Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,1
¶Psalmus Asaph
¶Codd. : (Ps. 81)
D14
D30
Δ
Rusch
Ps-G
| Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph
D30
Numérotation du verset
Ps. 81,I
Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
Δ
Rusch
] Deus
Ps-G Ps-R
| diiudicat
plerique codd
deiudicat
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 81,2 II
Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset
Ps. 81,3 III
Iudicate2
2 Iudicate
D14 D30
Δ
Rusch Ps-G
] iudicare ΩS, Diapsalma
praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo
D30
Ω
Ps-G
(V D)
Rusch
Clementina cum Ps-R
] egenum et pupillum
D14 Ps-G
humilem
et pauperem
iustificate.
Numérotation du verset
Ps. 81,4 IV
Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset
Ps. 81,5 V
} Nescierunt
neque intellexerunt†
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset
Ps. 81,6 VI
Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset
Ps. 81,7 VII
Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset
Ps. 81,8 VIII
Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,ad litteram
marg.|
{3.1069}
Deus stetit in synagoga.
Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebre. et in translatione Hieronymi. Ps. Asaph. ex quo apparet autor. De materia vero huius psal. dicunt expositores Hbr. et catholici, quod Asaph fecit hunc psal. contra perversos iudices arguens eorum nequitiam, et petens super hoc divinam iustitiam ad lineam equitatis talia reducentem : Dicit igitur :
marg.|
.1.
Deus stetit in synagoga.
idest, in congregatione. Et dicitur a syn quod con, et goge aggregatio.
marg.|
.2.
Deo rum.
id est iudicum secundum quod dicitur, Ex. 22.b. Ad Deo s utriusque causa perveniet. id est ad iudices, Et dicitur Deus stare in congregatione iudicum, quia clare videt, et attente facta et dicta eorum, ideo subditur.
marg.|
.3.
In medio autem Deo s diiudicat.
id est discernit utrum iuste vel iniuste iudicent, et ideo subdit Asaph et contra iudices perversos.
marg.|
{3.1070} .4.
Usquequo.
idest, quandiu. .5.
Iudicatis iniquitatem
etc. iustificando partem iniquam propter munera vel favorem.
marg.|
.6.
Et facies peccatorum sumitis
etc. idest, personas malorum propter eorum potentiam vel aliam causam malam acceptatis.
marg.|
.7.
Iudicate egeno.
eius iustitiam declarando.
marg.|
.8.
Humilem et pauperem iustificate.
idest, suam iustitiam conservate.
marg.|
.9.
Eripite pauperem.
de manu divitis iniqui.
marg.|
.10.
Et egenum de manu peccatoris liberate.
qui calumniantur iniuste.
marg.|
.11.
Nescierunt neque intellexerunt,
scilicet talia facere, non propter ignorantiam legis, sed propter errorem electionis, quam ignorat omnis malus, ut habetur. 3. Ethicorum Quia etiam ille qui peccat ex certa scientia, ignorat scilicet, quod tale malum sit dimittendum ne privetur aliquo bono apparenti, quod tunc elegit ex perversa affectione ipsum ad hoc inclinante, et ideo sequitur.
marg.|
.12.
In tenebris.
quia perversitas affectus inducit tenebram in intellectu.
Numérotation du verset
Ps. 81,ad litteram
marg.|
{3.
1069
} .1.
Movebuntur omnia fundamenta terre.
in finali iudicio in quo ista perversa ad debitum ordinem iustitie reducentur.
marg.|
.2.
Ego dixi dii estis.
scilicet participative, eo quod iudices ex officio sunt executores divine iustitie.
marg.|
.3.
Et filii excelsi omnes.
inquantum ad eius imaginem sunt facti.
marg.|
.4.
Vos autem sicut homines moriemini.
quia potestas vestra non preservabit a morte.
marg.|
.5.
Et sicut unus de principibus.
Idest de angelis superbientibus.
marg.|
.6.
Cadetis.
In foveam gehenne, per equitatem divine sententie. {3.1070} ideo subditur :
marg.|
.7.
Surge Deus iudica terram.
Idest surges ad iudicandum habitantes terram generaliter.
marg.|
.8.
Quoniam tu hereditabis.
quia finali iudicio peracto, omnes electi erunt subiecti ordini sue misericordie immobiliter, et reprobi ordini sue iustitia.
marg.|
.9. Mystice potest exponi Psalmus iste, contra sacerdotes et scribas Iudeorum, qui Christum humilem, et pauperem condemnaverunt ad mortem, propter quod per divinum iudicium a Romanis fuerunt temporaliter occisi et captivati, et in iudicio extremo erunt eternaliter condemnati.
Numérotation du verset
Ps. 81,moraliter
marg.|
{3.1069} .1.
Deus stetit.
Asaph videns iustitiam subverti per iudices malos, fecit psal. istum contra eos. Mystice vero potest exponi contra sacerdotes et scribas Iudeorum qui Christum et eius discipulos innocentes condemnaverunt ad mortem, et sic dicitur, Deus stetit in synagoga Deo rum, idest, iudicum, unde dicitur : Ex. 22.b. Utriusque causa ad Deus veniet. Deus enim presentialiter videt hominum iudicia, discernent, si sint iusta. ideo subditur :
marg.|
{3.1070} .3.
In medio autem Deus diiudicat.
Et contra malos dicit :
marg.|
.4.
Usquequo iudicatis iniquitatem
, iniqua iudicia proferendo.
marg.|
.6.
Et facies peccatorum sumitis.
eos iniquos iustificando.
marg.|
.7.
Iudicate egeno.
id est pro eo eius iustitiam conservando. Tales fuerunt Christus, et eius discipuli, qui tamen fuerunt a scribis sacerdotibus condemnati. ideo subditur :
marg.|
.8.
Nescierunt, neque intellexerunt,
etc. idest, scire, et intelligitur noluerunt eorum sanctitatem.
marg.|
.12.
In tenebris.
ignorantie affectate que magis aggravat quam excuset.
Numérotation du verset
Ps. 81,moraliter
marg.|
{3.1069} .1.
Movebuntur omnia fundamenta terre.
idest, Iudee, que destructa fuit per Romanos in vindictam mortis Christi et discipulorum eius.
marg.|
.2.
Ego dixi.
Hic ponitur beneficium a Deo iudicibus datum, ut ex hoc gravius appareat eorum peccatum cum dicitur : Ego dixi dii estis. scilicet participative, inquantum habebant potestatem iudicandi a domino.
marg.|
.3.
Et filii excelsi.
per susceptionem legis in monte Sinai.
marg.|
.4.
Vos autem sicut homines.
morte culpe, accipitur hic homines, {3.1070} sicut. 1. Cor. 3.a. cum inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
marg.|
.5.
Et sicut unus de principibus cadetis.
idest, sicut unus de angelis cadentibus in penam gehenne.
marg.|
.7.
Surge Deus iudica terram.
idest, surges ad iudicandum orbem in fine mundi, licet enim descendat ad iudicium, dicitur tamen tunc surgere, quia tunc apparebit in maxima potestate qui in adventu primo apparuit in maxima humilitate.
marg.|
.8.
Quoniam tu hereditabis.
hereditabis enim tunc in bonis per dulcorem misericordie, et in malis per rigorem iustitie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_81)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_81)
Notes :