Nicolaus de Lyra

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava
psalmus David2.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I

Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III

Et anima mea turbata est valde ¦ et4
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ?
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV

Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D)Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,6 V

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI

Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis |
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R |
rigabo.
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII

Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
inter omnes inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX

Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X

Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius et al. codd.) . Cf. HIERON., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco 'VEHEMENTER' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet MOD [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ». ¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
convertantur
et erubescant
valde velociter.

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,ad litteram 
marg.| {3.475} .1. Domine ne in furore. Huic psalmo preponitur talis titulus in Hebreo Ad victoriam in organis super octavam psalmus David. Et Secundum hebr<eum> octava est hic nomen instrumenti musici, eo quod octo chordas habeat, sic nominati sicut monochorda que est instrumentum musicum, ab unitate chorde nominatum. secundum hoc igitur sensus huius tituli est : psalmus David super octavam. idest, aptus decantari instrumento tali. Ad victoriam in organis. idest, in cantibus, eo modo quo cantores conabantur in canticis unus chorus alium superare, sicut supra expositum est in titu. Ps. 4. et sic organum non est hic nomen instrumenti, sed cantus. Et propter hoc Hierony. in translatione iuxta Hebraicum pro organis transtulit hic in Psalmis di. Victori in Psalmis Psalmus David super octavam. et patet expositio ex his dictis et in titulo psal. quarti. Et similiter patet expositio tituli qui communiter ponitur in Bibliis : qui talis est : In finemPsalmus David pro octava. Quia per finem hic intelligitur ultimum de potentia in conatu cantorum, sicut dictum fuit supra titulo quarti Psal. Igitur ex predictis apparet, quod David auctor fuerit huius Ps. sed materia psal. seu de quo fecerit non apparet propter quod varie et multipliciter exponitur apud Hebreos et Latinos : et propter brevitatem sectandam unam expositionem accipio, que mihi videtur littere rationabilius applicari, scilicet quod David fecerit istum psal. petens misericordiam super offensam, divina, qua iactanter et contra legem iussit populum numerari absque datione argenti, quod in tali numeratione precipitur dari Ex. 30. propter quod propheta Gad de mandato domini dixit ei : Trium tibi datur optio, etc. Ut habetur 2Rg. 24.b. Et ibidem subditur : Dixit autem David ad Gad : Coarctor undique nimis, etc. Quia videbat sequi penam horribilem super se et {3.476} populum occasione sui. Et secundum hoc iste Psalmus in duas partes dividitur : quia primo ponitur ipsius David mirabiliter afflicti devota petitio. secundo ipsius Dei exauditio, ibi : Discedite a me. Circa primum David primo implorat divinam misericordiam. secundo ad ipsam obtinendam allegat suam penitentiam, ibi : Laboravi. Circa primum dicit sic.
Numérotation du verset Ps. 6,ad litteram 
marg.|  .1. Domine ne in furore. Id est, ne punias me secundum rigorem iustitie tue, sed magis secundum dulcorem tue misericordie. Et dicit in furore tuo, alludendo ei quod scribitur. 2Rg. 24.a. de populi numeratione. Et addidit furor domini irasci contra Israel, commovitque David dicentem ad Ioab : Vade, numera Israel, et Iudam.
marg.|  .2. Miserere mei domine. Ex visione enim angeli percutientis populum pro numeratione predicta David fuit ita territus quod de cetero fuit quasi languidus intantum, quod non calefiebat vestibus, ut habetur. 3Rg. 1. Et huius languide frigiditatis una causa fuit iste terror, ut dicunt doctores, sicut exposui 3Rg. 1.
marg.|  .3. Et anima mea turbata est valde. Videns enim angelum cedentem populum occasione sui, ita fuit turbatus, quod dixit ad dominum : Ego sum qui peccavi, ego sum qui inique egi : isti qui oves sunt quid fecerunt ? vertatur obsecro ira tua contra me et contra domum patris mei, ut habetur. 2Rg. ult. b.
marg.|  .4. Sed tu domine usquequo ? subintelligitur sustinebit populi percussionem et meam afflictionem. Et est modus loquendi decurtatus, sicut homo anxiatus, et territus non profert intentionem suam complete sed truncate.
marg.|  .5. Convertere domine, etc. De rigore iustitie ad dulcorem misericordie.
marg.|  .6. Et eripe animam meam : de isto timore et afflictione.
marg.|  .7. Salvum me fac propter misericordiam tuam. non propter iustitiam meam, cum inique egerim. Et ad allegationem divine misericordie subdit per modum cause.
Numérotation du verset Ps. 6,ad litteram 
marg.| {3.477} .1. Quoniam non est in morte. id est post mortem.
marg.|  .2. Qui memor sit tui. memoria fructuosa, quantum ad eos qui decedunt in peccato mortali, ideo subditur.
marg.|  .3. In inferno autem quis confitebitur tibi, scilicet confessione laudis divine, quasi diceret, nullus eo quod in inferno nulla est redemptio Timebat enim David, ne magna pars populi que moriebatur subito in illa pestilentia trium dierum decederet in peccato mortali, et sic damnaretur quod erat ei valde lugubre, sicut et mors filii sui Absalom, quamvis ipsum persequeretur, eo quod probabiliter credebat ipsum in peccato mortali decessisse, sicut dictum fuit 3Rg. 18.
marg.|  .4. Laboravi in gemitu meo. Hic consequenter David pro impetratione divine misericordie allegat penitentiam suam de peccato commisso di. Laboravi in gemitu meo. pre anxietate cordis, non potens continere a gemitu etiam coram hominibus, et de die in diem, quod est durum, et laboriosum maiestati regie.
marg.|  .5. Lavabo per singulas noctes. quia de nocte in secreto cubiculi magis erumpebat in signum penitentie profluvium lachrymarum, propter peccatum commissum.
marg.|  .6. Turbatus est a furore. id est a dolore cordis. Unde in Hebreo et in translatione Hieronymi iuxta Hebreos pro furore habetur amaritudine, ex qua profluebant lachryme in tanta abundantia, quod visus acies caligabat.
marg.|  .7. Inveteravi. id est ad interitum corporis, et anime propinquavi, secundum illud Hbr. 8.d. Quod antiquatur, et senescit, prope interitum est.
marg.| {3.478} .8. Inter omnes inimicos meos, scilicet Sathan, et satellites suos, qui me provocaverunt ad peccatum numerationis populi, secundum quod habetur 1Par. 21.a. Consurrexit autem Sathan contra Israel, et incitavit David, ut numeraret Israel.
marg.|  .9. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Hec est secunda pars principalis huius psalmi, in qua ponitur divina exauditio, de qua certificatus fuit David per verbum Gad prophete dicentis sibi de mandato domini, quod edificaret altare in arca Ornan Iebusei, et sibi sacrificaret : Deus autem non precipit sibi offerri sacrificium ab homine nisi placatus erga eum. Secundo hoc intellexit per descensum ignis de celo super holocaustum suum, ut habetur infra Paralip. 21. qui descensus signum est divine placationis, et acceptionis, sicut dictum fuit. Gn. 4. de oblatione Abel, et 3Rg. 18. de oblatione Elie. Non est autem verisimile, quod David tantum beneficium transierit sine speciali gratiarum actione, nec invenitur alius Psalmus David ad hoc applicatus propter hoc dixi in principio huius psalmi, quod ad istam sententiam rationabiliter applicatur. Dicit igitur David. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. id est tu Sathan, et satellites tui qui me concitastis ad numerationem populi.
marg.|  .10. Quoniam exaudivit dominus. Sicut enim demones ingerunt se qui peccatoribus, ut faciant eos ruere de peccato in peccatum, sic quando vident peccatorem a Deo exauditum, et liberatum, quia cum superbis simi sint, abhorrent ab hominibus devinci.
marg.|  .11. Exaudivit dominus deprecationem meam. Replicatio est eiusdem sententie ad ostendendum maiorem gratitudinem divine gratie sibi facte.
