Nicolaus de Lyra

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 

¶Psalmus David ad Goliam
¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset Ps. 143,I 

Benedictus
Dominus
Deus meus
qui docet manus meas
ad prelium ¦
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 143,2 II

Misericordia mea
et refugium meum ¦
susceptor meus
et liberator meus.
Numérotation du verset Ps. 143,III 

Protector meus
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
qui
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 IV

Domine
quid est homo quia innotuisti ei ¦
aut
filius hominis
quia
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,4 V

Homo
vanitati similis factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
Numérotation du verset Ps. 143,5 VI

Domine inclina celos tuos
et descende ¦
tange
montes
et fumigabunt.
Numérotation du verset Ps. 143,6 VII

Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
et dissipabis eos ¦
emitte
sagittas tuas
et conturbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 143,7 VIII

Emitte manum tuam
de alto
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
filiorum alienorum.
Numérotation du verset Ps. 143,8 IX

Quorum os locutum est vanitatem ¦
et dextera eorum dextera iniquitatis.
Numérotation du verset Ps. 143,9 X

Deus
canticum novum
cantabo tibi ¦
in psalterio decacordo psallam tibi.
Numérotation du verset Ps. 143,10 XI

Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.) |
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G |
de gladio maligno.
Numérotation du verset Ps. 143,11 

eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 

Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med |
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R |
os locutum est vanitatem ¦
et dextera
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 XIII

Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² ΨV D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Ω ΩP Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 

Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 XV

Promptuaria
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 

Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
Numérotation du verset Ps. 143,14 

boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 

Non est ruina macerie
neque transitus ¦
neque clamor in plateis eorum.
Numérotation du verset Ps. 143,15 XVIII

Beatum
dixerunt
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,ad litteram 
marg.| {3.1549} .1. Benedictus Dominus. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo, et translatione Hieronymi. David, sine aliqua additione. Dicit tamenHieronymus in prologo super librum psalmorum, quod David fecit hunc psal. cum stetit contra Goliath Getheum, de quo habetur 1Rg. 17.
marg.| Circa, quod sciendum, quod dicit Aug. de pugna David, et Golie, quod David accepit hanc pugnam ex instinctu spiritussancti, et ex revelatione previa, quod dominus volebat per eius victoriam Philistheos debellare, propter quod dixit Golie. 1Rg. 18.f. Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clipeo, ego autem venio ad te in nomine domini. Et subditur, et dabit te dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus celi, et bestiis terre, ut sciat omnis terra, quia est dominus deus in Israel, etc. Igitur secundum istam sententiam Psalmus iste in duas partes dividitur. Quia primo David divinum sibi assistens adiutorium confitetur. Secundo, laudare dominum pollicetur ibi. Deus canticum novum. Prima adhuc in duas, quia primo confitetur assistentiam adiutorii divini. Secundo, hoc attribuit bonitati divine, et non sibi, ibi : Domine quid est homo.
marg.| Circa primum sciendum, quod David processit ad pugnam contra Goliath inermis, excepto baculo, et funda, ut habetur. 1Rg. 17. ut per hec in eius victoria magis reluceret virtus divina. Homo autem in baculo pugnat cum manibus, et quantum ad hoc dicit. .2. Benedictus dominus {3.1550}   deus. pugnando vero in funda, utitur magis proprie digitis, et quantum ad hoc subditur. .3.   Et digitos meos ad bellum.
marg.|  .4. Misericordia mea. quia proprium est ipsius dei parcere, et misereri, ideo David vocat eum misericordiam in abstracto, di. misericordia mea. in beneficiis mihi conservandis.
marg.|  .5. Et refugium meum. In periculis.
marg.|  .6. Susceptor meus. Tanquam pater misericordiarum.
marg.|  .7. Et liberator meus. In periculis occurrentibus.
marg.|  .8. Protector meus. Contra Golie insultus.
marg.|  .9. Et in ipso speravi. De victoria obtinenda.
marg.|  .10. Qui subdis populum meum sub me. In Hebreo, et in translationeHieronymi habetur. Qui subdis populos mihi, id est Philistheos existentes in magna multitudine, propter quod dicuntur populi in plurali. Per hoc enim quod David Goliam interfecit, fuerunt omnes Philisthei debellati, ut habetur 1Rg. 17. Ad hunc autem intellectum reducitur littera communis, Qui subdit populum meum. id est populum Israel. Sub me. id est in obedientia mea. propter hoc enim, quod David Goliam devicit, habuit magnum nomen in populo Israel, et fuit positus super omnes viros belli contra adversarios regni. Et per hoc dispositus ad hoc, quod populus desideraret dominium eius, unde cum populus venit ad eum, ut ungeret eum regem, dixit ei. 2Rg. 5.a. Cum esset Saul rex super nos, tu eras educens, et reducens Israel.
marg.|  .11. Domine quid est homo. Hic consequenter David totum attribuit divine bonitati, et primo quantum ad revelationem sibi factam de victoria {3.1551} contra Goliam, ut predictum est, dicens : Domine quid est homo. id est ipse David.
Numérotation du verset Ps. 143,ad litteram 
marg.|  .1. Quia innotuisti ei. Victoriam de Golia revelando.
marg.|  .2. Aut filius hominis. Id est ipsemet David, qui vocatur filius Isai primi Regum, et 2. et in pluribus locis.
marg.|  .3. Quia reputas eum. Tanta victoria dignum, quasi dicat hoc provenit ex tua bonitate tantum, ideo subditur.
marg.|  .4. Homo. Id est David.
marg.|  .5. Vanitati similis factus est. Id est nullius momenti, et in se, et in sua reputatione : propter quod postquam iam adeptus fuerat regiam dignitatem, dixit. 2Rg.. vi.d. Vilior fiam plus, quam factus sum, et ero humilis in oculi meis. Secundo attribuit divine bonitati obtentum victorie, dicens.
marg.|  .6. Domine inclina celos. Non per loci mutationem, sed pietatis condescensionem.
marg.|  .7. Tange montes. idest percute Philistheos superbos.
marg.| {3.1552} .8. Et fumigabunt. id est virtus exercitus eorum extinguetur, sicut titio, cuius flamma extincta fumigat.
marg.|  .9. Fulgura coruscationem. id est ostende tue virtutis evidentiam.
marg.|  .10. Et dissipabis eos. id est acies eorum.
marg.|  .11. Emitte sagittas tuas. id est dirige lapides in eos qui dicuntur hic sagitte, eo quod emittuntur a longe de funda, sicut sagitta de arcu.
marg.|  .12. Et conturbabis eos. Quia prostrato Golia ictu lapidis, Philisthei conturbati, et stupefacti fugerunt, et filii Israel eos insequentes multos occiderunt. 1Rg.. 17.
marg.|  .13. Emitte manum. de manu Golie.
marg.|  .14. Et libera me de aquis multis. id est de Philistheis, eo modo loquendi quo dicitur Apoc. 17.d. Aque quas vidisti super quas mulier sedet populi sunt, etc.
marg.|  .15. Et de manu filiorum alienorum. et pro, id est. id est de manu Philistinorum, qui dicuntur filii alieni, eo quod erant idolatrie dediti.
marg.|  .16. Quorum os locutum est vanitatem. Quia Goliath nomine omnium Philisthinorum exprobrabat agminibus Israel iactanter, dicens, Exprobravi agminibus hodie. 1Rg.. 17.b.
Numérotation du verset Ps. 143,ad litteram 
marg.| {3.1553} .1. Et dextera eorum. id est, virtus ad bellandum.
marg.|  .2. Dextera iniquitatis. Quia contra Israel habebant iniustum bellum.
marg.|  .3. Deus canticum. Hic consequenter David pro beneficiis predictis Deum laudare promittit. In qua quidem laude primo divinum beneficium recognoscit. et secundo prosperum statum gentis sue deposcit, ibi. Quorum filii. Circa primum dicit : Deus canticum novum. In recognitione novi beneficii.
marg.|  .4. In psalterio decachordo. id est, decem chordas habente.
marg.|  .5. Psallam tibi. Cantus enim huius psal. magis appropriabatur huic instrumento quam alteri, quem decantabat David non solum voce humana, sed etiam instrumento musico.
marg.|  .6. Qui das salutem regibus. id est, mihi et Sauli. Vocat enim se regem, eo quod erat inunctus per Samuelem, et similiter Saulem, eo quod adhuc actu tenebat regnum. Et uterque tunc fuit salvatus, quia David habuit victoriam de Golia, et Saul de exercitu Philisthinorum. Quia tamen hoc processit ex victoria David ut predictum est. ideo subditur.
marg.|  .7. Qui redemisti David. id est, de gladio Golie, cuius hastile erat quasi liciatorium texentium, et ferrum sexcentos siclos habebat ferris, ut habetur. 1Rg. 17.
marg.|  .8. Eripe me. Hic incipit versus sequens immediate precedentem in Hebreo et translationeHieronymi.
marg.|  .9. De manu. exponatur sicut supra : quia est repetitio eiusdem, sicut frequenter fit in canticis.
marg.|  .10. Quorum filii. Hic consequenter David prosperitatem Israel deposcit : prout sonat littera Hebraica et translatioHieronymi que sic habent. Ut sint filii nostri, id est, filii Israel : iuvenes quasi plantatio crescens in adolescentia sua, id est, proficiant in virtute corporis et mentis. Filie nostre quasi angeli, ornate ad similitudinem templi, id est, ut ornentur et tradantur nuptui, ut sic possit melius populus multiplicari. Et in hoc petit David prosperitatem populi Israel quantum ad multitudinem personarum. Consequenter idem petit quantum ad multiplicationem bonorum temporalium, sine qua non potest multiplicatio populi sustentari. Et primo, in terre nascentibus, scilicet blado et vino et similibus, di. Promptuaria {3.1554} nostra plena, et super effundentia ex hoc in illud. Secundo, in animalibus cum subditur : Pecora nostra in milibus, innumerabilia in compitibus nostris : tauri nostri pingues, sic habet translatio Hieronymi et littera Hebraica est eadem in sententia, que talis est : Oves nostre a milibus in decem milia in gressibus nostris, boves nostri pingues. Tertio, in edificiis et clausuris, cum dicitur : Non est interruptio, s. in muris civitatum. Et non est egressus. unde possint fugere illi qui apud nos detinentur captivi de alienis gentibus. Et non est ululatus in plateis nostris propter inimicos nostros subito irruentes quasi dicat, sunt civitates nostre ita fortes et munite, quod non habeamus timere incursum subitum hostium. Nec mirandum est de mutatione modi loquendi, videlicet de optativo modo ad indicativum, et de futuro ad presens : quia talis mutatio frequens est in prophetis : et maxime in scripturis metrice compositis, cuiusmodi est liber Psalmorum. Et quia prosperitas temporalis non est ad bonum male utentium, sed tantum bene utentium, secundum quod dicit beatus Ambrosiussuper Lucam. Sicut divitie impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis. ideo subditur. Beatus populus cuius talia sunt, si tamen bene utatur. propter quod subditur. Beatus populus, cuius est dominus Deus suus, quia ille qui verum Deum colit, bene utitur temporali prosperitate.
marg.| Aliqui vero expositores nostri litteram predictam ab illo loco : Quorum filii prout iacet in translatione communi, exponunt de Philistheis coniungendo littere precedenti : quia ut isti dicunt, gloriabantur de multitudine et pulchritudine prolis masculine et feminine, et de abundantia in terre nascentibus et animalibus, et de fortitudine civitatum, et sic in fine subditur. Beatum dixerunt, s. Philisthei, populum cui hec sunt, vel beatus populus cuius sunt talia, iactando se de predictis. Sed quia male utentes, cuiusmodi erant Philisthei, non erant per hoc beatiores, sed miseriores. ideo ad repellendum dictum eorum subditur : Beatus populus, cuius dominus Deus eius, qualis erat populus Iudeorum colens unum verum Deum. Sed quia Hebrei et Hierony. litteram predictam non referunt ad Philistheos, sed magis ad Hebreos, ut visum est : ideo translatio communis potest reduci ad intellectum eorum supra positum. Sic ut ab illo loco. Quorum filii, etc. sit constructio suspensiva usque ad illum locum :
marg.| {3.1555} Beatum dixerunt, etc. et ibi incipiat constructio : Beatum dixerunt beatitudine que habetur in presenti. Populum cui hec sunt, s. premissa in littera, cum dicitur. Quorum filii sicut novelle plantationes. id est, qui abundant in bona prole masculina et feminina, et in terrenascentibus : propter quod subditur.
Numérotation du verset Ps. 143,ad litteram 
marg.|  .1. Promptuaria eorum plena eructantia. ex magna abundantia.
marg.|  .2. Ex hoc in illud. propter diversas species terrenascentium abundantes. Et similiter in animalibus propter quod subditur.
marg.|  .3. Oves eorum. Et similiter in fortibus civitatibus, propter quod subditur.
marg.| {3.1556} .4. Non est ruina. ubi hostes possint faciliter incurrere, et per consequens. .5.   Neque clamor in plateis eorum. ex subito incursu hostium. Et quod deceat deum dare talia populo Israel, ostenditur, cum dicitur,
marg.|  .6. Beatus populus cuius dominus Deus eius. quasi dicat hic solus est populus iudaicus, in quo pro tunc vigebat fides unius Dei, et eius cultus, et ideo cum ex hoc sit beatus principaliter, decet quod habeat abundantiam bonorum temporalium, que in hominibus bonis facit adiutorium virtutis. Moraliter potest exponi Psalmus iste de quolibet fideli, quo habita victoria de hoste visibili seu invisibili, cuiusmodi est spiritus malignus, exemplo David insurgit ad Dei laudem.
Numérotation du verset Ps. 143,moraliter 
marg.| {3.1549} .1. Benedictus. secundumHieronymi. David fecit hunc ps. de pugna contra Goliath Getheum. Moral. autem potest exponi de bello viri iusti contra diabolum. Et sic in eius persona dicitur confitendo auxilium divinum. Benedictus Dominus. Circa quod sciendum, quod sicut in bello corporali aliquando pugnatur de prope, manu ad manum, aliquando de longe, ut sagittando, vel funda lapides iaciendo, et tunc bellans utitur digitis, et sic in bello spirituali fit bellum de prope cum pugnatur contra actum peccati, ut fornicationis, vel adulterii, et sic dicitur.
marg.| {3.1550} .2. Qui docet manus. Aliquando de longe, scilicet contra occasionem fornicationis, vel adulterii, ut est aspectus impudicus, et sic dicitur.
marg.|  .3. Et digitos meos ad bellum. Misericordia mea. Hic ponuntur tot nomina quasi synonima, ad significandum, quod effectus divine misericordie nemo potest explicare.
marg.|  .10. Qui subdis populum meum sub me. Hominis populus dici possunt animi motus, qui subduntur sibi quando obediunt rationi. Sed quia totum debet Deo attribui, dicitur.
marg.|  .11. Domine quid est homo, quia innotuisti ei, aut filius hominis, quia reputas eum. scilicet, per effectum tue bonitatis sibi collatum, quasi dicat nihil est. propter quod subditur.
