Psalmus 91
Numérotation du verset
Ps. 91,1
¶
Psalmus cantici
¶Codd. : (Ps. 91)
D30
Rusch
Ps-G
in die sabbati.
Numérotation du verset
Ps. 91,2 I
Bonum est
confiteri
Domino ¦ et psallere
nomini tuo Altissime.
Numérotation du verset
Ps. 91,3 II
Ad annuntiandum
mane
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam
per noctem.
Numérotation du verset
Ps. 91,4 III
In decacordo
psalterio ¦
cum cantico
in cithara.
Numérotation du verset
Ps. 91,5 IV
Quia delectasti me
Domine
in factura tua ¦
et in operibus
manuum tuarum exultabo.
Numérotation du verset
Ps. 91,6 V
Quam magnificata sunt opera tua Domine ¦
nimis profunde facte sunt cogitationes tue.
Numérotation du verset
Ps. 91,7 VI
Vir insipiens
non cognoscet ¦ et stultus
non intelliget hec.
Numérotation du verset
Ps. 91,8 VII
Cum
exorti fuerint
peccatores sicut fenum ¦
et apparuerint
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset
Ps. 91,VIII
Ut intereant in seculum seculi ¦
Numérotation du verset
Ps. 91,9
tu autem Altissimus in eternum Domine.
Numérotation du verset
Ps. 91,10 IX
Quoniam ecce inimici tui Domine †
quoniam
ecce inimici tui peribunt ¦
et dispergentur
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset
Ps. 91,11 X
Et exaltabitur sicut unicornis
cornu meum ¦
et
senectus mea in misericordia uberi.
Numérotation du verset
Ps. 91,12 XI
Et despexit
oculus meus inimicos meos1 ¦
1 inimicos meos
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Rusch
cum Ps-R
] inimicis meis
Ps-G
et in2
2 in
Ps-G
(C O Q Φ U
G*
K Clementina ) cum Ps-MozC] ab Rusch (hapax),
om.
D30
Ps-G
insurgentibus
in me malignantibus audiet auris mea.
Numérotation du verset
Ps. 91,13 XII
Iustus ut palma florebit ¦ sicut3 cedrus Libani multiplicabitur.
3 sicut
Ps-G
(ΨB V D ΩS)
Clementina Rusch
] et
praem.
Ω
M, ut
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 91,14 XIII
Plantati
in domo Domini ¦
in atriis
domus4 Dei nostri florebunt.
4 domus
Ps-G
(I ΨB V D Ω)
Clementina Rusch
]
om. Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 91,15 XIV
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi ¦
et
bene patientes erunt
Numérotation du verset
Ps. 91,16
ut annuntient.
Numérotation du verset
Ps. 91,XV
Quoniam rectus Dominus Deus noster ¦ et non est iniquitas in eo.
Psalmus 91
Numérotation du verset
Ps. 91,ad litteram
marg.|
{3.1157}
Bonum est confiteri domino.
Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo, et in translatione Hieronymi et in translatione communi. Psalmus cantici in die sabbathi. Et secundum Hebreos Moyses fecit hunc psal. decantandum in die sabbathi, que celebris est apud Hebreos, in memoriam beneficii creationis, secundum quod dicitur Gene. 2. Et benedixit deus diei septimo, et sanctificavit illum, etc. Et dividitur Psalmus iste in tres partes, quia primo psal. inducit pro beneficio creationis ad gratiarum actionem, secundo ostendit ingratorum punitionem, ibi. Vir insipiens. tertio gratorum promotionem, ibi. Et exaltabitur. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Bonum est confiteri domino.
scilicet confessione laudis divine, et quia talis confessio non solum fiebat simplici verbo, sed aliquando cum cantu solenni, et potissime in die sabbathi, ideo subditur.
marg.|
.2.
Et psallere nomini tuo altissime,
etc. Id est, ad gloriam nominis tui, ad quam debet talis laus ordinari, non ad lucrum temporale principaliter, licet ministri dei secundario possint intendere ad victum suum, et vestitum secundum decentem statum.
marg.|
.3.
Ad annuntiandum mane.
Idest, temporale prosperitatis.
marg.|
{3.1158} .4.
Misericordiam tuam,
etc. Quia quidquid prosperi habemus, venit ex dei misericordia.
marg.|
.5.
Et veritatem tuam,
etc. Idest, iustitiam tuam.
marg.|
.6.
Per noctem
etc. Idest, tempore tribulationis, quia quidquid asperi nobis contingit, ex veritate divine iustitie procedit. Vel potest hoc referri ad solennitatem sabbathi, in qua sacerdotes, et Levite non solum canebant divinas laudes de die, sed etiam de nocte pro aliqua eius parte. Et quia non solum canebant laudes divinas vocibus humanis, sed etiam musicis instrumentis, ideo subditur.
marg.|
.7.
In decachordo psalterio,
etc. Id est, decem chordarum.
marg.|
.8.
Cum cantico,
etc. Quod fiebat voce humana.
marg.|
.9.
In cithara.
Quia variis instrumentis utebantur in canticis diversis. Et ratio motiva huius cantus tangitur cum dicitur.
marg.|
.10.
Quia delectasti me domine in factura tua.
Quia creature a Deo producte sunt causa exultationis, et delectationis homini. Tum quia creature corporale, facte sunt in eius obsequium. Tum quia per gradus creaturarum animus hominis elevatur ad deum cognoscendum et amandum, verumtamen quia homo rationes creaturarum non potest perfecte attingere, secundum quod dicitur Eccle. 1.b. Cuncte res difficiles, nec est, qui possit eas explicare sermone, ideo subditur admirative.
Numérotation du verset
Ps. 91,ad litteram
marg.|
{3.1159} .1.
Quam magnificata sunt opera tua domine.
Et ex hoc apparet magnitudo divine potentie.
marg.|
.2.
Nimis profunde facte sunt cogitationes.
Quia divina secreta non possunt attingi ab aliqua creatura virtute propria, et non solum prout sunt in deo, sed etiam prout sunt in effectibus mirabilibus. Nullus enim unquam per rationem investigare potuit in particulari qualitatem magnetis qua ferrum attrahit, et ideo dicitur, quod hoc habet a tota specie, quia proprietas illa sequitur speciem magnetis, sed que sit illa, ignoratur, et idem est de virtutibus aliarum rerum occultis, et consideratio talium debet inducere hominem in admirationem, et laudem conditoris.
marg.|
.3.
Vir insipiens non cognoscet.
Hic consequenter ostendit ingratorum punitionem, et primo tangit eorum vitium, dicens : Vir insipiens non cognoscet. Dicitur autem insipiens ille, cui non sapit beneficium sue creationis, et iste merito tanquam ingratus repellitur a beneficio divine illustrationis, et ideo subditur.
marg.|
.4.
Et stultus non intelligit hec.
Id est, intra se non legit divina beneficia meditando, ex quo meretur a Deo puniri, propter quod subditur.
marg.|
.5.
Cum exorti fuerint peccatores, sicut fenum.
Quod cito arescit et desiccatur.
marg.|
.6.
Et apparuerint.
Modico tempore florentes temporali prosperitate.
marg.|
.7.
Omnes qui operantur iniquitatem,
etc. Quos deus aliquando permittit prosperari temporaliter propter aliquod modicum bonum ipsorum, quod non meretur eternam mercedem, sed tantum temporalem, {3.1160} ideo subditur.
marg.|
.8.
Ut intereant in seculum seculi,
etc. Idest, eternaliter propter suas iniquitates, quod procedit ex alto dei consilio, ideo subditur.
marg.|
.9.
Tu autem altissimus in eternum domine,
etc. Et per consequens potens prout, et quando, et quandiu placuerit tibi iniquos multipliciter punire, ideo subditur.
marg.|
.10. Quoniam ecce inimici tui domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, etc. Et patet sententia ex dictis.
marg.|
.11.
Et exaltabitur.
Hic consequenter describitur gratorum promotio et primo quantum ad temporale dominum, secundo quantum ad divinum obsequium, ibi : Plantati. Circa primum dicitur. Et exaltabitur, sicut unicornis cornu meum, quod fuit impletum tempore Iosue, quando triginta, et unus reges fuerunt a populo Israel debellati, ut habetur Iosue 12.
marg.|
.12.
