Nicolaus de Lyra

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 
marg.| {LYR26.1L1} {3.433} Beatus vir. Quamvis beatus Augustinus dicat ipsum David fuisse actorem1 omnium psalmoruma, tamen beatus2 Hieronymus qui diligentius studuit circa textum Sacre Scripture, propter quod in hoc est magis sibi assenciendum, dicit contrarium. In prologuo enim super Psalterium3 nominat decem actores psalmorum, scilicet David, Moysen4, Salomonem, tres filios Chore, Asap5, Etham et Heman et Iditumb. Preter etiam istos dicit quod plures psalmi facti sunt ab aliis sanctis prophetis quorum /f. 355rb/ nomina ignorantur. Unde et aliqui psalmi sunt sine titulo et aliqui sunt titulati et6 non exprimunt nomina actorum, ut videbitur infra prosequendo. Similiter Rabbi Sa<lomon> c super principium libri Psalmorum nominat decem actores eorum scilicet Melchisedech, Abraham, Moysen, David, Salomonem, Asap et tres filios Chore et Iditum. Et sic in aliquo differt a Hieronymo quia ponit7 Abraham et Melchisedechh8 inter actores Psalmorum et omittit Heman et Ethan. Quid tamen videatur verius videbitur in locis suis prosequendo.
a Fons : Augustinus Hipponensis , De Civitate Dei, 17, 14, CCSL 48. ‎Note générale 2
b Cf. Hieronymus , Praefatio epist. Sofronio (Biblia Sacra, Stuttgart, p. 768.6-9). ‎Note générale 2
c Cf . Rashi, Commentarius in Vetus Testamentum, t. 3: Ps. [a I. F.   Breithaupt (1639-1713) transl., Gotha, 1714].
1 actorem Va162 etc. ] auctorem P402
2 beatus Va162] om. P402
3 Psalterium] Spsal- Va162 ( a . corr. )
4 Moyses Va162
5 Asaph Va162
6 sunt titulati et] habentes titulum Va162 Mz162 P402
7 ponit] potuit Va162 (!)
8 Melchisedechh Va162 etc. ] Melchisedes P402
marg.| {LYR26.1.1L2} Videretur forsitan9 alicui quod secundum actores psalmorum10 liber iste posset dividi, sed hoc non potest convenienter fieri quia psalmi unius actoris non ponuntur segregati ad unam partem, quia inter psalmos David interponuntur11 plures de psalmis aliorum a David et inter Psalmos aliorum ponuntur aliqui psalmi ipsius David12 ut videbitur.
9 forsitan] igitur praem . Va162 Mz162 P402 Ed
10 psalmorum Va162 (!)] spalm- P402
11 interponuntur Va162 etc. ] ponuntur Ed
12 a David et inter Psalmos aliorum P402] et e converso P359 , et inter psalmos aliorum a David Ed | et inter… David] om. hom. Va162
marg.| {LYR26.1L3} 3.1 Item post13 Psalmum 71 in cuius fine ponitur in hebreo «Expliciunt psalmi David filii Isai»d. Ponuntur plures psalmi ab ipso David intitulati tamquam ab actore. Racio autem huius est quia secundum quod14 dicit Hieronymus in prologo super psalmum, psalmi adversis actoribus compositi, postea15 per longum tempus fuerunt in uno libro collecti16, et sicut17 inveniebantur sic scribebantur. Propter quod aliqui Psalmi18 prius facti, posterius sunt descripti quia tardius fuerunt inventi; et eodem modo de actoribus quia omnes psalmi unius actoris non fuerunt simul inventi19 nec immediate unus post alium scriptus20. Sed in medio fuerunt inventi aliqui psalmi aliorum doctorum21. Propter quod liber iste non potest dividi secundum ordinem auctorum, nec etiam temporum, ut patet ex dictis, nec etiam materiarum quia in diversis psalmis et diversorum actorum et distanter scriptis. Eadem materia frequenter tangitur, et e converso aliquando in eodem psalmo de22 diversis materiis agitur. Propter quod non video bene qualiter artificiose possit dividi liber iste nisi in quodam generali quia primo ponitur prefatio23, secundo executio et tertio principaliter intenta conclusio. Secunda pars incipit in principio secundi Psalmi, tertia in principio centesimi quadragesimi quintie: «Lauda anima mea Dominum». Huius enim libri intentio est divina laudatio.
d Cf. Ps 71, 20 (Ps-H : Sancti Hieronymi P salterium iuxta Hebreos, H. de Sainte-Marie): «Complete sunt orationes David filii Iesse.»; Ps-R = Ps-G : «Defecerunt laudes David filii Iesse».
e Ps. 145.