Numérotation du verset Ps. 143,moraliter 
marg.| {3.1551} .4. Homo vanitati similis factus est : dies eius sicut umbra pretereunt. Domine. Hic consequenter ponitur demonum repressio, qui sunt frequenter nimis acres in hoc bello. ideo dicitur.
marg.|  .6. Domine inclina celos tuos, et descende , per effectum potestatis tue.
marg.|  .7. Tange montes. Reprimendo superbos demones.
marg.|  .8. Et fumigabunt. id est murmurabunt, sicut dixerunt Christo Mt. 8.d. Cur venisti ante tempus torquere nos ;
marg.|  .9. Fulgura coruscationes, et dissipabis eos. per fulgura, coruscationes, {3.1552} et sagittas, intelligitur dei sententia in iudicio finali, qua demones retrudentur in profundum inferni. Sed quia usque tunc graviter invadunt homines subditur.
marg.|  .13. Emitte manum tuam. idest potentiam.
marg.|  .14. Et libera me de aquis multis. idest tentationibus demonum impetuosis.
marg.|  .15. Et de manu filiorum alienorum. idest demonum, qui sunt filii dei per creationem, sed alieni ab eo per rebellionem.
marg.|  .16. Quorum os locutum est vanitatem. Eam mundanis hominibus suggerendo.
Numérotation du verset Ps. 143,moraliter 
marg.| {3.1553} .1. Et dextera eorum dextera iniquitatis. Nam ad eum impellunt homines multis modis. Et quoniam ex tali beneficio debetur laus Deo . Ideo subditur.
marg.|  .3. Deus canticum novum cantabo tibi. Cum liberatus fuero de insultu maligni.
marg.|  .4. In Psalterio decachordo psallam tibi. id est, in observatione decalogi.
marg.|  .6. Qui das salutem regibus. id est hominibus cum adiutorio Dei se bene regentibus.
marg.|  .7. Qui redemisti David. de Saulis persecutione.
marg.| De gladio maligno. id est, de maligni spiritus tentatione.
marg.| {3.1554} Et erue me. Hic consequenter ponitur liberatio ab hominibus malis, qui sunt instrumenta demonis, cum dicitur : Erue me de manu fi. alie. idest, hominum malorum, qui sunt filii Dei ad eius imaginem facti, sed ab eo per peccatum alieni.
marg.| Quorum os locutum est vanitatem. id est, mendacium ad bonorum deceptionem.
marg.| Et dextera eorum. Est enim semper extensa ad operandum iniqua. Et quia frequenter iniqui prosperantur in vita presenti, subditur.
marg.|  .10. Quorum filii. In quo notatur prosperitas in prole masculina. Et etiam feminina, cum subditur.
Numérotation du verset Ps. 143,moraliter 
marg.| {3.1555} † Filie eorum composite circumornate. id est, ornate curiose.
marg.|  .1. Promptuaria eorum plena. In quo tangitur prosperitas in terrenascentibus, et in animalibus, cum dicitur.
marg.|  .3. Oves eorum fetuose. Et in temporali pace, cum subditur.
marg.|  .4. Non est ruina macerie. id est, clausure murorum.
marg.| Neque transitus. adversariorum.
marg.| {3.1556} .5. Neque clamor in plateis eorum. scilicet vulneratorum ab adversariis.
marg.| Beatum dixerunt. Hoc enim dicunt homines mundani, licet sit miser miseria peccati. Consequenter ostenditur, quis populus sit vere beatus, cum subditur.
marg.|  .6. Beatus populus cuius est dominus Deus eius. id est, qui servit domino fideliter et devote : talis enim est beatus in spe.
Numérotation du verset Ps. 143,$additio 1 
marg.| {3.1555} In Ps. 143. Benedictus dominus. ubi dicitur in postil. Qui das salutem regibus. Hoc quod dicit regibus in plurali, non est necesse, ut referatur ad Saul et David : sed generaliter intelligendum est, s. quod David attribuit Deo victoriam quam habent reges quicumque sibi. quia omne datum optimum de sursum est, descendens. Iac. primo capitulo Inconveniens est enim dicere, quod David vocasset se regem tempore huius pugne, cum postea pluries vocabat se servum regis, ut patet. 1Rg. 24. et in aliis locis.
Numérotation du verset Ps. 143,additio 2 
marg.| In eodem Psalmo ubi dicitur in postil. Quorum filii.
marg.| In hoc loco non est dictio in Hebreo, que significat quorum, prout in translatione Latina habetur, nec etiam que significat idem quod ut sint, prout in translatione Hieronymihabetur, sed vera Hebraica sic habet. Quoniam filii nostri quasi plantatio etc. vel, quod filii nostri quasi plantatio. Ad cuius sensum proprius intelligendum est, et attendendum, quasi David in hoc loco non petit beneficia futura circa prosperitatem populi, sed potius regratiatur de preteritis beneficiis populo Dei exhibitis mediante victoria sua. unde cum dixisset : Deus canticum novum. de duobus intendit Deum laudare. Primo, scilicet de liberatione sua. secundo, de prosperitate que secuta fuit in populo Dei per eandem victoriam. De primo dicit : Qui redemisti David servum tuum. Sed quia previdebat se adhuc in multis certaminibus futurum cum huiusmodi alienigenis Philisthinis, ideo regratiando de huiusmodi victoria iam preterita, introducit petitionem de sua liberatione futura ab eis. et de hoc dicit : “Eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum”. quasi dicat qui nunc eripuisti me de huiusmodi gladio maligno, continua protectionem tuam eripiendo et eruendo me ulterius ab huiusmodi manu filiorum alienorum, etc. De secundo vero regratiando dicit : Quoniam filii nostri, etc.
marg.| Pro quo sciendum, quod si victoriam certaminis Golias habuisset, filii Israel omnes essent servi Philisthinorum prout habetur. 1Rg. 17. et per consequens totus status eorum subversus, sed per victoriam quam dedit Deus ipsi David fuit per oppositum : quia status populi fuit valde prosperatus, et ideo in hac victoria singulariter legitur, quia de omnibus civitatibus Israel exibant mulieres psallentes. 1Rg. 18. {3.1556}quod non sic legitur de aliis victoriis. unde David de hac regratiando Deo dicit : Quoniam filii nostri quasi plantatio. id est merito decantandum est tibi canticum novum super hanc victoriam, quia per eam iuvenes nostri non vivent serviliter, sed proficient in virtutibus, tanquam liberi. Similiter et filie nostre quasi angeli ornate etc. exponantur prout in postil. non tamen per modum petitionis, sed per modum regratiationis : quia per hanc victoriam fuit populus multiplicatus in personis et in victualibus et in ceteris que in littera continentur, et finaliter in pace politica que principaliter consistit in securitate ab hostibus et calumniatoribus intrinsecis. et hoc ex vigore iustitie, que tempore pacis potius colitur. unde Is. 37.d. Erit opus iustitie pax. Et de hoc dicit finaliter. Non est ululatus in plateis nostris. Et utrumque significatur per dictionem Hebraicam in hoc loco positam, et est sensus, quod iam non erat in populo ululatus, qui causatur ab incursu hostium, nec clamor qui causatur ab oppressione calumniatorum concivium, et quia omnia ista pertinent ad felicitatem politicam, precipue hec clausula ultima que tranquillitatem populi significat, quod est maximum bonum, quod intenditur in regimine politico, ut habetur. 9. Ethicorumideo subdit. Beatus populus, cuius hec sunt. quod intelligitur de beatitudine civili. Sed quia felicitas vera non consistit in his, sed potius in adhesione ad Deum per cognitionem et amorem, iuxta illud : Mihi autem adherere Deo bonum est ideo subdit. Beat. pop. cuius do. Deus eius.
prol.| $replica
prol.| REPLICA. In Psalmo Benedictus dominus Deus meus. concordant postil. et Burgensispreterquam in expositione illius passus. Qui das salutem regibus. hoc exponit posti de David et Saul, non excludens : quin de aliis Iudeorum regibus poterit exponi prophetice. Obiicit autemBurgens.quod tempore pugne cum Goliath, David se non potuit dicere regem, quia sepe post se dixit servum regis, ut patet. 1Rg. 23. Ad quod respondeo, quod David se vere illo tempore potuit dicere regem : quia ante illam pugnam a Samuele inunctus fuit in regem. unde quamvis nondum habuit executionem regie maiestatis, fuit tamen vere rex constitutus a Deo, quamvis nondum assumptus a populo. Sic et Christus se dixit regem, quando tamen nullam fecit regie maiestatis executionem, quia venit iudicari, non iudicare, etc. David igitur vere se connumeravit regibus, quia habuit ius ad regem, quamvis nondum in regno, etc. In reliquis huius psalmi Burgensis variat applicationem, veritate nondum mutata, prout sepe consuevit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 143), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_143)

Notes :