Et senectus mea.
In Hebreo habetur. Et linitio mea in oleo ramoso, id est abundanti, et hoc fuit impletum tempore David, qui fuit linitus idest, unctus in regem oleo ramoso, id est abundanti, quia ter fuit inunctus primo per Samuelem 1Rg. 16. secundo super tribum Iuda 2Rg. 2. et tertio super totum Israel 2Rg. 5. et eandem sententiam reducitur littera Hieronymi que talis est. Et senectus mea in oleo uberi, et vocatur tempus David senectus respectu temporis sub Iosue, quia multi anni fuerunt intermedii. Ad eandem sententiam reducitur littera communis. Et senectus mea in misericordia uberi, quia David suscepit unctionem regni a Deo non solum pro persona sua, sed etiam pro filiis ab eo descendentibus, ut habetur 2Rg. 7. et hoc processit ex magna dei misericordia, que per oleum designatur in scriptura.
Numérotation du verset
Ps. 91,ad litteram
marg.|
{3.1161} .1.
Et despexit oculus meus inimicos meos,
etc. Quia David confidens de dei adiutorio, insultum Philisthinorum, et aliorum adversariorum suorum reputavit pro nihilo.
marg.|
.2.
Et ab insurgentibus,
etc. Quasi dicat talis rumor tangit aures meas tantummodo, et non cor, quod contingit in David non ex superbia, vel presumptione de virtute propria, sed ex divina confidentia.
marg.|
.3.
Iustus, ut palma florebit,
etc. Vocat Moyses ipsum David iustum, quia Deo acceptus fuit, et floruit in fama, et virtute, et etiam in sublimitatis honore, ideo subditur.
marg.|
.4.
Sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Quia cedrus valde inaltatur.
marg.|
.5.
Plantati,
etc. Hic consequenter describitur exaltatio populi, quantum ad cultum divinum, qui tempore David valde fuit augmentatus per ipsum, quantum ad ordines sacerdotum, et Levitarum, ut habetur 1. Paralipome. 23. usque ad 27. exclusive, et hoc est, quod dicitur. Plantati {3.1162} in domo domini. Id est, sacerdotes, et Levite ad divinum cultum ibidem deputati.
marg.|
.6.
In atriis domus dei nostri florebunt.
Quia in atrio sacerdotum hostias immolabant, et in aliis atriis legem docebant.
marg.|
.7.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi.
Quia non solum in iuventute multiplicabuntur in bonis operibus, sed etiam in senectute.
marg.|
.8.
Et bene patientes erunt.
Idest, bona recipientes a deo . Secundum enim Philosophum beneficiatus dicitur, bene passus a benefactore. Et hoc sonat littera Hieronymi clarius, que talis est : Adhuc in senectute fructificabunt pingues, et frondentes erunt, idest, in pinguedine gratie bona opera producentes.
marg.|
.9.
Ut annuntient quoniam rectus dominus.
Hic incipit versus ultimus in Hebreo, et in translatione Hieronymi que sic habet. Annuntiantes quia rectus dominus, et est sensus, quod non solum in iuventute, sed etiam in senectute annuntiarent populo constanter iustitias domini rectas.
Numérotation du verset
Ps. 91,moraliter
marg.|
{3.1157} .1.
Bonum est confiteri domino.
Psal. istum fecit Moyses secundum Hebreos ad cantandum in die sabbathi pro beneficio creationis. Allegorice vero potest exponi pro solennitate diei dominice, que succedit diei sabbathi, et primo inducimur ad dei laudem pro beneficio resurrectionis inchoate in Christi resurrectione, cum dicitur. Bonum est confiteri domino. Oratione secreta.
marg.|
{3.1158} .2.
Et psallere,
etc. Voce publica.
marg.|
.3.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
etc. Nam de die dicuntur alique laudes divine, et alique de nocte.
marg.|
.7.
In decachordo psalterio.
Per hec instrumenta in no. te. significantur bona spiritualia, ut per psalterium decachordum, impletio decem mandatorum, et per citharam triangularem sancte trinitatis fides, que requiruntur in debite laudantibus deum.
marg.|
.10.
