Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 115)
Hi
D14
D30
ω
1 ΩU
Rusch
Ps-G
1 Alleluia]
om. D14,
+ ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore
D30,
Ad (+ finem ΦG
Stut23
) CXIIII pertinet
ALLELUIA
licet hoc loco in hebraeo
ALLELUIA
non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore
Ps-G
(ΦRG +
Stut23
) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis
,
Donatiano De Bruyne
,
vide
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 115,I
Credidi
propter quod locutus sum ¦ ego autem
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset
Ps. 115,11 II
Ego dixi
in excessu meo ¦
omnis homo mendax.
Numérotation du verset
Ps. 115,12 III
Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
Numérotation du verset
Ps. 115,13 IV
Calicem
salutaris
accipiam ¦
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※
invocabo D14
Numérotation du verset
Ps. 115,14 V
Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,15
pretiosa
in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Numérotation du verset
Ps. 115,16 VI
O Domine
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia
D14
ego servus tuus
et filius ancille tue.
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
Dirupisti
vincula mea†
Numérotation du verset
Ps. 115,17
tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen
Ps-G
(D²
plerique codd. et edd.
)
D30 ω
1
Rusch
] ※et nomen
D14, et
nomine
Ps-G
(Q* W D*), et in nomine
Ps-G (R F I L M Q²
ΦRGP
cum hebr.
)
Numérotation du verset
Ps. 115,18 VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,19
in atriis
domus Domini
in medio tui Hierusalem.
Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,ad litteram
marg.|
{3.1321}
Credidi.
Huic Psalmo nullus omnino titulus preponitur in Hebreo, quem exponit Rabi Salomon de David posito in persecutione Absalom, in qua legitur peccasse per deceptionem, et tolerasse patienter illam persecutionem et gratiarum actionem promisisse ad suam liberationem, ut magis videtur prosequendo. Et ideo Psalmus iste in tres partes dividitur, quia primo ponitur primum, secundo secundum, ibi : Quid retribuam. tertio tertium, ibi : Vota mea. Circa primum sciendum, quod fugiente David de Ierusalem propter Absalom, Siba servus Miphiboseth occurrit ei cum duobus asinis oneratis panibus, et aliis victualibus, querens per hoc David favorem, quem credebat firmiter reverti ad dignitatem regiam, et diffamavit Miphiboseth concupiscens eius hereditatem, quibus factis et verbis David deceptus dixit ei : Tua sunt omnia que fuerunt Miphiboseth, ut habetur 2Rg. 16.a. et hoc est quod dicit David.
marg.|
.1.
Credidi.
Verbis Sibe nimis faciliter.
marg.|
.2.
Propter quod locutus sum.
Nimis precipitanter concedendo ei hereditatem domini sui.
marg.|
.3.
Ego autem humiliatus sum nimis.
Quia propter Absalon erat fugitivus. In Hebreo habetur : Afflictus sum nimis, ex filii mei persecutione, qui deberet me honorare. homines autem afflicti sunt improvidi ad loquendum propter quod dicit Philosophus 2. Elenchorum. Conturbati minus prevident, et ideo subdit David.
marg.|
{3.1322} .4.
Ego dixi in excessu meo.
Idest, preventus dicta turbatione, unde in Hebreo habetur. Ego dixi in festinatione vel subitatione mea, quia ex turbatione mentis precipitanter locutus fuit.
marg.|
.5.
Omnis homo mendax.
Videbat enim filium proprium se persequentem, et totum populum Israel quem a periculis multoties liberaverat ei faventem, secundum quod dicitur 2Rg. 15.c. Toto corde universus Israel sequitur Absalom, et ideo cito credidit, quod etiam Miphoseth in hoc sequeretur Absalom cum aliis. unde postea David videns se deceptum retractavit sententiam quantum ad hereditatis medietatem 2Rg. 19. et licet tunc David graviter peccaverit equando servum domino, ut dictum fuit 2Rg. 19. tamen tenendum est probabiliter, quod postea penituit, et quod pro alia medietate quam dimisit Sibe, eo quod sibi adheserat in periculo posito, in aliis satisfecit Miphiboseth, licet non sit scriptum, quia non omnia sunt scripta.
marg.|
.6.
Quid retribuam domino.
Hic consequenter describitur patientia David in illa persecutione que patet ex hoc, quod verba Semei sibi maledicentis valde patienter portavit 2Rg. 16. et ideo illam persecutionem pro suis peccatis et pro beneficiis a Deo sibi collatis acceptavit, et hoc est quod dicit : Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi. De manibus Saul me liberando, et ad regnum promovendo, et mortem mihi debitam pro adulterio et homicidio relaxando, et respondet.
marg.|
.7.
Calicem salutaris accipiam.
Idest atrocitatem persecutionis, que in scriptura calix dicitur, acceptando.
marg.|
.8.
Et nomen domini invocabo.
Pro mea liberatione a dicta persecutione.
Numérotation du verset
Ps. 115,ad litteram
marg.|
{3.1323} .1.
Vota mea domino reddam coram omni populo.
Hic consequenter ponitur gratiarum actio ab eo promissa in predicta fuga secundum quod habetur. 2Rg.. 15.f. ubi dixit ad Sadoch reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis domini reducet me, et ostendet mihi eam et tabernaculum suum. hoc autem dicebat proponens et promittens ibi facere sacrificium, ideo dicitur hic. Vota mea domino reddam coram omni populo eius. id est in templo ubi conveniebat populus, et subdit causam, dicens.
marg.|
.2.
Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
Id est non de facili permittit eos mori, sicut res pretiosa non contemnitur de facili, et per hoc intelligit liberationem suam a morte : nec ponit se in numero sanctorum ex elatione, sed magis confitens Dei bonitatem in se sicut Ezechias. 4Rg. 20.a. dixit de seipso. Memento domine quomodo ambulaverim coram te in veritate corde perfecto, etc. Causam autem sue liberationis ostendit dicens.
marg.|
.3. O domine quia ego servus tuus. Te colendo.
marg.|
.4.
Et filius ancille tue.
In hoc denotans merita matris sue, vel sicut dicit Rabi Salomon vocat se servum natum in domo patris familias qui est magis dilectus a domino, quam ille qui est emptitius de foro. ipse autem erat natus in domo Dei, id est, a fidelibus parentibus Deo servientibus. Gentiles autem ad fidem conversi dicebantur magis servi {3.1324} Dei emptitii.
marg.|
.5.
Dirupisti vincula mea.
Id est, propter predicta liberasti me de persecutione Absalom, et aliorum sibi faventium, et impedientium me a regni mei regimine, sicut vincula materialia impediunt hominem ne possit libere agere. Item quia persecutio Absalom fuit mota contra David in penam peccati pro adulterio Bethsabee, et homicidio Urie, secundum quod predixit sibi Nathan. 2Rg. 12.c. Hec dicit dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, etc. et ideo David liberatus ab illa persecutione, dixit se liberatum a vinculis dictorum peccatorum, eo quod propter illa erat obligatus ad illam penam sustinendam.
marg.|
.6.
Tibi sacrificabo hostiam.
scilicet per sacerdotes hostias offerentes, et cantores in sacrificiis laudes divinas, dicentes.
marg.|
.7.
Et nomen domini invocabo.
Quia non solum per alios laudavit Deum, sed etiam in propria persona hunc psal. et alios decantando.
marg.|
.8.
Vota mea.
Que feci positus in persecutione Absalom.
marg.|
.9.
Domino reddam.
Sicut promisi.
marg.|
.10.
In conspectu omnis populi eius.
Idest, in loco divini cultus, ubi poterat et debebat ascendere omnis populus Israel, quantum ad masculos tribus temporibus in anno, secundum quod dicitur Ex. 23. et ubi erat talis cultus ostendit dicens.
marg.|
.11.
In atriis domus domini.
Id est, tabernaculi, in quo erat arca posita, quia templum tempore David non erat adhuc edificatum.
Numérotation du verset
Ps. 115,ad litteram
marg.|
{3.1325} .1.
In medio tui Ierusalem.
Quia illud tabernaculum erat in civitate David 2Rg. 6. que civitas dicebatur fortalitium ipsius Ierusalem.
marg.|
{3.1326} Moraliter potest exponi Psalmus iste de quolibet fideli, qui si aliquando deficiat per alterius deceptionem, suam ignorantiam confitetur humiliter, et tribulationem insurgentem sustinet patienter, et a qua liberatus agit Deo gratias reverenter.
Numérotation du verset
Ps. 115,moraliter
marg.|
{3.1321} .1.
Credidi.
Hunc Psalmum fecit David penitens quod deceptus per Sibam servum Miphiboseth, dederat ei hereditatem domini sui 2Rg. 16.
marg.|
Moraliter autem potest exponi de quolibet fideliter penitente, quod peccavit alterius deceptione. Et sic dicit. Credidi. Nimis de facili.
marg.|
.2. Propter quod locutus sum nimis. Male, et peccavi.
marg.|
{3.1322} .3.
Ego autem humiliatus sum nimis.
Idest, deiectus a statu virtutis.
marg.|
.4.
Ego dixi in excessu meo.
Idest, turbatus ex verbis mendacibus.
marg.|
.5.
Omnis homo mendax.
Quod male concluditur ex mendacio unius.
marg.|
.6.
Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi.
Ex quibus propter ingratitudinem augetur gravitas mei peccati.
marg.|
.7.
Calicem salutaris accipiam.
Idest, penitentie corporalis austeritatem.
marg.|
.8.
Et nomen domini invocabo.
Per humilem orationem.
Numérotation du verset
Ps. 115,moraliter
marg.|
{3.1323} .1.
Vota mea domino reddam coram omni populo eius.
Implendo penitentiam promissam.
marg.|
†
Coram omni populo eius.
Ut scandalizati de transgressione, edificentur de satisfactione.
marg.|
.2.
Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
Quia per illam {3.1324} veniunt ad regnum in celestibus.
marg.|
.3.
O domine, quia ego servus tuus.
Per susceptionem baptismi in qua servire tibi promisi.
marg.|
.4.
Et filius ancille tue.
Id est ecclesie que est sponsa, que cum servit humiliter dicitur ancilla.
marg.|
.5.
Dirupisti vincula mea,
scilicet peccatorum. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset
Ps. 115,additio 1
marg.|
{3.1325} In Psalmo 114. Credidi propter quod locutus sum, etc.
marg.|
Derogatorium videtur excellentie ipsius David, qui egregius psaltes Israel dicitur 2Rg. 23. et a multis eximius asseritur prophetarum, quod tot ipsius psalmi sine titulis positi applicentur suis persecutionibus temporalibus et transitoriis, scilicet Saul et Absalon et huiusmodi, sicut Rabi Salomon exponit, cum magnis mysteriis ecclesie possent proprius et facilius applicari. Hebrei enim nimirum si hoc faciant, non habentes similia spiritualia, de quibus tales psalmi verificentur. Sed Catholici ipsos in hoc sequentes nimis videntur Iudaizare. Unde dicendum, quod Psalmus iste qui quartus est in hymno predicto, proprie videtur continuari Psal. preced. in materia. Nam postquam psal. in prec. psal. egit de statu ecclesie in ipso exordio redemptionis. tempore adventus Christi, et ipsius passionis ut dictum est, in hoc agit consequenter de statu primitive ecclesie, in quo fides fuit per apostolos, et ceteros discipulos predicata, in quo statu potissime claruerunt duo, scilicet predicatio fidei et martyrium, quod sancti in testimonium fidei sustinuerunt, et de hoc tractat principaliter hic Psal. In quo Psalmista quatuor facit. Nam primo ponit fidei predicationem, et de hoc dicit : Credidi, propter quod locutus sum, nam secundum Apostolum ad Romanos 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde fideles primitivi non solum credebant corde, sed etiam loquebantur fidei rudimenta, ea predicando ad aliorum eruditionem, unde in persona cuiuslibet talium proprie dicitur. Credidi, propter quod locutus sum. Et quia pro tali predicatione fidei magnas patiebantur persecutiones, ut patet in Actibus Apostolorum, et in historiis ecclesiasticis, ideo subditur : Ego autem humiliatus sum nimis, idest, afflictus propter fidei predicationem predictam.