Numérotation du verset Ps. 6,ad litteram 
marg.| {3.479} .1. Erubescant, et conturbentur. Revertitur ad exprimendum erubescentiam, et turbationem demonum, quando vident peccatorem resurgere, et Deum sibi placatum propter causam dictam.
marg.|  .2. Convertantur. non conversione penitentie, que non cadit in demonibus, sed conversione erubescentie, retrocedendo a me a Deo exaudito secundum multitudinem sue misericordie, ideo subditur.
marg.|  .3. Erubescant valde velociter. quia divina gratia in instanti infunditur, et per hoc diabolica instantia confusa cito repellitur. {3.480} Iste autem psalmus potest exponi moraliter de quolibet peccatore veraciter penitente, et implorante divinam misericordiam pro sua liberatione a culpa commissa, et pena incursa, et post longam, et devotam orationem probabiliter se estimant a domino exauditum per datam sibi divinitus internam consolationem, propter quod iste psalmus inter septem psalmos penitentiales est primus. Sed hanc expositionem non intendo prosequi. Tum quia de facili ad hoc potest littera applicari. Tum quia Doctores nostri hanc expositionem, et consimiles non solum sufficienter, sed etiam sufficientissime tractaverunt, et in scriptis multipliciter reliquerunt.
Numérotation du verset Ps. 6,moraliter 
marg.| {3.475} .1. Domine ne in furore etc. Psalmum istum fecit David penitens de numeratione populi ad iactantiam regni sui. 2Rg. 24. Licet autem exponi possit moraliter de quolibet peccatore penitente, tamen magis proprie de peccatore, qui se iactando recolit bona sua, sicut ille Phariseus qui dicebat Luc. 18.b. Gratias tibi ago domine, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, adulteri etc. Et sequitur : Ieiuno bis in sabbatho, decimas do omnium que possideo. Et ex tali iactantia incurrit afflictionem corporis vel anime, et sic penitens clamat ad dominum, dicens.
marg.| Domine ne in furore tuo arguas, etc. idest, in finali iudicio, quando{3.476} contra peccatores apparebis iratus, qui modo es mansuetus.
marg.|  .2. Miserere mei domine quoniam infirmus sum. id est, pronus ad peccandum ex corruptione primorum parentum, Gn. 8.d. Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt ad malum ab adolescentia sua.
marg.|  .3. Et anima mea turbata est valde. de peccatorum commissione.
marg.|  .4. Sed tu domine usquequo ? subintelligitur, differes eam sanare. ideo subditur.
marg.|  .5. Convertere domine. nunc in presenti.
marg.|  .6. Et eripe animam meam. de terrore iudicii futuri.
marg.|  .7. Salvum me fac propter misericordiam tuam. quam allego, et non meam iustitiam.
Numérotation du verset Ps. 6,moraliter 
marg.| {3.477} .1. Quoniam non est in morte. id est post mortem.
marg.|  .2. Qui memor sit tui. penitentia fructuosa.
marg.|  .4. Laboravi in gemitu meo. iam de preterito.
marg.|  .5. Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc. de futuro : nam ad habendum remissionem requiritur penitentie continuatio, sicut de beato Petro legitur, quod singulis noctibus surgebat hora, qua Christum negaverat, et flebat, ita quod facies eius videbatur adusta ex fluxu lachrymarum.
marg.| {3.478} .6. Turbatus est a furore oculus. id est pre dolore cordis, et lachrymis obscuratus est visus eius. Et subditur causa.
marg.|  .7. Inveteravi. corruptione peccati.
marg.|  .8. Inter omnes. id est demones ad malum me provocantes. Sed quoniam vera penitentia certam spem habet ad remissionem peccatorum, subditur :
marg.|  .9. Discedite a me omnes, qui operamini, etc. id est vos demones qui estis in malo obstinati.
marg.|  .10. Quoniam exaudivit dominus. hec sunt verba penitentis quando sentit coniecturaliter divinam consolationem.
Numérotation du verset Ps. 6,moraliter 
marg.| {3.479} .1. Erubescant et conturbentur. sicut enim demones gaudent, et gloriantur de peccatoris deiectione, ita turbantur, et erubescunt {3.480} de eius relevatione.
marg.|  .2. Convertantur. quia cum sint superbissimi videntes se superatos, nolunt ibi diutius commorari, unde Mt. 4.b. de Christo scribitur. Et reliquit eum diabolus. tanquam in tentatione victus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :