Psalmus 133
Numérotation du verset
Ps. 133,1
¶ Canticum graduum1.
¶Codd. : (Ps. 133)
D30
Δ (=
ω
1
ω²
T77
Bo179
NAL3255
Fi
) ΩS ΩX
T748
Bari1
Bari3
Rusch
Ps-G
Ps-Med
(Clm343)
1 Cant. graduum] alleluia
praem. W,
+ vox Ecclesie in futuro
D30
Numérotation du verset
Ps. 133,I
Ecce nunc2
2 nunc
Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R Ps-α et ceteris Psalteriis Veteris Latinae recensionis, LXX
(νύν
R Sedulius)
]
sub
÷
G², om. VL
(
AUGUSTINUS,
Speculum,
6, CSEL 12, p. 44.20)
cum hebr. Ps-H; cf. LXX* (
δὴ
HoP Rahlfs S B A)
benedicite Dominum3 ¦ omnes servi Domini4.
3 Dominum
Ps-G Hi D30
ΩX Δ] Domino
Ps-G (I M* W) Ps-Med (Clm343)
Rusch Ed1530 cum Ps-H
|
4 Domini] Dominum
K ; cf. Ps. 134:1
|
Numérotation du verset
Ps. 133,II
Qui statis
in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri5.
5 in atriis... nostri] : in atriis... nostri ÷
R
ΦRGV
G
,
om. hebr. cf.
HILARIUS PICTAVIENSIS,
Tractatus super psalmos
(Ps. 133) § 4, CC
SL 61B,
p. 140 : « Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: In atriis domus Domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum ».
HIERONYMUS,
Tractatus 59 in Psalmos,
CCSL 78, p. 286.92-93 <ex quo>
Breviarium in Psalmos,
PL 26, 1223.15 : «
IN ATRIIS DOMUS DEI NOSTRI,
in hebraicis uoluminibus non habetur sed in sequenti psalmo est [Ps. 135:2]».
¶Nota : J.-D.
BARTHELEMY
,
Critique textuelle de l’Ancien Testament,
t. 4 : Psaumes, Fribourg (CH) / Göttingen, 2005, p. 815 : « Jérôme
(Hier.
p. 240) dit que le stique 'in atriis domus Dei nostri' ne figure ni dans les mss hebreux, ni en aucune colonne hexaplaire, ni même en la
Septante
[origenienne] ». L’auteur
infirmitate morteque praeventus
ne doit pas être pris ici à la lettre. Ni Jérôme ni Hilaire ne mentionnent les Hexaples et le grec. Les éditeurs modernes des Hexaples (Field, Mercati, Schenker) n’apportent aucune information sur ce stique ; les signes diacritiques « :... ÷ » de la version hexaplaire ne font que corroborer l’observation d’Hilaire et Jérôme sur les manuscrits hébreux. Les éditions de la LXX (Holmes-Parsons ; Rahlfs) ne signalent aucune omission à cet endroit, la tradition latine non plus. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 133,2 III
In noctibus
extollite manus vestras
in sancta ¦
et benedicite Dominum6*.
6 Dominum
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
Glossa media D30
Δ
cum Ps-R
] Domino
Ps-G (R* I M W G
ΨB)
Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530
Numérotation du verset
Ps. 133,3 IV
Benedicat te7 Dominus ex Sion ¦ qui fecit celum et terram.
7 te
CorS2 Hi D30 P748 ω
1
ω² NAL3255 T77 Fi
ΩX
Ps-G cum Ps-R Ps-Med (Clm343) Glossa media (Bor29 Phil1641)
]
lac. Bari3,
tibi ΩS
Bari1 Bo179 Rusch Ed1530 cum Ps-Moz
x
Ps-H Glossa media (Lis58)
Psalmus 133
Numérotation du verset
Ps. 133,ad litteram
marg.|
{3.1481}
Ecce nunc benedicite domino.
Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo : Canticum graduum. et patet ex supradictis. De materia vero huius psal. satis patet quod est quedam invitatio sacerdotum et Levitarum ad laudem Dei, cum dicitur.
marg.|
.1.
Ecce nunc benedicite domino.
Idest, vos sacerdotes et Levite, qui ad divinum obsequium estis a Deo electi, propter hoc subditur.
marg.|
.2.
Qui statis in domo domini.
ad ipsam officiandam.
marg.|
.3.
In atriis domus Dei nostri.
Et quia in atriis et prope atria erant habitacula eorum, ut essent semper parati ad sua officia, non solum de die, sed etiam de nocte. ideo subditur.
marg.|
.4.
In noctibus extollite manus vestras in sancta.
devote orando, versa facie ad sanctum sanctorum, ubi erat arca et propitiatorium.
marg.|
.5.
Et benedicite domino.
benedictione confessionis divine laudis, que impenditur, scilicet inferioribus a superiori, de qua dicitur Hebre. 7.b. Sine ulla contradictione, quod minus est a meliori benedicitur. Consequenter psal. post quam servos Dei ad Dei laudem invitaverat, eisdem benedictionem Dei optat dicens.
marg.|
.6.
Benedicat tibi dominus ex.
id est ex templo quod est in monte Sion, in quo templo erat propitiatorium, ubi dabantur divina responsa et inde procedebat propitiatio et benedictio divina. Et dicit. Benedicat te, etc. in singulari. quia in principio psal. dixerat, quod deberent esse unum concordia caritatis.
marg.|
.7.
Qui fecit celum et terram.
Hoc dicitur ad excludendum Manicheorum errorem, qui dicunt inferiora a diabolo esse creata.
marg.|
Ultimo circa quindecim psal. graduum predictos ponenda est quedam brevis expositio mystica ad dandum occasionem ulterius meditandi magis devotis. Ad cuius intellectum sciendum quod Macrobius super somnium Scipionis distinguit virtutes in politicas, purgati animi, et exemplares. Exemplares vero ponit in Deo inquantum in eo sunt exemplaria omnium, et per consequens virtutum, et ideo de {3.1482} istis nihil ad propositum, quia hic agitur de virtutibus prout perficiunt status hominem. Virtutes autem ab hominibus habentur dupliciter. Uno modo communi et humano, et sic dicuntur virtutes politice, quia homo est animalpoliticum. Alio modo excellenter quasi modo divino. et tales virtutes a Philosopho vocantur heroice seu divine. 7. EthicorumHunc autem modum habendi virtutes distinguit Macrobius in duos. Unus est prout homo est intendens ad talem perfectionem divinam. et sic dicuntur virtutes purgatorie. Alius modus est, prout homo iam assecutus est terminum dicte tendentie, quantum potest haberi in presenti vita. et secundum hoc dicuntur virtutes purgati animi. Hec autem distinctio virtutum in tribus gradibus sub aliis verbis ponitur a catholicis doctoribus secundum tres gradus hominem, vel potius in statu hominem, prout gradatim tendunt ad perfectionem : ita quod primus gradus est incipientium, secundus proficientium, tertius pervenientium seu perfectorum. Et tanguntur in tribus quinariis quindecim psal. graduum. Igitur circa primum quinarium, in quo tangitur perfectio incipientium, considerandum, quod incipiens aggredi statum virtutis patitur difficultatem et turbationem propter resistentiam passionum sensitive partis, ita quod eius temperantia magis est dicenda continentia, quia cum difficultate tenet se contra passiones. Et similiter dicendum de aliis tribus virtutibus cardinalibus que deficiunt secundum suum modum a perfectione virtutis : propter quod necesse habet recurrere ad divinum auxilium implorandum. et secundum hoc dicitur in primo psal. Ad dominum cum tribularer clamavi, etc. Secundo ex hoc ulterius concipit quamdam fiduciam habendi cum divino auxilio de passionibus triumphum, et quantum ad hoc dicitur in Psalmo secundo. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, etc. Tertio ex hoc ulterius concipit spem deveniendi ad Deum debite colendum passionibus quietatis : ideo dicitur tertio psal. Letatus sum in his que dicta sunt mihi, in domum domini ibimus, etc. Quarto ex hoc ulterius concipit spem reportandi celeste premium {3.1483} ex dicto obsequio : et secundum hoc dicitur in quarto psal. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in celis. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, s. ad recipiendum mercedem ab eis. Ita oculi nostri, etc. Quintus gradus est, ut de inchoata perfectione secundum predicta homo non glorietur, sed totum attribuat divine gratie, et sibi nihil, secundum dictum salvatoris Luc. 17.c. Cum omnia feceritis, que precepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus. et secundum hoc dicitur in quinto psal. Nisi quia dominus. Circa secundum quinarium, in quo describitur status proficientium. Primus gradus est, quod sedatis iam passionibus per exercitium virtutis confidat de stabilitate in bono cum Dei adiutorio : propter quod dicitur in primo psal. Qui confidunt in domino, sicut mons Sion, etc. Secundus gradus est, ut liberatus a passionibus ipsum prius, ut captivum detinentibus ad percipiendum divinas consolationes assurgat, propter quod in secundo psal. dicitur. In convertendo dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati. Tertius gradus est, ut perfectionem in qua cum Dei adiutorio iam profecit ad alios derivet per proximi edificationem, in qua scit se nihil posse agere sine Dei assistentia speciali : propter quod dicitur in tertio psal. Nisi dominus edificaverit domum, etc. Quartus gradus est, ut ex edificatione proximorum sumptus debitos non requirat, sed gratis impendat secundum quod dicit Apostolus, 2. Thes. 3.b. Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos : et propter hoc in quarto psal. dicitur. Beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in viis eius, gratis exemplo et verbo primum edificando. ideo subdit. Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, etc. Quintus gradus est, ut propter tribulationem insurgentem a predictis bonis operibus non desistat. ideo subditur in quinto psal. Sepe expugnaverunt me a iuventute mea, etc. Circa tertium quinarium, in quo describitur status perfectorum considerandum, quod sicut dicitur Ia. 1.a. Patientia opus perfectum habet. Patientia vero habetur in duplici gradu. Primus est, quod homo tribulationes patienter sustineat : et propter eas a bono opere non desistat : et hic est ultimus gradus precedentis quinarii, ut dictum est. Secundus qui est altior, et ubi incipit tertius quinarius, est quoniam non solum homo persecutiones patienter tolerat, sed etiam persecutoribus bonum optat pro eis orando, exemplo Christi in cruce dicentis. Luc. 23.e. Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Et propter hoc dicitur in primo psal. De profundis clamavi ad te domine, id est de profundo tribulationis, orando etiam pro inimicis. unde subditur. Si iniquitates observaveris domine, etc. Et quia ex tanta perfectione habita de facili insurgit aliquis motus saltem levis proprie {3.1484} elationis diabolo instigante, qui insidiatur hominibus perfectis, ideo secundus gradus est, ut ex perfectione habita nullus motus elationis surgat interius, nec aliquod signum appareat exterius : ideo subditur Ps. 2. domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, etc. Tertius autem gradus est, ut homo quicquid est cordis, et operis applicet per votum divinis obsequiis. ideo dicitur. 3. psal. Memento domine David, et omnis mansuetudinis eius. Sicut iuravit domino, votum vovit Deo Iacob, etc. Et quia caritas est vinculum perfectionis, secundum quod dicitur Col. 3.c. et ideo quartus gradus est, ut homo sit in caritate perfectus secundum modum qui traditur Actu. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et propter hoc dicitur in 4. psal. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, etc. Quintus gradus est quod homo ex perfectione caritatis quantum possibile est, obliviscatur huius seculi, et occupetur in divinis laudibus, quasi mente habitans in civitate celesti, secundum illud Phi. 3.d. Nostra conversatio in celis est. et propter hoc dicitur Ps. 5. Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini. Qui statis in domo domini, etc.
Numérotation du verset
Ps. 133,moraliter
marg.|
{3.1481} .1.
Ecce nunc benedicite.
Psalmus iste est quedam invitatio Levitarum ad Dei laudem tempore veteris testamenti. Moraliter autem ad idem invitantur ecclesie ministri, cum dicitur. Et nunc. id est sine retardatione, quia de tempore non habemus nisi nunc.
marg.|
.2.
Qui statis in domo.
idest, stare debetis. Non enim discurrere debent {3.1482} ecclesie ministri ad venationes et aucupia sicut milites, nec ad negotia terrena sicut mercatores.
marg.|
.4.
In noctibus.
quantum ad officium nocturnum.
marg.|
†
Extollite manus vestras in sancta.
id est, ad Deum et ad eius sanctos mente devota. Et quoniam alii debent orare pro ministris ecclesie, subditur in eorum persona.
Numérotation du verset
Ps. 133,additio
marg.|
{3.1484} In Ps. 133. Ecce nunc benedicite dominum, ubi dicitur in postilla. In noctibus extollite. In Hebreo libro In noctibus, est finis primi versus. Pro quo est sciendum, quod hic psal. loquitur sacerdotibus et Levitis prout postil. dicit. ad quos principaliter pertinet benedictio, scilicet laudis. Similiter benedicere populum bonum ei imprecando, de quo in fine psal. Benedicat te dominus ex Sion. sed quia in principio dixerat. Benedicite dominum omnes servi domini, quod comprehendit omnes servos Dei, etiam si non sint sacerdotes neque Levite, ad quos non pertinent predicta ex officio. idcirco adiungit. In noctibus. per quod necessario intelliguntur tantum sacerdotes et Levite. Ceteri autem de populo non stabant in domo domini, nisi tantum de die. Continuatur tamen hic psal. precedenti sic. Nam ab ecclesia iam congregata sub uno rege Christo et sacerdote, prout in precedenti, benedicendus est Deus ab omnibus per gratiarum actionem, de quo dicit. Ecce nunc benedicite dominum, etc. et consequenter benedicendus est populus sub huiusmodi principe constitutus a sacerdotibus, quibus talis benedictio ex officio competit, etc.
prol.|
$replica
prol.|
REPLICA. In canticis. 15. graduum inter postil. et Burgens. sunt nonnulla que videntur contraria. Sed stant ut plurimum in diversa applicatione ad materiam psal. quam communiter postil. per historias assignat ad litteram tanquam figuram, Burgens. autem moralitatem refert ad Christum vel ecclesiam, tanquam ad figuratum, reliqua non sunt multum disputabilia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_133)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_133)
Notes :