Quia delectasti me in factura tua,
etc. Id est, in humanitate Christi in unitate suppositi tibi coniuncta.
Numérotation du verset
Ps. 91,moraliter
marg.|
{3.1159} †
Et in operibus manuum tuarum exultabo,
etc. Nam in creaturis relucet bonitas divina, et sic sunt devotionis, et letitie causa, ideo dicitur.
marg.|
.1.
Quam magnificata sunt opera tua domine nimis,
etc. Nullus enim potest ea ad plenum investigare.
marg.|
.3.
Vir insipiens,
etc. Hec est pars secunda, in qua ponitur ingratorum punitio, cum dicitur : Vir insipiens non cognoscet, etc. Idest non sapiens eterna, quia non cogitat, nisi temporalia, nec per{3.1160} consequens appetit, quia non amatur, nisi cognitum.
marg.|
.5. Cum exorti fuerint peccatores, sicut fenum, et apparuerint omnes, etc. Idest, ad tempus modicum.
marg.|
.8. Ut intereant in seculum seculi, quoniam ecce inimici tui peribunt. Cum diabolo, et angelis eius.
marg.|
.11.
Et exaltabitur.
Hec est tertia pars in qua ponitur gratorum retributio, cum dicitur. Et exaltabitur, sicut unicornis cornu meum. Idest, potestas ad repellendum malum.
marg.|
.12.
Et senectus meam in misericordia uberi.
Id est, in plenitudine spiritualium bonorum.
Numérotation du verset
Ps. 91,moraliter
marg.|
{3.1161} .1.
Et despexit oculus meus inimicos.
Demones, et homines malos.
marg.|
.2.
Et ab insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
scilicet corporis, sed non cordis, quia non terrebor ab eis.
marg.|
.3.
Iustus ut palma florebit.
Que est aspera in stipite, et dulces fructus habet in summitate, et sic iustus incipit ab asperitate penitentie, et consummat in dulcedine consolationis divine.
marg.|
.4.
Sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Cedrus enim est arbor altissima, et fecunda, ideo significat iustum perfectum in vita contemplativa, {3.1162} et activa.
marg.|
.5.
Plantati in domo,
etc. id est radicati in fide formata caritate.
marg.|
.6.
In atriis domus dei nostri florebunt.
Idest, in ecclesia militante vivent honeste.
marg.|
.7.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
etc. De bono in melius procedentes usque in finem.
marg.|
.8.
Et bene patientes erunt,
etc. Quia patientia consummat, Iacobi primo a. Patientia opus perfectum habeat.
marg.|
.9.
Ut annuntient.
Illud quod sequitur. Quoniam rectus dominus, etc.
Numérotation du verset
Ps. 91,additio 1
marg.|
{3.1161} In ps. 91. Bonum est confiteri domino, et psallere, etc. ubi dicitur in postilla. Et secundum Hebreos Moyses fecit psal. istum.
marg.|
Dictum est supra, quod non omnes Hebrei sunt illius opinionis, imo plurimi eorum attribuunt istum psalmum, sicut et omnes alios ipsi David, et quia frequens repetitio unius, et eiusdem est fastidiosa, idcirco de cetero non intendo aliquid addere circa auctoritatem psalmorum, nisi aliquid novi allegetur in sequentibus.
Numérotation du verset
Ps. 91,additio 2
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in postil. Vir insipiens. Hic consequenter ostendit, etc.
marg.|
{3.1162} Hoc quod dicit psal. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hec, videtur pertinere proprie ad defectum cognitionis seu intelligentie, non autem ad defectum gratitudinis, prout dicit postillator, de quo in littera huius psalmi non videtur fieri aliqua mentio, unde circa hoc aliter videtur dicendum.
marg.|
Pro quo sciendum est, quod psalmista in precedenti versu non solum profitetur productionem rerum a deo, de qua dicit. Quam magnificata sunt opera tua domine : sed etiam providentiam, et gubernationem rerum ab ipso deo, de quibus dicit. Nimis profunde facte sunt cogitationes tue. Ad perfectionem enim providentie pertinet omnia intima, et particularia considerare, quod requirit profundas cogitationes, et ideo dicit {3.1163} Nimis profunde facte sunt cogitationes tue. scilicet circa res gubernandas, sed sicut fuerunt aliqui, ut Platonici, qui divinam providentiam amoverunt a singularibusgenerabilium, et corruptibilium, propter eorum instabilitatem, ut Aug. narrat. 8. de civit. dei, sic etiam fuerunt multi, qui amoverunt providentiam divinam circa res humanas, propter hoc quod videbant in hoc mundo, quam plurimos iniustos florere, et prosperari, similiter, et iustos sepe magnas pati adversitates, ex quo concludebant, quod talium providentia seu gubernatio non pertineret ad deum, qui summe iustus est. Et iste erat error dicentium de Deo Iob. 22.b. Super cardines celi perambulat, et nostra non considerat, et quia talium ratiocinatio est stulta, idcirco dicit psal. Vir insipiens non cognoscet hec. Idest non cognoscet, quod cogitationes dei circa rerum humanarum gubernationem sunt profunde, et valide. Et reddens causam quare stultus hoc non intelligit, subdit. Cum exorti fuerint peccatores, sicut fenum. Idest, multiplicantur in hoc seculo, plusquam alii, iuxta illud Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Et apparuerunt omnes, qui operantur iniquitatem, hoc est, quod non solum multiplicantur numero, sed etiam prosperantur florentes, et hoc est motivum insipientis, et stulti predicti, quo nititur amovere divinam providentiam seu gubernationem ab huiusmodi rebus humanis, quod quidem psal. reprobat, cum dicit. Ut intereant in seculum seculi, hoc est dicere, talis multiplicatio, et prosperitas non est reputanda, eo quod tales licet modo floreant, interibunt tamen in seculum seculi, scilicet in vita futura. Cuius ratio est, quia deus, qui est altissimus, et potentissimus, in eternum non permittit talia impunita, unde sequitur. Tu autem altissimus, etc. Quoniam ecce inimici tui, etc. usque ibi : Qui operantur iniquitatem.
marg.|
Consequenter tractat psal. de istis, qui licet quandoque supprimantur, finaliter tamen quasi triumphaliter elevantur, de quibus dicit. Exaltabitur, sicut unicornis cornu meum. Cuius ratio est, quia dicitur 1. Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum fides nostra. Et quia quandoque contingit, quod magna pars vite iusti sit in tribulatione, dicit quod etiam tales in senectute sepe reflorent, et de hoc dicit. Et senectus mea in misericordia uberi, qui quidem iusti sepe videntes punitionem malorum letantur ex manifestatione divine iustitie eo modo quo dicitur. Letabitur iustus cum viderit vindictam. Et de hoc dicit. Despexit oculus meus, etc. Et quia quandoque hec vindicta non videtur, sed auditur. ideo dicit. Et ab insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea, supple, vindictam, seu punitionem eorum.
marg.|
Consequenter ostendit per exemplum differentiam, quam posuerat inter iustos, et impios dicens. Iustus, ut palma florebit, etc. quasi dicat sicut inter plantas sunt quedam, que cito non florent, et cito arescunt, sicut fenum, et huiusmodi, et sunt quedam alie, que non ita cito florent, sed paulatim, et tales solide, et recte crescunt in altum, sicut palma, et cedrus. Sic inter homines quandoque contingit, quod impii exorti sunt, sicut fenum, quod modice durationis est, iustus autem, sicut palma, et sicut cedrus. Et ideo sicut assimilavit primo peccatores feno, di. Cum exorti fuerint peccatores, ut fenum, sic modo assimilat iustos palme, et cedro, etc. di. etc. Iustus ut palma, etc. Est etiam alia differentia interplantas ex loco ubi plantantur, quia quedam loca sunt magis apta ad fructificandum, quam alia, et ideo dicit de iustis. Plantati in domo domini, hoc est dicere, non solum iusti habent excellentiam ex parte sui, sed etiam ex loco ubi plantantur. Quia in domo domini. Et in atriis domus dei. scilicet in gratia, et virtutibus, que pertinet ad iustos in quibus deus habitat.
