
marg.| .10. Corroboravit misericordiam. liberando eos a malo pene.
marg.| .11. Quantum distat. id est, secundum mensuram maiorem sue misericordie.
marg.|  .12. Longe fecit a nobis, iniquitates. liberando nos a malo culpe.
marg.|  .13. Quomodo miseretur. Hic consequenter huius miserationis ponitur ratio, et primo ex parte divine bonitatis, cum dicitur. Quomodo miseretur pater filiorum. Secundo ex parte humane fragilitatis : et primo quantum ad animam, cum dicitur.
marg.|  .14. Quoniam ipse. id est fomitem inclinantem nos ad peccatum : et sic exponunt Hebrei, iuxta illud Gn. 8.q. Sensus, et cogitatio humani cordis prona sunt ad malum ab adolescentia sua. Secundo quantum ad corpus, cum dicitur.
marg.| .15. Recordatus est. quantum ad corpus quod in pulverem resolvitur. unumquodque enim resolvitur in ea ex quibus componitur.
marg.| .16. Homo sicut fenum. virens ad tempus modicum.
marg.| .17. Dies eius. id est vita eius.
marg.| .18. Tamquam flos. quia sicut flos agri ad calorem {3.1223} solis desiccatur, sic vita hominis ad calorem febris vel alterius infirmitatis statim exterminatur.
Numérotation du verset Ps. 102,ad litteram 
marg.|  .1. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet. Quod potest dupliciter exponi. Uno modo de spiritu vitali qui egreditur a corde, et in aliis partibus facit sensum et motum, et ipso deficiente deficit corporalis vita. Alio modo de spiritu rationali, qui cum pertransit a corpore desinens ipsum informare deficit vita, secundum quod dicitur primo de Anima in fine, quod egrediente anima corpus expirat, et marcescit.
marg.|  .2. Et non cognoscet amplius locum suum. In translatione Hieronymi habetur : et non cognoscet eum ultra locus eius, et utrunque verum est, quia sicut existentes in vita presenti non cognoscunt ea que fiunt in receptaculis defunctorum, sic nec defuncti ea que fiunt in locis viventium secundum quod dicit August. libro de cura pro mortuis agenda. Et est intelligendum hoc de lege communi, quia aliquando fit aliter ex revelatione speciali. Sciendum etiam quod beati vident in verbo ea que faciunt ad augmentum beatitudinis sue, et sic vident ea que fiunt hic inferius ad reverentiam eorum, et honorem.
marg.|  .3. Misericordia autem domini ab eterno et usque in eternum. Hic consequenter accipitur ratio laudandi Deum ex beneficiis omnibus iustis collatis, cum dicitur. Misericordia autem domini ab eterno et usque in eternum. idest absque termino a parte finis.
marg.|  .4. Super timentes eum. timore filialis reverentie, qui manet etiam in patria. secundum illud %Ps. 18.c. Timor domini sanctus permanet in seculum seculi.
marg.|  .5. Et iustitia eius in filios filiorum. qui sunt imitatores paternorum bonorum.
marg.|  .6. His qui servant testamentum eius. corde retinendo, et opere adimplendo. et per hoc patet littera versus sequentis.
marg.|  .7. Dominus in celo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus. Hic consequenter inducit David ad Dei laudem angelicam creaturam. {3.1224} Circa quod sciendum, quod licet Deus sit ubique per essentiam, presentiam, et potentiam, tamen est in celo speciali modo, s. per apertam visionem. et hoc est quod dicitur : Dominus in celo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus. et quia ibi videtur clare a sanctis angelis. ideo subditur.
marg.|  .8. Benedicite domino omnes angeli. benedictione laudis divine, quia minor benedicit maiori, ut dictum est.
marg.|  .9. Potentes virtute. quia virtus eorum etiam naturalis supra modum excedit virtutem omnium corporalium, et quia hec virtus remansit in demonibus, ideo dicitur Iob. 41.d. Non est potest super terram que ei comparetur : verumtamen quia sancti angeli omnino sunt obedientes divine voluntati. Ideo subditur.
marg.|  .10. Facientes verbum illius. Isti sermones sunt divine revelationes, que primo fiunt angelis superioribus : et per illos mediis, et per medios inferioribus, et per inferiores sanctis hominibus, secundum Diony. de angelica hierarchia.
