Nicolaus de Lyra

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 

¶Canticum
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
psalmi
filiis
Chore
in finem
pro Melech1
1 Melech C K V D Ω ΩX Rusch cum Ps-R ] Maheleth Clementina , Maeleth Ps-G , Amalech D30
ad respondendum
intellectus
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman Ps-G D30 ΩX cum Ps-R
Israelite3
3 Israelite Amiatinus C Rusch cum LXX ] Ezraitae Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 87,2 I

Domine Deus salutis mee ¦
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die Ps-G
et nocte coram te.
Numérotation du verset Ps. 87,3 II

Intret
in conspectu tuo
oratio mea ¦ inclina
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset Ps. 87,4 III

Quia repleta est
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
appropinquabit5.
5 appropinquabit Rusch ] appropinquavit D30 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,5 IV

Estimatus sum
cum descendentibus in lacum ¦
factus sum
sicut homo
sine adiutorio
Numérotation du verset Ps. 87,6 

inter mortuos
liber.
Numérotation du verset Ps. 87,V 

Sicut
vulnerati dormientes
in sepulcris
quorum
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est Rusch ] es Ps-G
de manu tua repulsi sunt.
Numérotation du verset Ps. 87,7 VI

Posuerunt me
in lacu inferiori ¦
in tenebrosis
et in umbra mortis.
Numérotation du verset Ps. 87,8 VII

Super me confirmatus est
furor tuus ¦
et omnes
fluctus tuos
induxisti
super me.7
7 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,9 VIII

Longe fecisti
notos meos a me ¦
posuerunt me
abominationem sibi.
Numérotation du verset Ps. 87,IX 

Traditus sum
et non egrediebar ¦
Numérotation du verset Ps. 87,10 

oculi mei
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset Ps. 87,X 

Clamavi
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
Numérotation du verset Ps. 87,11 XI

Numquid mortuis facies mirabilia ¦
aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi.
Numérotation du verset Ps. 87,12 XII

Numquid8 narrabit
8 Numquid] praem. diapsalma Ps-G
aliquis in sepulcro
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
Numérotation du verset Ps. 87,13 XIII

Numquid cognoscentur
in tenebris
mirabilia tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
Numérotation du verset Ps. 87,14 XIV

Et ego
ad te Domine clamavi ¦
et mane oratio mea
preveniet te.
Numérotation du verset Ps. 87,15 XV

Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
Numérotation du verset Ps. 87,16 XVI

Pauper sum ego
et in laboribus a iuventute mea ¦
exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 87,17 XVII

In me
transierunt
ire tue ¦
et terrores tui
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Ps. 87,18 XVIII

Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt plerique codd. et edd. D30 Rusch] Circuierunt Ps-G
sicut aqua
tota die ¦ circumdederunt me simul.
Numérotation du verset Ps. 87,19 XIX

Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
a miseria.

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,ad litteram 
marg.| {3.1109} Domine Deus. Huic Psalmo premittitur talis tit. in HebreoCanticum Psal. filiis Chore ad victoriam super Mahalath ad respondendum eruditioni Heman Ezraite. Ad cuius intellectum sciendum quod de isto Heman et Ethan Ezraita, a quo intitulatur psal. sequens, duo sunt modi dicendi apud Hbr. Unus est quod fuerunt Levite cantores, sicut videtur pretendere littera 1Par. 25. qui habuerunt spiritum prophetie, et sic psal. fecerunt, et secundum hoc dicuntur Ezraite a loco Ezrai unde fuerunt oriundi, et hunc modum dicendi secutus sum. 3Rg. 4. et 1Par. 2. ubi de ipsis fit mentio. Alius modus dicendi est quod fuerunt de tribu Iude descendentes ab eo per Zaram filium eius, quia genuit Phares et Zaram de Thamar, et hoc videtur littera pretendere 1Par. 2. Et secundum hunc modum dicendi dicuntur Ezraite. id est de tribu Zare, sed quicquid sit de tribu eorum non multum refert ad propositum, quia tenetur ab omnibus Hebreis et Hieronymo quod habuerunt spiritum prophetie, per quem fecerunt psal. ab eis intitulatos, et secundum hoc in titulo isto patet autor psal. huius scilicet Heman Ezraita. Item sciendum quod hec dictio Hebraica Mahalath, est equivoca, quia significat quoddam instrumentum musicum, et chorum, et infirmitatem. Et in hac triplici significatione hic accipitur, quia cantus huius Ps. magis proprie cantabatur in instrumento musico nomine Mahalath, quam in aliis. Item quia cantabatur a choro Levitarum, non solum instrumentis musicis, sed etiam vocibus humanis. Item quia secundum Hebreos Psalmus iste loquitur de afflictionibus populi Israel ipsum debilitantibus et infirmantibus, secundum Latinos vero loquitur de passione Christi que secundum infirmitatem humane nature assumpta conveniebat sibi. Quia autem in titu. ponitur, ad victoriam, designat conatum Levitarum in modo cantandi hunc psal. Quod autem ponitur ibi, filiis Chore ad respondendum, designat quod illi de choro Heman incipiebant cantum huius psal. et filii Chore respondebant, sicut dicitur 2. Mach. 1. Ionata inchoante ceteris autem respondentibus, etc. Et sic in titu illo tangitur autor psal. et modus cantandi ad cantores, et instrumenta et conatus in cantu et materia psal. in generali. Ad eundem intellectum de facili reducitur titulus qui communiter ponitur in bibliis. Sed advertendum quod habet Melech pro Mahalath quod processit ex ignorantia idiomatis Hebrei, et sic fuit male scriptum per litteras Latinas. Similiter pro, ad victoriam, habet, in finem, et est eadem sententia, quia finis hic accipitur {3.1110} pro ultimo de potentia, quod faciebant Levite in cantando hunc psal. sicut plenius fuit expositum supra titulum Ps. 4. Similiter ad dictum intellectum reducitur titulus positus in translationeHieronymi nisi quod pro hac dictione Mahalath ponit Chorum, et sic accipit unam eius significationem tantum, et alias duas omittit sicut predictum est. Rabbi Salomon dicit quod materia huius psal. sunt afflictiones quas populus iudaicus sustinuit, et maxime in Babylonica captivitate, quas previdit Heman Ezraita. Et sic fecit hunc psalmum Deum deprecando pro populi liberatione. In cuius persona loquitur in hoc Psalmo qui secundum hoc dividitur in duas partes. In prima enim divinum auxilium imploratur. In secunda ad hoc ratio multiplex allegatur, ibi. Quia repleta est malis. Circa primum dicit.
marg.|  .1. Domine. Ratione generalis gubernationis.
marg.|  .2. Deus. Ratione creationis.
marg.|  .3. Salutis mee. Ratione mee liberationis de Egypto, que ex gratitudine hic recolitur, ut liberatio de captivitate Babylonia citius impetretur.
marg.|  .4. In die clamavi et nocte. Et sic ostenditur orationis perseverantia et intentio pura cum subditur.
marg.|  .5. Coram te, intret in conspectu etc. Ex quo ostenditur fervens et devota, quasi se ingerens, et ista tria faciunt orationem exaudibilem, ideo subditur.
marg.|  .6. Inclina aurem tuam ad precem etc. Ex audiendo eam per affectum.
marg.|  .7. Quia repleta est malis. Hic consequenter ad propositum allegatur ratio multiplex. Et primo ex horrore illati supplicii, fuerunt enim Iudei in captivitate Babylonica horribiliter afflicti, ex quo decens erat divinam misericordiam super hoc commoveri, et hoc allegatur cum dicitur. Quia repleta est malis, scilicet pene corporalis.
marg.|  .8. Anima mea. quasi dicat non possum plus sustinere, ideo subditur.
marg.|  .9. Et vita mea in inferno appropinquabit. In Hebreo autem habetur. Ad scol appropinquavit. Scol, autem significat fossam et infernum, et utroque modo hic accipitur, quia per mortem corporalem quam Psalmista allegat propinquam, corpus descendit ad fossam, et anima pro illo tempore ad infernum, quia anime quantumcumque iuste descendebant ad limbum patrum.
marg.|  .10. Aestimatus sum cum descendentibus etc. quasi dicat ita sum absorptus corporalibus penis, sicut descendentes in lacum profundum absorbentur aquis.
marg.|  .11. Factus sum, etc. Quia tu subtraxisti a nobis tuum adiutorium contra Babylonios, et humanum adiutorium non habemus.
marg.|  .12. Inter mortuos liber. quasi dicat ab istis afflictionibus non apparet liberatio nisi per mortem, ex quo sumus destituti adiutorio divino et humano.
marg.|  .13. Sicut vulnerati dormientes in sepulcris. Idest, sicut mortui.
Numérotation du verset Ps. 87,ad litteram 
marg.| {3.1111} .1. Quorum non es memor amplius. Quia cito dantur oblivioni.
marg.|  .2. Et ipsi de manu tua. Idest, de manu tue protectionis quantum ad flatum vite presentis.
marg.|  .3. Repulsi sunt. Quia non admittuntur amplius ad actus vite presentis, secundum quod dicitur Iob 16.d. Semitam per quam non revertar ego ambulo.
marg.|  .4. Posuerunt me in lacu inferiori. Lacus frequenter accipitur in scriptura pro carcere, qui aliquando fuit super terram, aliquando sub terra, et tunc dicitur lacus inferior, in captivitate autem Babylonica multi de Iudeis fuerunt positi in carceribus, quia etiam Sedechias rex eorum fuit incarceratus. Ex quo rationabiliter collegitur quod aliqui fuerunt positi in carceribus subterraneis, et quantum ad hoc dicitur hic : Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis. Quia ibi est defectus lucis.
marg.|  .5. Et in umbra mortis. Quia non possunt homines diu ibi vivere per naturam.
marg.|  .6. Super me. Hic consequenter secundo allegatur ratio ex rigore divini iudicii, secundum quem populus iudaicus tunc fuit punitus, ideo decens erat ut rigor iustitie temperaretur per dulcorem misericordie, et hoc allegat Psalmus dicens: “Super me confirmatus est furor tuus” id est, rigor iustitie tue.
marg.|  .7. Et omnes fluctus. Idest, impetus tribulationum.
marg.|  .8. Induxisti super me. Et loquitur de Deo ad modum maris procellosi.
marg.|  .9. Longe fecisti notos etc. Vocat hic notos Idumeos, quia Iudei et Idumei {3.1112} ex duobus fratribus descenderunt scilicet Iacob, et Esau, propter hoc dicitur Deut. 23.b. Non abominaberis Idumeum, quia frater tuus est. Unde dicunt Hebrei quod quando ducebantur captivati in Babylonem, sperabant habere consolationem aliquam ab Idumeis per quorum terram debebant transire, sed ipsi magis ibi invenerunt derisionem et desolationem, ideo subditur.
marg.|  .10. Posuerunt me abo sibi.
marg.|  .11. Traditus sum. In manu Babyloniorum.
marg.|  .12. Et non egrediebar. De afflictione et servitute eorum.
marg.|  .13. Oculi mei languerunt pre inopia. Afflictio enim mentis et corporis magis apparet in oculis quam in aliis partibus.
marg.|  .14. Clamavi ad te domine etc. Idest, ore et corde petivi assidue, ut rigor tue iustitie erga nos convertatur in dulcorem misericordie.
marg.|  .15. Numquid mortuis. Hic tertio allegatur ratio ex decore divini obsequii, ad quod terra Iudee erat electa a Deo et populus iudaicus propter quod specialem legem accepit a Deo Ex. 20. Et ideo decens erat quod iste cultus restitueretur per hoc quod populus iudaicus de Babylone in Iudeam reduceretur, quod hic allegat Psal. ostendendo quod alii modi non sunt ita convenientes, di. Numquid mortuis facies mirabilia. Idest, suscitando Iudeos mortuos, et sepultos in terra Iuda ad serviendum tibi quasi dicat non : licet enim aliqui fuerunt ibi suscitati, tamen fuerunt valde pauci. Quod autem modicum est, quasi nihil reputatur 2. Phy.
marg.|  .16. Aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi. Confessione laudis illi scilicet qui per medicos fuerunt suscitati, quasi diceret non, quia non se extendit ad hoc ars ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 87,ad litteram 
marg.| {3.1113} .1. Numquid narrabit antiquis in sepulchro, etc. Quasi diceret, non quia in sepulchro non est nisi corpus inanimatum et putrefactum.
marg.|  .2. Et veritatem tuam in perditione. id est in inferno damnatorum, quia proprie vocatur perditio, quasi diceret, non : quia existentes ibi magis blasphemant Deum.
marg.|  .3. Numquid cognoscentur in tenebris. id est in Gentibus obtenebratis ignorantia et errore.
marg.|  .4. Mirabilia tua. Quasi dicat non, malitia eorum.
marg.|  .5. Et iustitia tua in terra oblivionis etc. id est in terra ab hominibus non habitata, propter quod dicitur oblivioni data quasi dicat non, quia ad obsequium divinum sola creatura intellectualis est apta. Iste autem vie restituendi divinum cultum adhoc sunt excluse, ut per hoc ostendatur exaudienda via predicta, scilicet per reductionem populi in Iudeam, et talis modus loquendi frequenter est in prophetis, et maxime in libro Psalmorum qui metrice scriptus est, scilicet quod ad planum intellectum verbi aliquid est supplendum.
marg.|  .6. Et ego. Hic quarto allegatur ratio ex parte humani desiderii, Iudei devoti qui erant in Babylone, ferventi desiderio querebant ut redirent in Iudeam, magis propter cultum divinum {3.1114} quam propter naturale solatium, et hoc allegatur cum dicitur. Et ego ad te domine clamavi. Ore simul et corde.
marg.|  .7. Et mane oratio mea, etc. idest antequam aliquid operari incipiam, dirigam orationem meam ad te.
marg.|  .8. Ut quid domine repellis orationem meam. Eam non exaudiendo.
marg.|  .9. Avertis faciem tuam a me ? Loquitur de Deo more humano, quia homo avertit faciem ab illo quem non vult exaudire. Consequenter allegat necessitatem exauditionis dicens.
marg.|  .10. Pauper sum ego in laboribus a iuventute. Iuventus autem populi Israel intelligitur pro tempore quo fuit in Egypto, secundum illud Ier. 2.a. Recordatus sum tui miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis tue, quando secuta es me in deserto scilicet in exitu de Egypto, et tunc populus Israel fuit valde pauper et afflictus.
marg.|  .11. Exaltatus autem. In adeptione terre promissionis regibus Chanaan debellatis tempore Iosue, et adhuc plus tempore David et Salomonis, quia tunc populus Israel fuit maxime exaltatus.
marg.|  .12. Humiliatus sum et conturbatus. Per Nabuchodonosor regem Babylonis, civitatem et templum destruentem, et populum captivantem.
marg.|  .13. In me. idest ; super me.
marg.|  .14. Transierunt ire tue et terrores, etc. idest, effectus punitionis, tue venerunt super me.
Numérotation du verset Ps. 87,ad litteram 
marg.| {3.1115} .1. Circundederunt me, etc. Idest, sicut aqua tangit intrantem ipsam circumquaque, ita punitiones tue tetigerunt me in anima et corpore.
marg.|  .2. Circundederunt me simul. Et hoc facit ad aggravationem, quia quando aliqua mala pene eveniunt successive facilius portantur.
marg.|  .3. Elongasti a me amicum et proximum. Idest, illos qui fuerunt ante amici mei et proximi, ita quod non possum habere ab eis consilium et auxilium.
marg.|  .4. Et notos meos a miseria. Supple mea, ita quod per eos non potest {3.1116} relevari In translatione vero Hieronymi habetur. Et notos meos abstulisti. ita quod non possunt auxilium ferre mihi. Secundum doctores nostros catholicos Aug. et Hier. et ceteros, quibus in hac parte magis est adherendum, materia huius psalmi est passio domini nostri Iesu Christi, quam psalmista previdit per spiritum prophetie, et etiam scripsit in hoc psalmo loquens in persona Christi. Sed hanc expositionem non prosequor, quia clare et lucide tradita est in glossa super Psalterium, que habetur ubique. Et sic ad eam potest quilibet recurrere : secundum hoc expositio quam posui est tantum figuralis, quia omnia in figura contingebant illis 1. ad Cor. 10.c.
Numérotation du verset Ps. 87,moraliter 
marg.| {3.1109} .1. Domine Deus salutis mee. Psal. istum litteraliter exposui de liberatione populi iudaici de captivitate Babylonica. Moraliter autem potest exponi ut sit oratio peccatoris, pro sua liberatione de servitute diabolica, dicentis. Domine Deus salutis mee. id est autor salutis mee, per quem spero salvari.
marg.|  .4. In die clamavi et nocte coram te. Nam oratio debet esse perseverans.
marg.| Intret in conspectu tuo oratio mea. Est enim oratio quasi nuntius ad Deum, cui primo datur accessus, et secundo audientia, propter {3.1110} quod sequitur.
marg.|  .6. Inclina aurem tuam, etc. Quia repleta est malis anima mea. Idest peccatis.
marg.|  .9. Et vita mea in inferno, etc. Quia demerui gehenne deputari.
marg.|  .10. Aestimatus sum. scilicet inferni, nam de magno peccatore solent homines dicere, quod iam habet unum pedem in inferno.
marg.|  .11. Factus sum sicut homo. Quia demerui auxilio tuo privari.
marg.|  .12. Inter mortuos liber. scilicet a societatibus bonorum sicut mortui.
Numérotation du verset Ps. 87,moraliter 
marg.| {3.1111} .2. Et ipsi de manu tua, etc. Non simpliciter, sed quantum ad vitam presentem.
marg.|  .4. Posuerunt me in lacu. Idest, in inferno, et exponatur sicut sup. Aestimatus sum, etc.
marg.|  .6. Super me confirmatus est furor tuus. Idest, punitio gravis propter peccata mea.
marg.|  .9. Longe fecisti notos etc. Idest, eos longe fieri a me permisisti, quia {3.1112} boni societatem malorum fugiunt et abhorrent.
marg.|  .11. Traditus sum. scilicet in manibus demonum.
marg.|  .12. Et non egrediebar. Idest, egredi non possum nisi per tuum auxilium propter quod compulsus sum ad te recurrere, di.
marg.|  .14. Clamavi ad te domine, etc. Et pro exauditione subditur.
marg.|  .15. Numquid mortuis facies mirabilia. Quasi dicat, non, quia sunt extra merendi statum.
marg.|  .16. Aut medici suscitabunt. Quasi dicat non, nam ad hoc se non extendit ars ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 87,moraliter 
marg.| {3.1113} .1. Numquid narrabit antiquis in sepulchro. Quasi dicat non, quia sicut dictum est, non sunt in statu merendi.
marg.|  .3. Et veritatem tuam in perditione. id est in inferno, quasi dicat non, nam ibi nulla est redemptio.
marg.|  .3. Numquid cognoscentur in tenebris. Repetitio est eiusdem sententie sub aliis verbis. Et ex dictis concluditur tacite quod divinam clementiam decet misereri peccatoribus contritis, quandiu sunt in via, propter quod sequitur.
marg.|  .6. Et ego ad te domine clamavi. Existens in statu merendi.
marg.|  .7. Et mane oratio mea preveniet te. Idest, antequam ponam me {3.1114} ad alia opera.
marg.|  .8. Ut quid domine repellis orationem meam. Protrahendo eius exauditionem.
marg.|  .10. Pauper sum ego. Spiritualibus bonis.
marg.| Et in laboribus a iuventute mea. Id est, in operibus peccatorum que sunt laboriosa. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.
marg.|  .11. Exaltatus autem. Gloria in malis meis.
marg.|  .12. Humiliatus sum et conturbatus. Depressione contritionis.
marg.|  .13. In me transierunt ire tue, et terrores tui, etc. Per recordationem severitatis tue.
Numérotation du verset Ps. 87,moraliter 
marg.| {3.1115} .1. Circundederunt me sicut aqua. Idest, ex omni parte.
marg.|  .3. Elongasti a me amicum, et proximum, etc. Quasi dicat ex quo {3.1116} nullus compatitur mee miserie, tempus est ut adiuves me sicut dicitur Ps. 9.g. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor.
Numérotation du verset Ps. 87,additio 
marg.| {3.1115} In Ps. 87. Domine Deus. Ubi dicitur in post. Canticum Psalmi filiis Chore.
marg.| Titulus huius psalmi videtur singularis inter ceteros. Est enim duplicatus, quia cum dicitur. Canticum psalmi filiis Chore, videtur idem titulus omnino cum titulo 57. qui incipit. Magnus dominus, qui habet pro titulo. Canticum psalmi filiorum Chore. et sic in quibusdam aliis. Cum autem additur. Ad victoriam super Mahalath, etc. videtur alius titulus, cum ibi nominetur alius tanquam auctor psalmi. Item in quocumque titulo ponitur hec dictio, ad victoriam seu victori, semper ab ipsa eadem dictione incipit titulus, ut patet discurrenti per omnes titulos psalmorum ubi hec dictio ponitur. Sed cum in hoc titulo postquam dixerat. Canticum psalmi filiorum Chore. postea subdit. Ad victoriam, etc. Ex hoc patet quod sit secundus titulus. Qui quidem titulus sic duplicatus manifeste facit pro opinione B. Aug. attribuentis auctoritatem omnium psalmorum ipsi David, et diversitatem titulorum, in quibus alii dicuntur quasi auctores, attribuit officio cantoratus s. eo quod David auctor distribuebat quosdam psalmos quibusdam cantoribus quod satis habetur ex hoc titulo, ubi duo quasi auctores nominantur, scilicet filii Chore et Heman, quod non contingit in propheticis locutionibus. Licet enim prophete concurrant in eadem sententia, non tamen in eadem forma verborum. Nec unquam legitur quod una et eadem prophetia numero duobus prophetis simul et semel attribuatur. Cum igitur iste psalmus attribuatur primo filiis Chore, secundario vero Heman, manifestum quod isti non ponuntur hic tanquam auctores, sed potius tanquam cantores. Filii enim Chore erant Levite, similiter et iste Ezrite, ut habetur in locis allegatis per Postillatorem ad planum et verum sensum eorum que allegantur, unde et utriusque tanquamcantoribus David distribuit istum psalmum, qua ratione eis intitulatur. Possunt etiam multi conformiter unum et eundem psalmum vel hymnum cantare sub omnimoda conformitate sonorum et modulaminum, non tamen eandem prophetiam sub eisdem verbis et syllabis proferre. Quilibet enim propheta habet suum proprium modum loquendi seu scribendi in prophetiis. Unde et Hieronymus dicit in prologo super Isa. quod ipse fuit urbane eloquentie, non autem Ieremias, et sic de aliis, unde apud veros Hebreos modus loquendi totius Psalterii est conformis quasi ab uno propheta seu auctore compositus, sicut et Pentateuchus, et alii libri qui tantum unum habent auctorem. Postillator vero volens fugere rationem que pro B. Aug. manifeste facit, asserit quod auctor huius psalmi fuit Heman Ezraite, volens excludere filios Chore, quod non valet cum psalmus iste primo intituletur filiis Chore, et secundario Heman, ut dictum est. Sciendum etiam quod multi Hebreorum expositores sunt istius opinionis, scilicet Bea. August. allegantes ad hoc illud quod legitur 2Rg. 23.c. ubi de ipso legitur quod fuit egregius psalmista Israel ut ibidem, que quidem allegatio videtur valida. Si enim psalmi intitulati filiis Chore et Asaph omnes essent ab eis compositi, potiori modo potuissent vocari egregii psalmiste Israel quam ipse David. Psalmi enim eis intitulati, et communiter tractant ad litteram de altioribus mysteriis Christi et ecclesie, quam psalmi intitulati ipsi David, qui pro magna parte tractant litteraliter de casibus suis singularibus prout patet {3.1116} in quatuor psalmus immediate precedentibus Psalmus enim qui incipit. Quam dilecta tabernacula tua domine, etc. Intitulatur filiis Chore. In quo quidem Psalmo tractatur de beatitudine celesti. Similiter Psalmus qui incipit. Benedixisti domine, intitulatus eisdem tractat egregie ad litteram de primo adventu Christi. Psalmus etiam qui incipit. Fundamenta eius, eisdem intitulatus tractat notabiliter et valde compendiose de ecclesia triumphante et militante, ut supra dictum est. Psalmus vero inter predictos positus, qui incipit. Inclina domine. intitulatus ipsi David agit ad litteram secundum Postillatorem de persecutione quam passus est David a Saule, et aliis suis persecutoribus que quidem materia ad litteram incomparabiliter est minoris dignitatis respectu predictarum. Et similiter invenietur in toto Psalterio, quasi pro magna parte. Valde improprie igitur attribueretur soli David quod esset egregius psalmista, cum filii Chore et Asaph similiter et Heman potius debuerint dici egregii, si psalmorum qui sunt eis intitulati fuissent auctores, et David esset auctor eorum tantum, qui ei intitulantur. Sunt etiam alie rationes pro opinione B. Aug. que fuerunt supra tacte in suis locis. Ista autem ponuntur hic eo quod respiciunt singularitatem istius tituli.
marg.| Item sciendum quod hec dictio Mahalath, que ponitur in hoc titulo sumenda est in illa significatione, scilicet prout significat quoddam instrumentum musicum, vel certum modum cantandi, cui concordat hoc quod statim sequitur ad respondendum. Sunt enim quedam cantica que cantantur per modum responsorii, ut in ecclesia frequentatur. Unde circa titulos psalterii videtur dicendum quod sunt quidam qui exprimunt materiam psalmi, vel saltem illud a quo psalmus incipit exordiri, sicut Ps. 3. Domine quid multiplicati. cuius titulus est. Psalmus David cum fugeret ab Absalon filio suo, et sic de similibus. Sunt alii tituli in quibusnon exprimitur materia nec aliquid de contentis in psalmo, sed declaratur modus cantandi, ac si diceretur in primo tono vel in secundo tono, et huiusmodi, vel declaratur organum musicum in quo proprius talis cantus debet poni. Et istis modis intelliguntur. Neginoth quod ponitur in quarto psal. et Nehiloth que ponitur in quinto, et Melech que ponitur in hoc Psalmo et sic de multis aliis. Et istius opinionis est Rabi Abenhazra qui inter alios expositores Hebreos fuit perfectior in sua grammatica, unde non est curandum quantum ad sensum litteralem de istis titulis qui ad ostensionem modi cantandi vel psallendi ponuntur nisi forte per modum etymologie, que non pertinet ad sensum litteralem, unde et ecclesia universalis cuius auctoritas maxima est, non consuevit legere hos titulos in ecclesia. His omissis circa materiam huius psalmi postillator videtur non modicum a veritate deviare, et postponit etiam sententiam doctorum nostrorum qui communiter tenent, hunc psal. de passione Christi tractare, et adheret opinioni Rabbi Salomon singulari qui ipsum exponit de afflictione iudaici populi in Babylonica captivitate. Quam quidem expositionem, scilicet Rabbi Salomon littera non patitur, ut patet manifeste in certis. Et primo in hoc quod dicit. In die clamavi et nocte coram te, etc. Ostensum est enim supra in additione quod populus ille in Babylonia existens totus vel maxima pars eius a qua totum debet denominari erant idololatre. Tres autem pueri, et Daniel et Esdras tanquam paucissimi pro nihilo sunt reputandi, secundum Philosophum in secundo Physicorum, unde oratio talium idololatrarum non erat exaudibilis {3.1117} usquequaque. Item hoc quod dicitur. Inter mortuos liber, non proprie intelligitur secundum hanc expositionem. Liberatio enim per mortem falsa est, liberatio est, nisi in illis qui aliam vitam meliorem certitudinaliter expectant, unde et Philosophus improbat in Ethicis occidentes seipsos quantuncumque sint in summa angustia. Item quod sequitur. Numquid mortuis facies mirabilia, etc. usque ibi. In terra oblivionis. valde insufficienter exponuntur secundum hanc expositionem. Vult enim Postillator allegare in persona illius populi quod nulla via esset ad restituendum divinum cultum, nisi per reductionem populi in Iudeam, quod est manifeste falsum, poterat enim divinus cultus reparari per alias nationes, eo modo quo dicitur Mt. 3.b. Potens est Deus ex lapidibus istis suscitare filios Israel. Que quidam auctoritas bene intellecta contradicit huic expositioni Postillatoris. Similiter hoc quod dicitur. Ut quid domine repellis orationem meam, etc. non verificatur de Babylonicis qui (ut dictum est) indigni erant exauditione, unde in vanum quererentur. Ut quid domine repellis, etc. Unde propter ista et multa alia que ex istis possent deduci tota littera fere psal. non est applicabilis huic expositioni. Nec rationabiliter hec expositio debuisset occupare membranas, quia nec est litteralis nec etiam figuralis. Vera igitur expositio huius psal. querenda est in gratia nostra ubi singula ponderantur et applicantur passioni Christi. Qui quidem Christus vere fuit inter mortuos liber, ut in glossa cum quibusdam suis circumstantiis.
prol.| $replica
prol.| REPLICA. In Psalmo Domine Deus salutis mee. Burgens. dicit non esse curandum de titulis, ideo ecclesia universalis que est maxime auctoritatis non consuevit legere hos titulos, et tamen in multis locis fecit de eis magnos tractatus. Sed in materia huius psal. Burgens. valde invadit Postil. dicens ipsum multum a veritate deviare. et postponere sententiam doctorum nostrorum qui communiter tenent hunc psal. tractare de passione Christi. Inspicienti autem diligenter factum Postillatoris, patet quod Burgens. falsum imponit Postillat. nam ipse amplectitur cum sanctis doctoribus eandem veritatem, sic dicens circa finem huius psalmi. Secundum doctores nostros catholicos Aug. et Hier. etc. quibus in hac parte magis adherendum est, materia huius psal. est passio domini nostri Iesu. Christi quam previdit Psal. per spiritum propheticum, et eam scripsit in hoc Psalmo loquens in persona Christi. Que expositio quia clare tradita est, et {3.1118} in glossis nostris communiter repetitur, eam non resumo, sed solum expono litteram ut figuralem, iuxta illud 1. Cor. 10.c. Omnia in figura contingebant illis. Hic modus dicendi debuit sufficere Burgens. in multis locis psalmorum, ne calumniaretur Postillatorem figuraliter exponentem, figuratam tamen et principaliter a spiritusancto materiam intentam non reiiciendo. Illa autem que Burgens. opponit contra illam figuralem expositionem non sunt insolubilia. Primum cum dicit quod populus tempore captivitatis Babylonice fuit communiter malus, et per consequens frustra orat, quia non meretur exaudiri. Ad quod responDeoquod ista oratio non ponitur hic exaudibilis merito populi captivati, sed merito prophete personam populi captivandi assumentis, et pro populo orantis et rationes exauditionis allegantis.
marg.| Secundo obiicit Burgens. de eo quod dicitur. Factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Quod de eis verificari non potest quia mors peccatorum pessima, non igitur libera. Ad quod dico, non est allegatio populi sed prophete credentis, et sperantis melioris gratie repositionem per mortem.
marg.| Tertio obiicit Burgens.contra illud quod dicitur. Numquid mortuis facies mirabilia, etc. quod dicit inconvenienter exponi, quasi non sit via reparandi cultum divinum, nisi per liberationem populi a captivitate predicta. Ad hoc respondetur quod Postil. exponit non de necessitate, sed de congruitate, quia magis decuit divinum cultum reparari per populum in datione legis desponsatum, in lege educatum, et unde constabat ex divina promissione Christum nasciturum. Ne igitur promissio sacra patribusfrustraretur de potentia ordinata id fieri oportuit, quamvis de potestate absoluta multiplex alius modus possibilis fuit, iuxta allegatum Burgens. d. Mt. 3.b. Potest Deus de lapidibus suscitare filios Abrahe, quam auctoritatem Burgens. pensat valde contra Post. cum tamen laboret in equivocis, quia iste loquitur de potentia ordinata, ille autem de absoluta, que respicit potentiam obiectivalem, secundum quam quodlibet potest fieri ex quolibet, non autem secundum ordinatam, secundum quam ex asino vel lapide non fit homo.
marg.| Quod ultimo obiicit Burgens. videlicet quod populus captivus, quia pravus, non meruit exaudiri, ideo frustra in persona eius dicitur. Ut quid domine repellis orationem meam, etc. Solvitur ex responsis ad primam obiectionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 87), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_87)

Notes :