Nicolaus de Lyra

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,1 

¶Psalmus David1 in2 prima sabbati3.
¶Codd. : (Ps.23) D14 D30 ΩM (158vb-159rb) ΩS (261vb) ΩX (224rb) P15205 (38[bis]ra-39ra) P1076 Δ ( ω 1 ) Rusch Ps-G , def. C
1 Psalmus David Ω X] inv. Φ M U K D, Psalmus Amiatinus |
2 in V ΩS ΩX Rusch Ed1530 ] om. D14 D30 Ps-G |
3 Psalmus... sabbati ΩSX P15205 P15205 ² D14 D30 Ps-G ] om . ΩM P10489 Δ, prima sabbati psalmus David inv. Clementina, prima sabbati] prima die ΦV, om. W, + prophetia vocationum gentium et perfectio eorum D30 |
Numérotation du verset Ps. 23,I 

Domini est terra et plenitudo eius ¦
orbis terrarum et4 universi qui habitant in eo5. 6
4 et] ÷ et universi : D14 R I² ΦGV K |
5 in eo Cor2 (moderni) D14² (in ras. ut vid.) Δ Ω Rusch Ps-G ] in ea Cor2 (anti. habent ubique EA, EAM EAM et hebr. similiter [...] sed grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² cum Ps-R |
6 <divisio> terra… eius ¦ … terrarum D14 D30 ΩX P15205 Δ] terra… eius ’… terrarum ’ ΩM ; terra ¦… eius… terrarum ¦ ΩS |
Numérotation du verset Ps. 23,2 II

Quia7 ipse
7 Quia] om. L* cum LXX Ps-R
super maria
fundavit
eum8 ¦
8 eum Cor2 (moderni) ΦP* Ψ plerique codd. et edd. Hi D30 Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² U D14 Δ cum Ps-R
et super flumina preparavit eum9.
9 eum Cor2 (moderni) ΦR*P* Ψ plerique codd. et edd. D30 Δ Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L 1 ΦR²GVP ² U D14 Ps-α Ps-γ Ps-η, illam Ps-R
Numérotation du verset Ps. 23,3 III

Quis
ascendet10 in montem Domini ¦
10 ascendet ΦP ΨB² V² D U D14 D30 Δ Ω P15205 P10489 Rusch Ed1530 Clementina ] ascendit Ps-G
aut quis stabit
in loco sancto eius ?
Numérotation du verset Ps. 23,4 IV

Innocens manibus
et mundo corde
qui non accepit
in vano
animam suam ¦
nec iuravit in dolo proximo suo. 11
11 <divisio> corde†... suam¦ D30 Δ etc. ] corde¦ ... suam’ D14, corde ¦… suam ΩX, corde¦ ... suam¦ Hi, corde ’… suam ’ ΩM
Numérotation du verset Ps. 23,5 V

Hic accipiet
benedictionem
a Domino ¦
et misericordiam
a Deo salutari12 suo. 13
12 salutari plerique codd. et edd. Hi D30 P10489 P15205 Δ Ω Rusch cum Ps-R ] salvatore Ps-G (R) |
13 <divisio> Domino ¦ D30 ω 1 (sec. m.) |
Numérotation du verset Ps. 23,6 VI

Hec est
generatio
querentium14 eum15 ¦
14 querentium] requirentium F* L cum Ps-γ Ps-δ |
15 eum D30 etc. ] Dominum Hi (tantum), Deum P10489 |
querentium faciem Dei
Iacob16.
16 Iabob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 23,7 VII

Attollite17 portas
17 Attollite] Tollite L cum Ps-R, Diapsalma praem. D14
principes vestras
et elevamini
porte eternales ¦ et introibit rex glorie.18
18 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM Δ etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales¦ ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,8 VIII

Quis est iste
rex glorie ? ¦ Dominus fortis
et potens,
Dominus potens in prelio. 19
19 <divisio.> glorie ¦… potens ’ D30 ω 1 ] glorie¦… potens¦ ΩMS ; glorie¦… potens ω² ΩX ; glorie… potens¦ P15205
Numérotation du verset Ps. 23,9 IX

Attollite20
20 Attollite] Tollite I L cum Ps-R
portas principes vestras21 et elevamini porte eternales ¦
21 vestras] vestri L cum Ps-R
et introibit rex glorie. 22
22 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM ω1 etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales ¦ ω² ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,10 X

Quis est iste
rex glorie ? ¦
Dominus virtutum ipse est rex glorie23.
23 glorie] + diapsalma Ps-G

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,ad litteram 
marg.| {3.591} .1. Domini. Huic Psalmo preponitur talis ti. in Hebreo et in translatione Hieronymi iuxta Hbr. Canticum David. Et patet expositio ex dictis prece. psal. Dicunt autem aliqui quod David in hoc Psalmo describit generale dominium Dei super omnem creaturam et principium psal. satis consonat, cum dicitur : Domini est terra, etc. licet finis psal. videatur ad aliud in speciali tendere, cum dicitur : Attollite portas principes vestras, etc. propter quod Rabbi Salomon aliter exponit di. quod constructo templo per Salomonem cum arca portaretur a sacerdotibus ut poneretur in templo intra sancta sanctorum, porte clauserunt se, nec fuerunt aperte donec sacerdotes canerent Ps. 131.a. Memento domine David. Et cum venerunt ad locum illum psal. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui. idest, Salomonis in regno tuo uncti, sicut plenius dixi. 2Par. 6. et 3Rg. 8. Et tunc porte et arca fuit introducta in locum suum. David igitur hec previdens in spiritusancto, fecit hunc psalmum, et Ps. 131. Nec obstat, quod isti duo Ps. in hoc libro sunt ita distanter ab invicem situati : quia sicut dicit Hieronymus in prologo huius libri, psalmi fuerunt scripti in hoc libro non secundum ordinem quo erant facti, sed secundum ordinem quo fuerunt reperti. Contigit autem in aliquibus, quod illi qui erant primo facti, fuerunt ultimo vel de ultimis reperti sicut patet de Ps. 143. Benedictus dominus Deus meus qui docet manus meas ad prelium : quem secundum Hieronymi fecit David de victoria habita contra Goliam Philistheum. Et sic fuit primus vel saltem de primis factis a David. Et econtra tertius psal. quem fecit David fugiendo a facie filii sui Absalom, fuit de ultimo factis scilicet circa finem vite David, et sic dicendum de istis duobus Ps. licet fuerint de propinquo facti, tamen fuerunt distanter reperti, et sic in hoc volumine scripti. {3.592} Igitur secundum sensum istum Psalmus iste dividitur in duas partes, quia primo describitur circa templum Salomonis debitus cultus, secundo arce ingressus, ibi : Attollite portas.
marg.| Circa primum David primo probat Dei cultum, secundo per modum questionis declarat colendi modum, ibi : Quis ascendet. Circa primum facit talem rationem : Ille qui est Deus omnium per creationem, et dominus per generalem gubernationem, est summe colendus, sic est de Deo Israel, cuius cultui deputatum fuit templum. ergo, etc. Huius rationis ponitur tantum minor cum dicitur : Domini est terra et plenitudo. per plenitudinem intelliguntur animalia et terrenascentia.
marg.|  .2. Orbis terrarum. per hoc tollitur error Manichei, qui dixit ista inferiora corruptibilia non esse a Deo bono, sed a malo : quia posuit duo principia, unum boni, et alterum mali.
marg.|  .3. Quia ipse super maria fundavit. non est per hoc intelligendum quod maria sint simpliciter inferius terra : cum terra sit infimum elementum et gravissimum, sed solum secundum aliquas partes terre, scilicet ripas maris : que supereminent aque : et per talem modum loquendi dicimus, quod Normania est supra mare Oceanum, et terra Ianuensis super mare mediterraneum : et similiter de fluminibus, quod Parisius est super Sequanam, et Aurelia super Ligerim, et sic de aliis. Ad hoc enim sunt terre situate super maria et flumina, ut deserviant utilitati hominum in navigationibus, et piscationibus, et aliis utilitatibus.
marg.|  .4. Quis ascendet. Hic consequenter declarat colendi modum per modum questionis di. Quis ascendet, quasi dicat, ex quo ita est excellenter colendus, quis erit ad istum cultum dignus, et ideo dicit : Quis ascendet in montem domini ? idest, in montem Moria, in quo fuit fundatum templum et domino dedicatum, ut habetur. 2Par. 3.
Numérotation du verset Ps. 23,ad litteram 
marg.| {3.593} .1. Aut quis stabit. stabiliter ibi ministrando pro vite sue merito, et respondet propheta di.
marg.|  .2. Innocens manibus. idest, operibus que per manus designantur, eo quod manus est organum organorum, ut dicitur 3. de Anima.
marg.|  .3. Et mundo corde. quia non sufficit munditia exterior nisi etiam sit interior.
marg.|  .4. Qui non accepit in vano. applicando eam totaliter bonis terrenis, que sunt vana, secundum quod dicitur Eccle. 1.a. Vanitas vanitatum, etc. sed magis applicat eam bonis spiritualibus et eternis, cum ipsa sit creatura spiritualis et immortalis.
marg.|  .5. Nec iuravit in dolo proximo suo. ipsum fallaciter decipiendo, sed magis cum eo veritatem custodiendo.
marg.|  .6. Hic accipiet benedictionem. idest, multiplicationem in bonis temporalibus et spiritualibus.
marg.|  .7. Et misericordiam. quia si ex fragilitate humana aliquando peccaverit, penitens misericordiam a Deo obtinebit.
marg.|  .8. Hec est generatio. quia a talibus bene queritur et invenitur.
marg.|  .9. Attollite portas, etc. Hic consequenter describitur arce ingressus qui factus fuit miraculose tempore Salomonis, ut predictum est, ideo dicitur : Attollite portas, idest, separate unam ab altera.
marg.|  .10. Principes. idest, o vos angelice virtutes ad loci sancti custodiam deputate. propter quod Gn. 18. cap. Iacob vidit scalam, cuius summitas tangebat celum, et pes terram, scilicet in monte Moria, ubi fuit templum fundatum postea : et vidit angelos descendentes ad reverentiam{3.594} loci et custodiam, sicut dictum fuit ibidem. Similiter Iosephus in libro de iudaico bello dicit, quod ante templi destructionem per Titum et Vespasianum precesserunt multa signa destructionis templi : inter que ponitur illud, scilicet in festo Pentecostes, cum sacerdotes de nocte intrarent templum ad agendum res divinas, primo senserunt quendam strepitum et motum, et postea subito audierunt vocem dicentem : Migremus hinc : que fuit vox angelorum deserentium locum propter malitiam inhabitantium. Clausio vero portarum templi contra sacerdotes portantes arcam domini, et carum apertio, fuerunt facte ministerio angelico, propter quod dicitur : Attollite portas principes vestras, idest, aperite eas. In Hebreo, et in translatione Hieronymi iuxta Hebreum habetur : Levate porte capita vestra, id est separate partes vestras superiores virtute divina ; et per consequens partes inferiores, et in idem redit, quia angeli sunt executores mandati divini.
marg.|  .11. Et elevamini. idest, separamini ad magnificentiam Dei.
marg.|  .12. Porte eternales. quia dominus promiserat ponere nomen suum in templo illo in sempiternum, idest absque temporis determinatione dum tamen ibi fideliter ei serviretur, secundum quod dicitur. 3Rg. 9. Sanctificavi domum hanc quam edificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, etc.
marg.|  .13. Et introibit rex glorie. id est arca testamenti super quam erat sedes Dei in propitiatorio, sicut melius fuit expositum Ex. 25.
marg.|  .14. Quis est rex glorie. Admirative dicit, quia excellentia glorie eius et honoris omni est creature admirabilis, propter quod respondetur.
Numérotation du verset Ps. 23,ad litteram 
marg.| {3.595} .1. Dominus fortis et potens. contra omnes potestates terrenas, que nihil sunt in conspectu eius.
marg.|  .2. Attollite portas. exponatur, sicut prius, quia repetitio est eiusdem ad maiorem confirmationem, usque ibi.
marg.|  .3. Dominus virtutum. id est angelicarum potestatum, per hoc ostenditur, quod non solum preest creaturis inferioribus, sed etiam superioribus.
marg.| {3.596} .4. Ipse est rex glorie. id est super omnia gloriosus, et benedictus in secula seculorum. Qui autem vult tenere primam expositionem, videlicet quod in hoc Ps. describatur solum generale dominium Dei, satis patet expositio ex predictis, usque ad locum illum. Attollite portas, etc. ubi loquitur de Deo more humano, quia homini excedentis magnitudinis requiritur altior introitus, et per hoc insinuat prophetia quod altitudo Dei excedit omnem mensuram creatam. Cetera possunt de facili huic sententie applicari.
Numérotation du verset Ps. 23,moraliter 
marg.| {3.591} .1. Domini est terra. Psalmus iste litteraliter exponitur de miraculosa introductione arce testamenti intra templum per Salomonem constructum, quod previdens David in spiritu fecit hunc Psalmum. Allegorice vero arca testimonii dicitur beata Virgo, propter quod Psalmus iste sic exponi potest de Virginis huius assumptione in quo primo ponitur Christi principatus. secundo ascendendi ad celestia modus, ibi ; Quis ascendet in montem domini. Tertio Virginis ascensus, ibi : Tollite portas. Circa primum dicitur.
marg.| {3.592} .1. Domini est terra et plenitudo eius. idest, habitantes in ea : et sic de ipsis facere potest pro voluntate sua.
marg.|  .3. Quia ipse super maria fundavit eum. aliquas enim partes terre eminentiores fecit aquis, ut appareret arida propter homines et animalia.
marg.|  .4. Quis ascendet. Hic ponitur modus ascendendi ad celestia, cum dicitur : Quis ascendet in montem domini. idest, in celum empyreum, ubi specialiter refulget gloria Dei, et respondetur cum dicitur.
Numérotation du verset Ps. 23,moraliter 
marg.| {3.593} .2. Innocens manibus. id est, operibus.
marg.|  .3. Et mundo corde. sine hypocrisis fictione.
marg.|  .4. Qui non accepit in vano animam suam. ipsam vanitatibus exponendo.
marg.|  .5. Nec iuravit in dolo. proximum decipiendo.
marg.|  .6. Hic accipiet benedictionem. idest, bonorum spiritualium multiplicationem.
marg.|  .7. Et misericordiam , idest, peccatorum remissionem.
marg.|  .8. Hec est generatio querentium eum. et invenientium in presenti per gratiam, et in futuro per gloriam, ideo subditur.
marg.| Querentium faciem Dei Iacob. per apertam Dei visionem.
marg.|  .9. Attollite portas principes vestras. Hic describuntur virginis {3.594} ascensus ad celestia, et quoniam in ipsa fuerunt excellenter que ad hunc ascensum suum disponunt. ideo dicitur postea : Attollite portas principes vestras. idest, potestates angelice ad receptionem huius virginis vos preparate.
marg.|  .11. Et elevamini porte eternales. per elevationem portarum intelligitur metaphorice Virginis intrantis magnitudo meritorum.
marg.|  .13. Et introibit rex glorie. obsequium prestans matri sue. Hieron. in sermone de assumptione. Nec immerito creditur, quod Salvator omnium per se totus festinus occurrit, eamque secum in throno glorie collocavit.
marg.|  .14. Quis est iste rex glorie. verbum est angelorum de tanta assumptione admirantium, unde in persona ipsorum dicitur Ct. 8.a. Que est ista, que ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Et respondetur.
Numérotation du verset Ps. 23,moraliter 
marg.| {3.595} .1. Dominus fortis, et potens. ideo potens est honorare matrem suam pro voluntate sua.
marg.|  .2. Attollite portas. repetitio est sententie supradicte ad maiorem assertionem : {3.596} ideo exponatur, ut supra, et similiter quod subditur.
marg.| Quis est iste rex glorie. et respondetur :
marg.|  .3. Dominus virtutum. id est angelorum : ideo potens est eam elevare super omnes ordines eorum.
Numérotation du verset Ps. 23,additio 1 
marg.| {3.595} In Ps. 23. Domini est ter. ubi dicitur in postilla propter quod Rabbi Salomon exponit. Ista fabulatio Rabbi Salomon de clausura portarum quando fuit portata arca in templo Salomonis, et earum apertione miraculosa, non video qua authoritate credatur, presertim cum hoc miraculum, tam notabile verisimiliter scriptura non pretermisisset, sed potius expressisset, sicut expressit tertio Regum octavo, quod cum exissent Sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, intantum quod non poterant Sacerdotes ministrare, que quidem nebula erat signum divine presentie. Frequenter enim legitur Dominus apparuisse Moysi in nube. Similiter, et secundo Paralipomenon sexto a. legitur quod cum complesset Salomon preces, ignis descendit de celo, et maiestas Domini implevit domum. Sed de clausura, vel de apertione portarum utrobique nihil legitur. Preterea hec narratio est expresse contra litteram dicentem, quod dominus rex glorie, et dominus fortis, et potens, et cetera erat ingressurus per illas portas, que denominationes nullo modo pertinent ad arcam testamenti, licet super eam esset sedes Dei in propitiatorio, prout postillator dicit. Sedes enim Dei non est Deus et maxime quia cum dixit. Dominus virtutum dominus fortis, ponitur utrobique nomen domini tetragrammaton, quod non est communicabile creature. Unde melius videtur dicendum, quod in hoc Ps. principaliter tractatur de ingressu Christi, qui verus Deus est, et homo in templo, et in civitatem Sanctam Ierusalem in die ramis palmarum qui quidem ingressus prophetisatus fuit Zach. 19.b. Ecce rex tuus venit tibi, etc. in quo ingressu Christus fuit nominatus rex Israel cum gloria in excelsis. Mt. 21. Unde et ecclesia istos versus, scilicet Attollite portas, etc. consuevit solenniter cantare in illa dominica quando solennizatur memoria huius ingressus.
marg.| Circa quod Ps. previdens in spiritu introitum Christi in sua civitate, et templo publice sub ti. regali, et dominio, primo preponit generale dominium Dei in toto orbe, dicens Domini est terra. ex quo secundo quasi monendo homines ad reverentiam tanti domini, infert, quod ille qui ad cultum eius adheret, debet esse virtutibus, tam interius, quam exterius ornatus, unde dicit. Quis ascendet in montem Domini, etc. exponatur totum, sicut in postilla usque ibi exclusive. Hec est generatio querentium dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ubi tertio prenuntiat quod generatio illa que debebat exire obviam Christo, ut eum devote, et reverenter reciperet, sicut fuerunt turbe pro tunc occurrentes Christo, et signa devotionis, et humilitatis erga eum ostendentes, erat generatio bona, et laudabilis, quia querebant deum, et faciem dei Iacob. id est presentiam dei incarnati de Iacob, et aliis patriarchis descendentis secundum carnem. Consequenter quarto subiungit secundum veritatem Hebraicam. Levate porte capita vestra, etc. q. alloquens portas Ierusalem, et templi more humano dicat. O porte attendite, quia ille dominus cuius est terra, et plenitudo eius, etc. cuius ministri debent esse innocentes, {3.596} et mundi, etc. introire debet per vos. Levare igitur debetis capita vestra, quia quem totus non capit orbis per vos ingressurus est. Consueverunt enim prophete quasi parvipendere domos edificatas ad habitationem Dei ex respectu excellentie sue magnitudinis. Unde Is. 66.a. Hec dicit Dominus. Celum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum : que est ista domus quam edificabitis mihi ? Et isto modo psalmista reputabat portas Ierusalem, et templi non sufficere ad altitudinem tanti domini recipiendam. Consequenter quinto sequitur. Quis est iste rex glorie, etc. Cuius sensus est, nam in predicto ingressu pueri Hebreorum inspiratione divina clamantes eum nominabant expresse regem Israel, et implicite Deum, et regem glorie, ut patet Mt. 21. Ex quo clamore et aliis solennitatibus insolitis occurrentibus tota civitas commota est, quasi admirative querebant, quis est hic ? ut ibi habetur, et hoc est quod dicitur in persona predicta civitatis. Quis est iste rex glorie ? Ad quod ibidem respondetur. Iesus Nazarenus, etc. in quo nomine, quod secundum rei veritatem est super omne nomen, includitur vera divinitas eius, et regnum, et alia que ad mysterium redemptionis pertinent, unde in persona talium respondentium dicit Psalmista. Dominus fortis, et potens, etc. Et idem dicendum de secunda interrogatione, et responsione, si intelligatur repetitio ad maiorem firmitatem. Potest tamen dici quod hec repetitio non vacata mysterio, nam Christus in hoc adventu ad Ierusalem duo principaliter intendebat ad nostram salutem explere, scilicet passionem per quam diabolum vicit, et secundum eam respondetur primo. Dominus virtutum ipse est rex glorie. Hec expositio videtur satis consona littere, et sufficienter in evangelica narratione fundata. Possunt etiam ista applicari ad introitum Christi in utero virginali, unde et ecclesia cantat istos versus in officio annuntiationis, sed hoc non est secundum sensum litteralem, sed potius spiritualem, quia non fuerunt aperte porte corporales in illo ingressu, sed tantum porte mentales recipientes filium dei in magna latitudine caritatis, et devotionis, iuxta illud Cant. 5.b. Surrexi ego ad aperiendum dilecto meo.
Numérotation du verset Ps. 23,replica 
prol.| In Psalmo Domini est terra, quia ponitur illa pars finalis. Attollite portas principes etc. postillator allegat quoddam dictum Rabi. Salomon. quod dictum Burgens. dicit fabulam, quia ex scriptura non habet autoritatem. Et est argumentum Burgens. consutum more Hussitarum. Unde etiam postilla narrationem Rabbi Salomon etiam non grandi pendens exponit finem psalmi ad modum conclusionis sic : Ex quo Ps. totus dicit de generali Dei dominio, concluditur more humano, quod ad eius ingressionem qualemcumque merito porte sunt attollende, etc. Burgens. autem descendit ad speciem, exponens de ingressu Christi in Ierusalem in die palmarum, que expositio, et si faveat fidei nostre, patitur tamen instantias primo ex eo quia eius ingressum colentes non fuerunt sic dispositi, sicut hic describuntur, cum dicitur : Innocens manibus etc. sed ut verum {3.597} fatear, ille cultus fuit magis ex miraculosa inspiratione, quam virtute colentium, quia dicitur Io. 12. de illis, cum tanta signa fecisset coram eis non credebant ei. ideo fere in tota Ierusalem hospitio non receptus rediit in Bothaniam, abiitque et abscondit se ab eis : nec cultus ille mansivus fuit, quia cito post in eius mortem consenserunt. Ceterum quia ille ingressus {3.598} per prophetas describitur humilis, et mansuetus super pullum asine, de quo non videtur convenienter exponi, quia porte sint attollende. Nec forma questionis secundumBurgens. facte in commota Ierusalem fuit, prout hic describitur, quamvis questio facta fuit. Quis est hic ? non tamen. Quis est iste rex glorie. non enim querentes, de eo talia predicata sentiebant, ut patet per omnes Evangelii partes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_23)

Notes :