Psalmus 3
Numérotation du verset
Ps. 3,1
¶Psalmus David cum fugeret a facie Absalom1 filii sui2.
¶Codd. : (Ps. 3)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
C
1 Absalom Ω
X]
scrips.
, Absolon
Rusch
, Abessalon
Ps-G
|
2 Psalmus... filii = Ω
X1+2
Sedulius
L
|
Numérotation du verset
Ps. 3,2 I
Domine quid multiplicati sunt
qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 3,3 II
Multi
dicunt
anime mee ¦
non est salus ipsi
in Deo eius3
3 eius] + Diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 3,4 III
Tu autem Domine susceptor meus es ¦
gloria mea
et exaltans
caput meum.
Numérotation du verset
Ps. 3,5 IV
Voce mea
ad Dominum clamavi ¦
et exaudivit me de monte sancto suo4.
4 suo] + Diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 3,6 V
Ego
dormivi et
soporatus sum ¦
et exsurrexi5 quia Dominus suscepit6 me.
5 et
plerique codd. et edd.
D30 Rusch cum Ps-R]
om. Ps-G
(R F) | exsurrexi
Ps-G
] scrips., exurrexi Rusch
|
6 suscepit
plerique codd. et edd.
D30 Rusch cum Ps-R] suscipiet
Ps-G
(I ), suscepiet
Ps-G (F)
|
Numérotation du verset
Ps. 3,7 VI
Non timebo millia populi circumdantis me ¦
exsurge Domine
salvum me fac Deus meus.
Numérotation du verset
Ps. 3,8 VII
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ¦ dentes peccatorum contrivisti.
Numérotation du verset
Ps. 3,9 VIII
Domini est salus ¦ et super populum tuum benedictio tua.
Psalmus 3
Numérotation du verset
Ps. 3,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
{3.453}
Domine quid.
Iste est primus psal. inter habentes titulos, ut patet in Hebraico et in translatione Hieronymi iuxta Hebraicum. Et est titulus eius talis. Ps. David cum fugeret. In quo titulo apparet autor psal, scilicet David et materia eius, quia in illa fuga David coram domino se humiliavit flens operto capite et nudis pedibus incedens, ut habetur. 2Rg. 15.f. et iniurias sibi illatas a Semei verbis, et factis patienter sustinens, ut habetur ibid. 15. et oravit dominum ut respiceret afflictionem suam, et intellexit a domino se exauditum. Et de istis fecit hunc psal. et plures alios, ut patebit inf. Igitur dividitur Psalmus iste in tres partes, quia primo describitur multitudo persequentium, secundo Dei assistentis adiutorium vel presidium, ibi : Tu autem domine. Tertio adversariorum exterminium. ibi : Quoniam tu percussisti. Circa primum dicit.
marg.|
.1.
Domine quid multiplicati.
quia sicut dicitur 2Rg. 15.c. Facta est coniuratio valida, scilicet contra David, populus que concurrens augebatur cum Absalon. Et subditur ibidem. Venit ergo nuntius ad David dicens Toto corde universus populus Israel sequitur Absalon.
marg.|
.2.
Multi dicunt.
idest de anima mea.
marg.|
.3.
Non est.
Ad cuius intellectum sciendum, quod Bethsabee uxor Urie fuit neptis Achitophel, et propter hoc fuit principalis consiliarius Absalon in rebellione contra David patrem suum, et ad inducendum populum {3.454} ad ipsius David persecutionem, dicebat quod David erat ipsi Deo odiosus propter adulterium cum Bethsabee, et homicidium viri sui Urie. ideo populus Israel cepit vulgariter dicere de David : Et qui furatus est ovem et interfecit pastorem, poterit esse salvatio ? quasi dicat non. Ovem autem vocabant Bethsabee, quia sic vocatur in parabola Nathan prophete. 2Rg. 12.c. Pastorem autem vocabant Uriam, qui ipsam nutrierat, ut in eadem parabola dicitur : et secundum hoc dicebat David : Multi dicunt etc. non est salus. Sed quia David per revelationem intellexit Deum respexisse humiliationem suam, et audisse eius orationem, ideo subdit.
marg.|
.4.
Tu autem.
ubi incipit secunda pars in qua describitur assistentia divini adiutorii, cum dicitur : Tu autem. protegens me in persecutione Absalom.
marg.|
.5.
Gloria mea.
quia vidit se rediturum ad gloriam regni sui et exaltationem, unde erat fugitivus. ideo subditur.
marg.|
.6.
Voce mea.
scilicet cordis et oris.
marg.|
.7.
Ad dominum clamavi.
in persecutione Absalom.
marg.|
.8.
Et exaudivit,
etc. idest, de monte Sion in quo erat tabernaculum ad quod arca domini fuerat reportata de precepto David per Sadoch et Abiathar sacerdotes, ut habetur. 2Rg. 15. et ibi fiebant sacrificia et orationes pro ipso David. Vel aliter. De monte sancto suo. id est de celorum habitaculo. ad hoc enim habebant orationes, et sacrificia in monte Sion, ut audirentur in celo, sicut habetur. 3Rg. in oratione Salomonis. Tu exaudies in celo etc.
Numérotation du verset
Ps. 3,ad litteram
marg.|
{3.455} .1.
Ego dormivi.
Sopor autem in sacra scriptura accipitur pro magna tristitia, unde Gn. 65.g. dicitur de Iacob qui fuerat nimi. tristis, et continue de Ioseph quem credebat mortuum, nuntiaverunt ei dicentes. Ioseph filius tuus vivit, et dominatur in tota terra Egypti. quo audito Iacob quasi de gravi somno evigilans etc. et sic loquitur David. Ego dormivi et soporatus. quasi absorptus pre tristitia de afflictione sua et populi occasione sui, et malitia Absalon filii sui.
marg.|
.2.
Et exurrexi.
a tali tristitia.
marg.|
.3.
Quia dominus.
in sua protectione, ideo subditur.
marg.|
.4.
Non timebo.
existentis cum Absalon.
marg.|
.5.
Circundantes me.
intentio enim erat Absalon et populi qui cum eo erat, sic obsidere David in aliqua civitate, quod non posset aliqualiter evadere, unde 2Rg. 17. cum dixisset Chusi de David, quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circundabit omnis populus Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea. subditur, dixitque Absalon et omnes viri Israel, melius est consilium Chusi etc.
marg.|
.6.
Exurge domine.
victoria enim quam habuit de Absalon fuit magis virtute divina quam humana.
marg.|
.7.
Quoniam tu.
Hec est tertia pars in qua describitur adversariorum exterminium cum dicitur. Quoniam tu percussisti. Absalon enim et populus qui erat cum eo persecuti fuerunt David sine causa iusta ex {3.456} parte sua, sed moti fuerunt propria malitia.
marg.|
.8.
Dentes.
scilicet Achitophel et aliorum qui detractionibus suis mordebant David, dicentes. Et qui rapuit ovem et interfecit pastorem, etiam salvatio ? quasi dicat non, sicut supra allegatum est. dentes autem istorum fuerunt contriti, quia Achitophel se suspendit, ut habetur. 2Rg. 28.
marg.|
.9.
Domini est salus.
hoc dicitur contra illud quod dicebat populus. Ei qui rapuit etc. quia sibi dictum fuerat a domino per Nathan prophetam de peccato illo, dominus transtulit peccatum tuum. 2Rg. 12. vel quia magis virtute divina quam humana fuerat David salvatus a persecutione Absalon, et populus qui erat cum David, et ideo subditur. Et super populum. vel hoc dixit David in fine huius psal. imprecando populo suo multiplicationem bonorum spiritualium, et temporalium, que frequenter in sacra scriptura per benedictionem designatur.
marg.|
Mystice. per Absalon patris persecutorem intelligitur quilibet tyrannus apostatans a fide, persequens Christum patrem suum in membris suis, qualis fuit Iulianus apostata, sed quantumcumque talis potestate et multitudine sibi adherente fulciatur, tamen finaliter deiicitur, et frequenter in presenti, sicut Iulianus apostata fuit occisus a S. Mercurio ad hoc per gloriosam virginem misso, et semper in futuro nisi peniteat ante mortem, et ad hanc sententiam potest faciliter huius Ps. littera applicari.
Numérotation du verset
Ps. 3,moraliter
marg.|
{3.453} .1.
Domine quid.
Licet iste Psalmus exponi posset mystice de persecutione ecclesie ab aliquo tyranno apostata a fide, tamen ad presens exponatur de Christo, cuius figura fuit David persecutionem Absalon sustinendo, sic ergo in persona Christi hominis dicatur ad patrem :
marg.|
.1.
Domine, quid.
nam sacerdotes scribe et Pharisei contra cum insurrexerunt, et ad hoc turbam populi persuaserunt. {3.454} Mt. 27. .2.
Multi dicunt.
sacerdotes enim et scribe, Mt. 27.e. dixerunt ironice de eo, confidit in Deo, liberet eum nunc si vult. quasi dicat non vult, et ideo non est illi salus in Deo eius.
marg.|
.4.
Tu autem.
Ideo moriens dixit, Luc. 23.f. Pater in manus tuas commendo spiritum meum.
marg.|
.6.
Voce mea.
Hbr. 5.b. Qui in diebus carnis sue preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido, et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Numérotation du verset
Ps. 3,moraliter
marg.|
{3.455} .1.
Et dormivi et soporatus.
per mortem in carne humana.
marg.|
.4.
Non timebo milia.
Tunc enim dixit. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
marg.|
.7.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes.
Principes enim Iudeorum {3.456} et populum percussit Deus in vindictam mortis Christi per exercitum Romanum. Sed quoniam imminente illa destructione Christiani, qui erant in Iudea, monitu angeli transierunt in regnum Agrippe qui confederatus erat Romanis, et ibi fuerunt salvati, ut in histo. ecclesiastica dicitur, ideo bene subditur. Domini est salus etc.
Numérotation du verset
Ps. 3,additio
marg.|
{3.457} In Ps. 3. Domine quid multiplicati, etc. Psalmus iste duplici sensu litterali debet exponi, iuxta regulam beati Isid. in primo de summo bono prout exponitur a magistro huius postille in prologo 2. super Gene. in secunda gl. videlicet. Primus enim sensus accipiendus est ex ipso tit. et sic tractat de his que contigerunt ipsi David cum fugeret ab Absalon filio suo, reddens gratias Deo de sua liberatione. Ad quod satis reducitur littera saltem pro maiori parte, prout in postilla declaratur. Sed quia in eodem Psalmo continentur aliqua que nullo modo recte applicantur ipsi David in illa fuga existenti, sed potius Christo, cui omnia in hoc Psalmo contenta proprie et iuxta primariam significationem littere applicantur : idcirco alius sensus litteralis huius psal. resultat perfectior primo sensu, et ad litteram proprior. Continentur enim in hoc Psalmo Ego dormivi et soporatus sum, etc. quod de David in illo statu minime potest intelligi. Nam sopor et somnus apud grammaticos distinguuntur secundum superius et inferius. In quocumque enim est sopor in eodem est somnus, sed non econtra. Nam sopor addit ad dormitionem, somni suavitatem et quietudinem : quod David in illa fuga non legitur habuisse, sed potius oppositum. Legitur enim. 2Rg. 17.d. Nunc ergo mittite cito et annuntiate David dicentes : ne moremini ista nocte in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredimini, ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. et infra : Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Iordanem donec dilucesceret. Nullo ergo modo sustineri posset, quod in illa fuga quievisset et soporatus esset. Quod autem dicit magister post. quod sopor in scriptura accipitur pro magna tristitia, potius habetur oppositum. Nam super illud Iob. 33. quando irruit sopor super homines, etc. Glos. cum cessant ab exteriori actione, inde fit quies mentis. non ergo quies mentis compatitur secum magnam tristitiam, Nec etiam facit ad propositum quod allegat postil. de illo verbo Gene. 45.g. de Iacob quasi de gravi somno evigilans, etc. Non enim dicit de sopore, sed de somno, sed inter soporem et somnum est differentia, ut dictum est. Nec valet dicere quod in alia translatione legitur : et somnum cepi. Nam Hebraica veritas testatur pro nostra translatione : verba enim omnino similia ponuntur. et in hoc Psalmo ubi dicit, soporatus sum, et in sequenti ubi dicit et requiescam. unde oportet dicere quod dormitio in hoc Psalmo contenta fuit in tranquillitate et quiete, quod non potest ipsi David applicari in statu illius fuge, ut ostensum est. Secundus ergo sensus huius psal. litteralis et proprius est, ut intelligatur de Christo in passione, morte, sepultura, et resurrectione, et persequentium punitione, et iustorum remuneratione. dicit enim : Domine quid multiplicati sunt, etc. ADeenim multiplicati sunt persequentes Christum, ut etiam eorum numero adiunctus sit infelix discipulus. Consequenter dicit. Multi dicunt anime mee, etc. Nam multi persequentium dicebant : Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Mt. 27.e. Consequenter : Tu autem domine susceptor {3.458} meus humanitatis es. Natura enim divina humanam suscepit. Et gloria mea. Principalis enim gloria Christi secundum quod homo est tota trinitas. Et exaltans caput meum. idest mentem meam, que tanta persecutione non deprimitur. Sequitur : Voce mea ad dominum clamavi, clamans enim Christus in cruce voce magna emisit spiritum, Luc. 33.f. Sequitur : Et exaudivit me de monte sancto suo. nam Apostolus commemorans clamorem validum Christi dicit : Exauditus est pro sua reverenti, ad Hbr. 5.b. Que exauditio intelligitur quo ad resurrectionem et efficaciam passionis. Sequitur : Ego dormivi, in cruce per mortem, sepe enim in scripturis accipitur dormire pro mori, ut ibi : Dormivit David cum patribus suis. 3Rg. 2.b. Et de Stephano, obdormivit in domino. Act. 7.g. et sic de multis aliis. Et soporatus sum, in sepultura, in qua primo requievit a persecutionibus et opprobriis. Sicut enim in morte Christi que fuit abiectissima et ignominiosa consideratur magnitudo patientie ipsius et constantie, sic eius sepultura fuit honoratissima, et ore prophetico taliter pronuntiata. unde Is. 11.c. Erit sepulchrum eius gloriosum. ad denotandum virtutem magnam morientis, qui contra intentionem occidentium etiam mortuus honorifice sepelitur. Sequitur : Et exurrexi, etc. quia tertia die resurrexit. Sequitur : Non timebo milia populi, etc. scilicet custodes sepulchri, qui auctoritate plurimorum Christum circundabant, nec valuerunt resurrectionem Christi impedire. Exurge domine. idest, fac me exurgere tua divina potentia. Salvum me fac Deus meus a corruptione. iuxta illud : Et non dimittes sanctum tuum videre corruptionem. Sequitur : Quoniam tu percussisti, etc. nam omnes persequentes Christum in passione preter penitentes fuerunt graviter puniti, ut latius patet in historiis. Sequitur auctoritas huius salutis, que est proprie divina. Unde : Domini est salus. cuius effectus est. Et super populum tuum benedictio tua. Effectus enim passionis Christi est gratia in presenti, et gloria in futuro, que est summa benedictio.
Numérotation du verset
Ps. 3,$replica
prol.|
In tertio Ps. Domine quid multiplicati : ubi postill. ratione tituli, primum exponit Ps. istum de David inquantum fuit figura Christi, de quo principaliter exponitur, ut vult idem postill. in suo repertorio morali. Burgens. movet difficultatem vocalem et grammaticalem de ly. soporatus, dicens soporem de David non posse exponi, quia sopor significat tranquillam vel sapidam quietem, qualem David non habuit in fuga a facie Absalon. Huic tamen vocali difficultati potest satis fieri per id quod ponit Burgens. Gn. 15. ubi nostra translatio communiter habet : Sopor irruit in Abraham et horror magnus et tenebrosus invasit eum. ubi Burgens. dicit translationem nostram, se proprie habere ad Hebraicam litteram. Unde patet soporem non semper accipi pro mentis sapida tranquillitate, prout se Burgens. in hoc loco restringit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_3)
Notes :