13 postea Va162
14 quod Va162  etc. ] om. P402
15 postea] om. Va162
16 fuerunt… collecti] om. Va162
17 sicud Va162
18 Psalmi] om. Va162
19 et eodem… inventi] om. hom. Va162
20 Beatus vir quamvis…alium scriptus = P Mz162 Ed | scriptus] om. Va162 P402
21 doctorum Ed Va162 etc.] actorum P402
22 de] om. Va162
23 prefatio] + et Va162
marg.| {LYR26.1L4} 3.2 Circa primum sciendum quod hic psalmus est sine titulo in hebreo et hoc idem dicit Hieronymus in prologo super Psalmum24. Propter quod si in aliquibus libris inveniatur scriptum Psalmus David non videtur esse verum sed magis ab aliquo nescio quo pro sua voluntate appositum sed magis videtur iste psalmus esse compositus ab illo qui psalmos collegit et in hoc libro redegit, qui secundum communem opinionem et magis verissimile25 creditur fuisse26 Esdras, ut supra dictum est. Et sue collectioni hunc psalmum preposuit per modum cuisdam prologi qui tamen vere dicitur Psalmus aliis compaginatus secundum quod habetur Actuum 13f ubi dicitur «Sicut scriptum est psalmo / f .  355va secundo: filius meus es tu, ego genui te27», quod habetur Psalmo sequenti qui non posset vere dici ‘secundus’ nisi iste esset primus. Et merito, inter psalmos computatur quia Esdras spiritum propheticum habuit; et eius liber inter scripturas canonicas ponitur.
f Act. 13, 33.
24 Cf. supra n. a.
25 verissimile] verissibilem Va162
26 om. Va162
27 te] + hodie Va162
marg.| {LYR26.1L5} 4.28 Sed contra hoc videtur quod dicit Hieronymus in epistula ad Paulinum que sic incipit Frater Ambrosius etc. , et ponitur in principio Biblie, dicens sic et in descriptione iusti viri cuius enim arbori vite David comparar. Et, hoc etiam intulit   in lege Domini voluntas eius etc. Hoc autem scribitur in hoc psalmo et sic videtur esse factus a David et non ab Esdra.
28 n. 4 et 5 P359] om. Va162 Va163 P402 Ed
marg.| {LYR26.1L6} 5. Dicendum quod David non est hic nomen prophete sed est nomen libri psalmorum, sicut accipit Hieronymus in prologo galeato g dicens tertius ordo, scilicet librorum Veteris Testamenti, incipit a David id est a libro Psalmorum, ut patet intuenti locum illum. Et ideo non valet argumentum nec potest dici quod Hieronymus tenuerit Psalmum istum a David esse factum. Nam inter Psalmos a David factos non ponit ipsum sed magis excludit, ut patet in eius prologo super librum Psalmorumh.
g Cf. Hieronymus, Prologus galeatus (Biblia sacra, Stuttgart 1994, p. 365.36-37): «Tertius ordo αγιογραφα possidet, et primus liber incipit ab Iob, secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine conprehendunt ».
h Cf. Anon ., Origo Psalmorum (éd.   De Bruyne , n°1, Or1, p. 44a.2-3): «Psalmus primus nulli adsignatus est, quoniam omnium est»; cf. avec variantes insignifiantes, ibid. Or1r, p. 44b.6-7).
marg.| {LYR26.1L7} 6. Igitur in hoc Psalmo, qui per modum prefationis ponitur, Esdras inducit ad studium Sacre Scripture que in hoc libro continetur29 per modum divine laudis. Et hoc facit dupliciter, primo excludendo a fidelibus doctrinam perversam, secundo concludendo in eis doctrinam catholicam et sanam, ibi Sed in lege 30.