marg.|
Consequenter secundo dicit : Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Pro quo sciendum, quod martyres Christi dicuntur testes fidei μάρτυρ martyr enim Grece secundumHieronymumidem est quod testis Latine, unde in primitiva ecclesia, ut sancti verbum Dei quod predicabant fortius in cordibus audientium imprimerent, martyrio se subiiciebant in testimonium fidei, et ideo Psalmista in persona cuiuslibet talium dicebat : Ego dixi in excessu meo, s. inspiratione divinitus mihi facta. Omnis homo mendax. quasi dicat predicatio mea non erit efficax, cum possit esse suspiciosa, eo quod credent me verba mendaciter fingere, quia omnis homo de se mendax est. id est pronus ad mendacia fingenda, et ideo subditur : Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi ? hoc est dicere, quid possum retribuere domino in testimonium sue fidei pro omnibus bonis que retribuit mihi, scilicet naturalibus et gratuitis ? Ad quod respondens subdit : Calicem salutaris accipiam, s. martyrium, de quo Mt. 20.c. dicitur. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum. Et sic nomen domini invocabo, id est martyrium accipiam invocando nomen domini, s. predicando eius fidem, unde per acceptionem huiusmodi calicis nomen domini invocando. Vota mea reddam domino coram omni populo eius, quia per testimonium martyrii implebo vota mea, s. ut inducatur fides in cordibusaudientium, et hoc publice, scilicet coram omni populo eius, et ut ostendat hoc opus, scilicet martyrii pro fide Christi accepti esse domino gratissimum subdit : Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Et notanter dicit, pretiosa : quia non solum grata seu accepta est mors sanctorum, quod competit cuilibet actui meritorio, sed pretiosa quod denotat excellentiam seu pretiositatem martyrii quo ad meritum. Et notanter dicit : In conspectu domini, quia quamvis in conspectu hominum insipientium talis mors vilis, in conspectu tamen domini pretiosa est. Unde Sapientie 3.a. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.
marg.|
Consequenter tertio dicit : O domine quia ego servus tuus : que quidem verba possunt cum precedentibus continuari, sic, ut sit sensus : O domine ego me obtuli ad mortem martyrii predictam : Quia ego servus tuus filius ancille tue, et vocat se bis servum, eo quod duplici ratione esset obligatus Deo, scilicet per susceptionem bonorum naturalium et gratuitorum. Dicit se etiam filium ancille Dei, quia filius {3.1326} ecclesie per obedientiam : Dicere enim quod David se vocat filium ancille domini, nullam habet rationem, prout plenius dictum fuit supra in additione super Ps. 85. Vel alio modo predicta verba, scilicet O domine, quia ego servus tuus. possunt exponi continuando ea cum sequentibus, ut, scilicet sit sensus : O domine ego, quia servus tuus, etc. Ideo : Dirupisti vincula mea, scilicet vincula peccatorum, quibus vinctus eram. In martyrio enim omnia dimittuntur peccata, prout communiter tenetur, sicut in baptismo, unde sic pro te patiendo. Tibi sacrificabo hostiam laudis. id est meipsum totum in invocatione tui nominis oblatum, de quo dicit : Et nomen domini invocabo. Et nota quod primo nominaverat martyrium calicem, propter eius amaritudinem, eo modo dicitur : Thren. 4.d. Super te transibit calix : modo vocat ipsum martyrium, hostiam laudis, referendo illud ad actum caritatis, que in martyrio exercetur, et ipsum facit hostiam domino in odorem suavitatis. Et in utroque dicit : Et nomen domini invocabo, quia in utroque talis competit invocatio.
marg.|
Consequenter quarto repetit impletionem suorum votorum in hoc actu, dicens : Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi eius, exponatur ut supra. Sed super hoc addit : In atriis domus domini, scilicet in ecclesia militante, ubi vota meritorie redduntur.
marg.|
Consequenter autem dicit : In medio tui Ierusalem, s. celestis, in qua martyres gloriosi triumphant. Potest etiam hic psal. reduci ad statum sanctorum confessorum, exponendo illud quod dicitur : Calicem salutaris accipiam, et tibi sacrificabo hostiam laudis, de sacrosancto altaris et cetera ad hunc propositum reducendo, sed prima expositio magis videtur littere consonare, presertim huic quod dicitur : Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
marg.|
Si autem queratur. Cur Psal. in hoc Psal. nullam facit mentionem de miraculis que in primitiva ecclesia (de qua agitur) frequenter fiebant ad confirmationem fidei predicate, de quibus Mar. ult. d. Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Ad hoc dicendum, quod in Psalmo intendit agere de his que singulariter claruerunt in primitiva ecclesia, que non fuerunt in antiqua sicut sunt martyria, que in antiquis veteris Testamenti, minime seu rarissime fuerunt. Secus autem est de miraculis, que potissime in statu antiquorum fuerunt, et sepissime divulgata, et ideo in Psalmo precedenti, scilicet In exitu Israel, etc. Ubi agit de statu ecclesie sub lege, facit expressam mentionem de miraculis, cum dicit : Mare vidit et fugit, etc. In hoc autem psal. in quo agit de statu primitive ecclesie miracula pretermittit, quia communia sunt utrique statui, et solum agit de martyrio quod est proprium ecclesie Christi sequentis eius vestigia in sua passione et implentis verbum ipsius, scilicet Qui vult venire post me, etc. Mt. 16.d. Eadem ratione fit mentio in hoc Psalmo de predicatione cum dicit : Propter quod locutus sum, et non in precedenti, nam predicatio universalis singularis fuit in ecclesia Christi ipso precipiente : Euntes in mundum universum predicate evangelium, etc. Marci 16.d.
prol.|
$replica
prol.|
REPLICA. Sed circa psalmum Credidi propter quod, etc. InvehiturBurgens. contra Postil. dicens eum nimis Iudaizare, quia sequendoRabbi Salomon exponit illud de David posito in persecutione filii sui Absalom. Et ad id utitur imaginatione apud eum consueta, videlicet quod psalmi secundum sensum eorum principalem, ab authore principaliter intentum dicti de Christo, vel ecclesia tanquam de figuratis, de David tanquam de figura exponi non debere, cuius oppositum supra sepe ostensum est, specialiter circa psal. Dixi custodiam : Nam primo secundum sanctos doctores requirendus est scripture sensus verus secundum significationem vocum, vel rerum, qui si nihil absurditatis habet vere litteralis est, etiam si modum figurandi vel figure teneat, cum hoc bene stat, quod sensus ab authore principaliter intentus sit de figurato debita applicatione facta. Et quia postillator ponit hic primum sensum, scilicet figurativum. Burg autem sequens glossam magistralem ponit figuratum, ideo nec ille recte dicitur Iudaizare, nec iste Christizare. cum uterque secundum debitam applicationem dicat veritatem, ille de figura, iste de figurato. Illud etiam quod hic dicit Burgens. de filio ancille correctum est supra psal. Inclina domine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_115)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_115)
Notes :