Nicolaus de Lyra

Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,1 

¶ Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 116) Hi D14 D30 Ω U Rusch Ps-G
1 Alleluia] om. D14, + Vox apostolorum ad gentes D30, + Hoc ALLELUIA ad finem superioris pertinet psalmi Stut23 ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis , Donatiano De Bruyne , vide DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 116,I 

Laudate Dominum omnes gentes ¦
laudate2 eum
2 laudate Ps-G D14 Bari1 Ω U Rusch ] collaudate Ps-R
omnes populi.
Numérotation du verset Ps. 116,2 II

Quoniam
confirmata est
super nos misericordia
eius ¦
et veritas Domini
manet in eternum3.
3 eternum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Ω ω 1 Ω U Rusch cum Ps-R ] seculum Ps-G (F L), + Alleluia

Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,ad litteram 
marg.| {3.1327} .1. Laudate dominum. Huic Psalmo in translatione Hieronymi preponitur. Halleluia. pro titulo, quod significat, laudate Deum : quia in psalmo inducuntur omnes populi, tam Gentes quam Iudei ad laudem Dei pro adventu ipsius Christi, quia instituit unam ecclesiam ex Iudeis et gentibus ad Dei gloriam et honorem : et hoc modo allegat Apostolus scripturam huius Ps. Rom. 15.d. Dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis, id est populi iudaici in fide instruendi, et postea subdit de Gentilibus, gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est. Propterea confitebor tibi in gentibus, etc. Et sequitur iterum. Laudate omnes gentes dominum, et magnificate eum omnes populi. Quod accipitur ex principio huius psal. Ista autem previdens Psalmista in spiritu dicit.
marg.|  .1. Laudate dominum omnes gentes. Idest omnes Gentiles ad Christum, vel {3.1328} ad fidem Christi vocandi.
marg.|  .2. Laudate eum omnes populi. Idest, Iudei in duodecim tribubus divisi, et preponit Gentiles Iudeis, quia pauci de Iudeis primo crediderunt, et multi de Gentilibus, secundum quod dicit Apostol. Rom. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, quia Iudei convertentur circa finem mundi, et ideo hic invitantur ad laudem post Gentiles et predicte laudis subdit rationem, dicens.
marg.|  .3. Quoniam confirmata. Loquitur de futuro per modum preteriti propter certitudinem prophetie. in adventu enim Christi et non ante fuit misericordia Dei confirmata per effectum que ante expectabatur per magnum desiderium.
marg.|  .4. Et veritas domini. Idest, ipse Christus, qui dicit de seipso, Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita.
marg.|  .5. Manet in eternum. Secundum quod dicit Aposto. Hbr. 13.b. Iesus Christus heri, et hodie ipse, et in secula.
Numérotation du verset Ps. 116,moraliter 
marg.| {3.1327} .1. Laudate dominum. In hoc psal. secundum litteralem sensum inducuntur {3.1328} Gentiles et Iudei ad Dei laudem, qui de Iudeis, et Gentilibus fecit unam ecclesiam, et sic litteralis sensus est etiam spiritualis propter quod de alio pertranseo.
Numérotation du verset Ps. 116,additio 
marg.| {3.1327} In Ps. 116. Laudate dominum.
marg.| Iste Psalmus continuatur precedenti. Nam postquam psal. egit de statu primitive ecclesie, in quo maxime floruerunt martyres, prout dictum est. In hoc autem psal. agit de statu ecclesie dilatate per orbem post primitivos : in quo quidem statu Gentilitas {3.1328} fuit Iudeis adiuncta sub cultu unius Dei, ideo in hoc Psalmo cum dicitur. Omnes gentes etc. intelligitur Gentilitas : cum autem sequitur, Omnes populi. intelligitur de Israelitis, eo quod sunt in tribubus divisi, et ad istum intellectum videtur Apostolus reducere istum psal. et secundum hoc propositum exponatur psal. prout in postil.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 116), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_116)

Notes :