29 continetur] + hic finnit prima pecia Va162 marg. al. m.
30 § 6 = P359 Va162 P402 Mz162 Ed
marg.| {LYR26.1L8} 7.31 Circa primum sciendum quod in doctrina perversa hic est processus, quia primo ad eam audiendam aliquis ab infidelibus inducitur et hoc excludit dicens Beatus vir.
31 § 7 = Va162 Va163 P402 Ed
Numérotation du verset Ps. 1,additio 1 
marg.| {3.437} In psalmo 1 Beatus vir ubi dicitur in postilla “Quamvis beatus Augustinus” Quod autem David sit auctor omnium psalmorum prout Augustinus ponit, potesttribusrationibus comprobari. Prima est. Nam communiter tenetur quod David dicitur{3.438} propheta antonomastice seu per excellentiam, sicut etiam Paulus dicitur apostolus eodem modo, prout in glossa psalterii in prologo habetur. Et ratio huius est, quia prophetia David respectu aliorum prophetarum in communi in duobus excellebat. Primo quia {3.439} David sine apparitione alicuius figure, vel signi sensibilis veritatem intelligibilem de occultis capiebat per divinam revelationem, quod non sic est de aliis prophetis communiter dictis excepto Moyse, qui per quasdam similitudines rerum capiebant divina, iuxta illud Osee. 12.g.i In manu prophetarum assimilabor. Secundo quia alii prophete obscure, et quasi per enigmata de Christo prophetarunt. Unde super illud Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Glossa: Obscura doctrina in dictis prophetarum. David autem prout dicitur in glossa in prologo psalteriij de incarnatione, de passione, de eterna genitura Christi evidentissime disseruit. Sed constat, quod he due excellentie prophetandi inveniuntur in Psalmo qui non intitulantur ipsi David, sicut in ipsis, qui David intitulantur. In Psalmo enim 2, scilicet Quare fremuerunt gentesqui psal. non intitulatur ipsi David expresse probatur de generatione eterna Christi, cum dicit. Filius meus es tu, ego hodie genui te. Similiter de regno Christi a Deo constituto, cum dicitur. Ego autemconstitutus sum rex. Similiter etiam de pluribus aliis Christi mysteriis, ut latius patebit in sequenti Psalmo tam in postilla quam in additione, et hoc sine apparitione alicuius figure, vel signi sensibilis, sicut in aliis psalmis, ipsi David intitulatis. Hoc idem patet in quamplurimis psal. intitulatis filiis Core, et Asaph, et aliis, prout est manifestum discurrenti per singulos. Pari igitur ratione Asaph, et filii Core, et huiusmodi, deberent dici prophete per excellentiam, et egregii psalmiste Israel, sicut et David, quod est inconveniens, et contra omnes de hac materia loquentes, tam Hebreos, quam catholicos.
i Os. 12.
j Fons : Glossa magna (Ps. prol.)
marg.| Secunda ratio est. Nam si psal. non habens titulum, non debet ipsi David attribui, prout supponunt opinantes in hac parte contra beatum Augustinum pari ratione omnes, qui sine titu. reperiuntur, non sunt David attribuendi, sed hoc est manifeste falsum. Nam Ps. 104. qui incipit : Confitemini domino, et invocate nomen eius. et Ps. 95 qui incipit : “Cantate Domino omnis terra”. Sunt in Psalterio secundum Hebraicam veritatem sine titulo et tamen est manifestum quod eorum auctor fuit David, ut patet 1Par. 16. ubi isti duo psalmi coniuncti attribuuntur “ipsi David”, prout etiam post ibidem dicit, et pari ratione etiam dicendum est de aliis psalmis titulum non habentibus, quod sunt ipsi David attribuendi.
