Psalmus 19
Numérotation du verset
Ps. 19,1
¶In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 19)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
C
1 David] + cum una agentibus iusto
D30
Numérotation du verset
Ps. 19,2 I
Exaudiat te
Dominus
in die tribulationis ¦
protegat te
nomen Dei Iacob.
Numérotation du verset
Ps. 19,3 II
Mittat tibi
auxilium de sancto ¦
et de Sion tueatur te.
Numérotation du verset
Ps. 19,4 III
Memor sit
omnis sacrificii tui ¦ et holocaustum tuum
pingue fiat2.
2 fiat] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 19,5 IV
Tribuat tibi
secundum cor tuum ¦ et omne consilium
tuum
confirmet.
Numérotation du verset
Ps. 19,6 V
Letabimur
in salutari tuo ¦ et in nomine Dei
nostri
magnificabimur.
Numérotation du verset
Ps. 19,7 VI
Impleat
Dominus omnes petitiones tuas ¦
nunc cognovi
quoniam salvum
fecit Dominus
christum suum.
Numérotation du verset
Ps. 19,VII
Exaudiet3 illum de celo sancto suo4 :
3 Exaudiet
Ps-G
Ω etc.
D30 cum Ps-R
] Exaudiat
Ps-G
(Q* ΦP D)
Rusch
|
4 suo
Ps-G
D30] et
Rusch
(hapax)
|
in potentatibus
salus dextere eius.
Numérotation du verset
Ps. 19,8 VIII
Hi in curribus
et hi in equis ¦
nos autem in nomine Domini
Dei nostri invocabimus.
Numérotation du verset
Ps. 19,9 IX
Ipsi obligati sunt
et ceciderunt ¦
nos autem5
5 autem Edmaior. (
plerique codd. et edd.
) Ω
M² D30 Rusch] vero
Ps-G
(R F I L) cum Ps-R
surreximus
et erecti sumus.
Numérotation du verset
Ps. 19,10 X
Domine salvum fac
regem ¦
et exaudi nos
in die
qua invocaverimus te.
Psalmus 19
Numérotation du verset
Ps. 19,ad litteram
marg.|
{3.563} .1.
Exaudiat te dominus.
Huic Psalmo preponitur talis titulus in Hebreo. Ad victoriam David psalmus. qui potest uno modo exponi sicut supra Ps. 12. Alio modo, quia sicut dicit Rabbi Salomon iste Psalmus factus fuit a David postquam viri eius iuraverunt dicentes. Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam in Israel, ut habetur. 2Rg. 21.d. Plus enim poterat iuvare existentes in prelio suis orationibus absens, quam pugnando corporis viribus presens. Sicut et Moyses fortius dimicavit precibus contra Amalech, quam exercitus ab eo missus armis instructus, ut habetur Ex. 17.c. unde ibidem dicitur. Cumque elevaret Moyses manus suas devote orando, vincebat Israel, si autem paululum remisisset, superabat Amalech. Est igitur sensus predicti tituli Psalmus David. id est factus ab eo David. Ad victoriam, scilicet, impetrandam pro exercitu suo, et hoc est, quod dicitur.
marg.|
.2.
Exaudiat te dominus.
dando victoriam de adversariis.
marg.|
.3.
Protegat te.
qui es exercitus Israel.
marg.|
.4.
Nomen Dei Iacob.
idest, virtus nominis dei pro te invocata.
marg.|
.5.
Mittat tibi auxilium de sancto.
idest, de celo per angelos sanctos tibi assistentes in bello.
marg.|
{3.564} .6.
Et de Sion tueatur te.
id est, merito orationum et sacrificiorum que fiebant in monte Sion, eo quod erat ibi arca testamenti in tabernaculo quod tetendit ei David, ut habetur 1Par. 16. et ibi faciebat sacrificia fieri pro populo suo procedenti ad bellum, ideo subditur.
marg.|
.7.
Memor sit omnis sacrificii tui.
idest, sacrificii pro te oblati.
marg.|
.8.
Et holocaustum tuum pingue fiat.
idest, Deo acceptum.
marg.|
.9.
Tribuat tibi secundum cor tuum.
id est victoriam de adversariis, ad hoc enim tendit cor omnium existentium in preliis.
marg.|
.10.
Et omne consilium.
scribitur enim Ecclesia. 9.d. Melior est sapientia, quam arma bellica et ideo in bellis maxime valent consilia bona, que confirmantur, quando victoria obtinetur, ad quam victoriam sequitur victorum letitia, secundum quod dicitur. Eccl. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, etc. ideo subditur.
marg.|
.11.
Letabimur in.
cuius virtute. super adversarios exaltamur.
marg.|
.12.
Impleat,
etc. de protectione eius habenda, et victoria obtinenda, quibus habitis infert.
marg.|
.13.
Nunc cognovi.
per experientiam beneficii divini.
marg.|
.14.
Quoniam salvum fecit dominus Christum suum.
id est David de mandato eius inunctum, qui dicitur salvatus in salute sui exercitus.
marg.|
.15.
Exaudiet illum de celo.
auxilium tribuendo.
Numérotation du verset
Ps. 19,ad litteram
marg.|
{3.565} .1.
In potentatibus.
id est per angelos sanctos potentes, qui sunt ad dexteram eius.
marg.|
.2.
Hi in curribus.
supple confidunt, scilicet adversarii nostri.
marg.|
.3.
Nos autem in nomine domini Dei.
sperantes victoriam consequi virtute eius.
marg.|
.4.
Ipsi obligati sunt.
idest, ob superbiam suam legati catenis, et compedibus tanquam victi.
marg.|
.5.
Nos autem surreximus.
eis prevalendo non nostra sed tua virtute, ideo subditur.
marg.|
{3.566} .6.
Et erecti sumus.
auxilio manus tue.
marg.|
.7.
Domine salvum fac regem.
id est meipsum salvando, exercitum meum cuius salus redundat in me.
marg.|
.8.
Et exaudi nos in die.
idest, in die belli, in qua solent homines invocare dominum fortius ratione imminentis periculi. Moraliter potest exponi Ps. iste, ut sit oratio ecclesie pro exercitu procedente ad bellum contra inimicos fidei vel iustitie pro defensione regni. Cetera patent.
Numérotation du verset
Ps. 19,moraliter
marg.|
{3.563} .1.
Exaudiat te dominus.
Iste Psalmus est oratio David pro suo exercitu contra Absalon pugnaturo, ipso David in castris remanente. 2Rg. 16. Mystice vero est oratio ecclesie pro Christianis contra infideles pugnaturis, ut dicat.
marg.|
Exaudiat te dominus.
catholice exercitus.
marg.|
.2.
In die tribulationis
, idest, belli mortalis.
marg.|
.3.
Protegat te nomen Dei Iacob.
quod interpretatur supplantator, ut sit sensus, virtus divini nominis ponat inimicos tuos sub pedibus tuis.
marg.|
.4.
Mittat tibi auxilium de sancto.
id est ex merito Christi, qui est sanctus sanctorum.
marg.|
.5.
Et de Sion tueatur te.
id est per meritum ecclesie per Sion significate. {3.564} Hbr. 12.e. Accessistis ad Sion civitatem Dei viventis, etc.
marg.|
.7.
Memor sit omnis sacrificii tui.
id est sacramenti eucharistie oblati pro te. Quod bene dicitur omne sacrificium, quia continet eminenter virtutem omnium sacrificiorum.
marg.|
.8.
Et holocaustum tuum pingue fiat.
id est fervens desiderium pro quo Deo aggredieris mortis periculum, ut sit ei gratum.
marg.|
.9.
Tribuat tibi secundum cor tuum.
id est voluntatem tuam.
marg.|
.10.
Et omne consilium tuum.
consilium exercitus est de victoria obtinenda quod Deus confirmat, quando victoriam prestat.
marg.|
.11.
Letabimur.
tibi victoriam attribuendo.
marg.|
.12.
Impleat.
et tunc potero dicere.
marg.|
.13.
Nunc cognovi.
per experientiam prestiti beneficii.
marg.|
.14.
Quoniam salvum fecit.
id est exercitum Christianum.
marg.|
.15.
Exaudiet illum.
Sequitur
Numérotation du verset
Ps. 19,moraliter
marg.|
{3.565} .1.
In potentatibus salus.
idest, per potentiam dextre Dei.
marg.|
.2.
Hi in curribus.
Hic describitur pugnandi modus, cum dicitur. Hi in curribus. idest, peccatorum funibus ligati.
marg.|
†
Et ceciderunt.
id est spiritualiter, et utinam cadant corporaliter.
marg.|
.5.
Nos autem surreximus.
scilicet, a peccatis procedentes enim ad bellum, et iustum, debent esse vere contriti, et confessi, ut sic pro defensione {3.566} fidei vel iustitie audeant mori.
marg.|
.6.
Et erecti sumus,
scilicet in spe obtinende victorie a Deo . Et quoniam ad ipsam obtinendam multum facit dispositio ducis, ideo subditur.
marg.|
.7.
Domine salvum fac regem.
idest, exercitus ducem, qui dici potest rex a regendo, licet non sit rex a statu vel officio.
marg.|
.8.
Et exaudi.
idest, in die belli, qua solent pugnatores Deum precibus invocare.
Numérotation du verset
Ps. 19,additio
marg.|
{3.565} In Ps. 19. Exaudiat te dominus, etc. Nulla videtur ratio quare David, cum personaliter egrederetur ad bella non indigeret orationibus sacerdotum et sacrificiis pro victoria sua, et sic iste Psalmus magis proprie ad litteram exponeretur a David factus, ut ipsum cantarent sacerdotes pro ipso David ad bellum exeunte ad {3.566} impetrandum sibi victoriam a Deo, prout proprie sonant verba psalmi pro magna parte specialiter ultimi versus, ubi dicitur de rege tanquam in tertia persona. Domine salvum fac regem, etc. et in persona sacer dotum. Exaudi nos in die qua invocaverimus te. unde restringere tempus in quo factus fuit iste Psalmus ad illud tempus, tantum, quando David non egrediebatur ad bellum, nudum habet in littera fundamentum, ut satis patet, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_19)
Notes :