Nicolaus de Lyra

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 

Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II

Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III

Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV

Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V

Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI

Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII

Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII

Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX

Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X

Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI

Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII

Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : VIRI PAUCI , alii ponunt ibi BREVI )
eius.
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII

Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV

Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV

Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis  nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI

Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII

Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII

Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : IN FERRUM VENIT ANIMA EIUS ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 

donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 

Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 

misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX

Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI

Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII

Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII

Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV

Convertit
cor eorum
ut odirent6
6 odirent Rusch D30 etc erudirent ( corr. in aliquis exemplaribus )
populum eius ¦ et7 dolum facerent
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV

Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI

Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII

Misit tenebras et obscuravit8 ¦
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
sermones suos.
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII

Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX

Edidit9 terra eorum ranas ¦
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX

Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI

Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII

Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII

Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV

Et comedit omne fenum
in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV

Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI

Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII

Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII

Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX

Petierunt
et venit coturnix13 ¦
13 coturnix] coturnis ΩS
et pane14* celi
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
saturavit eos.
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL

Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI

Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII

Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII

Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
populorum possederunt.
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV

Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.| {3.1239} Confitemini domino, etc. secundum quod dicit Hieronymus in prologo super librum istum Psalmus iste primus est inter illos, qui dicuntur haleluiatici, et secundum hoc halleluia, quod ponitur inter principium huius psal. et finem precedentis, non pertinet ad psal. prece. quamvis hoc aliqui dicant, sed ponitur magis in principio huius ps. tanquam eius titulus, quia psalmi a titulis suis denominantur. Sciendum etiam, quod halleluia non est una dictio, ut credunt aliqui, sed due in Hebreo, quia hallelu significat laudate, et est verbum imperativi modi, iah significat deum, et tenetur hic in accusativo casu, patet igitur, quod Psalmus iste est quedam invitatio ad laudem divinam, et duo sequentes similiter. Et secundum Augustinum facti sunt a David. secundum vero Hieron. et Hebreos autor ignoratur in particulari, tenetur tamen quod facti sunt ab aliquo viro sancto, vel pluribus spiritumsanctum habentibus. Dividitur autem psalmus iste in duas partes, quia primo psalmista excitat populum ad laudem divinam. Secundo ad hoc efficacius agendum recitat beneficiorum dei memoriam, ibi. Mementote. Circa primum dicit psal.
marg.| {3.1240} .1. Confitemini domino. confessione laudis pro beneficiis ab eo obtentis.
marg.|  .2. Et invocate nomen eius. pro obtinendis, quia gratitudo de preteritis beneficiis est optima dispositio pro aliis impetrandis.
marg.|  .3. Annuntiate inter gentes opera eius. sue bonitatis, et potestatis declarativa, que explicantur infra.
marg.|  .4. Cantate ei. ore.
marg.|  .5. Et psallite ei. corde.
marg.|  .6. Narrate omnia mirabilia, etc. idest, aliqua ex omnibus, quia omnia non possunt narrari, sive enumerari particulariter.
marg.|  .7. Laudamini in nomine sancto eius. idest, opera facite bona de genere, et ex intentione glorie divine, ut sic ex illis operibus laudemini in nomine domini, ad quem opera illa sunt directa.
marg.|  .8. Letetur cor querentium dominum. Querens enim aliquid habet materiam letitie, quando est certus de inventione : Querentes dominum fideliter, inveniunt eum infallibiliter secundum illud Mt. 6.a. Omnis, qui querit invenit, etc. ideo subditur.
marg.|  .9. Querite dominum, et confirmamini. idest, sitis certi de inventione.
marg.|  .10. Querite faciem eius. idest, placete in conspectu eius.
Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.| {3.1241} .1. Mementote. Hic consequenter psal. recitat dei beneficia ad laudem eius excitativa. Et dividitur in quinque partes, secundum quinque partes, quorum temporibus Deus beneficia contulit Israeli. partes patebunt prosequendo. Prima pars continet tempus Abrahe usque ad Iacob. Dicit igitur. Mementote mirabilium eius, que fecit. quia Abraham de fornace Chaldeorum miraculose liberavit, ut dictum fuit Gene. 11. et propter uxorem eius Pharaonem regem Egypti, et Abimelech regem Gerare flagellavit, Gene. 12. et 20.
marg.|  .2. Prodigia eius. signa predicta vocantur prodigia, quasi procul a digito dicta, eo quod causa effectiva talium est hominibus incognita, vel occulta, quia fiunt contra cursum nature, et sic immediate dependent a divina voluntate, que nobis occulta est.
marg.|  .3. Et iudicia oris eius. quia flagellatio regum dicta fuit quidam effectus divine iustitie. Potest etiam littera huius versus referri ad mirabilia, que facta fuerunt in terra Egypti per Moysen, et Aaron, ad punitionem illius populi, que explicantur infra psal. isto.
marg.|  .4. Semen Abraham. id est, vos qui estis semen Abraham debetis ista memorari.
marg.|  .5. Servi eius. quia aliis ad idololatriam declinantibus, Abraham confessus est se soli Deo servire tempore Nemroth.
marg.|  .6. Filii Iacob. id est, vos qui estis filii Iacob debetis ista memorari, quia fides Abrahe per Isaac derivata est ad Iacob, aliis ad infidelitatem declinantibus.
marg.|  .7. Electi eius. quia cum adhuc esset in utero matris eius cum Esau, reprobato, cum tamen nihil boni, aut mali adhuc egissent, ut dicit Aposto. Ro. 9.e.
marg.|  .8. Ipse dominus deus noster. per verum cultum, et fidem, licet sit dominus, et deus omnium per creationem, et gubernationem, ideo subditur.
marg.|  .9. In universa terra iudicia eius. quia pro sua voluntate potest peccatores punire.
marg.|  .10. Memor fuit in seculum testamenti sui verbi, quod mandavit in mille generationes. id est, in omnes generationes fideles. Et {3.1242} ponitur ibi numerus determinatus pro indeterminato, quia numeri transcendentes millenarium non sunt, nisi replicationes eius, vel partium eius.
marg.|  .11. Quod disposuit ad Abraham. dicens ei Gene. 22.c. Per me metipsum iuravi, dicit dominus, quia fecisti rem hanc, etc. sequitur : Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi. et subditur postea : Benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, quod impletum est in Christo.
marg.|  .12. Et iuramenti sui ad Isaac. quia iuramentum dei predictum implendum erat in semine descendente per Isaac, secundum quod dicit dominus Abrahe, Gene. 21.b. In Isaac vocabitur tibi semen.
marg.|  .13. Et statuit. Hic consequenter describitur tempus a Iacob usque ad Ioseph, cum dicitur. Et statuit illud Iacob in preceptum, scilicet verbum domini ad Abraham, et Isaac de cultu dei, eo quod de semine eius erat Christus nasciturus, unde dixit ei dominus Gn. 28.c. Ego sum dominus deus Abraham patris tui, et deus Isaac. Terram in qua dormis tibi dabo, et semini tuo, et in illa terra Christus natus fuit, et mysterium nostre redemptionis implevit, per hoc autem quod dixit dominus. Ego deus Abraham patris tui, etc. iniunxit sibi cultum unius veri dei, unde et Iacob evigilans dixit. Erit mihi dominus in deum, etc.
marg.|  .14. Et Israel in testamentum eternum. Iste est Iacob predictus, qui primo vocatus est Iacob, eo quod nascens tenebat plantam fratris sui Gene. 25.c. postea autem vocatus est Israel, eo quod cum angelo fortiter luctatus fuit, Gene. 32.d.
marg.|  .15. Dicens, tibi dabo terram Chanaan. sicut iam allegatum est, quia in illa Iacob dormiebat.
marg.|  .16. Funiculum hereditatis vestre. eo quod illa terra sortibus erat dividenda, quod impletum fuit tempore Iosue postea.
marg.|  .17. Cum essent numero brevi, etc., scilicet Iacob, et familia sua.
marg.|  .18. Et pertransierunt de gente in gentem. quia Iacob cum familia sua de terra Chanaan transivit in Egyptum, Gn. 46.d. Potest etiam hoc referri ad Abraham, qui cum familia sua transivit de Chaldea in Syriam Gn. 11.c. et de Syria in terram Chanaam, et inde {3.1243} in. Egyptum, Gene. 12. et inde rediit in terram Chanaam, Gene. 13. et inde peregrinatus est in Geraris, Ge. 20. Similiter Isaac de terra Chanaan peregrinatus fuit in Geraris, Ge. 26.
Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.|  .1. Non reliquit hominem nocere. notabili nocumento, unde et Laban persequentem Iacob prohibuit, ne ei malum ageret. Ge. 31. Et similiter interfectis habitatoribus Sichem, terror dei invasit omnes per circumitum civitatis, et non sunt ausi persequi Iacob, et filios eius inde recedentes Gene. 30.
marg.|  .2. Et corripuit pro eis reges. scilicet Pharaonem regem Egypti, et Abimelech regem Gerare, ut dictum est supra.
marg.|  .3. Nolite tangere Christos meos. Unctio autem corporalis regum, et pontificum primo fuit ordinata a Deo tempore Moysi, et ideo isti dicuntur hic Christi, id est, uncti, non ab unctione corporali, sed spirituali, que est per gratiam dei.
marg.|  .4. Et in prophetis meis nolite malignati. Quod enim Abraham propheta fuerit, habetur Gn. 15. similiter Isaac prophetice predixit ventura Iacob, et semini eius Gene. 27. similiter Iacob futura predixit novissimis temporibus, Gene. 49.
marg.|  .5. Et vocavit. hic describitur tempus Ioseph usque ad Moysen, qui ex ordinatione divina venditus fuit in Egyptum ad meritum sue patientie, et ad providendum patri suo, et fratribus tempore famis future, de qua hic dicitur : Et vocavit. scilicet dominus. .6.   Famem super terram. scilicet septem annorum, de qua habetur Gene. 12.
marg.|  .7. Et omne firmamentum panis. idest, sustentationem, vel nutrimentum.
marg.|  .8. Contrivit. per hoc non est intelligendum, quod panis simpliciter defecerit, quia tunc etiam vendebantur alimenta in Egypto, ut habetur Gene. 42. sed quia tunc fuit maxima sterilitas, et defectus panis.
marg.|  .9. Misit ante eos. scilicet Iacob, et eius filios.
marg.| {3.1244}
marg.| .10. Virum. scilicet Ioseph, qui dicitur vir a virtute, eo quod noluit adulterio sue domine consentire Gene. 39.
marg.|  .11. In servum venundatus est Ioseph. principi militie Egypti, Gene. 39.a.
marg.|  .12. Humiliaverunt in compedibus eius. quia ad falsam accusationem domine sue fuit in carcere relegatus.
marg.|  .13. Ferrum pertransiit animam eius. quia ex compedibus ferreis non solum fuit afflictus in corpore, sed etiam in mente, quamvis non ceciderit a virtute patientie.
marg.|  .14. Donec veniret verbum eius. quando a Deo instructus exposuit somnia pincerne, regis, et pistori ipsius, et hoc veraciter, sicut probavit rei eventus. Gene. 40.
marg.|  .15. Eloquium domini inflammavit eum. In translatione Hieronymihabetur, probavit eum, s. habere dei spiritum, et quia aurum probatur in igne. ideo hic ponitur : Inflammavit, pro probavit.
marg.|  .16. Misit rex, et solvit eum. audito per magistrum pincernarum, quod optime interpretatus fuerat somnia predicta, Ge. 41.
marg.|  .17. Et principem omnis possessionis sue , secundum quod dicitur Gene. 41. Dixit quoque rursum Pharao ad Ioseph : Ecce constitui te super universam terram Egypti.
marg.|  .18. Ut erudiret principes eius. quia non habebat scientiam, nisi humanitus acquisitam per exercitium studii, quod primo viguit in terra Egypti, ut habetur. 1. Metaphysi. ibi : Primo gens sacerdotum vacare concessa est, etc.
marg.|  .19. Et senes eius prudentiam. quia non solum docuit eos de divinis, sed etiam de agibilis humanis.
marg.| .20. Et intravit, etc. cum filiis, et familiis eorum, et hoc ad mandatum Ioseph, ut possent ibi vivere famis tempore, ut habetur Ge. 46.
marg.| .21. Et Iacob accola fuit in terra Cham. idest, in Egypto, que sic nominatur eo quod Misraiim a quo denominata est Egyptus, fuit filius Cham, Gn. 10. unde ubicumque in veteri testamento habetur Egyptus in Latino, in Hebreo habetur Misraiim.
Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.| {3.1245} .1. Et auxit populum. scilicet dominus cuius populus dicebatur Iacob, et filii eius, eo quod eum colebat aliis ad idololatriam declinantibus.
marg.|  .2. Et firmavit eum super inimicos. quia propter potentiam Ioseph timebantur omnes de cognatione eius.
marg.|  .3. Convertit cor eorum. scilicet Egyptiorum.
marg.|  .4. Ut odirent populum eius , scilicet filios Israel, quia sicut dicitur Ex. 1.b. Surrexit rex novus in Egypto, qui ignorabat opera Ioseph et incepit affligere filios Israel per se, et populum suum, ita quod ad amaritudinem producebant vitam eorum, ut dicitur ibidem.
marg.|  .5. Et dolum facerent in servos eius. id est in filios Israel, quia rex Egypti precepit obstetricibus, ut in partu Hebrearum interficerent masculos, simulando quod passe fuissent aborsum, Ex. 1.
marg.|  .6. Misit Moysen. Hec est quarta pars, in qua describit tempus Moysi, et primo ponit miracula facta in Egypto. secundo facta in deserto, ibi. Petierunt. Circa primum ponuntur plura de miraculis factis pro filiis Israel tempore Moysi, sed non ponuntur secundum ordinem historie, propter quod dimitto istam partem indivisam. Dicitur igitur : Misit Moysen servum suum ad liberandum filios Israel de Egypto. de qua missione habetur Ex. 2.
marg.|  .7. Aaron quem elegit ipsum. Hunc enim adiunxit Moysi, ut pro eo loqueretur multitudini, eo quod erat eloquens secundum quod dicitur Ex. 4.d. Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit, etc. Sequitur. Ipse loquetur pro te ad populum.
marg.| {3.1246} .8. Posuit in eis verba signorum suorum. Illa enim signa fiebant virtute divina, ad verba tamen Moysi, et Aaron. ideo ad hoc exprimendum convenienter dicitur : Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham, id est, in terra Egypti ratione supradicta.
marg.|  .9. Misit tenebras, etc. Ista fuit plaga Egypti nona, quia fuerunt tenebre palpabiles in terra Egypti, ita quod tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat, ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat, Ex. 10.
marg.| .10. Et non exacerbavit sermones suos. quia cum Pharao promittebat penitentiam, deus removebat plagam, et sic dulcorabat suum sermonem.
marg.|  .11. Convertit aquas eorum in sanguinem, etc. hec fuit prima plaga, que habetur Ex. 7.
marg.| .12. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum , in tanta multitudine, quod intrabant omnia loca, et officinas Egyptiorum, et hec fuit secunda plaga, que habetur Ex. 18.
marg.|  .13. Dixit, et venit cynomia, etc. id est, musca canina, tamen cum hac venerunt musce graves diversi generis, et hec fuit quarta plaga, que habetur Ex. 8.
marg.|  .14. Et cinifes in omnibus. hec fuit tertia plaga Ex. 8.
marg.|  .15. Posuit pluvias eorum grandinem. et ista fuit septima plaga, in qua grando, et ignis mista pariter ferebantur. Ex. 9.
marg.|  .16. Et percussit vineas eorum, etc. scilicet in grandine, et igne predictis.
Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.| {3.1247} .1. Dixit, venit locusta, et bruchus. Ista fuit octava plaga, in qua corrosum fuit, quod remanserat ex igne, et grandine, Ex. 10.d. ideo subditur : Et comedit omne fenum, etc.
marg.|  .2. Et percussit omne primogenitum in terra. et hec fuit plaga decima in qua sunt mortua omnia primogenita hominum, et bestiarum. Ex. 12.d. De quinta vero plaga, et sexta, non fit hic mentio.
marg.|  .3. Et eduxit eos cum argento, et auro. quia de mandato domini acceperunt mutuo a vicinis vasa argentea, et aurea, et sic spoliaverunt Egyptum, Ex. 12.e. Non tamen in hoc commiserunt furtum, quia de mandato dei fuit, cuius sunt omnia, sicut ibidem plenius fuit dictum.
marg.|  .4. Et non erat in tribubus eorum infirmus. Hoc a Deo factum fuit, ut omnes simul absque impedimento possent egredi de Egypto.
marg.|  .5. Letata est Egyptus in profectione eorum. Cuius causa subditur. cum dicitur : Quia incubuit timor eorum super eos. Ex hoc enim, quod omnes primogeniti erant subito mortui, timebant omnes alii mori si amplius in terra alii Israel morarentur, secundum quod habetur Ex. 12.
marg.|  .6. Expandit nubem in protectionem eorum, contra solis estum.
marg.|  .7. Et ignem. idest, columnam ignis.
marg.|  .8. Ut luceret eis per noctem. secundum quod dicitur Ex. 12.d. {3.1248} dominus autem precedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
marg.|  .9. Petierunt. Hic consequenter describit mirabilia facta in deserto post exitum de Egypto, quia deficientibus cibariis, que acceperant in Egypto, ceperunt murmurare dicentes : Utinam mortui essemus per manum domini in Egypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate, et tunc dominus fecit advolare multitudinem coturnicum, et hoc est, quod dicitur : Petierunt, et venit coturnix, idest, multitudo coturnicum, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima, idest, multitudo muscarum.
marg.|  .10. Et pane. id est, manna de celo descendente, ut habetur Ex. 16.
marg.| .11. Dirupit petram, et fluxerunt aque, abierunt in sicco, etc. hoc habetur. Ex. 17. et Nu. 20.
marg.|  .12. Quoniam memor fuit. quasi diceret, ista beneficia non fuerunt illi populo collata propter merita sua, cum esset rebellis, et murmurans contra deum, sed propter merita Abrahe et implendum promissionem ei factam, Gene. 22.
marg.|  .13. Et eduxit. Hic ultimo ponuntur beneficia facta tempore Iosue, qui post mortem Moysi eduxit populum Israel de deserto, et introduxit in terram promissionis de mandato domini, ut habetur Iosue 1.a. et hoc est, quod dicitur : Et eduxit, scilicet dominus.
Numérotation du verset Ps. 104,ad litteram 
marg.| {3.1249} .1. Populum. sub ducatu Iosue.
marg.|  .2. In exulta. quia multum fuit gavisus scilicet populus, quando Iordanis in suo transitu fuit desiccatus Ios. 3.a.
marg.|  .3. Et dedit illis. videlicet totam terram Chanaan, ubi prius Gentiles habitabant ut diffuse traditur in libro Iosue.
marg.|  .4. Et labores populorum. id est civitates edificatas laboribus aliorum et alia bona eorum laboribus acquisita.
marg.| {3.1250} .5. Ut custodiant. id est mandata eius in lege tradita, et quandiu ea servaverunt in illa terra pacifice habitaverunt, ut patet ex decursu veteris testamenti. Sciendum tamen, quod hoc non erat principale premium, sed possessio terre viventium per illam principaliter intellecta, sicut frequenter dictum est supra. Premium enim principale est quid melius meritorio opere, opus autem virtutis melius est simpliciter quam quecumque possessio temporalis, propter quod non potest esse virtutis premium principale.
Numérotation du verset Ps. 104,moraliter 
marg.| {3.1239} .2. Confitemini domino. Iste psalmus, et sequens sunt quedam invitationes ad dei laudem ex beneficiis populo Israel collatis {3.1240} que superius in libris Moysi litteraliter, et Mystice sunt exposita, propter quod hic pertranseo de alia expositione inducenda.
Numérotation du verset Ps. 104,additio 
marg.| {3.1249} In Ps. 104. Confitemini domino. ubi dicitur in postil. Querite faciem eius.
marg.| Cum autem ultimis finis humane vite est visio facialis Dei, {3.1250} iuxta illud 1. Cor. 13.d. Videmus nunc in speculo et in enigmate, tunc autem facie ad faciem. hic Psal. nos admonet ut semper queramus faciem eius, hoc est quod habitualiter vel actualiter in hoc tendamus tanquam in ultimum finem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :