Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,12
¶Alleluia
¶Codd. : (Ps. 147)
D30
ΩP ω1
Rusch
Ps-G
Aggei et Zacharie1.
1 Aggei et Zacharie
Ps-G
(
F V
)
Sedulius
L
Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius
G]
om. Ps-G D30 Ps-R,
+ Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam
D30
Numérotation du verset
Ps. 147,I
Lauda
Hierusalem
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino
R
Deum tuum Sion.
Numérotation du verset
Ps. 147,13 II
Quoniam3
3 Quoniam
Ps-G D30
ΩP] Quia
Rusch
cum Ps-Med
confortavit
seras portarum tuarum ¦
benedixit filiis tuis
in te.
Numérotation du verset
Ps. 147,14 III
Qui posuit fines tuos
pacem ¦
et adipe frumenti satiat te.
Numérotation du verset
Ps. 147,15 IV
Qui emittit
eloquium suum
terre ¦
velociter currit sermo eius.
Numérotation du verset
Ps. 147,16 V
Qui
dat nivem
sicut lanam ¦
nebulam
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset
Ps. 147,17 VI
Mittit
crystallum suum4
4 suum
Ps-G D30
] suam
Ps-G
(K² ΨB² D
edd.
) Ω ΩP
Rusch
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut
Ps-G Ps-R
] tamquam
Clm343 (pseud.) Ps-Moz
x
Ps-Med
|
6 buccellas
Ps-G
] frustra panis
Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ
|
ante faciem
frigoris eius
quis sustinebit7?
7 sustinebit
Ps-G D30
ΩP
Rusch
] subsistit
Ps-R
, subsistet
Ps-R
(B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset
Ps. 147,18 VII
Emittet
verbum suum
et liquefaciet ea ¦
flabit spiritus eius
et fluent aque.
Numérotation du verset
Ps. 147,19 VIII
Qui
annuntiat
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias
Sedulius
(δικαιώματα)] iustitiam
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
9 iudicia
Sedulius
(κρίματα)] iudicium
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
10 sua
Sedulius
(αυτού)] in
Clm343 (chrism.) Ps-Med
|
Numérotation du verset
Ps. 147,20 IX
Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.
Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,ad litteram
marg.|
{3.1575} .1.
Lauda Ierusalem.
Huic psalmo premittitur ti. in aliquibus. Bibliis, Alleluia Aggei, et Zacharie, quod videtur appositum ab aliquo translatore seu expositore, eo quod videbatur sibi, quod Psalmus iste esset quedam laus pro reedificatione templi, et civitatis Ierusalem, quod factum fuit temporibus Aggei, et Zacharie prophetarum ad hoc populum exhortantium. Sed in Hebreo nullus penitus est titulus. Nec videtur mihi salvo meliori iudicio, quod Psalmus iste loquatur de reedificatione Ierusalem post captivitatem Babylonicam, quia in Ierusalem tunc reedificata non fuit tanta pax, et abundantia, quanta describitur in hoc Psalmo imo frequenter invadebatur a Gentilibus circumstantibus, et subiecta fuit servituti Persarum, et Medorum, et postea Grecorum, et postea Romanorum. Fuit etiam tanta penuria bonorum temporalium, quod tempore Nehemie, qui civitatem tunc reedificavit, multi de populo Israel disponebant vendere filios suos in servos, et filias in ancillas, ut de pretio eorum possent habere alimenta, ut habetur Nehemie. 5.b. Et ideo videtur mihi, quod Psalmus iste loquatur de edificatione spiritualis Ierusalem, que est ecclesia, secundum quod dicitur Apoca. 21. Ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de celo, etc. que edificata est a Christo. non lapidibus materialibus, sed de spiritualibus, qui sunt fideles adinvicem Caritate, et fide coniuncti. Igitur secundum hoc Psalmus iste dividitur in duas partes. Quia primo ecclesia ad dei laudem invitatur. Secundo ad hoc ratio assignatur ibi, Quoniam confortavit. Circa primum sciendum, quod sicut ecclesia vocatur Ierusalem, ita etiam nominatur Sion, eo quod in monte Sion fuit templum divino culti deputatum, et quia in Ierusalem, et in Sion fundata fuit ecclesia, unde dicitur Hebre. 12.e. Accessistis ad Sion {3.1576} montem, et civitatem dei viventis Ierusalem, et ideo sub utroque nomine invitatur ecclesia ad dei laudem, cum dicitur, Lauda Ierusalem dominum. Potest etiam dici quod hic invitatur Ierusalem, et Sion ad litteram ad dei laudem, propter hoc, quod ibi ecclesia incepit per doctrinam Christi, quia in templo, quod erat in Ierusalem, et in monte Sion frequenter docuit, et doctrinam suam miraculis confirmavit, in Ierusalem etiam passus fuit et resurrectionem suam discipulis manifestavit, et ibidem spiritum sanctum in die pentecostes apostolis dedit, ut patet ex decursu evangeliorum, et Actuum secundo.
marg.|
.2.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
etc. Hic consequenter dicte invitationis ratio assignatur, que primo accipitur ex beneficio nove legis. Secundo ex beneficio veteris, ibi. Qui annuntiat. Primo in duas, quia primo ponitur dictum beneficium.
marg.|
Secundo declaratur quoddam dictum, ibi. Qui dat nivem. Circa primum dicit psalmus. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, etc. supple debes laudare deum. Dicuntur autem hic porte Ierusalem sacramenta nove legis, et maxime sacramentum baptismi, per quod est ingressus ad ecclesiam. Sere autem huiusmodi portarum sunt virtutes sacramentorum, que dicuntur hic confortate, quia sacramenta nove legis habent virtutem sanctificandi, que virtus non erat in sacramentis veteris legis ideo subditur. .3.
Benedixit filiis tuis.
benedictione gratie.
marg.|
.4.
Qui posuit fines tuos pacem,
etc. propter quod nato Christo, angeli nuntiaverunt eam Luce secundo, dicentes, Gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. que est pax cordis interna, per quam acquiritur pax celestis, et eterna.
marg.|
.5.
Et adipe frumenti.
In sacramento eucharistie, quod conficitur in pane de frumento, et est spiritualis refectio.
Numérotation du verset
Ps. 147,ad litteram
marg.|
{3.
1579
} .1.
Qui emittit eloquium suum terre,
etc. idest verbum evangelicum quod precepit publicari per orbem terrarum, per apostolos aliosque discipulos Christi ad hoc missos, Mar. ultimo. cap. d. Euntes in mundum universum, predicate evangelium omni creature.
marg.|
.2.
Velociter currit sermo eius,
etc. Quia evangelium in breve tempore fuit publicatum ubique in tota terra habitabili, scilicet vivente adhuc beato Petro, sicut declaratum fuit diffusius supra Ps. decimooctavo.
marg.|
.3.
Qui dat nivem,
etc. Hic consequenter declaratur ultimo dictum. de veloci publicatione evangelii, et hoc per effectus mirabiles qui fiunt velociter ex voluntate Dei cum dicitur, Qui dat nivem sicut lanam. hoc est ad modum lane albam et mollem, et hoc fit valde velociter, cum{3.
1580
} in dissolutione nubium in pluviam congelatur, antequam descendat ad terram.
marg.|
.4.
Nebulam sicut cinerem spargit.
id est ad modum cineris coloratam colore subalbido. Et talis sparsio nebule fit valde subito.
marg.|
.5.
Mittit crystallum suam sicut bucellas,
etc. In Hebreo habetur, Mittit glaciem suam, et idem est, quia Chrystallus est glacies longo tempore indurata et est valde mirabilis, mutatio, cum aque tam mollis et fluida, in glaciem tam duram et solidam ita cito mutatur, videlicet aliquando in una nocte, vel minori tempore.
marg.|
.6.
Ante faciem frigoris eius quis sustinebit.
quasi dicat, nullus homo si Deus velit ipsum intendere. Tantum enim posset a Deo frigus intendi, quod non posset sustineri, et sicut aqua velociter induratur et solidatur in glaciem, ita cito mollis, et fluida, eius voluntate efficitur, ideo subditur.
marg.|
.7. Emittet verbum suum et liquefaciet eam.
Numérotation du verset
Ps. 147,ad litteram
marg.|
{3.1579} .1.
Qui annuntiat,
etc. Hic consequenter ponitur ratio divine laudis ex beneficio veteris legis. Circa quod sciendum, quod quia Christus erat nasciturus de populo Israel a Iacob descendente, ideo populus ille pollere debuit preceteris speciali sanctitate, sicut dictum fuit diffusius in principio Ex. propter quod illi populo facte fuerunt communiter revelationes prophetice, et specialiter data fuit lex divina in monte Sinai. unde dicit Apostolus Ro. 3.a. Quid ergo amplius IuDeest et respondet, multum per omnem modum. Primum quidem, quia tradita sunt illi eloquia Dei, etc. et hoc est quod dicitur hic, Qui annuntiat verbum suum{3.1580}Iacob. habuit enim revelationem de Christo de tribu Iuda nascituro, ut patet Ge. 49. ubi dicit, Non auferatur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. id est Christus, unde et in translatione Chaldaica habetur, donec veniat Messias.
marg.|
.2.
Et iudicia sua Israel.
id est legem populo Israel in qua cum aliis preceptis ponuntur iudicialia.
marg.|
.3.
Non fecit taliter omni nationi.
Revelationes enim prophetice non sic facte fuerunt aliis gentibus communiter, sed valde raro, ut sancto Iob et aliquibus aliis valde paucis.
marg.|
.4.
Et iudicia.
id est legem veterem quam solum dedit Iudeis, licet aliquando Gentiles admitterentur ad ritum illius legis.
Numérotation du verset
Ps. 147,moraliter
marg.|
{3.1575} .1.
Lauda Ierusalem dominum.
Iste Psalmus secundum sensum litteralem{3.1576} loquitur de edificatione spiritualis Ierusalem, que est ecclesia, propter quod pertranseo de alia expositione spirituali hic ponenda.
Numérotation du verset
Ps. 147,additio
marg.|
{3.1579} In Ps. 167. Lauda Ierusalem. ubi dicit postil. Quoniam confortavit seras portarum.
marg.|
Qua ratione sacramenta baptismi posset dicit porta Ierusalem, eo {3.1580} quod per ipsum est ingressus ad ecclesiam, eadem ratione, sacramentum penitentie dici potest Ierusalem, quia per illud est regressus ad ecclesiam post lapsum, et sic possunt hic accipi Ierusalem in plurali.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_147)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_147)
Notes :