marg.|
{3.1164} Consequenter, quia circa punitionem impiorum ostenderat, quod erant in eternum puniendi, et hoc cum dixit : Ut intereant in seculum seculi, nunc autem dicit, quod iusti in alia vita principaliter premiabuntur, et hoc est, quod dicit. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, unde per senectam recte posset intelligi vita futura, que ultimum locum tenet in duratione humana, que quidem senecta in viris iustis uberrima est, iuxta illud. Inebriabuntur ab ubertate domus tue. Et notanter dixit. Adhuc. quasi dicat non solum in hac vita quandoque premiantur iusti, sed principalius in futura, unde notanter subdit. Et bene patientes erunt, quia in actibus beatificis iusti solum passive se habent, visio enim in qua principaliter consistit beatitudo, similiter et gaudium seu letitia, que talem visionem consequuntur, non nisi quedam passiones sunt. De visione enim manifestum est, quod videns nihil agit in visam rem, sed e contra. De gaudio vero, et letitia seu delectatione patet per Aug. 14. de civi. dei, qui eas numerat inter ceteras passiones anime, unde propriissime, et valde notabiliter dicit. Et bene patientes erunt, et quia iusti in illa vita beata ex consequenti habent quamdam actionem, s. laudare deum, iuxta illud Is. 62.b. Super muros tuos Ierusalem idcirco dicit : Ut annuncient quoniam rectus dominus noster, et non est iniquitas in eo, ubi li, ut cum dicitur. Ut annuntient, tenetur non causaliter, sed consecutive. Et est sensus, quod tales in senecta uberi bene patientes modo predicto continue annuntiabunt rectitudinem divine iustitie, circa premium bonorum, et quod non est in eo iniquitas, s. circa punitionem malorum, licet enim multa alia de attributis essentialibus divinis, et eius effectibus circa creaturas sint laudanda, tamen de rectitudine iustitie, et de amotione iniquitatis facit mentionem, ut concludat insipientiam stulti supradicti, qui divinam gubernationem amovebat ab humanis actibus ex iniustitia, que in eis apparebat, ut supra dictum est, ostendens, quod in alia vita finaliter demonstratur, quod rectus est dominus, etc. Si autem obiiciatur contra predicta de hoc, quod dicitur Eccl. 9.a. Universa eque veniunt iusto, et impio, bono, et malo, mundo, et immundo, etc. Ex quo patet, quod ista bona temporalia indifferenter se habent ad bonos, et ad malos, quod etiam sepe videtur per experientiam. Cuius oppositum videtur annuere psal. in quibusdam versibus huius psal. ut dictum est. Ad hoc dicendum secundum Tho. 1. 2. q. ult. ar. ult. in cor. q. quod deus tantum dat iustis de bonis temporalibus et etiam de malis, quantum eis expedit ad perveniendum ad vitam eternam. Malis autem quandoque permittit evenire bona temporalia, ut in eis involvantur in penam peccatorum, unde psal. in hoc loco loquitur de iustis quibus deus aliquando exhibet bona temporalia, ut inde adiuventur ad consecutionem spiritualium eo modo quo dicitur in Ps. Timentes autem dominum non minuentur omni bono.
marg.|
Notandum etiam, quod iste Psalmus proprie pertinet ad diem sabbathi. In ipsius enim exordio tractat de sabbatho legali, quod ad memoriam creationis rerum fuit principaliter a Deo institutum, ut patet Ex. 20.b. de quo dicit. Delectasti me domine in factura tua, et in operibusmanuum tuarum exultabo, et sic reddit gratias de creatione rerum, ad quod sabbathum illud institutum fuit. In fine autem psal. tractat de sabbatho ultimo, et finali, in quo est vera requies animarum, et in quo sancti bene patientes laudes divinas indesinenter annuntiabunt, de quibus dicit. Adhuc multiplicabuntur, etc. et bene patientes erunt, ut annuntient, etc. ut supra expositum est.
prol.|
$replica
prol.|
REPLICA. Circa psal. Bonum est confiteri. Et Dominus regnavit decorem, indutus, etc. diversificantur postillator, et Burgens. in applicatione, non in sententie veritate.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 91), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_91)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 91), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_91)
Notes :