Nicolaus de Lyra

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 122) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox apostolorum D30
Numérotation du verset Ps. 122,I 

Ad te levavi oculos meos ¦
qui habitas in celis1.
1 celis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω F, celo Ps-G ( R F I L ) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 122,2 II

Ecce sicut oculi servorum ¦
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum D30 ] om. Ω F (hapax)
Numérotation du verset Ps. 122,III 

Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω FRusch cum Ps-R ] eius Ps-G (R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Numérotation du verset Ps. 122,3 IV

Miserere nostri Domine
miserere nostri ¦
quia multum
repleti sumus despectione.
Numérotation du verset Ps. 122,4 V

Quia multum
repleta est
anima nostra ¦
opprobrium abundantibus
et despectio superbis.

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,ad litteram 
marg.| {3.1435} Ad te levavi oculos meos. Titulus huius psal. est : Canticum graduum. Cuius patet sententia ex supradictis. Et videtur Psalmus iste esse oratio alicuius sancti prophete pro liberatione populi Israel ab afflictione inducta per Antiochum illustrem, in qua populus mirabiliter fuit afflictus, et despectus, ut habetur primo Machabeo. et secundo, quod previdens propheta dixit in persona populi in illa afflictione futuri.
marg.|  .1. Ad te levavi oculos meos. cordis et corporis.
marg.|  .2. Qui habitas in celis. Licet enim Deus sit ubique per essentiam, {3.1436}presentiam, et potentiam, tamen speciali modo dicitur habitare in celis ubi facie ad faciem videtur a sanctis. Populus enim positus in illa afflictione sub Antiocho pro sua liberatione pluries oravit Deum devote, ut habetur primo Machab. et 2.
marg.|  .3. Ecce sicut oculi servorum. Servus enim et ancilla nihil habent nisi a domino et domina : et per consequens filii servorum totum auxilium suum expectant a domino patrum suorum, et similiter ancilla a domina sua, et hoc modo populus in dicta tribulatione constitutus non videbat se posse liberari via humana, propter quod a Deo erat tota expectatio et spes sua, ideo subditur.
Numérotation du verset Ps. 122,ad litteram 
marg.| {3.1437} .1. Ita oculi nostri ad dominum etc.  donec misereatur nostri. liberando nos de persecutione Antiochi.
marg.|  .2. Miserere nostri domine miserere nostri. Ad hoc enim replicatur petitio ut ostendatur afflictionis intensio, per quam fit magis exaudibilis : Et ad hoc subditur ratio cum dicitur.
marg.|  .3. Quia multum repleti sumus despectione. quia Antiochus in templo posuit abominandum idolum, ut habetur. 1. Mach. 1. Populum etiam iudaicum compellebat multum afflictive, et contemptive transire ad Gentilem ritum. ideo subditur.
marg.| {3.1438} .4. Quia multum repleta est anima nostra. id est vita nostra, et supplendum est afflictione et contemptu. Et est modus loquendi dolentis, qui ex vehementia doloris truncat verba sua : propter quod aliquid est supplendum ad habendum intellectum.
marg.|  .5. Opprobrium abundantibus. id est Antiocho et eius exercitui, qui abundabant divitiis, eo quod spoliaverant regnum Egypti, et templum domini in Ierusalem, et etiam civitatem, ut habetur. 1. Mach. j.
marg.|  .6. Et despectio superbis. quia propter ista erant valde elati in superbia, intantum quod de Antiochodicitur. 2. Machab. 5. quod erat ita elatus ac si haberet pelagus ad ambulandum, et terram ad navigandum.
Numérotation du verset Ps. 122,moraliter 
marg.| {3.1435} .1. Ad te levavi, etc. Iste Psalmus est oratio pro liberatione populi de persecutione sub Antiocho nobili, qui sicut dixi, Dan. 11. figura fuit Antichristi : propter quod mystice est oratio {3.1436} sanctorum pro liberatione fidelium ab Antichristi persecutione, qui potentissimus erit in terra, et superbissimus : et tunc ecclesia erit in magna despectione : et ex dictis patet littera.
Numérotation du verset Ps. 122,additio 
marg.| {3.1437} In Ps. 123. Ad te levavi oculos. ubi dicitur in postil. Et videtur Psalmus iste.
marg.| In afflictione inducta per Antiochum non solum opprobrium et despectionem passi sunt Israelitici, sed occisiones et magnas predas et strages, similiter et templi multiplicem prophanationem, ut patet in libris Machabeorum, unde non proprie applicatur littera huius psal. illi historie. Sed convenientius et magis proprie potest intelligi in continuatione cum precedenti in persona ecclesie Christi, que etiam tempore tranquillitatis et pacis, de qua pace locutus fuerat in precedenti psal. ut dictum est, sustinet multa opprobria et despectionem ab his etiam fidelibus qui abundant in seculo, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Similiter in potestatibus mundanis, tales enim communiter despiciunt bonos et devotos. unde in gloss. super hunc psal. dicitur : Irridetur enim a tenente quod amat, qui sperat non visa. et ei dicitur : Quid credis insane, quid credis ? reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur ? Ecce quod ego amo, video, et fruor. Hec in glos. de hac igitur despectione et de huiusmodi opprobrio, quod tempore tranquillitatis sepe in ecclesia {3.1438} contingit. Psal. conqueritur in persona iustorum ecclesie, dicens : Miserere nostri domine, quia multum repleti sumus despectione. unde si queratur, a quibus despiciatur, subdit : Multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, idest, ab abundantibus. Ad quem sensum littera faciliter applicatur. Nec requiritur, quod aliqua dictio de contentis in hoc Psalmo intelligatur, nisi in sensu litterali, ut patet intuenti. Et nota quod supra in Cantico graduum quod incipit : Levavi oculos meos in montes. Psal. petit in persona ecclesie auxilium a domino. In hoc vero psal. petit misericordiam. Cuius ratio taliter potest assignari, quia in illo psal. ecclesia innititur iustitie divine, eo quod tribulantes eam, scilicet habitantes Cedar, de quibus ibi loquitur, manifeste sunt contra Deum. Sed in hoc Psalmo ecclesia potius innititur misericordie divine, quia patitur ab his qui de gremio sunt, scilicet Christianis abundantibus et superbis, unde de rigore iustitie potius esset punienda ecclesia saltem in temporalibus pro talibus eius concivibus, sicut frequenter etiam iusti puniuntur temporaliter cum suis concivibus, sicut patet in captivitate Babylonica, in qua nonnulli iusti fuerunt puniti, sicut Ieremias, Daniel et huiusmodi, et ideo pluries petit misericordiam dicens : Miserere nostri domine, miserere nostri, etc. quasi dicat non puram iustitiam, sed misericordiam petimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_122)

Notes :