Psalmus 130
Numérotation du verset
Ps. 130,1
¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 130)
Hi
D14
D30
Ω
F Δ ΩP
Rusch
Ps-G
| graduum] + David
Ps-G,
huic David
D14,
+ Vox Ecclesie regnantis
D30
Numérotation du verset
Ps. 130,I
Domine non est exaltatum cor meum ¦
neque elati sunt oculi mei.
Numérotation du verset
Ps. 130,II
Neque ambulavi
in magnis ¦
neque in mirabilibus super me.
Numérotation du verset
Ps. 130,2 III
Si non humiliter sentiebam ¦
sed exaltavi animam meam.
Numérotation du verset
Ps. 130,IV
Sicut
ablactatus est1
1 ablactatus est
Ps-G
(V) ΩS
ω²
Clementina Rusch
] ablactatus
Ps-G
(ΦRGV
G
² ΨB D) Hi
D14 D30 ω
1
Ω
F ΩP
cum Ps-R
, ablactatum
Ps-G
(R F I L
M
Q W ΦP U
G
)
super matrem
suam2 :
2 matrem suam
Ps-G
Hi
D30
Ω
F ΩP
Rusch
] matre sua
Ps-G
(R L
M
Q* Φ
G
K)
D14
Ω Δ
Ed1530 Clementina
ita retributio in animam meam3.
3 animam meam
Ps-G
(W ΨB V) Ed 1455
Rusch cum Ps-R
] anima mea
Ps-G
Hi
D14
Δ Ω
F ΩP
Numérotation du verset
Ps. 130,3 V
Speret
Israel in Domino ¦ ex hoc nunc
et usque in seculum.
Psalmus 130
Numérotation du verset
Ps. 130,ad litteram
marg.|
{3.1463}
Domine non est exaltatum.
Huic Psalmo premittitur talis ti. in Hebre. Canticum graduum ipsi David. Ex quo patet, quod David fecit psal. istum. Circa quod sciendum, quod sicut in corpore naturali bona et mala dispositio capitis redundat in membris, sic meritum et demeritum principis redundat in subditis. unde et populus Israel fuit percussus propter peccatum David in populi numeratione, ut habetur. 2Rg. 24. Ideo David hoc considerans in hoc Psalmo proponit coram Deo meritum vite sue, non ad iactantiam, sed in se recognoscens divinam misericordiam, et gratiam ad populi sibi subditi conservationem, sicut 4Rg. 20.a. Ezechias dixit : Obsecro domine memento quomodo ambulaverim in verita coram te, ad impetrandum prolongationem vite sue. Et quia humilitas est fundamentum aliarum virtutum. ideo in hoc Psalmo magis facit mentionem de sua humilitate, per hoc insinuans alia bona superedificata a Deo . Dicit igitur.
marg.|
{3.1464} .1.
Domine non est exaltatum.
motu superbie interiori.
marg.|
.2.
Neque elati sunt.
in signo exteriori. Dispositio enim cordis magis apparet in oculis, quam aliis partibus.
marg.|
.3.
Neque ambulavi in magnis.
ostendendo superbiam in facto.
marg.|
.4.
Neque in mirabilibus super me.
id est in transcendentibus statum meum, ut per hoc essem in admiratione hominum, quod maxime querunt superbi.
marg.|
.5. Si non humiliter sentiebam. de meipso.
marg.|
.6.
Sed exaltavi animam meam.
id est meipsum, a parte denominando totum, me per superbiam elevando, fiat supple de me punitio in modum, qui sequitur.
marg.|
.7.
Sicut ablactatus.
a quo mater subtrahit mamillam, sic a Deo subtrahatur mihi omnis consolationis dulcedo. Sed quia nolebat populum puniri propter ipsum, ideo subditur.
marg.|
.8.
Ita retributio.
fiat punitio in propria persona. Sic enim loquebatur 2Rg. 26. ca. Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi, isti qui oves sunt quid fecerunt ? vertatur, obsecro, ira tua contra me, ideo subditur.
Numérotation du verset
Ps. 130,ad litteram
marg.|
{3.1465} .1.
Speret Israel in domino.
consequi bona ab ipso, ita quod occasione mei non puniatur in aliquo.
marg.|
{3.1466} .2.
Ex hoc nunc et usque in seculum.
id est per totum tempus futurum. Moralitas autem huius psal. est, ut principes mundi exemplo David zelent pro salute populi sui.
Numérotation du verset
Ps. 130,moraliter
marg.|
{3.1463} .1.
Domine non est exaltatum cor meum.
Iste Psalmus declarat ipsius David humilitatem in bonum populi redundantem. Per hoc autem moraliter ostenditur, quod bonitas prelati cedit ad bonum populi sibi subiecti, et sic non se iactando, sed Dei bonitatem recognoscendo, dicit : Domine non est exaltatum cor meum. per superbiam.
marg.|
{3.1464} .2.
Neque elati sunt oculi mei.
per elationis apparentiam, que maxime relucet in oculis.
marg.|
.3.
Neque ambulavi in magnis.
per presumptionem.
marg.|
.4.
Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam.
id est si non fui humilis corde puniar supple modo qui sequitur.
marg.|
.7.
Sicut ablactatus super matre sua, ita retributio.
a quo subtrahitur consolatio divina. Et quia meritum prelati cedit in bonum populi subditur : Speret Israel in domino. etc.
Numérotation du verset
Ps. 130,additio
marg.|
{3.1465} In Ps. 130. Domine non est exaltatum. ubi dicitur in post. Circa quod sciendum.
marg.|
Quia in psalmis preteritis multa ponuntur ad dignitatem ecclesie pertinentia, ne ex hoc forte aliqua iactantia oriretur in singularibus personis, idcirco in hoc Psalmo David agit de humilitate sua, non iactanter, sed Deo regratians, et ut ab eo alii discant. Humilitas enim in magnis viris et virtuosis est precipue commendanda. unde Bernardus super. Missus est. hom. Non est magnum esse humilem in actione. Rara prorsus et pretiosa virtus est humilitas honorata, unde dicit. Non est exaltatum cor meum, neque elati sunt, etc. Exponatur prout in post. Sed ubi translatio nostra dicit. Sed exaltavi animam meam. In Hebraico habetur, verbum {3.1466}quod significat subiectionem, unde littera sic habet. Si non humiliter sentiebam, et subieci animam meam. Et qualis sit ista subiectio subdit dicens. Sicut ablactatusenim non presumit neque tentat ambulare in magnis, sed semper nititur directione matris. Ad cuius confirmationem per modum orationis vel iuramenti dicit. Ita retributio in anima mea id est sicut ego me humilio et subiicio, ita sit retributio in anima mea, scilicet a Deo qui retribuendo eum qui se humiliat, exaltat. Et econtra. Luc. 14.c. Finaliter autem invitans fideles ad hunc modum vivendi in vera humilitate concludit. Speret Israel in domino etc. id est non in viribus nec meritis propriis confidat, ex quo presumptio superba oritur, sed in Deum semper speret. Que quidem spes vera non ex meritis seu viribuspropriis tantum provenit, sed principaliter etiam ex gratia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 130), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_130)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 130), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_130)
Notes :