marg.|  .11. Benedicite domino omnes virtutes eius. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo de omnibus angelis communiter, qui aliquando dicuntur Dei virtutes propter excellentiam sue virtutis. Alio modo specialiter de ordine medio angelorum secunde hierarchie, qui dicitur ordo virtutum, eo quod ministerialiter operantur in miraculis factis divina virtute contra solitum cursum nature. ideo subditur.
marg.|  .12. Ministri eius. per talia enim miracula ostenditur, quod Deus in creaturis non agit ex necessitate nature, sed ex libera voluntate.
marg.|  .13. Benedicite domino omnia opera eius in omni loco dominationis eius benedic, etc. Hic ultimo inducit David omnem creaturam ad Dei laudem, dicens : Benedicite domino omnia opera eius. Creature enim intellectuales laudant eum proprie, quia capaces sunt ipsius per cognitionem et amorem Alie autem creature laudant eum metaphorice, inquantum in eis, et in earum proprietatibus relucet Dei sapientia et bonitas eius, et inquantum sunt materia laudis divine creaturis intellectualibus.
Numérotation du verset Ps. 102,moraliter 
marg.| {3.1219} .1. Benedic anima mea domino. Iste Psalmus est quedam laus divina ab ipso David pro collatis sibi beneficiis facta. Moraliter autem potest exponi de quolibet viro de divinis beneficiis grato. propter quod dicit. Benedic anima mea domino. ut laus mea sit ex ore et corde, et non sicut laus hypocrite.
marg.|  .6. Et noli oblivisci omnes retributiones eius. Nam talis oblivio procedit ex corde ingrato.
marg.|  .7. Qui propitiatur omnibus. si vere penitueris.
marg.|  .8. Qui sanat, etc. non solum spirituales, sed etiam corporales, quantum spectat ad anime salutem.
marg.| {3.1220} .9. Qui redimit. id est, animam corpus vivificantem.
marg.|  .10. Qui coronat te. id est disponit in celestibus coronare.
marg.|  .11. In misericordia et miserationibus, etc. id est, in misericordie effectibus.
marg.|  .12. Qui replet in bonis desiderium tuum. non malis ? nam hoc est ire sue signum : Sicut populo desideranti carnes, dedit ci ad malum suum, Nm. 11.
marg.|  .13. Renovabitur, etc. scilicet in mente. 2. Corint. 4.d. licet is qui foris est homo noster corrumpatur : tamen is quintus est, renovatur de die in diem. Et quoniam hoc provenit ex Dei misericordia, maxime afflictis iniusse, sequitur.
Numérotation du verset Ps. 102,moraliter 
marg.| {3.1221} .1. Faciens misericordias dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Et subduntur misericordie exempla, cum dicitur.
marg.|  .2. Notas fecit vias suas Moysi. id est, bono prelato, qui dux est populi.
marg.|  .3. Filiis Israel. id est, eius subditis per ipsum.
marg.| {3.1222} .4. Miserator et misericors dominus, longanimis, et multum misericors. per tot nomina exprimitur misericordia Dei, quia licet sit simplex et unica, tamen a nobis explicari non potest ad plenum etiam per nomina multa.
marg.|  .7. Non in perpetuum ira, neque in eternum comminabitur. quasi diceret : Sed ad modicum tempus, nam adveniente potentia statim adest Dei misericordia.
Numérotation du verset Ps. 102,moraliter 
marg.| {3.1223} .1. Quoniam spiritus. id est anima egredietur a corpore, qua egrediente corpus expirat, et marcescit primo de Anima.
marg.|  .2. Et non cognoscet. secundum presentem statum.
marg.|  .3. Misericordia autem domini ab eterno. ad electos.
marg.|  .5. Et iustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius. reddendo premium illis secundum merita. 2. Tim. 4.b. Reposita est mihi corona iustitie quam reddet mihi dominus iustitie in illa die etc.
marg.|  .7. Dominus in celo. Hic inducuntur angeli ad laudem Dei, {3.1224} qui de meritis hominum gaudent, cum dicitur : Dominus in celo paravit sedem suam. licet enim sit ubique, tamen ibi magis relucet virtus glorie sue.
marg.|  .11. Benedicite domino omnes angeli. Sunt enim administratorii spiritus, propter eos qui capiunt hereditatem salutis. Hbr. 1.d. Consequenter ad Dei laudem omnis creatura inducitur, cum dicitur.
marg.|  .13. Benedicite domino omnia opera eius. Nam in eis relucet virtus divina, et sic quodammodo Deum laudant, quia sunt hominibus et angelis materia divine laudis.
Numérotation du verset Ps. 102,additio 1 
marg.| {3.1225} In %Ps. 102. Benedic. ubi dicitur in post. Notas fecit vias suas Moysi, id est, precepta legis.
marg.| Legitur Ex. 33.d. quod Moses petivit a domino, ut ostenderet sibi vias suas : in quo cap. Deus sibi dixit : Ego ostendam omne bonum tibi. et Ex. 34.a. legitur quod transeunte domino coram Moyse, ait : Dominator domine Deus, misericors et clemens, patiens, et multe miserationis, etc. ubi secundum veram expositionem litteralem implevit quod Moysi promiserat, scilicet ostendere ei vias sue misericordie, ut ibidem plenius est exponendum : et ideo cum in hoc loco dicitur. Notas fecit vias suas Moysi, ad hoc est referendum, scilicet ad vias divine misericordie : que fuerunt Moysi singulariter ostense : et non populo. Precepta autem divina seu mandata in quibus exprimitur divina voluntas, notificata fuerunt filiis Israel universaliter in datione legis, et sic proprie intelligitur : Notas fecit vias suas Moysi, s. vias divine misericordie. Et filiis Israel voluntates suas, id est precepta sua, in quibus divina voluntas, scilicet precepti manifestatur. Que autem sint ille vie, quas Deus notas fecit Moysi Psalmista statim subdit, cum dicit. Miserator et misericors dominus, etc. usque ibi. Misericordia autem domini ab eterno, et usque in eternum. In quibus versibus multa ponuntur ad miserationes divinas pertinentia de his que Moysi fuerunt notificata, Ex. c. allegata ut patet utranque autoritatem intuenti. Consequenter tangit Psal. mandata Dei in generali que populo fuerunt notificata, et hoc cum dicit : his qui servant testamentum eius, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Numérotation du verset Ps. 102,additio 2 
marg.| In eodem Psalmo 102. ubi dicitur in postilla Quoniam secundum altitudinem celi a terra.
marg.| Licet verum est, quod maior sit distantia inter punctum orientis, et punctum occidentis, quam inter altitudinem celi et terre : prout postil. ait, tamen attente consideratis verbis Psal. ista diversitas non proprie applicatur ad remissionem pene et remissionem culpe, prout ipse vult applicare. Nam in hoc quod dicitur. Corroboravit misericordiam suam super timentes se, proprie intelligitur infusio gratie gratificantis, per quam timentes Deum sunt in sua misericordia corroborati. Per hoc autem quod dicitur. Longe fecit iniquitates nostras. intelligitur elongatio a malo culpe, prout etiam ipse postillam exponit. Constat autem quod infusio gratie est causa remissionis culpe, sicut introductio lucis est causa expulsionis tenebrarum, ut in prima secunde q. 114. art. 8. in responsione ad primum argumentum : dato etiam quod aliquo respectu prius esset remissio culpe, numquam tamen minoris dignitatis seu utilitatis esset infusio gratie, quam remissio culpe. Unde nullo modo est dicendum quod infusio gratie sit minor quam remissio culpe. Et ideo ad verum intellectum horum versuum, scilicet Quoniam secundum altitudinem celi, etc. aliter videtur dicendum. Pro quo sciendum, quod licet magis distet oriens ab occasu quam celum a terra, ut dictum est, tamen maior diversitas est secundum naturam inter altitudinem celi et infirmitatem terre, quam inter orientem et occidentem. Prima enim diversitas est talis, quod numquam de uno extremorum naturaliter pervenitur ad reliquum : numquam enim aliqua pars celi accedit ad terram nec econtra, sed aliqua pars orientalis per motum celestem devenit ad occidentalem, et econtra. et ideo infusio gratie in eo qui prius eam non habebat proprie comparatur altitudini celi a terra, eo quod Deo qui in hoc loco comparatur celo proprium est misereri et gratiam infundere. Creature autem que hic comparatur terre, nullo modo pertinet misereri respectu Dei seu deitatis. Remissio autem culpe proprie comparatur distantie orientis ab occasu, qui licet sint maxime distantie, tamen de uno pervenitur ad reliquum : quia de statu gratie quandoque devenitur ad {3.1226} lapsum culpe et econtra, sicut signa vel stelle que sunt in oriente, quandoque sunt in occasu et econtra unde quod dicitur. Secundum altitudinem celi, referendum est ad infusionem gratie. Quod autem sequitur. Quantum distat ortus ab occidente. referendum est ad remissionem culpe modo predicto. Et notandum, quod non dixit Psal. quantum distat ortus ab occasu, sed dixit secundum altitudinem celi a terra, ad denotandum, quod non comparatur in hoc loco celum ad terram secundum distantiam tantum sed potius secundum diversitatem nature, quia celum est altum simpliciter et terra infima simpliciter, sicut et Deus est summus gratie largitor, et creatura rationalis infima in ordine nature, respectu recipientium gratiam.
Numérotation du verset Ps. 102,additio 3 
marg.| In eodem Psalmo 102. ubi dicitur in postil. Benedicite domino omnes virtutes eius, hoc exponitur dupliciter.
marg.| In hoc loco Hebraica littera habet. Benedicite domino omnes exercitus eius, quod proprie intelligitur de corporibus celestibus, que dicuntur exercitus Dei. unde Is. 40.f. Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hec, qui educit in numero militiam. id est exercitum eorum, et omnes ex nomine vocat. Unde in his quatuor versibus ultimis huius psal. notabiliter designat Ps. 10. distinctiones in universo. In primo enim denotat Christum, qui in sede celesti sibi parata, scilicet empyreo omnibus dominatur. et de hoc dicit : Dominus in celo paravit sedem suam, et regnum illius omnibus dominabitur. In secundo loco ponit naturam angelicam beatam, et de hoc dicit : Benedicite domino omnes angeli eius. In tertio loco ponit corpora celestia, de quibus dicit : Benedicite domino omnes exercitus eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. unde notanter dicit in angelis : Facientes verbum eius ad audiendum vocem sermonum eius, ad denotandum, quod angeli per intellectum exequuntur divinam voluntatem tamquam intellectuales nature. sed de corporibus celestibus dixit : Facientes voluntatem eius : quia cum sint inanimata secundum communem sanctorum opinionem, licet faciant voluntatem divinam, non tamen audiunt vocem sermonum eius. In quarto loco ponit omnia opera comprehendendo omnia ista inferiora. d. Que sunt in omni loco dominationis Dei, et quia in hac regione inferiori anima humana specialius Deum habet benedicere, cuius est capax per cognitionem et amorem, idcirco in quinto loco concludit correspondenter ad principium : Benedic anima mea domino.
prol.| $replica
prol.| REPLICA. In Ps. Benedic. Circa illum passum : Notas fecit vias suas Moysi. Burgens. adducit resumendo quedam per eum dicta supra Ex. 33. Sed vide ibi illa correcta quasi quedam deliramenta : quia non solum a Lyra, sed ab omnibus recedentia. Illud autem quod circa illum passum. Quoniam secundum altitudinem celi a terra. Burgens. applicat de ordine remissionis culpe, et infusionis gratie, vide cor. supra circa Ps. Miserere mei Deus, etc. Circa illum passum autem. Benedicite domino omnes virtutes eius. Burgens. est singularis distinguens inter angelos et corpora celestia, ex eo quia angeli facientes voluntatem Dei, audiunt vocem sermonum eius : corpora autem celestia cum sint inanimata, et faciant voluntatem Dei non tamen audiunt vocem sermonum eius, propter quod Burgens.volens loqui proprie videtur se involvere circa vocem sermonum Dei. Est enim illa vox non sensibilis, sed intelligibilis significatio divine inspirationis quam percipiunt et animata et inanimata, quia nihil excluditur ab inspirationis divine illapsu : ideo de corporibus celestibus dicitur Baruc. 3.d. Stelle vocate responderunt : Ad sumus. De modis loquendi Dei, et idiomatibus grandis sermo est apud doctores circa secundum sententiarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 102), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_102)

Notes :