Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,1
¶In finem
¶Codd. : (Ps. 55)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
ΩF
pro populo1
1 pro populo] propulo
cacogr. D30
qui a sanctis
longe factus est
in tituli inscriptione ipsi David
cum tenuerunt eum Allophili
in Geth2.
2 in tituli… David
Ps-G (V D)
ΩS
Rusch Ed1530 cum Ps-α
] David in tituli inscriptione
Ps-G D30
(inscriptionem)
Clementina
Numérotation du verset
Ps. 55,2 I
Miserere mei Deus
quoniam conculcavit me
homo ¦
tota die
impugnans
tribulavit me.
Numérotation du verset
Ps. 55,3 II
Conculcaverunt me
inimici mei
tota die ¦ quoniam
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 55,4 III
Ab altitudine diei timebo ¦
ego vero in te sperabo.
Numérotation du verset
Ps. 55,5 IV
In Deo laudabo
sermones meos ¦
in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
Numérotation du verset
Ps. 55,6 V
Tota die
verba mea
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur
ω
1
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes
ω
1
Rusch
] omnia consilia
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 55,7 VI
Inhabitabunt
et abscondent ¦ ipsi
calcaneum meum observabunt.
Numérotation du verset
Ps. 55,VII
Sicut sustinuerunt animam meam
Numérotation du verset
Ps. 55,8
pro nihilo salvos facies illos ¦
in ira populos confringes.
Numérotation du verset
Ps. 55,VIII
Deus
Numérotation du verset
Ps. 55,9
vitam meam annuntiavi tibi ¦
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Numérotation du verset
Ps. 55,IX
Sicut et in promissione tua ¦
Numérotation du verset
Ps. 55,10
tunc
convertentur
inimici mei
retrorsum.
Numérotation du verset
Ps. 55,X
In quacumque die
invocavero te ¦
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Numérotation du verset
Ps. 55,11 XI
In Deo laudabo verbum† in Domino
laudabo sermonem ¦
in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset
Ps. 55,12 XII
In me
sunt Deus vota tua ¦
que reddam laudationes
tibi.
Numérotation du verset
Ps. 55,13 XIII
Quoniam eripuisti animam meam
de morte† et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
Deo in lumine viventium.
Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,ad litteram
marg.|
{3.833} .1.
Miserere Deus
etc. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo : Ad victoriam super columbam mutam elongationum David michtam, quando tenuerunt eum Philisthei in GEthicorum Ad cuius intellectum sciendum, quod secundum aliquos Hebreos michtam est dictio composita ex mich, et tam, et sic signat humilem simplicem vel perfectum, et hoc modo accipit Hieron. qui ponit talem titulum. Victori pro columba muta, eo quod procul abierit David humilis et simplex, quando tenuerunt eum Philisthei in Geth, et secundum istum sensum oportet hic supplere per talem modum : David humilis et simplex supple fecit Psal. istum, quando tenuerunt eum Philisthei in GEthicorum Secundum alios vero michtam est nomen cantici specialis, sicut mottetus apud nos, vel hoquetus. Et dicit Rabbi Salomon quod signat canticum pulchrum vel decens : et secundum eos hic est sensus tituli Hebraici : Michtam David, id est, canticum David decens, ab eo factum quando tenuerunt eum Philisthei. De ista autem tentione dicunt aliqui expositores nostri, quod intelligitur, quando Iesbibenod Philistheus nisus fuit percutere David, presidioque ei fuit Abisai filius Sarvie, et percussum Philistheum interfecit, ut habetur 2Rg. 21. Sed istud non videtur verum : quia David non fuit ibi captus, imo habuit victoriam : Preterea illud bellum non fuit in Geth : et ideo Rabbi Salomon exponit hoc de David quando fugiens a facie Saul venit ad Achis regem Geth, quem cum cognovissent Philisthei, dixerunt. Numquid non iste est David rex terre ? ut habetur. 1Rg. 21.c. et tunc tenuerunt eum adducentes ad Achis ut interficeretur, sed Achis credens eum esse furiosum, eiecit eum : et sic salvatus fuit. De hoc ergo David fecit hunc psal. et similiter. 34. sicut dictum fuit ibidem. Sed Ps. 34. magis respicit evasionem David ad mandatum Achis, propter quod ille Ps. incipit a gratiarum actione sic. Benedicam dominum in omni tempore etc. Iste autem psal. magis respicit captionem ipsius per quam fuit in periculo : propter quod incipit ab imploratione divine misericordie sic : Miserere mei Deus etc. De eadem enim materia {3.834} David aliquando plures psal. fecit, ut satis patuit per supradicta. Sciendum etiam quod David hic vocatur columba muta elongationum. Columba, quia fuit sine felle amaritudinis : quia Saulem ipsum persequentem ad mortem, bis salvavit a morte, ut habetur. 1Rg. 24. et 26. Muta, quia tentus a Philistheis non audebat loqui idioma Hebraicum, sed mutavit os coram Achis, ne amplius cognosceretur, ut habetur. 1Rg. 21. Dicitur etiam columba elongationum, quia timore Saulis fugerat extra terram Israel ad terram Philisthinorum. Quid autem significetur per hoc quod dicitur in titulo : Ad victoriam : frequenter dictum est, scilicet conatus Levitarum. et sic patet sententia tituli Hebraici, et similiter tituli Hieronymi, que est eadem in substantia. Patet etiam autor huius psalmi, et materia in generali. Secundum hoc igitur psalmus iste dividitur in tres partes : quia primo ponitur ipsius David deprecatio. Secundo deprecationis exauditio, ibi. Sicut sustinuerunt. Vel potius ibi. Pro nihilo. ut videbitur. Tertio gratiarum actio, ibi. In Deo laudabo. Circa primum dicit David. Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo. id est, homines, eo modo loquendi quo dicitur, Ex. 8.e. Venit musca gravissima, id est, multitudo muscarum. Plures enim Philistei tenebant eum impingentes eum, et conculcantes sicut morte dignum. ideo subditur.
marg.|
.2.
Quoniam multi bellantes adversum me.
Quia querebant eum occidere, ut predictum est. In Hebreo habetur sic. Multi bellantes adversum me altissime. quasi diceret : Tu Deus qui es altissimus, libera me ab ista multitudine, a qua non possum me defendere : et versus secundus incipit sic : Quacumque die timebo etc. et tunc littera est plana, cum subditur. Ego vero in te sperabo. In quacumque die occurrerit mihi materia timendi. Et sic pro eo quod dicitur in principio huius versus in translatione nostra.
marg.|
.3.
Ab altitudine.
quod est de precedenti versu, in Hebreo est, altissime. Et hoc modo signantur versus in translatione Hieronymi. Potest etiam exponi translatio nostra sic : Ab altitudine diei timebo. id est, tempore alte diei : quia fugitivi qualis erat David, magis timent de die quam de nocte : quia non possunt ita de facili se abscondere et evadere de die sicut de nocte.
Numérotation du verset
Ps. 55,ad litteram
marg.|
{3.835} .1.
Ego vero in te sperabo.
id est, in quocumque timore non desperabo, sed magis sperabo de tua protectione.
marg.|
.2.
In Deo laudabo sermones meos.
te devote deprecando.
marg.|
.3.
In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.
id est, homo carnalis. Nec per hoc intendit a se excludere omnem timorem hominis : sed tantum timorem qui deiicit in desperationem : propter quod simul ponit : In Deo sperabo.
marg.|
.4.
Tota die verba mea execrabantur adversum me.
id est omnia verba de me dicta ad meam laudem, retorquebantur in meam condemnationem. Dicebant enim Philisthei : Numquid non est iste David rex terre ? Nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille, et David decem milia ? ex istis concludebant, quod deberet occidi, ne posset eis ulterius nocere, ut habetur. 1Rg.. 21. ideo subditur.
marg.|
.5.
Omnes cogitationes eorum in malum.
id est, ad inferendum mihi malum.
marg.|
.6.
Inhabitabunt et abscondent.
id est publice et occulte querent mihi nocere.
marg.|
.7.
Ipsi calcaneum meum observabunt.
querentes me supplantare. Et videtur hic David prophetice loqui de malis que quesierunt Philisthei facere sibi, quando audierunt ipsum esse unctum in regem super Israel, quia tunc quesierunt eum occidere, ut habetur. 2Rg. 5.
marg.|
{3.836} .8.
Sicut sustinuerunt animam meam.
In Hebreo et in translatione Hieronymi habetur. Expectantes animam meam, id est, sperantes auferre animam meam de corpore. et coniungitur cum littera precedenti immediate, quia est finis huius versus. et sequens versus incipit ibi : Pro nihilo.
marg.|
.9.
Pro nihilo salvos facies illos.
Hec est pars secunda huius psal. in qua describitur exaudi io David deprecantis : et primo quantum ad repressionem adversariorum, cum dicitur. Pro nihilo salvos facies illos ? interrogative. et est sensus : Salvabis adversarios meos pro nihilo ? id est, qui nihil boni fecerunt, sed tantum mala, quasi diceret, non decet iustitiam tuam. ideo subditur.
marg.|
.10.
In ira.
id est, vindicta iustitie tue.
marg.|
.11.
Populos.
Philisthinorum.
marg.|
.12.
Confringes Deus.
ita quod ly Deus, est finis huius versus : In Hebreo et in translatione Hieronymi et in translatione communi est principium versus sequentis. Et hoc fuit adimpletum, quando Philisthei venientes ad destruendum regnum David, fuerunt divina virtute debellati, magis quam humana : propter quod tunc dixit David : Divisit dominus coram me inimicos meos, sicut dividuntur aque, ut habetur. 2Rg.. 5.
marg.|
.13.
Deus vitam.
id est pericula vite mee annuntiavi tibi in mea oratione.
marg.|
.14. Posuisti lachrymas meas in conspectu tuo. eas exaudiendo.
Numérotation du verset
Ps. 55,ad litteram
marg.|
{3.837} .1.
Sicut et in promissione tua.
id est, sicut promisisti mihi me in periculis custodire.
marg.|
.2.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum.
id est, cum me exaudieris deprecantem adversarii mei fugient, quasi diceret, hoc semper attribuam virtuti tue, et non mee. Littera Hebraica sic habet ab illo loco : Deus vitam meam etc. motionem meam numerasti pone lachrymam meam in utre tuo. Nonne in numero tuo ? tunc convertentur inimici mei retrorsum. et est sensus : Motionem meam numerasti, id est, loca ad que fugi a facie Saulis. Pone lachrymam meam in utre tuo, ut sit reposita coram te, quasi in vase misericordie tue ad exaudiendum. Nonne in numero tuo, supple erit ? quasi diceret sic : quia tu pones eam in numero tuo cum aliis anxietatibus, quas sustinui. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. Translatio vero Hieron. sic habet Secretiora mea tu numerasti, id est, nullum meum secretum absconditum est tibi. Repone lachrymam meam in utre tuo. et exponatur sicut prius, sed non in narratione tua, qua feres sententiam contra malos. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. exponatur sicut prius.
marg.|
.3.
In quacumque die invocavero te.
synceriter et devote.
marg.|
.4.
Ecce cognovi quoniam Deus meus es.
exaudiendo me et salvando.
marg.|
.5.
In Deo laudabo verbum.
Hec est tertia pars huius psal. in qua ponitur ipsius David gratiarum actio, pro sua liberatione dicentis. In {3.838} Deo laudabo verbum. id est tuum factum seu beneficium gratias referendo.
marg.|
.6.
In domino laudabo
etc. repetitio est eiusdem ad maiorem affectus expressionem.
marg.|
.7.
In Deo speravi.
quod me protegat de futuro, sicut fecit de preterito.
marg.|
.8.
Non timebo quid
etc. timore deiiciente me in desperationem, vel nimis perturbante rationem.
marg.|
.9.
In me sunt Deus vota tua.
Fecerat enim aliqua vota specialia ipsi Deo, si liberaret eum ab illo periculo, licet non sint expressa in scriptura, que desiderabat adimplere.
marg.|
.10.
Que reddam laudationes.
id est, ad laudem nominis tui. Et subdit causam dicens.
marg.|
.11.
Quoniam eripuisti animam meam de morte
etc. id est quia perfecisti illud propter quod vovi tibi : et ideo iustum est, ut reddam vota tibi.
marg.|
.12.
Ut placeam
etc. In Hebreo et translatione Hieronymi habetur : Ut ambulem coram Deo, procedendo de bono in melius.
marg.|
.13.
In lumine viventium.
id est, quandiu ero in vita presenti. vel in lumine viventium, hoc est in lumine gratie qua vivitur in Deo . Moraliter potest exponi Psalmus iste de quocumque fideli, qui positus in mortis periculo orat Deum devote pro sua liberatione : et a Deo exauditus agit gratias Deo tanquam gratus.
Numérotation du verset
Ps. 55,moraliter
marg.|
{3.833} .1.
Miserere mei Deus quoniam conculcavit
etc. Ps. iste fuit oratio David quando de Geth evasit, ubi Philisthei voluerant eum occidere 1Rg. 21. Moraliter autem potest exponi, quod sit oratio cuiuslibet innocentis in periculo mortis positi pro sua evasione deprecantis, cum dicitur. Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo. et non Deus. Quasi diceret. Si tu Deus me {3.834} punires pro peccatis meis, deberem in patientia sustinere.
marg.|
.2.
Quoniam multi bellantes adversum me,
scilicet demones cum malis hominibus. quoniam eos incitant ad persequendum innocentes. Sed quia non sunt timendi in comparatione Christi qui preerit in die iudicii, sequitur.
marg.|
.3.
Ab altitudine diei timebo.
id est, a Christo, qui non solum est altus, sed etiam ipsa altitudo.
Numérotation du verset
Ps. 55,moraliter
marg.|
{3.835} .1.
Ego vero in te sperabo.
id est, in tua misericordia, et non in mea iustitia.
marg.|
.2.
In Deo laudabo sermones.
id est ad eius laudes ordinabo ipsos.
marg.|
.3.
In Deo speravi.
id est in eius protectione.
marg.|
.4.
Non timebo quid faciat mihi caro.
id est, homo carnaliter vivens. Et ponitur hic singulare pro plurali, scilicet homo pro hominibus irrationabiliter viventibus, sicut. Ex. 8.f. Venit musca gravissima, id est, multe musce.
marg.|
†
Verba mea execrabantur.
interpretantes ea in malum.
marg.|
.5. Omnes cogitationes eorum in malum. contra me.
marg.|
.6.
Inhabitabunt.
mecum amicitiam simulantes.
marg.|
†
Et abscondent.
malitiam suam per talem cohabitationem. {3.836} ideo sequitur.
marg.|
.7.
Ipsi calcaneum meum observabunt.
querentes me supplantare.
marg.|
.8.
Sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo.
id est, vitam meam, sicut grave pondus sustinuerunt, in quorum persona dicitur Sap. 2. cap. Gravis est nobis ad videndum.
marg.|
.9.
Pro nihilo.
Hic incipit versus in Hebreo : et est secunda pars huius psal. in qua ponitur exauditio deprecantis, cum dicitur interrogative : Pro nihilo salvos facies illos ? id est, cum nihil boni fecerint ? quasi dicat non decet iustitiam tuam que non permittit dedecus culpe sine decore iustitie. ideo sequitur.
marg.|
.10.
In ira populos confringes.
qui student ad male faciendum.
marg.|
.13.
Deus vitam meam annuntiavi tibi.
in vera confessione.
marg.|
.14.
Posuisti lachrymas meas.
contritionis et confessionis.
marg.|
†
In conspectu tuo.
eas exaudiendo.
Numérotation du verset
Ps. 55,moraliter
marg.|
{3.837} .1.
Et in promissione tua.
que habetur Ezech. 17.g. Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
marg.|
.2.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum
, scilicet demones et homines mali qui confunduntur quando preces bonorum exaudiuntur.
marg.|
.3.
In quancumque die invocavero te.
pie et perseveranter et pro me.
marg.|
.4.
Ecce cognovi quoniam Deus
etc. per effectum exauditionis. Istis enim tribus concurrentibus oratio semper exauditur.
marg.|
.5.
In Deo .
Hec est tertia pars, in qua ponitur exauditi gratiarum {3.838} actio, cum dicitur. In Deo laudabo verbum. gratias agendo sibi de beneficio mihi collato.
marg.|
.6.
In domino laudabo sermonem
etc. repetitio est eiusdem sententie ad maiorem devotionis expressionem.
marg.|
.8.
Non timebo quid faciat.
timore deiiciente a virtute.
marg.|
.9.
In me sunt Deus vota tua.
id est, super me, quia sum obligatus ad ipsa reddenda.
marg.|
.11.
Quoniam eripuisti animam meam
etc. propter quod iustum est, ut reddam tibi promissa.
marg.|
.12. Ut placeam coram Deo in lumine viventium etc., scilicet vita gratie.
Numérotation du verset
Ps. 55,additio 1
marg.|
{3.837} In Ps. 55. Miserere mei Deus. ubi dicitur in po. Pro nihilo etc.
marg.|
In Hebraica veritate ubi dicitur. Pro nihilo. ponitur auen, dictio equivoca, que significat quandoque nihilum, quandoque vanitatem, quandoque vero iniquitatem. Consequenter ubi translatio nostra habet. Salvos facies illos. In Hebreo habetur. {3.838} Salvabis ab illis. unde hec verba secundum litteram Hebraicam proprie exponuntur sic. Pro iniquitate, scilicet adversariorum, de qua immediate ante dixerat. Salvabis ab illis, id est, salvabis me ab illis. et sic exponitur iste versus a quibusdam Hebreorum expositoribus, secundum quam expositionem non oportet ut teneatur interrogative, sed plane.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_55)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_55)
Notes :