Nicolaus de Lyra

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 

¶ Alleluia. 1
¶Codd. : (Ps. 134) Ps-G Hi D14 D30 Δ 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi) Rusch
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
Numérotation du verset Ps. 134,I 

Laudate nomen Domini ¦
laudate
servi Dominum.
Numérotation du verset Ps. 134,2 II

Qui statis in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 III

Laudate Dominum
quia bonus Dominus ¦
psallite nomini eius
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,4 IV

Quoniam
Iacob
elegit sibi
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,5 V

Quia ego cognovi
quod magnus est
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 134,6 VI

Omnia
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
et in omnibus abyssis.
Numérotation du verset Ps. 134,7 VII

Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
ab extremo terre ¦
fulgura
in pluviam fecit.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 

Qui producit ventos
de thesauris suis ¦
Numérotation du verset Ps. 134,8 

qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
Numérotation du verset Ps. 134,9 IX

Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
in pharaonem
et in omnes servos eius.
Numérotation du verset Ps. 134,10 X

Qui percussit gentes multas ¦
et occidit reges fortes.
Numérotation du verset Ps. 134,11 XI

Seon
regem Amorreorum
et Og
regem Basan ¦
et omnia regna
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
Numérotation du verset Ps. 134,12 XII

Et
dedit terram
eorum hereditatem ¦
hereditatem Israel populo suo.
Numérotation du verset Ps. 134,13 XIII

Domine nomen tuum in eternum ¦
Domine memoriale tuum in generatione
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
Numérotation du verset Ps. 134,14 XIV

Quia iudicabit Dominus populum suum ¦
et in servis suis deprecabitur.
Numérotation du verset Ps. 134,15 XV

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 134,16 XVI

Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 XVII

Aures habent et non audient ¦
neque enim est spiritus in ore ipsorum10.
10 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 XVIII

Similes illis fiant
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt11 in eis.
11 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
Numérotation du verset Ps. 134,19 XIX

Domus Israel benedicite Domino12 :
12 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
domus Aaron benedicite Domino13.
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,20 XX

Domus Levi benedicite Domino ¦ 14
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
qui timetis Dominum benedicite Domino15.
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 XXI

Benedictus Dominus
ex Sion ¦
qui habitat in Hierusalem16.
16 Hierusalem] + Alleluia Rusch

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,ad litteram 
marg.| {3.1483} Laudate nomen. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo : Halleluia. idest, laudate Deum ex quo titulo non apparet autor psal. sed satis apparet quod Psalmus iste est quedam invitatio fidelium ad laudem Dei : et primo ponitur invitatio in generali, secundo magis in speciali secundum diversos status. ibi : Domus Israel. Prima in duas, quia primo ponitur dicta invitatio, secundo subditur ad hoc multiplex ratio, ibi : Laudate dominum. Circa primum dicit psal.
marg.|  .1. Laudate nomen domini. ipsum laudibus extollendo.
marg.|  .2. Laudate servi dominum. cui omnes tenentur servire devote pro beneficio {3.1484} creationis et generalis gubernationis.
marg.|  .3. Qui statis in domo domini. quia preter atrium sacerdotum ubi offerebantur hostie, erant alia atria ubi vulgares vacabant orationi : et in uno eorum recipiebantur Gentiles, qui veniebant in Ierusalem causa orationis, secundum quod dicitur Iohan. 12.c. Erant autem Gentiles quidam ex his qui ascenderant, ut adorarent in die festo.
marg.|  .4. Laudate etc. Hic consequenter inducitur multiplex ratio laudis divine. Et primo ex sue deitatis veritate, secundo ex idolorum falsitate, ibi : Simulacra gentium. Veritas autem Deitatis ex duobus allegatur. Primo ex sua bonitate, secundo ex sua potestate, ibi. Quia ego cognovi. Circa primum dicit psal. Laudate dominum quia bonus domino. Est enim infinite bonitatis, propter quod est summe laudabilis, ideo dicitur.
Numérotation du verset Ps. 134,ad litteram 
marg.| {3.1485} .1. Psallite nomini eius, quoniam suave. Est enim nomen domini, mel in ore, melos in aure, et iubilus in corde, ut dicit beatus Bernardus Et licet omnes teneantur Deum laudare, ut predictum est, tamen principaliter populus Israel quem elegit, ut inde in humanitate assumpta nasceretur, propter quod legem divinam ei dedit, et hoc est quod dicitur.
marg.|  .2. Quoniam Iacob elegit sibi dominus.
marg.|  .3. Quia ego cognovi. Hic accipitur ratio divine laudis ex sua potestate, que apparet in effectibus et beneficiis hominibus exhibitis, et primo hoc ostenditur in beneficiis exhibitis omnibus generaliter. secundo populo Israel specialiter, ibi : Qui {3.1486} percussit. Circa primum dicit psal. Quia ego cognovi. quasi dicat hec debet esse ratio laudandi Deum : quia ego cognovi, quod magnus est dominus, magnitudini cuius non est finis.
marg.|  .4. Et Deus noster pre omnibus diis. Et accipitur hic dii participative cuiusmodi sunt angeli sancti, quibus preest Deus tanquam ministris dominus, ideo subditur.
marg.|  .5. Omnia quecumque voluit dominus fecit. aliquos angelos ibi stabiliendo, et alios propter superbiam suam inde eiiciendo.
marg.|  .6. Et in terra. aliquos homines per gratiam suam vocando, et alios iusto Dei iudicio, licet occulto dimittendo.
marg.|  .7. In mari. Aliquos inde tempore tempestatis mirabiliter salvando, aliis periclitantibus propter ventorum flatus : ideo subditur.
Numérotation du verset Ps. 134,ad litteram 
marg.| {3.1487} .1. Educens nubes ab extremo terre. id est a mari oceano : unde ut plurimum elevantur vapores humidi, ex quibus nubes generantur. Et iste oceanus est terre habitabilis terminus.
marg.|  .2. Fulgura in pluviam fecit. quia frequenter in dictis nubibus generantur tonitrua, et inde procedunt coruscationes et fulgura, que terminantur per hoc quod nubes in pluviam resolvuntur.
marg.|  .3. Qui producit. idest, de locis hominibus occultis.
marg.|  .4. Qui percussit. Hic consequenter adducitur ratio divine laudis ex effectibus Dei mirabilibus pro populo Israel factis, cum dicitur. Qui percussit primogenita Egypti. de qua percussione habetur Ex. 12.
marg.|  .5. Et misit signa. pro populi Israel liberatione, sicut patet in Ex. ubi describuntur decem plage Egypti.
marg.|  .6. In Pharaonem, et in omnes servos eius. quos post multa flagella finaliter submersit in mari rubro, ut habetur Ex. 14.
marg.| {3.1488} .7. Qui percussit gentes multas. in conspectu filiorum Israel post egressum de Egypto, scilicet, Amalechitas, Ex. 17.
marg.|  .8. Et occidit reges fortes. Et qui sint illi, subditur.
marg.|  .9. Sehon regem Amorrheorum, et Og regem Basan. de quorum occisione habetur Nm. 21.
marg.|  .10. Et omnia regna Chanaan , ubi interfecit per Iosue et filios Israel reges. 31. ut habetur Iosue. 12.
marg.|  .11. Et dedit terram eorum hereditatem. non cuicumque, sed populo Israel, ut habetur in libro Iosue. Et quia ex istis est a filiis Israel specialiter laudabilis, subditur.
marg.|  .12. Domine nomen tuum in eternum. sit laudabile a nobis.
marg.|  .13. Domine memoriale tuum. idest, remaneat memoria beneficiorum tuorum.
marg.|  .14. In generatione et generationem. idest, in generationibus sibi succedentibus, sicut videmus impletum.
Numérotation du verset Ps. 134,ad litteram 
marg.| {3.1489} .1. Quia iudicabit dominus populum suum. dando pro eo sententiam contra persecutores eius iniuste.
marg.|  .2. Et in servis suis deprecabitur. id est deprecabilis efficietur, orationes eorum exaudiendo.
marg.|  .3. Simulachra gentium. Hic adducitur ratio divine laudis ex falsitate idolorum, que pro diis a Gentilibus colebantur, et hoc est, quod dicitur : Simulachra gentium, id est, a gentibus pro diis venerata.
marg.|  .4. Argentum, et aurum. supple sunt quantum ad materiam.
marg.|  .5. Opera manuum hominum. quantum ad formam per artificium factam.
marg.|  .6. Os habent. scilicet similitudinarie, quod probatur per hoc, quod subditur.
marg.|  .7. Et non loquentur. quia carent proprio oris opere : Unumquodque enim habet proprium opus, in quod dum potest, dicitur illud, cum autem non potest, non dicitur illud, nisi equivoce, sicut oculus lapideus, aut de pictus, eo quod non potest videre, ut dicit Philosophus, Secundo de Anima. Et eodem modo exponendum est quod subditur.
marg.|  .8. Oculos habent, et non. quorum ratio redditur, cum subditur.
marg.|  .9. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Et ideo, ex quo non habent spiritum, non possunt habere opera vite, que mediantibus spiritibus exercentur, ut dicitur in libro de differentia spiritus, et anima.
marg.|  .10. Similes illis fiant, qui faciunt ea. quia carent sensu discretionis, {3.1490} et motu bone operationis.
marg.|  .11. Et omnes, qui confidunt in eis. quia confidunt in nihilo, eo quod idolum nihil est, secundum quod dicit Apostolus. 1. Cor. 8.
marg.|  .12. Domus Israel. Postquam induxit psal. populum ad dei laudem in generali, hic consequenter inducit ad idem magis in speciali, distinguendo status populi Israel, cum dicitur, Domus Israel. quantum ad 11. tribus.
marg.|  .13. Benedicite domino. benedictione, que consistit in confessione laudis.
marg.| .14. Domus Aaron. quantum ad sacerdotes, qui distinguebantur contra alios de tribu Levi.
marg.|  .15. Benedicite domino. benedictione laudis. Isti enim tenebantur ad hoc pre ceteris ratione officii.
marg.|  .16. Domus Levi. quantum ad Levitas, prout distinguebantur contra sacerdotes. Isti tamen, et illi erant de tribu. Levi.
marg.|  .17. Benedicite domino. eum laudando pre ceteris populis ex officio imposito.
marg.|  .18. Qui timetis dominum. Hoc dicitur propter conversos de Gentilitate ad Iudaismum, qui non erant de aliqua duodecim tribuum.
marg.|  .19. Benedicite domino. eo quod de gratia sua iunxit vos populo suo.
marg.|  .20. Benedictus dominus ex Sion. Idest ex templo, quod erat in monte Sion, quia ibi cum magna solennitate celebrabantur laudes divine.
marg.|  .21. Qui habitat in Ierusalem. quod dicitur eo, quod elegit eam, ut ibi esset templum suo nomini dedicatum, ut habetur. 2Par. 6.e. Elegi Ierusalem, ut sit nomen meum in ea. Et in illo templo erat propitiatorium, quod sedes dei dicebatur, ut dictum fuit diffusius, Ex. 25.
Numérotation du verset Ps. 134,moraliter 
marg.| {3.1483} .1. Laudate servi dominum. Psalmus iste est quedam invitatio generalis ad Dei laudem pro tempore veteris testamenti. Moraliter autem ad idem invitantur omnes Christiani tempore novi. Et sic {3.1484} dicitur Laudate nomen domini. omnes catholici generaliter.
marg.|  .2. Laudate nomen domini. vos ecclesie ministri specialiter.
marg.|  .3. Laudate dominum quia bonus domino. Exponatur sicut psalmo precedenti.
marg.|  .4. Qui statis in domo domini. essentialiter.
Numérotation du verset Ps. 134,moraliter 
marg.| {3.1485} Psallite nomini eius, quoniam suave. scilicet, ad audiendum, meditandum et proferendum.
marg.| Quoniam Iacob elegit. Per Iacob intelliguntur activi, per Israel contemplativi, {3.1486} ex quibus constituitur ecclesia.
marg.|  .3. Quia ego cognovi. magnitudini cuius non est finis. propter quod se extendit ad omnia possibilia. ideo supple laudabilis est plus quam possit virtus creata, Eccl. 43.d. Laudantes dominum magnificate eum quantum potestis, maior est enim omni laude.
Numérotation du verset Ps. 134,moraliter 
marg.| {3.1487} .1. Educens. Hic consequenter ponuntur quedam potentie divine, que nunc sunt exponenda mystice, cum dicitur : Educens nubes : id est, predicatores, Is. 60.b. Qui sunt isti qui ut nubes volant ?
marg.| Ab extremo terre. scilicet Bedam ab Anglia, sanctos Domini cum et Antonium ab Hispania, et sic de pluribus aliis a terre finibus oriundis.
marg.|  .2. Fulgura in pluviam fecit. predicaverunt enim terrorem iustitie divine que per fulgura, et dulcorem sue misericordie, qui per pluviam designantur.
marg.|  .3. Qui producit ventos de thesauris suis : etc. Id est, impulsus ad bonum ex occultis sue deitatis.
marg.|  .4. Qui percussit primogenita. Idest, initia peccati, que sunt superbia, Eccles. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Et avaritia. prime Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Per predicationes enim sanctorum percussit dominus vitia dicta.
marg.|  .5. Et misit signa etc. Id est, miracula predicationis sanctorum confirmativa. Mar. ultim. d. Predicaverunt ubique domino {3.1488} cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.
marg.|  .6. In Pharaonem et in omnes servos eius. idest, in demonem et ministros ipsius.
marg.|  .7. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. eos ad fidem convertendo. Per talem modum loquendi dictum fuit beato Petro de conversione Cornelii et amicorum eius, Actio. 10.b. Surge Petre, etc.
marg.|  .9. Sehon regem Amorrheorum. per quem significatur rex Romanorum, eo quod Amorrhei interpretantur illuminati. Nam in conversione Constantini ipse et populus Romanus in fide fuerunt illuminati.
marg.|  .10. Et Og regem Basan. idest, Francorum regem. Basan enim interpretatur pinguedo. Francia vero pinguis est in divitiis et pinguedine devotionis.
marg.|  .11. Et dedit terram eorum hereditatem Israel populo suo. nam iste terre que prius erant Gentilium, facte sunt Christianorum. Et quia ex his Deus est in perpetuum laudandus subdit.
marg.|  .12. Domine nomen tuum in eternum, etc. Quia iudicabit dominus populum suum. iudicio approbationis.
Numérotation du verset Ps. 134,moraliter 
marg.| {3.1489} .2. Et in servis suis deprecabitur. id est, per servos suos, dans eis spiritum deprecandi.
marg.|  .3. Simulachra gentium argentum, et aurum. exponatur moraliter, sicut supra Psalmo qui incipita “In exitu Israel”, etc.
a Ps. 113.
marg.|  .16. Domus Levi benedicite domino. idest, clerici, qui succedunt {3.1490} Levitis veteris testamenti.
marg.|  .18. Qui timetis. idest, boni Christiani.
marg.|  .20. Benedictus dominus ex Sion, etc. idest laudetur in ecclesia militante.
marg.|  .21. Qui habitat in Ierusalem. idest in ecclesia triumphante, eo quod ibi magis relucet gloria sua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 134), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_134)

Notes :