marg.| Tertia ratio est. Nam si psalmus qui alteri preter David intitulatur, non debet attribui ipsi David, prout supponunt opinantes in hac parte contra beatum Augustinum. Pari ratione omnes psalmos, aliis a David intitulati, sed hoc est falsum. Nam Ps. 71. qui incipit : Deus iudicium etc. intitulatur Salomoni, et non David, et tamen auctor ipsius psalmi fuit ipse David, quod patet ex hoc. Nam in fine ipsius psalmi dicitur: Complete sunt orationes David filii Isaie. Ex quo est manifestum quod David fecerit hunc psalmum et non Salomon. Ridiculum enim esset apponere, in fine evangelii secundum Mattheum. completum est evangelium secundum Marcum. Sunt etiam quedam alia ad hoc pertinentia, de quibus videbitur in additione super Ps. 41. qui incipit: “Quemadmodum desiderat cervus etc.
Numérotation du verset Ps. 1,1 
I
marg.|  .1. Beatus vir. id est infidelium. Sicut enim pietas proprie respicit cultum legis divine, ita impietas per oppositum studium doctrine perverse : ille autem qui se elongat ab ea, dicitur beatus beatitudine celesti, non in re sed in spe, sicut dicit Philosophus Primo Ethicorumquod pueros beatificamus, quamvis non sint adhuc capaces felicitatis politice, sed quia ad hoc sunt dispositi per conditionem indolis bone. Secundo in doctrina perversa aliquis per frequentem auditum habituatur, et hoc excluditur cum dicitur.
marg.| {3.435} .1. Et in via. Per stationem enim que immobilitatem importat habitus doctrine perverse significatur, quia habitus est de difficili mobilis. Tertio habituatus in doctrina perversa, doctor, aliorum efficitur ad sui et aliorum casum miserum, et hoc excluditur cum dicitur.
marg.|  .2. Et in cathedra. In Hebre. habetur, et in cathedra derisorum non sedit. perverse enim doctrine doctores secundum veritatem sunt derisores, quia errores docent sub specie veritatis.
Numérotation du verset Ps. 1,1 
differentia
marg.| {LYR26.1.1T.a} Et in cathedra pestilentie non sedit. Hebrei :   In lege derisorum non sedit. Dicuntur autem derisores doctores falsam doctrinam aut curiosam et inutilem habentes. k A
k Fons : De differentia ab hebrea veritate, Ed1507 ( 58va ).
A ¶Codd. : P3359 (42rb) {MM2023}
Numérotation du verset Ps. 1,1 
Imoraliter
marg.| {3.433} .1. Beatus vir. Sicut dixi plenius in expositione litterali, Psalmus iste prologus est huius libri, factus ab eo qui psalmos a diversis compositos in hoc volumine congregavit, qui fuisse creditur Esdras scriba, qui etiam legem reparavit. In hoc autem psalmo inducit ad studium sacre scripture. Quod quidem studium discipulo convenit ut addiscat, et magistro ut doceat. Christus autem huius {3.434} scripture principalis est magister, Mt. 23.a. Unus est magister vester Christus. Et sic de ipso potest exponi allegorice Ps. iste : Fuit enim Christus ab instanti conceptionis vir perfectus in virtutibus et scientiis. Fuit etiam beatus beatitudine clare visionis et perfecte fruitionis, propter quod de ipso bene dicitur : Beatus vir. similiter, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. 1. Pet. 2. ideo bene subditur.
marg.| Qui non abiit, etc. quantum ad malum consensum.
marg.| {3.435} .1. Et in via, etc. quantum ad malum actum.
marg.|  .2. Et in cathedra etc. quia malam doctrinam Phariseorum non approbavit, sed reprobavit ut dicitur, Matthe. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Numérotation du verset Ps. 1,2 
II
marg.|  .3. Sed in lege. Hic consequenter concludit quod in fidelibus debet esse exercitium sacre scripture, et primo ostendit huiusmodi exercitium, et secundo exercitii premium, ibi. Et folium eius, etc. Circa primum sciendum, quod sicut in progressu perverse doctrine triplex est gradus (ut predictum est) sic est in progressu sane doctrine. Primus est intenta auditio et devota, quod notatur cum dicitur. Sed in lege, etc. Secundus est habituatio firma, ideo subditur.
marg.|  .4. Et in lege. per frequentem enim meditationem habitus scientia generatur et firmatur. Tertius est aliorum instructio proficua ex habitu {3.436} procedens : et hoc notatur cum subditur.
