Nicolaus de Lyra

Psalmus 145

Numérotation du verset Ps. 145,1 

¶Alleluia 1.
¶Codd. : (Ps. 145) D30 ΩP ω1 Rusch Ps-G
1Alleluia Ps-G ( W G D V ) ΩS Rusch cum Ps-R ] + Aggei et Zacharie Ps-G , + Aggei et Zacharie. Vox Christi ad populum D30
Numérotation du verset Ps. 145,2 I

Lauda anima mea Dominum
laudabo
Dominum in vita mea ¦
psallam Deo meo
quamdiu
fuero.
Numérotation du verset Ps. 145,II 

Nolite
confidere in principibus ¦
Numérotation du verset Ps. 145,3 

in2 filiis hominum
2 in D30 ΩP Rusch Ps-G ] nec praem. Ps-G (D) Ω M, neque Ps-G (Q²) Clm343 cum Ps-R Ps-Med
in3 quibus non est salus.
3 in Ps-G (M Q*U V1 D) Clm343* Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Clm343² (theta.) Sedulius Ps-G
Numérotation du verset Ps. 145,4 III

Exibit
spiritus eius
et revertetur
in terram suam ¦
in illa die
peribunt
omnes cogitationes eorum.
Numérotation du verset Ps. 145,5 IV

Beatus cuius Deus
Iacob
adiutor eius
spes eius in Domino Deo ipsius  ¦4
4 <divisio> ipsius  ¦ ... terram ω1 ] ipsius ... terram D30
Numérotation du verset Ps. 145,6 

qui
fecit
celum et terram mare et omnia
que in eis sunt5.
5 sunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F)
Numérotation du verset Ps. 145,7 V

Qui
custodit veritatem
in seculum
facit6 iudicium
6 facit Ps-R Ps-G ] faciens Clm343* (pseud.) Ps-Med Ps-δ
iniuriam patientibus ¦
dat
escam
esurientibus.
Numérotation du verset Ps. 145,VI 

Dominus solvit
compeditos ¦
Numérotation du verset Ps. 145,8 

Dominus illuminat cecos.
Numérotation du verset Ps. 145,VII 

Dominus erigit
elisos7  ¦
7 elisos D30 Ω ΩP Rusch etc. cum Ps-R ] allisos Ps-G
Dominus diligit iustos.
Numérotation du verset Ps. 145,9 VIII

Dominus
custodit advenas
pupillum et viduam
suscipiet ¦ et vias8
8 vias Ps-G (V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R Ps-Moz X] viam Ps-G cum Ps-R Clm343
peccatorum
disperdet.
Numérotation du verset Ps. 145,10 IX

Regnabit
Dominus in secula
Deus tuus
Sion ¦
in generatione et generatione9.
9 in generatione Ps-G ( F ² M Q W Φ RGV U G K ΨB V D ²) D30 Ω ΩP Ed1530 Ps-Moz C cum graec. Sedulius ] in omni generatione Ps-G ( D* ) Rusch, in generationem Ps-G Clementina , in saeculum Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med | et generatione Ps-G ( F Φ GV G ΨB D ) Rusch ] et generationem Ps-G D30 Ω ΩP ω1 Clementina etc., saeculi Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med

Psalmus 145

Numérotation du verset Ps. 145,1 
marg.| .1. {3.1565} Lauda anima mea dominum. Huic Psalmo pro titulo preponitur, Halleluia, quod significat laudate Deum, ut dictum est supra.
marg.| Circa materiam huius psalmi considerandum est, quod ex decursu veteris testamenti patet, quod quandiu filii Israel confidentiam habuerunt in domino, bene fuit eis. Quando autem diffidentes de divino auxilio recurrerunt ad humanum, malum fuit eis. unde et Sedechias rex confidens de adiutorio regis Egypti contra regem Babylonis fuit captus et exoculatus, et civitas Ierusalem destructa, et populus captivatus, ut habetur. 4Rg.. et 2. Paralipome. in fine. Multa etiam alia exempla possent ad hoc adduci de scriptura, sed {3.1566} propter brevitatem omitto : quod considerans autor huius psalmi qui secundum Hebreos ignoratur, in hoc psalmo declaravit, quod non de hominibus, sed de Deo est confidendum. Et dividitur in duas partes, quia primo Psalmista laudat Deum secundum huius psalmi titulum. Secundo descendit ad propositum, ibi : Nolite confidere.
marg.| Circa primum dicitur : Lauda anima mea dominum. quasi diceret, non laudent eum labia mea tantum sicut illorum, de quibus dicitur Is. 29.d. Populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me.
marg.|  .2. Laudabo dominum in vita mea. id est, in vita presenti, quandiu durabit.
marg.|  .3. Psallam Deo meo quandiu fuero. id est, in futuro. Laus enim divina non tollitur a sanctis per mortem, sed magis perficitur.
Numérotation du verset Ps. 145,ad litteram 
marg.|  .1. {3.1567} Nolite confidere. Hic consequenter descendit ad propositum. Et ostendit primo, quod confidentia in hominibus est fugienda : secundo quod confidentia in Deo est amplectenda, ibi : Beatus cuius. Circa primum dicit : Nolite confidere in principibus. qui sunt principales et potentiores inter alios, et ideo si non est ponenda confidentia in talibus, multo minus in aliis. Ideo subditur.
marg.|  .2. In filiis hominum in quibus non est salus. id est, non possunt seipsos salvare. Quod statim declarat dicens.
marg.|  .3. Exibit spiritus eius. id est, anima cuiuslibet hominis egredietur de corpore etiam malis gratibus suis.
marg.|  .4. Et revertetur. scilicet corpus.
marg.|  .5. In terram suam. unde habuit originem, secundum illam domini sententiam, Gn. 3.d. Donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
marg.|  .6. In illa die. scilicet separationes anime a corpore.
marg.|  .7. Peribunt omnes cogitationes eorum. Quia non poterunt exequi quod facere proposuerant. Per dicta non est intelligendum, quod homo nullo modo debeat de homine confidere, sed quod non confidat in homine principaliter, et ex diffidentia divini adiutorii, de quo debet principaliter confidere, ex consequenti vero de homine inquantum est instrumentum, vel coadiutor ipsius Dei.
marg.|  .8. Beatus cuius Deus Iacob adiutor. Hic consequenter ostendit, quod{3.1568} de Deo principaliter confidendum est, dicens. Beatus cuius Deus Iacob. Et magis nominatur hic Deus Iacob, quam alterius patriarche : quia hic loquitur Psalmista de confidentia in Deo, qui dixit Iacob, ut haberet confidentiam in eo Gn. 46.a. Noli timere descendere in Egyptum. et sequitur : Ego descendam tecum illuc, et ego adducam te inde revertentem.
marg.|  .9. Spes eius in domino Deo ipsius. Tanquam in suo protectore et salvatore. Cuius ratio consequenter redditur, et primo ex divina potestate, cum dicitur.
marg.|  .10. Qui fecit celum et terram. Et sic potest ubique salvare, quia eius potestas attingit ubique. Secundo ex divina veritate que adimplet promissa. Ideo subditur.
marg.|  .11. Qui custodit veritatem in seculum. Tertio ex Dei equitate, cum dicitur.
marg.|  .12. Facit iudicium iniuriam patientibus. Eos vindicando. Quarto ex Dei pietate, cum dicitur.
marg.|  .13. Dat escam esurientibus. Supplens defectum nutrimenti.
marg.|  .14. Dominus solvit compeditos. A carceribus liberando.
marg.|  .15. Dominus illuminat cecos. Visum restituendo.
marg.|  .16. Dominus erigit. Claudos erigendo. unde in Hebreo et in translatione Hieronymi habetur : Curvos. et de omnibus istis possunt poni exempla de scriptura, sed propter brevitatem omitto. Per ista etiam tria predicta subintelligitur remotio cuiuslibet alterius impedimenti. Quinto adducitur ratio ex divina caritate, cum dicitur.
Numérotation du verset Ps. 145,ad litteram 
marg.| {3.1569} .1. Dominus diligit iustos. Quia ipse est regula iustitie, et similitudo, et causa dilectionis, et quia divina caritas se extendit potissime ad debiles, et impotentes personas, ideo subditur.
marg.|  .2. Dominus custodit advenas. Extra terram nativitatis sue existentes.
marg.|  .3. Pupillum. idest infantem matre carentem.
marg.|  .4. Et viduam. Orbatam marito.
marg.|  .5. Suscipiet. In sua cura speciali.
marg.|  .6. Et vias peccatorum. idest processus iniquorum contra huiusmodi {3.1570} personas impotentes. .7.   Disperdet. Sicut frequenter factum est ex divino beneficio speciali. Et quia potestas dei est eterna. Ideo in fine concluditur. .8.   Regnabit dominus. Licet enim sit deus omnium locorum, tamen dicitur hic specialiter deus Sion, quia ibi fuit templum suo cultui dedicatum. ibi etiam misit spiritum sanctum super apostolos in signo visibili in die pentecostes. In generatione, et generationem halleluia. idest laudate deum in omnibus generationibus sibi succedentibus et sic terminatur psal. in laudem dei, a qua incipit.
Numérotation du verset Ps. 145,moraliter 
marg.| {3.1565} .1. Lauda anima mea dominum. In hoc psal. declaratur, quod {3.1566} de hominibus non est principaliter confidendum, sed de Deo : propter quod sensus litteralis est simpliciter moralis, ideo pertranseo.
Numérotation du verset Ps. 145,additio 
marg.| {3.1569} In Ps. 145. Lauda anima mea. ubi dicitur in postil.
marg.| Qui custodit veritatem in seculum. In Hebreo habetur, Qui custodit {3.1570} veritatem seculo, et exponitur sic ab Hebreis, quod deus non solum fecit celum, et terram, scilicet totum mundum, sed etiam custodit veritatem seculo, scilicet conservando ea in esse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_145)

Notes :