Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,1
¶Canticum graduum. 1
¶Codd. : (Ps. 132)
D30
Δ (
ω
1
ω²
T77
Bo179
NAL3255
Fi
)
T748
ΩS ΩX
Rusch
Ps-G
1 graduum] + David
Ps-G
, + vox Ecclesie regnantis
D30
Numérotation du verset
Ps. 132,I
Ecce
quam bonum
et quam iocundum ¦
habitare fratres
in unum.
Numérotation du verset
Ps. 132,2 II
Sicut unguentum
in capite ¦
quod descendit
in barbam barbam
Aaron.
Numérotation du verset
Ps. 132,III
Quod
descendit
in oram2 vestimenti
2 oram
Ps-G
(L
G
ΨB² V D
edd.
)
D30 ω² T79 Rusch
, horam Ω
M ΩX ΩB
T77 Bo179 Fi, cum Ps-R
(T D* P R V Q U
edd.
)] ora
Ps-G D14 NAL3255
, hora ΩS
ω
1 (al. m. forte
corr.
: ora)
cum Ps-R
eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 132,3
sicut ros Hermon
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
ΩS Δ Rusch
cum Ps-R
] montes
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 132,IV
Quoniam illic
mandavit
Dominus benedictionem ¦
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG
D14
usque in seculum.5
5
<divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ
Rusch
] benedictionem et vitam ¦
D30
Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,ad litteram
marg.|
{3.1477}
Ecce quam bonum.
Huic Psalmo premittitur talis titulus in hebreo Canticum graduum ipsi David. ex quo patet autor huius Ps. De materia vero eius dicunt expositores communiter, quod loquitur de unitate populi Israel ad invicem per caritatem sub uno rege, et sub cultu unius Dei, de quibus factus fuerat sermo Ps. precedenti, et secundum hoc dicit David.
marg.|
.1.
Ecce quam bonum et quam iucundum.
id est valde bonum, et valde delectabile.
marg.|
.2.
Habitare fratres.
id est filios Israel, qui dicuntur fratres propter unitatem cultus divini. unde Deu. 23.d. Non fenerabis fratri tuo ad usuram, id est, {3.1478} Iudeo, sed alieno, id est, Gentili.
marg.|
.3.
In unum.
per concordiam caritatis sub una lege et sub uno rege. Ad hoc adducit duplex exemplum. Primum est de unguento, unde consecrabatur summus sacerdos, quod erat valde pretiosum, redolens et suave, cum dicitur.
marg.|
.4.
Sicut unguentum in capite.
scilicet, summi sacerdotis. Dicit enim Rabbi Salomon quod unctio illa fiebat cum digito consecrantis intincto unguento. Qui digitus primo applicabatur capiti ipsius consecrandi, et trahebatur versus palpebras ex utraque parte, et sic descendebat versus barbam. ideo subditur.
marg.|
.5.
Quod descendit in barbam.
non cuiuscumque, sed.
Numérotation du verset
Ps. 132,ad litteram
marg.|
{3.1479} .1.
Barbam Aaron.
id est summi sacerdotis tantum ab Aaron descendentis. Alii enim minores sacerdotes non consecrabantur per talem unctionem, sicut dictum fuit plenius Ex. 19. et Le. 8.
marg.|
.2.
Quod descendit in oram vestimenti.
eius. Hebrei dicunt : Quod descendit super os vestimentorum eius. Et est istud de versu precedenti, et refertur ad barbam summi sacerdotis, que descendebat super oram superiorem tunice hiacynthine, et super humeralis, que ora dicitur os vestimenti. Et ideo patet, quod cum dicitur in translatione nostra. In oram, etc. non intelligitur ora inferior vestimenti, sed superior. Et referenda est sententia huius versus ad precedentem, ut sit sensus. Sicut unguentum tale est valde redolens et suave, sic habitare fratres in unum modo predicto est valde bonum.
marg.|
.3.
Sicut ros Hermon.
Hic est principium tercii versus, et ultimi huius psa. ubi ponitur secundum exemplum ad propositum de descensu roris, qui est valde suavis et bonus terrenascentibus, ita similiter valde bonum est habitare fratres in unum, et quantum ad hoc dicitur. Sicut ros Hermon, id est descendens in montem Hermon, {3.1480}qui mons est fructuosus et pascualis virtute roris ibi descendent.
marg.|
.4.
Qui descendit in montem Sion.
Non est intelligendum, quod idem ros numero de monte Hermon descendat super montem Sion. Tum quia unus mons multum distat ab alio. Tum quia mons Hermon est demissior, quam sit mons Sion, propter hoc dicitur mons modicus supra Ps. 41.b. De terra Iordanis et Hermonii a monte modico, sed idem ros specie et in qualitate suavitatis et fecunditatis descendit super utrumque montem. Et sic est sensus, quod sicut ros descendens in montem Hermon, et ros descendens in monte Sion, sunt valde boni, sic etiam habitatio fratrum modo supradicto est valde bona. et quod sit valde rationabile talem rorem in monte Sion descendere, ostenditur cum subditur.
marg.|
.5.
Quoniam illic mandavit dominus benedictionem.
idest, in monte Sion, ubi erat templum et sacerdotes ibi benedicebant populum.
marg.|
.6.
Et vitam.
In Hebreo habetur. Benedictionem vite, quia sacerdotes benedicentes imprecabantur populo bona temporalia, et spiritualia, quibus continuatur et conservatur vita corporis et anime. Et eandem sententiam importat translatio communis que habet. Et vitam usque in seculum. ut patet de se.
Numérotation du verset
Ps. 132,moraliter
marg.|
{3.1477} .1.
Ecce quam bonum.
Psalmum istum fecit David gaudens in domino de unione et pace. Moraliter autem exprimit gaudium boni principis vel prelati de fraterna caritate sub regimine suo. Et sic dicit. Ecce quam bonum. idest, valde bonum.
marg.|
.4.
Sicut unguentum
etc.
in barbam Aaron.
Per Aaron summum pontificem intelligitur {3.1478}dominus noster Iesus Christus, qui factus est pontifex in eternum. Col. primo capitulo Et ipse est caput ecclesie. Per unguentum in capite, designatur in Christo plenitudo gratie que redundat in membra per barbam et vestimentum significata, per barbam tamen sibi magis coniuncta, et per vestimentum minus, omnia tamen participant de gratia eius, Io. 1.b. De plenitudine eius omnes {3.1479} nos accipimus.
Numérotation du verset
Ps. 132,moraliter
marg.|
.3.
Sicut ros Hermon.
qui interpretatur anathema meroris, ideo significat gratiam spiritussancti infusam apostolis in signo visibili : et excludit ab eis merorem timoris humani.
marg.|
.4.
Qui descendit in montem.
Ibi enim erant apostoli quando spiritumsanctum {3.1480} receperunt in signo visibili. Est igitur sensus, quod sicut ista, s. plenitudo gratie Christi descendens in eius membra et spiritussanctus super apostolos in signo visibili sunt bona valde et iucunda, sic est de caritate fraterna, qua meremur Dei benedictionem et vitam eternam, ideo subditur.
marg.|
.5. Quoniam illic mandavit.
Numérotation du verset
Ps. 132,additio
marg.|
{3.1479} In Ps. 132. Ecce quam bonum. ubi dicitur in po. De materia vero huius. Quia in Psalmo precedenti principaliter de regno Christi in sede David positi factus fuit sermo. ideo in presenti psal. agit de unitate populi Christiani per caritatem sub huiusmodi rege Christo, quod maxime bonum et iucundum est. Dicit autem : Habitare fratres, iuxta illud, Omnes fratres sumus in Christo, s. per unitatem fidei et caritatem. Ad quod inducit duo exempla. Primum, s. de unguento, quod descendit in capite Aaron, etc. pro quo sciendum, quod hoc exemplum inducitur non solum propter redolentiam et suavitatem unguenti, sed quia nominaverat Christum, quod intelligitur unctus, ne forte quis putaret quod unctio Christi esset tantum regia sicut fuit unctio ipsius David, cuius{3.1480} sedes data est Christo, idcirco ostendit quod unctio Christi non solum est regia, sed etiam sacerdotalis : et hoc cum dicit. Sicut unguentum in capite Aaron. Licet enim non equiparetur sacerdotium Aaron momentaneum sacerdotio Christi eterno, comparatur tamen similitudinarie per modum exempli. In hoc autem quod dicitur, de unguento Aaron, quod descendit in barbam Aaron, id est in oram vestimenti eius, datur intelligi, quod unctio Christi capitis, que est plenitudo gratie eius derivatur in barbam, s. in fortes et strenuos sibi coniunctos, id est apostolos, qui viriliter tanquam barbari pressuras sustinuerunt pro Christo. Similiter et per vestes intelligenda est ecclesia, que significatur per tunicam inconsutilem Christi. Sola enim gratia membrorum ecclesie, que per unctionem designatur a plenitudine gratie Christi derivative descendit. {3.1481} unde : Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus. Secundum vero exemplum. Sicut ros Hermon, inducitur etiam ad excludendum errorem, qui posset contingere ex primo exemplo. posset enim quis putare quod unctio Christi esset aliqualiter per humanam industriam seu obsequium ministrata, sicut unctio ipsius Aaron, que celebrata fuit per Moysen, {3.1482} ut Ex. 30. Ad quod excludendum dicit. Sicut ros Hermon, etc. Ros enim quo terra fecundatur, non per opus humanum, sed celitus infunditur, unde Michee. 5.c. Quasi ros a domino, quasi stille super herbam, que non expectat virum, et non prestolatur filios hominum. Cetera autem exponantur, ut in postilla, reducendo ad hunc sensum propositum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_132)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_132)
Notes :