Numérotation du verset Ps. 1,moraliter 
marg.|  .3. Sed in lege, etc. Non ad discendum, cum eam perfecte sciverit ab instanti sue conceptionis ut dictum est, sed ad operandum et docendum. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere.
Numérotation du verset Ps. 1,3 
III
marg.|  .5. Et erit. Discipulus enim audiens devote et intente, accipit fructum sacre scripture a doctore, sed quando habituatus incipit docere, tunc dat huiusmodi fructum aliis tempore sue doctrine. Comparatur autem merito talis doctor ligno secus decursus aquarum plantato : quia fidelibus doctoribus ecclesie ad sunt fluenta divine gratie, et tandem glorie, secundum quod dicitur Eccles. 24.c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Sancti enim docto. sunt sacre scripture, que vera sapientia est, elucidatores.
Numérotation du verset Ps. 1,moraliter 
marg.| {3.436} .5. Et erit tamquam lignum etc. Nam in Christo fuerunt omnium fluenta gratiarum. Io. 1.b. Vidimus enim quasi unigenitum a patre, plenum gratie et veritatis.
marg.| Quod fructum suum. Nam in tempore presenti dat fructum gratie, et fructum glorie tribuet in futuro.
marg.|  .6. Et folium. in scriptura per folia significantur aliquando verba que in Christo non fuerunt defluentia sed stabilia. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Numérotation du verset Ps. 1,3 
IV
marg.|  .6. Et folium. Hic consequenter ponitur predicti exercitii premium, et primo ostenditur qualiter fidelibus conceditur, secundo qualiter perversis doctoribus denegatur, ibi : Non sic impii. Circa primum dicitur. Et folium. Fluxus enim foliorum est signum mortificationis arborum, sed viror et permanentia eorum, est signum evidens vite ipsorum. Vita autem spiritualis in presenti habetur per gratiam usque ad finem continuatum, et quantum ad hoc dicitur : Et folium. id est, doctor fidelis a gratia et caritate non decidet, quia in premium sui laboris conceditur ei in presenti continuatio gratie, et adeptio glorie in futuro, unde subditur.
marg.| {3.437} .1. Et omnia. et quia per opera sua ad beatitudinem sempiternam deducetur, Ro. 8.e. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum etc.
Numérotation du verset Ps. 1,differentia 
marg.| {LYR26.1.3T.b} Et folium eius non defluet. Hebr<eus> :   Et folium eius non marcescet 32 quod est minus quam defluereB.
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 ( 58va ).
32 marcescet] scrips. , marceset Ed1507
Numérotation du verset Ps. 1,4 
V
marg.|  .2. Non sic impii. Hic consequenter dictum premium a perversis doctoribus excluditur. et secundo ratio huius redditur ibi. Quoniam novit. Circa primum dicitur. Non sic impii. quia perversis doctoribus primo denegatur vita gratie, et secundo vita glorie, ideo replicatur.
marg.|  .3. Non sic. Comparatur autem doctor perversus pulveri per ventum deiecto, quia doctor perversus ad fingendum errores, et periculosas novitates, per ventum superbie, et inanis glorie impellitur, et sic primo deiicitur in foveam culpe, et postremo in foveam gehenne, propter quod subditur.
Numérotation du verset Ps. 1,moraliter 
marg.| {3.437} .2. Non sic impii. Hic excluduntur obstinati Iudei a stabilitate tali, ideo subditur.
marg.| Sed tamquam pulvis, etc. quia per Romanos fuerunt partim {3.438} occisi, et partim captivi, partim per orbem dispersi.
Numérotation du verset Ps. 1,additio 2 
prol.| In eodem Psalmo 1. ubi dicitur in postilla Comparatur autem doctor perversus. Apud dialecticos regulariter dicitur, sicut propositum de proposito, et oppositum de opposito. Unde cum doctor catholicus ligno secus decursus aquarum plantato a Psalmista comparatur, merito eius oppositum, scilicet doctor perversus, non pulveri, sed aliquo ligno in deserto seu siccitate habitanti comparari debuisset. unde et Ier. 17.a. cum vir confidens in domino ligno super aquas transplantato comparatur, ibid. homo confidens in homine quasi myrice in deserto, etc. assimilatur. Sed ratio differentie inter utramque auctoritatem ex parte materie de qua predicte auctoritates tractant, sumi posset. Confidens enim in homine non est de se malus, nisi inquantum principaliter non confidat in domino. unde ibid. subiungit. Et a domino recedit cor eius, etc. Et ideo ligno animato in siccitate degenti assimilatur, quod adveniente humore in vita perseverat. Sed doctor perversus seu hereticus etiamsi doctrine sue pernitiose aliquantulum vera misceat, penitus est periculosus, et execrandus. unde non ligno aliqualem vitam habenti comparari debet, sed pulveri per ventum deiecto, qui penitus infructuosus est, et inanimatus.
Numérotation du verset Ps. 1,5 
VI
marg.|  .4. Ideo non resurgent. licet enim in iudicio extremo omnes generaliter resurgant, tamen doctores perversi, et eorum sequaces non resurgent ad suam exaltationem, sed ad maiorem sui depressionem, qui tunc deiicientur in foveam gehenne in anima simul, et corpore. Et quia non{3.438} solum damnabuntur perversi doctores, sed etiam doctrine ipsorum imitatores per mala opera. ideo subditur.
marg.|  .5. Neque. sic enim debet scribi, in concilio. quia in Hebreo, et translationeHieronymi accepta immediate ab Hebraica veritate habetur, in congregatione iustorum. ista autem congregatio est in beatitudine celesti, secundum quod dicitur Ps. 46.b. Principes populorum congregati cum Deo Abraham.
Numérotation du verset Ps. 1,moraliter 
marg.|  .4. Et ideo non resurgent, etc. scilicet ad suam liberationem, sed ad maiorem damnationem.
Numérotation du verset Ps. 1,6 
VII
marg.|  .6. Quoniam novit. Hic consequenter ratio predictorum redditur, scilicet quare gratia, et gloria perversis doctoribus denegatur, et bonis conceditur, cum dicitur. Quoniam novit. idest, processum eorum per viam presentis vite notitia approbationis, viam autem perversorum novit notitia reprobationis. ideo subditur.
marg.|  .7. Et iter impiorum peribit. quia iter eorum per viam presentis vite in morte terminatur ad damnationem anime, et in futuro iudicio ad damnationem anime simul, et corporis terminabitur, et sic omnino peribunt perversi absque aliqua spe redeundi.
Numérotation du verset Ps. 1,6 
VIImoraliter
marg.|  .6. Quoniam novit. per approbationem.
marg.|  .7. Et iter. quia vadit ad eternam damnationem.
Numérotation du verset Ps. 1,replica 
prol.| Circa psalmum primum postil. dicit bene Hieronymus sentire non omnes psa. factos a David, cuius oppositum be. Au. sentire videtur. 17. de ci. Dei. c. 14. In hac parte tenet posti. opinionem be. Hie. Burgens.autem be. Aug. in diversis locis. unusquisque pro opinione rationes plures adducit. Dicit tamen uterque postil. circa psal. Dominus regnavit, irascantur populi. et Burgens. circa psal. Domine Deus salutis. quod de titul. non est multum curandum, verumtamen studiosis honestius est sanctorum, opiniones quantum possibile est concordare, quam argumentis in voluere, idcirco pro qualicumque sanctorum concordantia pono quedam verisimilia dicta. Quorum primum est istud, quod auctorem alicuius rei esse contingit dupliciter. Aut enim est auctor, ut architectus, aut ut manufactor. Illam distinctionem ponit Arist. j. Metaphy. ostendens circa eandem rem illum isto digniorem auctorem. Auctor enim principalis, et dignior in edificatione domus est architectus, apud cuius intellectum est rei fiende ratio, et idea, ad quam aspiciens mandat domum sic fieri : cuius mandati executor est ipse manufactor, qui more irrationabilium, ut inquit Arist. non ad aspectum idee, sed ad mandatum, et directione habentis ideam operatur. Est igitur {3.440} uterque auctor edificii, quamvis diversimode, ille ut dignior, qui administrat formam, et speciem, iste ut minus dignus, quia disponit materiam. Sine illo fieret res irrationabiliter, ut vult be. Aug. 83.q. sine isto non fieret effectualiter. Est igitur uterque rei auctor, producit enim ille domum intra, iste domum extra in effectu. Secundum dictum est Quandocumque due cause partiales concurrunt ad eundem effectum, etsi diversimode, effectus ille vere dicitur procedere ex utriusque efficacia, et auctoritate. Ideo proles vere producitur ab utroque parente, quia mater administrat materiam, pater formam, ut quibusdam placet, vel sicut aliis videtur, si mater aliquid facit ad formam minus tamen principaliter patre. Illo etiam modo, et Virgilius, et Guido ambo sunt auctores historie de bello Troiano, quamvis ille describit eam metro, iste prosa. Tertium dictum, quamvis principalior auctor effectus est administrator forme, quam materie, hoc tamen intelligendum est de forma intrinseca, et substantiali, non extrinseca, et artificiali, quia alius manufactor esset potior architecto, quod est contra primum dictum, et Ari. Quartum dictum : Visio, et visionis intelligentia revelate divinitus sunt de intrinseca, et formali ratione prophetie, patet hoc dictum ex precedenti correctione, propterea enim prophete sunt videntes, et quanto gradus visionis est excellentior, tanto propheta, et prophetia dignior. et ut dicitur Da. 10.a. Intelligentia opus est in visione. Nam Nabuchodonosor, Balthasar, et Caiphas, quia visionis revelate intelligentiam non habebant, prophete dici non merentur. Per hec dicta potest sumi talis concordantia doctorum sanctorum. Nam cum beatus Augustinus omnium psalmorum auctoritatem David attribuit, titulus Asaph, et aliis aptos, exponit ad hoc significandum, videlicet, quod illi intelligebantur illorum psal. cantores, vel compositores secundum materiam a David ministratam. Huius rei vera similitudo potest accipi ex verbo David infra, cum dixit.
marg.| Quoniam non cognovi litteraturam, etc. David enim ab ineunte pueritia, patris sui pascebat oves, a pastu ovium assumptus ad militiam, et cito post unctus in regem, consequenter odium Saul, et persecutionem fugiens studio vacare non potuit, post mortem Saul statim unctionem regiam assecutus, bellis contra Philisthiim occupatus, et alias gentes in circumitu a studio litterarum fuit impeditus. Omnes tamen psal. ut vult be. Hie. in Hebreo sunt metrice, et ornate compositi, quem stylum illiteratus secundum communem cursum servare non consuevit. nisi quis dicat David huiusmodi scientias liberales habuisse infusas, quod auctoritate caret, nam si sacram scripturam legamus quibusdam infusam, que ad salutem pertinet, non tamen legimus artes infusas, que ut plurimum serviunt ad vanitatem. Cum igitur David litteraturam non habens, ignoraverit colores rhetoricos, et artificiales ornatus, verisimile videtur, quod David receptas, et intellectas propheticas illustrationes dederit filiis Core, et aliis, prout illos, vel alios apud se habebat, materiam dictaminis, qui tamquam in huiusmodiartibusperiti ex materia sic ministrata composuerunt carmen, et hymnum, et psalmum. Sicque David propter administrationem materie ex revelationibus divinis sibi factis post Spiritum sanctum est auctor omnium psalmorum principalis. Et sic puto opinione beati Augustini fore veram. Et inde David dictus est “egregius et eximius prophetarum”l, prout procedit prima ratioBurgensis.Cum hoc stat, quod Asaph, et filii Core, etc. sint auctores psal. quia de mandato David ex ministrata materia psal. illos composuerunt, et metris ornaverunt, et decantaverunt, et sic secundum opinionem beati Hieronymi. Hieronymus illi in titu. nominati possunt dici illorum psal. auctores, quia compositores modo predicto, et ita David est auctor omnium psal. secundum materiam pro opinione beati Augustini. Augustinus et alii sunt auctores aliquorum psal. et fortassis secundum formam pro opinione beati Hieronymi. Et si quis obiiceret, tunc illi compositores esse potiores auctores psa. quam David, sicut principalior est ille, qui administrat formam, quam materiam, ut patet ex. 3. dicto supraposito. Huic obiectioni respondetur per idem dictum, quod forma, quam illi compositores dederunt, fuit solum artificialis, et extrinseca, materia autem, quam David administrat, et si fuit informis quo ad illam formam extrinsecam, fuit tamen formata intrinseca pertinente ad naturam prophetie, puta intelligentia, et hec forma dicitur intrinseca qua opus est in visione, prout dictum est in quarto dicto supposito. David autem habuit intelligentiam materie proposite, igitur digniorem formam materie proposuit, quam illi compositores, qui fortasse psa. quos composuerunt ex ministrata materia non intellexerunt secundum eorum mysteria, sed solum grammaticaliter, et in superficie secundum formam artificialem, quam materie dederunt, intelligentes si fuit metrum spondaicum, iambicum saliens, vel alterius generis, et sic fuerunt proprie manufactores David autem architectus. Patet autem ex primo dicto supraposito illum illis fore potiorem, quia ille tractabat materiam secundum intelligentiam, ut propheta, isti secundum artis actum, et consuetudinem, per consequens. non ut prophete. Quibus sic stantibus remanet dubium cum David, ut dictum est, non fuit litteratus, et psal. compositi sint ab aliis ad eius instructionem quo ad materiam sibi revelatam, quare aliqui attribuuntur illis compositoribus et aliqui ipsi David immediate, ut patet in titu. secundum Hebraicam veritatem : Secundo remanet dubium de Ps. 87. intitulato Moysi famulo Dei. Simile dubium de Ps. 155. in titulato Aggeo, et Zacharie. Ad primum potest dici quod aliquando David ad compositionem psalmorum sumpsit paucos, ut filios Asaph, etc. huiusmodi{3.441}aliquando multos. Primo modo ascripsit et ascribi fecit compositoribus, secundo modo non, quia in enumerando plures tituli fuissent facti immoderati et tediosi : igitur illos psal. compositores ipsi David tamquam principali ascripserunt utrobique secundum exigentiam materie psal. Ad secundum dici potest, quod Moysi vel aliis prophetis aliqui psal. ascripti sunt ideo non, quod ipsi eos fecerunt, sed quia materia eorum similis est materie que in libris prophetarum illorum continetur. Cui hic modus concordandi sanctos doctores non placuerit, videat de modis potioribus. Si quis autem sequi voluerit opinionem B. Hier. sanctitate B. Augus. semper salva, prout facit postil. ad argumentaBurgens. poterit faciliter respondere. Cum enim Burgens. arguit, quod si filii alii Core fuissent auctores. 10. psal. eis intitulatorum, Asaph 12. Moyses 12. Heman unius, {3.442} Ethan unius, sequitur David non esse illis plus egregium psaltem. Respondetur quod non, sequitur, quia omnes residuos composuit David, qui sunt numero et mysterio plures omnibus et distributive et collective. Et quia excellentiori modo visiones vidit materias psal. quam alii. Sed quodBurgensis arguit de psalmis sine titulo ad hoc potest dici quod illi debent attribui auctori proximi psal. precedentis. Et ideo Ps. 37. et 98. qui non habent titulum, attribuuntur Moysi, qui secundum Beatum Hieronymum est auctor Ps. 87. Secundus psal. qui est sine titulo, attribuitur David propter auctoritatem scripture. Act. 4. ubi tamquam psal. David allegatur. Per idem respondetur faciliter ad alias rationes per Burgensem in plerisque locis factas per eum contra beatum Hieronymi. Et hec sint dicta meliori iudicio salvo.
l Fons : Petrus Lombardus, Prol. in Glossa magna.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :