Psalmus 108
Numérotation du verset
Ps. 108,1
¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 108)
D14
D30
Rusch
Ps-G
1 ps. D.
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R
]
inv. Ps-G
(R F Q
G
), + Vox Christi de Iudeis et de Iuda traditione
D30
Numérotation du verset
Ps. 108,2 I
Deus
laudem meam ne tacueris ¦
quia os peccatoris
et os dolosi
super me apertum est.
Numérotation du verset
Ps. 108,3 II
Locuti sunt
adversum2 me lingua dolosa †
2 adversum] adversus
R F M* Q
ΦGRV
D14
et3 sermonibus
3 et]
om. R
odii
circumdederunt4 me ¦ et expugnaverunt5 me gratis. 6
4 circumdederunt
plerique codd. et edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R Ps-H
] circuierunt
R I Ps-G Ps-δ
, circumierunt
F
|
5 expugnaverunt] pugnaverunt ΨB*
|
6
<divisio.> dolosa+... me ¦ ... me.
Bari1
|
Numérotation du verset
Ps. 108,4 III
Pro eo
ut me diligerent
detrahebant mihi ¦
ego autem orabam.
Numérotation du verset
Ps. 108,5 IV
Et posuerunt adversum7
7 adversum
Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch
] adversus
D14 Ps-G
me mala pro bonis ¦
et odium pro dilectione mea.
Numérotation du verset
Ps. 108,6 V
Constitue
super eum peccatorem ¦
et diabolus stet a dextris eius.
Numérotation du verset
Ps. 108,7 VI
Cum iudicatur
exeat condemnatus ¦ et oratio eius fiat in peccatum.
Numérotation du verset
Ps. 108,8 VII
Fiant dies eius
pauci ¦ et episcopatum eius accipiat alter.
Numérotation du verset
Ps. 108,9 VIII
Fiant filii eius orphani ¦ et uxor eius vidua.
Numérotation du verset
Ps. 108,10 IX
Nutantes transferantur filii eius
et mendicent ¦ eiciantur8 de habitationibus suis.
8 eiciantur] et
praem. D30²
Numérotation du verset
Ps. 108,11 X
Scrutetur fenerator omnem substantiam eius ¦
et9 diripiant alieni labores eius.
9 et] ※ et
D14
Numérotation du verset
Ps. 108,12 XI
Non sit illi adiutor ¦
nec sit qui misereatur pupillis eius.
Numérotation du verset
Ps. 108,13 XII
Fiant nati eius in interitum ¦ in generatione una deleatur nomen eius.
Numérotation du verset
Ps. 108,14 XIII
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini ¦ et peccatum matris eius non deleatur.
Numérotation du verset
Ps. 108,15 XIV
Fiant contra Dominum semper †
et dispereat de terra memoria eorum ¦
Numérotation du verset
Ps. 108,16
pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam.
Numérotation du verset
Ps. 108,17 XV
Et persecutus est hominem
inopem et mendicum ¦ et compunctum corde mortificare.
Numérotation du verset
Ps. 108,18 XVI
Et dilexit maledictionem et veniet ei ¦
et noluit benedictionem
et elongabitur
ab eo.
Numérotation du verset
Ps. 108,XVII
Et induit
maledictionem sicut vestimentum †
et intravit sicut aqua in interiora eius ¦
et sicut oleum in ossibus eius.
Numérotation du verset
Ps. 108,19 XVIII
Fiat ei
sicut vestimentum quo operitur ¦
et sicut zona qua semper precingitur.
Numérotation du verset
Ps. 108,20 XIX
Hoc opus
eorum
qui detrahunt mihi apud Dominum ¦
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Numérotation du verset
Ps. 108,21 XX
Et
tu Domine Domine10
10 Domine²
D14² (interl. compl. manu saeculi XIII) etc.
]
om. D14
*
fac mecum
propter nomen tuum ¦
quia suavis est11 misericordia tua.
11 est
Ps-G
(I Q* ΦRGVP² U ΨB V D)
D14 D30
Ω
Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R
]
om. Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 108,XXI
Libera me
Numérotation du verset
Ps. 108,22
quia egenus et pauper sum ego12 :
12 s. e.
Ps-G
(Q* ΦG*)
Ed1530 Rusch cum Ps-R
]
inv.
D30
Ps-G,
sum
D14
et cor meum conturbatum13 est intra14 me.
13 conturbatum
M
ΦG ΨB
D14 D30 V D
ΩS
Ed1455 Rusch edd. Clementina
] turbatum
Cor2
(anti.)
Ps-G
|
14 intra] in
R
ΨB*
cum Ps-R
|
Numérotation du verset
Ps. 108,23 XXII
Sicut umbra cum declinat ablatus sum ¦
et15 excussus sum sicut locuste16.
15 et
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
cum Ps-R
]
om. D14 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-G Cor2
(sine interpositione
ET
coniunctionis hebr. et grecus et anti.)
|
16 locuste] locusta
D14 D30 Ps-G
(G ΨB)
cum Ps-R
Ps-H, lucuste
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
|
Numérotation du verset
Ps. 108,24 XXIII
Genua mea infirmata sunt a ieiunio ¦
et caro mea immutata est propter oleum.
Numérotation du verset
Ps. 108,25 XXIV
Et ego factus sum opprobrium illis ¦
viderunt me et moverunt17
17 et moverunt
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Rusch
cum Ps-R
] moverunt
Ps-G
capita sua.
Numérotation du verset
Ps. 108,26 XXV
Adiuva me
Domine Deus meus ¦ salvum me fac18 secundum misericordiam tuam.
18 me fac
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
Rusch cum Ps-R
] inv.
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 108,27 XXVI
Et scient19
19 scient
Ps-G
(ΨB*)
Rusch
] sciant
Ps-G D14 D30
quia manus tua hec ¦ et tu20 Domine fecisti eam.
20 et tu
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Rusch
cum Ps-R
] tu
Ps-G
(R F I Q ΦRGV
G
K)
Numérotation du verset
Ps. 108,28 XXVII
Maledicent illi
et tu
benedices† qui insurgunt in me
confundantur ¦ 21
21 confundantur
Rusch Ps-G
] confundentur D30²
Ps-G
(I Q*G V ΩS) Ps-γ Ps-δ
servus autem tuus letabitur.
Numérotation du verset
Ps. 108,29 XXVIII
Induantur qui detrahunt mihi pudore ¦
et operiantur sicut diploide22
22 diploide
Ps-G
(
nonnulli codd. V D
) Ω
M
Rusch Clementina
] deploide
Ps-G
, disploide ΩS
confusione sua.
Numérotation du verset
Ps. 108,30 XXIX
Confitebor
Domino nimis
in ore meo ¦
et in medio multorum laudabo eum.
Numérotation du verset
Ps. 108,31 XXX
Qui23 astitit24 a dextris pauperis ¦
23 Qui
Ps-G
(
M
² Q ΦP* K ΨB V D²) Ω
Rusch
cum Ps-αγ] Quia
Ps-G
|
24 astitit
Ps-G
(nonnulli
codd.
ΨB V D) Ω
M
Rusch edd
assitit ΩS, adstetit
Ps-G
|
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Psalmus 108
Numérotation du verset
Ps. 108,ad litteram
marg.|
{3.1277}
Deus laudem meam.
Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo Ad victoriam David psal. Et in translatione Hieronymi. Pro victoria David canticum. Et patet sententia ex supradictis Ps. 4. et 12. De materia vero huius psal. dicit B. Petrus Act. 1. quod littera huius intelligitur de passione Christi specialiter quantum ad hoc quod fuit traditus a Iuda proditorie, qui motus fuit ad hoc avaritia, et Iudei ex invidia. Unde dicitur Act. 1. cap. In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit ; Viri fratres, oportet impleri scripturam quam predixit spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum, et subditur postea : Scriptum est enim in libro Psal. Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui habitet in ea, et Episcopatum eius accipiat alter. Prima vero pars huius versus habetur supra Ps. 68. et secunda in hoc Psalmo tamen B. Petrus coniunxit utramque scripturam Act. 1. ut allegatum est, quia uterque psal. loquitur de Christi passione. Et prima pars exprimit penam Iudeorum pro Christi morte, quia fuerunt captivati per Romanos, et terra eorum destructa. Secunda vero exprimit substitutionem Matthie, loco Iude. Ad proditionem vero Christi concurrerunt isti, scilicet Iudas vendendo, et Iudei emendo, ut describunt quatuor Evangeliste. Igitur secundum hoc David loquitur in persona Christi hominis, qui frequenter legitur Deum patrem orasse, et potissime imminente sua passione. Et secundum hoc Psalmus iste dividitur in tres partes, quia primo ponitur orationis Christi inchoatio, secundo ad hoc adducitur ratio, ibi : Quia os peccatoris. Et tertio subditur orationis inchoate consummatio, ibi : Et tu domine. Circa primum dicitur in persona Christi.
marg.|
.1.
Deus.
scilicet pater, quem Christus homo legitur frequenter Deum suum vocasse, Matthei 27. Eli Eli lamma zabathani, quod interpretatur, Deus meus, Deus meus quare dereliquisti me.
marg.|
.2.
Laudem meam ne tacueris.
Idest orationem meam ad te directam. In omni enim oratione debita laudatur Deus, non {3.1278} dissimules, nec differas exaudire.
marg.|
.3.
Quia os peccatoris.
Hic consequenter adducitur ratio, ut sua oratio fiat cito exaudibilis, et accipitur ex dolositate sue traditionis imminentis, ubi primo describitur proditorum culpa, et secundo pena, ibi : Fiant dies : Proditores autem fuerunt Iudei ementes, et Iudas venditor, et culpam utrorumque simul describit, sicut verba ementis et vendentis simul concurrunt, et quantum ad hoc dicit : Quia os peccatoris. scilicet scelus sacerdotum, qui primo habuerunt notitiam de Christo, quod esset a Deo missus, secundum quod dictum fuit super illud Mt. 21.d. Agricole autem videntes filium, dixerunt. Hic est heres. Sed quia Christus cepit reprehendere eorum vitia, et habere gratiam coram communi populo, Ista cognitio de Christo fuit in eis obscurata invidia et odio, contra Christum, que obscuritas magis aggravabat quam alleviabat peccatum, et ideo cetus sacerdotum dicitur os peccatoris.
marg.|
.4.
Et os dolosi.
Iude proditoris, qui sciens principes sacerdotum congregatos ad tractandum de morte Christi, accessit ad eos tractans cum eis de eius venditione, Luc. 21.
marg.|
.5.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa.
scilicet Iudei et Iudas simul tractando de traditione mea. Item quantum ad Iudeos singulariter, verbis dolosis querentes eum capere in sermone, Matthei 22.b. di. Magister scimus quia verax es, etc. hoc dicebant dolose, ut facilius possent eum capere, ut habetur ibidem. Item Iohan. 8. proponentes questionem de muliere deprehensa in adulterio, ut si diceret eam dimittendam, arguerent eum legis transgressorem, si lapidandam, dicerent eum crudelem, et sic redderent eum populo odibilem, ut plenius dictum fuit ibidem.
marg.|
.6.
Et sermonibus odii.
dicentes ei ex odio. Io. 8.f. Samaritanus es, et demonium habes. Et Io. 9.c. dicentes de eo : Non est hic homo a Deo, qui Sabbathum non custodit.
marg.|
.7.
Et expugnaverunt me gratis.
Unde dixit eis Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis ex patre meo, propter quod eorum opus vultis me occidere ? et in tota passione sua expugnaverunt eum gratis, id est sine causa.
Numérotation du verset
Ps. 108,ad litteram
marg.|
{3.1275} .1.
Pro eo ut me diligerent.
Idest, pro bono quod eis feci, unde me diligere deberent.
marg.|
.2.
Detrahebant mihi.
Dicentes de me Luc. 11.b. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. Et Mt. 11. ca. Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus.
marg.|
.3.
Ego autem orabam.
Unde de eo dicitur Luc. 6. ca. quod erat pernoctans in oratione Dei.
marg.|
.4.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis.
Reddentes verba iniuriosa, detractiones, et persecutiones pro bonis que feci inter eos, docendo, sanitates conferendo, sicut patet in Evangeliis.
marg.|
.5.
Et odium pro dilectione.
Quia ex dilectione magna erga populum iudaicum operabatur salutem in medio terre, propter quod dicitur Mt. 23.d. Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et pro illa dilectione concepit populus iudaicus maximum odium contra Christum.
marg.|
.6.
Constitue super eum.
id est constitues.
marg.|
.7.
Peccatorem.
id est Chaipham, qui erat pontifex anni illius, qui dicitur hic peccator, eo quod ultimatum consilium dedit de morte Christi, Io. 11.
marg.|
.8.
Et diabolus stet a dextris.
id est stabit, quia ad hoc a diabolo excitabatur principaliter, quia cum esset tunc pontifex, poterat alios ad suam sententiam inclinare.
marg.|
{3.1276} .9.
Cum iudicatur.
Istud ad Iudam specialiter refertur, cuius iudicium a Christo fuit prolatum in cena, cum dixit de Iuda : Ve homini illi per quem filius hominis tradetur, etc. Mt. 26.b. Est autem, comminatio pena eterne.
marg.|
.10.
Exeat condemnatus.
Quia post verba predicta Christus dedit Iude panem intinctum, quo accepto introivit in eum Sathanas, ad amplius eum possidendum, et exivit continuo de societate Christi et Apostolorum, ut habetur Io. 15. Et ivit ad perficiendum proditionem suam, accipiendo cohortem a pontificibus et Phariseis ministros, ut traderet in manibus eorum Iesum, ut habetur Io. 8.a. ideo subditur :
marg.|
.11.
Et oratio eius fiat in peccatum.
Hic accipitur oratio pro ratione oris, secundum interpretationem nominis, oratio dicitur oris ratio : et hec oratio non fuit directa ad Deum, sed ad principes Iudeorum, ut traderent sibi societatem armatorum.
marg.|
.12.
Fiant dies eius.
Hic consequenter ponitur predicte culpe debita pena, et primo ipsius Iude specialiter, secundo populi iudaici generaliter ibi : Nutantes. Circa primum dicitur : Fiant dies eius pauci. Quia cito suspendit seipsum postquam tradiderat Christum Mt. 27. et Act. 1.
marg.|
.13.
Et Episcopatum eius.
Idest, apostolatum, unde et Episcopi in Ecclesia sunt successores Apostolorum, ut habetur in decretis di. 21. ca. in novo testamento.
marg.|
.14.
Accipiat alter.
Idest, beatus Matthias, qui loco eius fuit electus. Act. 1.
Numérotation du verset
Ps. 108,ad litteram
marg.|
{3.1281} .1.
Fiant filii eius orphani, et uxor.
id est, ipsius Iude, pro quibus sustentandis fur erat, et loculos habens tradendo uxori, et filiis ea, que dabantur pro egenis, ut dicit hic quidam doctor. Et satis concordat ei, quod dicitur. Io. 12.a. ubi cum dixisset Iudas de unguento effuso : Quare hoc unguentum non venit, idest venditur trecentis denariis, et datum est egenis ? Et subdit Evangelista : Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, etc. .2.
Nutantes transferantur filii eius.
Hic consequenter ponitur pena populi iudaici generaliter, qui in penam mortis Christi per Romanos fuit captivatus, et destructus, et primo describitur hec pena, secundo recolitur causa, ibi : Pro eo, quod non est recordatus, etc. Circa primum dicitur : Nutantes transferantur filii eius. idest, iudaici populi. .3.
Et mendicent.
omnibus bonis suis spoliati. .4.
Et eiiciantur de habitationibus suis.
quia de tota Iudea fuerunt eiecti. .5.
Scrutetur fenerator omnem substantiam eius.
In translatione Hieronymi ponitur exactor, et iste fuit Titus, qui precepit omnem substantiam Iudeorum diligenter inquiri et auferri. ideo subditur. .6.
Et diripiant alieni labores eius.
idest, divitias eorum laboribus acquisitas.
marg.|
.7.
Non sit illi adiutor.
quia nullus alius populus ausus fuit iuvare iudaicum populum contra Romanos, imo etiam Agripparex, qui erat Iudeus noluit eos iuvare, sed magis coniunxit se Romanis, ut refert Iosephus libro de iudaico bello.
marg.|
.8.
Nec sit, qui misereatur pupillis eius.
quia milites Romani sine misericordia eos partim occidebant, partim captivabant, multipliciter affligentes, ideo subditur.
marg.|
.9.
Fiant nati eius.
id est, infra tempus unius generationis, quia 42. anno post passionem Christi debellaverunt eos Romani.
marg.|
{3.1282}
marg.|
.10.
Deleatur,
etc. quia illi, qui remanserunt de Iudeis, dispersi sunt per diversas partes orbis, subiecti gentibus aliis, ita quod non faciunt per se populum habentem aliquam terram seu Dominium.
marg.|
.11.
In memoriam redeat.
Quia infra 42. annos predictos illi, qui tractaverunt de morte Christi, erant mortui, saltem pro maiori parte, sed eorum iniquitas fuit ad memoriam reducta, quando in vindictam mortis Christi captivitas fuit super populum inducta.
marg.|
.12.
Fiant contra dominum semper.
idest fient. quia illi, qui remanserunt, pro maiori parte sunt obstinati in infidelitate, et sic sunt contra dominum.
marg.|
.13.
Et dispereat de terra.
quantum ad bonum, quia de eis non remanet, nisi memoria ad malum eorum, secundum quod dicitur Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
marg.|
.14.
Pro eo,
etc. Hic recolitur dicte punitionis causa, cum dicitur : Pro eo, quod non est recordatus. et incipit hic versus in Hebreo, et in translatione Hieronymi.
marg.|
.15.
Facere misericordiam.
Minus dicit, et plus significat, scilicet, quod populus iudaicus fecit crudelitatem maximam in persecutione salvatoris. ideo subditur.
marg.|
.16.
Et persecutus est hominem.
idest, Christum de virgine natum, eius enim deitatem persequi non poterant.
marg.|
.17.
Inopem, et mendicum.
Christus enim duxit vitam pauperem valde.
marg.|
.18.
Et compunctum corde.
id est, afflictum mente ex Iudeorum ingratitudine.
marg.|
.19.
Mortificare.
quia Pilato iudicante illum dimitti debere, noluerunt acquiescere dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris, Io. 19.b.
marg.|
.20.
Et dilexit maledictionem.
que imprecatur persecutoribus innocentium, Deu. 27. et in multis aliis locis.
marg.|
.21.
Et veniet ei.
quia persecutionem atrocissimam sustinuit a Romanis.
Numérotation du verset
Ps. 108,ad litteram
marg.|
{3.1283} .1.
Et noluit benedictionem.
que in lege precabatur pro operibus misericordie.
marg.|
.2.
Et elongabitur ab eo.
quia Romani non fuerunt miserti populo iudaico.
marg.|
.3.
Et induit maledictionem sicut,
etc. idest, fuit circundatus maledictionibus, sicut homo circundatur vestimento. Et quia pena huius maledictionis non tantum tetigit Iudeos in exterioribus bonis, sed etiam in interioribus corporis, et anime, ideo subditur. Et intravit, sicut aqua in interiora eius.
marg.|
.4.
Fiat ei, sicut vestimentum quo.
patet ex dictis sententia.
marg.|
.5.
Et sicut zona, qua semper precingitur.
quia fuerunt ligati, et sic violenter tracti extra terram suam, et sic captivati. In fine huius maledictionis concludit psal. loquens in persona Christi hominis.
marg.|
.6.
Hoc opus eorum.
id est, hec pena, que predicta est pro opere malo reddita illis.
marg.|
.7.
Qui detrahunt mihi.
id est, Iudeis, qui multipliciter detraxerunt Christo, ut predictum est.
marg.|
.8.
Qui loquuntur mala adversus animam meam.
idest, vitam meam. De cuius destructione inter se tractaverunt, ut predictum est.
marg.|
.9.
Et tu domine.
Hic ultimo ponitur orationis Christi superius inchoate consummatio, dicentis ad patrem : Et tu domine. id est, domine angelorum, et hominum.
marg.|
.10.
Fac mecum.
scilicet misericordiam, me resuscitando, et glorificando.
marg.|
.11.
Propter nomen tuum.
idest, ut nomen tuum glorificetur per meam exaltationem.
marg.|
.12.
Quia suavis est misericordia.
sanans omnes morbos, et vulnera.
marg.|
.13.
Libera me.
a Iudeorum persecutione.
marg.|
.14.
Quia egenus, et pauper ego sum.
quia ut dictum est, duxit vitam valde pauperem.
marg.|
.15.
Et cor meum conturbatum.
ex Iudeorum ingratitudine.
marg.|
.16.
Sicut umbra cum declinat.
de vita presenti per mortem, et passionem meam.
marg.|
.17.
Excussus sum, sicut locuste.
id est transiens de loco ad locum fugiendo {3.1284} persecutionem, ut patet Matthe. 2. ubi dicitur, quod propter persecutionem Herodis fuit portatus in Egyptum, et fugiens persecutionem Iudeorum, abiit trans Iordanem, Io. 10. et alias propter eorum persecutionem abiit in regionem iuxta desertum in civitatem, que dicitur Ephrem, Io. 11.
marg.|
.18.
Genua mea infirmata.
Ieiunavit enim Christus 40. diebus et 40. noctibus continue. Mt. 4. et postea esuriit ex attenuatione corporis. Et non solum ex illo ieiunio, sed etiam ex aliis laboribus, et vigiliis passus est fatigationem corporis, que maxime sentitur in genibus, eo quod sustinent pondus corporis. Unde dicitur Io. 4.a. Iesus autem fatigatus ex itinere, sedebat super fontem.
marg.|
.19. Et caro mea immutata est. in maciem.
marg.|
.20.
Propter oleum.
idest, ex defectu olei, in quo notatur tenuitas cibi sui condimento carentis.
marg.|
Et huic concordat translatio Hieronymi que sic habet : Et caro macilenta est absque oleo. In Hebraico sic habetur. Et caro mea macilenta est absque pinguedine. Corpus enim Christi optime complexionatum erat, quia virtute spiritussancti formatum fuit, que non potest deficere, et ideo in iuventute habuit convenientem carnositatem, que tamen fuit immutata in maciem ex ieiuniis, laboribus, et vigiliis. Propter quod Io. 8. dixerunt Iudei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, etc. Sic enim locuti fuerunt, quia quamvis haberet tantum 30. annos cum dimidio, vel 33. secundum alios, videbatur tamen satis plus habere propter mutationem corporis, et faciei ex predictis.
marg.|
.21.
Et ego factus sum opprobrium.
ut patet ex supradictis, et maxime hoc fuit in sua passione. ideo subditur.
marg.|
.22.
Viderunt me, et moverunt capita sua.
Me deridendo, sicut dicitur Mt. 27.e. Pretereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, etc.
Numérotation du verset
Ps. 108,ad litteram
marg.|
{3.1285} .1.
Adiuva me domine.
In passione confortando.
marg.|
.2.
Salvum me fac.
A morte suscitando.
marg.|
.3.
Et sciant, quia manus tua hec.
id est, potestas tua, qua sola mortui resurgere possunt.
marg.|
.4.
Maledicent illi.
quia Iudei in malitia obstinati, apostolis gloriam resurrectionis Christi predicantibus illi maledicebant. Act. 19.b. Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam domini coram omni multitudine, Paulus discedens ab eis segregavit discipulos, etc.
marg.|
.5.
Et tu benedices.
quia predicationem Apostolorum confirmavit per curationes languidorum, et suscitationes mortuorum, et alia dei beneficia, que dicuntur benedictiones in scripturis. ideo subditur :
marg.|
.6.
Qui insurgunt in me confundantur.
quia ex dictis miraculis confundebantur adversarii veritatis.
marg.|
{3.1286} .7.
Servus autem.
quia Christus letabatur in se, et in membris suis.
marg.|
.8.
Induantur, qui detrahunt mihi.
id est, undique habeant causam verecundie, sicut vestimentum circundat undique.
marg.|
.9.
Et operiantur.
In translatione Hieronymi habetur : Sicut pallio. Et ex dictis patet sententia, quia est repetitio eiusdem sententie sub aliis verbis, sicut solet fieri in orationibus, et canticis.
marg.|
.10.
Confitebor domino.
confessione laudis.
marg.|
.11.
Et in medio multorum.
Quod verificatum fuit in Christo, quando post resurrectionem discipulis suis apparuit, manifestans resurrectionem suam ad laudem dei patris, et etiam in membris suis per que laudavit deum patrem, et laudat ubique in ecclesia.
marg.|
.12.
Qui astitit a dextris pauperis.
idest, Christi hominis in se, et in membris suis.
marg.|
.13.
Ut salvam faceret a persequentibus,
etc. me resuscitando, et membra mea protegendo, et sua gratia vivificando.
Numérotation du verset
Ps. 108,moraliter
marg.|
{3.1277} .1.
Deus laudem.
Psalmum istum exponunt Iudei, ut sit eorum oratio pro sua liberatione de captivitate moderna, quia dispersi sunt per orbem in abiectione magna, sed sicut ostendi {3.1278} in expositione litterali, non potest sic exponi, sed de Christi passione, in qua oravit pro se et suo mystico corpore, et sic exposui, nec occurrit mihi alia expositio spiritualis convenientior hic ponenda.
Numérotation du verset
Ps. 108,additio 1
marg.|
{3.1285} In Ps. 108. Deus laudem. ubi dicitur in postil. Os peccatoris, et dolosi. scilicet Iude.
marg.|
Iudas proditor proprie dicitur dolosus quia dolose cum osculo pacis dominum tradidit. Sacerdotes autem, qui patenter Christum blasphemabant, et in eum manus sceleratas iniecerunt, non dolosi dicuntur{3.1286} proprie, sed transgressores seu peccatores.
Numérotation du verset
Ps. 108,additio 2
marg.|
In eo. psa ubi dicitur in postil. Hoc opus eorum, id est hec pena. Secundum glo. precedentia, que fuerunt singulariter dicta, applicanda sunt ipsi Iude. Cum autem hic dicitur pluraliter : Hoc opus eorum, qui de mi. etc. intelligitur de Iudeis, quod videtur magis proprie dictum, licet utrunque sit applicabile, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 108), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_108)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 108), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_108)
Notes :