Psalmus 86
Numérotation du verset
Ps. 86,1
¶Filiis Chore psalmus
¶Codd. : (Ps. 86)
D30
ΩX
Rusch
Weber
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem
D30
Numérotation du verset
Ps. 86,I
Fundamenta
eius
in montibus sanctis ¦
Numérotation du verset
Ps. 86,2
diligit Dominus portas
Sion
super omnia
tabernacula
Iacob.
Numérotation du verset
Ps. 86,3 II
Gloriosa dicta sunt de te ¦
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 86,4 III
Memor ero
Raab
et Babylonis ¦
scientium me3.
3 scientium
D D30
ΨB ΩS
Rusch Clementina cum Ps-Moz
X] scientibus
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 86,IV
Ecce
alienigene
et Tyrus
et populus Ethiopum ¦
hi fuerunt illic.
Numérotation du verset
Ps. 86,5 V
Numquid
Sion dicet homo † et homo natus est in ea ¦ 4
4
<divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
et ipse fundavit eam
altissimus.
Numérotation du verset
Ps. 86,6 VI
Dominus narrabit
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura
Ps-G
R F² C I W ΦRGV LXX
populorum et principum horum ¦
qui fuerunt
in ea.6
6 ea] + diapsalma
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 86,7 VII
Sicut
letantium omnium ¦
habitatio est7
7 est Ψ Ω
Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R
]
om. plerique codd. et edd. D30 Cor2
(hebr. et Hieron. et anti. non interponunt
EST
sed nec grecus) etc.
in te.
Psalmus 86
Numérotation du verset
Ps. 86,ad litteram
marg.|
{3.1101} .1.
Fundamenta eius,
etc. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo et in translatione Hieronymi. Filiorum Chore Psalmus cantici. Et patet expositio ex supradictis Ps. 83. et 84. De materia vero huius psal. dicunt aliqui Hebrei quod{3.1102} loquitur de civitate Ierusalem quam edificavit Salomon eam claudendo triplici muro, et de templo quod ibi edificavit valde notabiliter et sumptuose, ut patet 3Rg. et 2Par. Sed hoc non videtur posse stare, quia cum dicitur inf. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. In Hebreo dicitur Cela, quod perpetuitatem signat a parte post, ut dictum est sup. Ps. 84. propter quod Hieronymus addit hic semper, quod est omissum in translatione communi. Civitas autem et templum quod edificavit Salomon, non duravit in {3.1103}perpetuum, sed solum 420. annis secundum Hebreos, et tunc Nabuchodonosor civitatem et templum destruxit et succendit. 4. Re. ultimo propter quod aliqui alii Hebrei doctores dixerunt quod Psalmus iste loquitur de civitate Ierusalem et templo reedificandis per regem Messiam quem adhuc expectant, nobilius et altius quam fuerint tempore Salomonis, unde dixerunt aliqui ipsorum quod in adventu Messie mons Sion elevabitur in altum, quia dominus transferet ibi montem Sinai, et montem Tabor, et montem Carmeli : et super istos elevabitur mons Sion. Inducentes ad hoc illud. Isa. 2. Erit in novissimis diebus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super colles. et sic secundum eos dicitur in principio huius psal. Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit dominus portas, etc. Et tres dicuntur montes sancti predicti, quia in uno data fuit lex. Ex. 20. in alio ostensa victoria Barac. Iudic. 4. in tertio descendit ignis de celo super sacrificium Elie. 3Rg. 18. Sed dictum istorum prima facie videtur ridiculum et fictitium : propter quodRabbi Salomon reprobat ipsum super Isa. dicens, quod elevatio domus domini est intelligenda secundum magnitudinem signorum, et mirabilium que fient ibi in adventu Messie, qui reedificabit templum et civitatem Ierusalem in monte Sion, et ibi adducentur Iudei qui sunt dispersi per orbem, quia Gentes apud quas sunt dispersi, audientes mirabilia Dei que tunc fient ibi, filios Israel quos invenient in terris suis, mittent honorifice, offerentes eos donum domino. Et inducit ad hoc auctoritatem Isa. 519. scilicet. Annunciabunt, gloriam meam Gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum domino in equis et quadrigis et lecticis, et in mulis, et carrucis ad montem sanctum meum Ierusalem dicit dominus. Et ad hoc applicat litteram sequentem. Memor ero Raab, etc. consequenter prout potest. Sed prosecutionem huius adaptationis dimitto ad vitandum prolixitatem. Et quia fundatur super erroneum fundamentum, scilicet Christum venturum ad salutem hominum, quod iam transiit in preteritum, secundum quod tenet tota ecclesia tamquam divinis miraculis confirmata, secundum quod dicitur Mar. ulti. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique, etc. Ad quod sequitur veram esse fidem ecclesie vel Deum esse testem et confirmatorem falsitatis, quod est manifeste impossibile. Et hanc veritatem declaravi diffuse per scripturas. ve. Te. in quadam questione de quolibet, que a multis habetur, propter quod hic solum repeto unam auctoritatem que habetur Aggei. 2.b. que talis est. Adhuc unum modicum est, et ego movebo celum et terram et mare et aridam, et movebo omnes Gentes, et veniet desideratus cunctis Gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit dominus exercituum. Aggeus autem propheta tunc loquebatur de domo domini a Zorobabel et aliis patribus devotis edificata post reditum captivitatis Babylonice, exhortans populum ad illius edificationis opus dicens in persona domini, quod esset glorificanda mirabiliter in adventu desiderati cunctis Gentibus per quem intelligitur Christus secundum expositores catholicos et Hebreos, quod non esset verum nisi Christus venisset stante adhuc illa domo que iam diu destructa est per Romanos scilicet. 42. post passionem Christi anno. Item in auctoritate predicta subdit Propheta. Magna erit gloria domus istius novissime plusquam prime, dicit dominus exercituum. Ex quo duo manifeste ostenduntur, videlicet quod illa domus que tunc edificabatur erat novissima, et sic non erat tertia expectanda futuris temporibus edificanda ut Iudei expectant propter quod dicit Ier. 7.a. Nolite confidere in verbis mendacibus, dicentes templum domini, etc. quia non reedificabitur tertio. Aliud est quod propheta asserit domum secundam per Zorobabel, et alios patres edificatam, fore magis glorificandam quam prima fuerit, quod nullo modo potest intelligi nisi per hoc {3.1104} quod fuit honorificata gloriose de Christi presentia, qui fuit ibi oblatus a matre sua. Lc. 2. Ibi etiam pluries personaliter predicavit, ut concorditer debent quatuor evangeliste, ibi etiam multa miracula fecit utpote cecos et claudos curando. Mt. 21. et alia mirabilia operando. In monte etiam Sion in quo erat templum misit spiritum sanctum super Apostolos, ut dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum de omnibus sacre scripture libris, quod fuit mirabile maximum, s. quod homines illiterati et simplices statim omnes scripturas sacras intelligerent, et omnibus linguis loquerentur, et qui prius erant timidi, nulla adversa pro Christo formidarent pati, sed magis gauderent, secundum quod dicitur Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt, etc. Et ista et consimilia facta per Christum sunt illa signa maiora, que Rabbi Salomon dicit fienda in Ierusalem, et in monte Sion in adventu Messia. Sed in hoc errat, quod expectat fienda illa que iam sunt facta. Auctoritas vero Isa. quam allegat pro se, loquitur de predicatione apostolorum aliorumque, Christi discipulorum, per quam adducti sunt de omnibus mundi partibus aliqui ad fidem Christi, que adductio non fit per motum localem, sed per motum anime ad fidem. Et secundum hoc dicit Salvator Io. 10.c. de vocatione Gentium ad fidem. Et alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili, etc. Propter predicta, et plura alia que causa brevitatis omitto, sancti doctores nostri HieronymusAugustinusCassiodorusdebent quod iste Psalmus ad litteram loquitur de mysterio Christi et ecclesie, quod quidem mysterium cognoverunt filii Chore per spiritum prophetie in hoc Psal. designantes ecclesiam nomine Sion et Ierusalem quia secundum veritatem ecclesia prout restringitur ad statum no. Te. fuit ibi fundata et inchoata per Christi oblationem predicationem, mortem et resurrectionem, et spiritussancti missionem, et hoc est quod dicitur Hbr. 12.e. Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis Ierusalem celestem, etc. Igitur secundum hoc Psalmus iste dividitur in duas partes, secundum duos ecclesie status scilicet militantis et triumphantis. De secundo agitur ibi : Sicut letantium. Circa primum describitur huius civitatis, scilicet ecclesie militantis fastigium, secundo multiplicatio civium. ibi. Memor ero. tertio utriusque effectivum principium, ibi. Numquid Sion. Circa primum dicitur. Fundamenta eius, Idest, ecclesia.
Numérotation du verset
Ps. 86,ad litteram
marg.|
.1.
In montibus sanctis.
Idest in monte Sion, ubi Christus predicavit, et in alio monte ubi legem evangelicam promulgavit. Mt. 56. et 7. Et in monte Thabor. ubi coram tribus discipulis Petro, Iacob et Ioanne futuram gloriam sue resurrectionis in transfiguratione preostendit Mt. 17. Vel aliter. In montibus sanctis. Idest, in Christo et apostolis et hoc modo loquitur Ioannes Apoc. 21.d. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis. 12. nomina apostolorum et agni.
marg.|
.2.
Diligit dominus portas Sion.
Idest, approbat, Et dicuntur hic porte Sion illa per que fit ingressus ad ecclesiam militantem scilicet exorcismus et catechismus et baptismus.
marg.|
.3.
Super omnia tabernacula Iacob.
Idest, super cultum veteris legis, qui fuit in pluribus tabernaculis, primo in tabernaculo a Moyse facto Ex. 26. secundo in tabernaculo facto a David. 2Rg. 6. et tertio in templo Salomonis. 3Rg. 6.
marg.|
.4.
Gloriosa dicta sunt de te.
In veteri et novo Testamento ut patet in hoc Psalmorum libro, et in aliis libris propheticis patebit domino concedente. In novo vero Testamento patet ubique.
marg.|
.5.
Civitas Dei.
Civitas enim est civium unitas, in ecclesia vero in omnibus nationibus uniuntur homines per fidem et caritatem Christi per quod efficiuntur cives celestes secundum quod dicitur Ephe. 2.d. Iam non estis hospites et advene, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, etc.
marg.|
.6.
Memor ero Raab,
etc. Hic consequenter describitur civium multiplicatio. Circa quod sciendum, quod lex Mosaica non fuit publicata {3.1105} omnibus nationibus, sed tantum Iudeis, secundum quod dicitur. 1. Ps. 147.d. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis, quia alie Gentes ad eam non tenebantur, sed ad legem evangelicam omnes obligabantur propter quod Christus precepit eam per apostolos aliosque Christi discipulos ubique publicari. Mar. ult. d. Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur. Et per talem publicationem multiplicatus est numerus fidelium per orbem, et hoc est quod dicitur. Memore ero Raab, etc. hic nominantur aliqui populi circa terram Iudee habitantes qui per predicationem Apostolorum conversi fuerunt ad fidem in magna parte, et per istos intelliguntur alii populi per orbem dispersi ex quibus alicui a tempore apostolorum fuerunt ad fidem conversi sicut dictum fuit sup. Ps. 18. Sciendum tamen quod secundum Hebreos, et etiam beatumHieronymi in translatione iuxta Hebreum hoc nomen Raab quod hic ponitur non est nomen proprium illius mulieris que recepit nuntios Iosue et abscondit Iosue 2. sed est nomen appellativum, et signat superbiam vel superbam, per quod designatur gens Egypti que tempore Moysi per superbiam fuit valde rebellis Deo, ut habetur in Ex. sed post morte Christi humiliter suscepit fidem Christi catholicam per predicationem beati Marci, sicut Aethiopes per predicationem B. Matthei.
marg.|
Item ubi translatio nostra habet. Ecce alienigene. In Hebreo et in translationeHieronymi habetur. Ecce Palestina. et in illa terra aliquando multum viguit fides Christiana.
Numérotation du verset
Ps. 86,ad litteram
marg.|
.1.
Hi fuerunt illic.
Idest aliqui de istis populis predictis recepti sunt in ecclesia que dicitur civitas Dei ut dictum est. In Hebreo et translationeHieronymihabetur sic. Iste natus est ibi et est eadem sententia, quia ly iste refertur ad quemlibet populum predictum, ut sit sensus iste. id est quilibet de populis predictis ad ecclesiam receptus natus est ibi. id est renatus per baptismum, secundum quod dicit Salvator Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritusancto non potest introire in regnum Dei. .2.
Numquid Dei.
Hic consequenter ponitur duorum predictorum principum effectivum quod est Christus verus homo, et Deus verus, cum dicitur. Numquid Sion di. homo ? quasi dicat sic. In Hebreo et in translatione Hieronymi habetur. Ad Sion dicetur, etc. Et sic patet quod in translatione ista ly Sion est dativi casus, ut sit sensus homo dicet ipsi Sion. Iste homo potest intelligi Ioannes Baptista prenuncians Christi adventum secundum quod dicitur {3.1106} Io. 1.a. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes : hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine etc.
marg.|
Aliter exponitur ut iste homo sit ipse Christus qui adventum suum dixit in monte Sion, ubi frequenter predicavit ipsum esse completum. Et etiam ecclesie per Sion significate, adventum suum primum esse completum dixit scilicet apostolis aliisque discipulis, in quibus ecclesia secundum statum novi Testamenti in cepit, ideo subditur.
marg.|
.3.
Et homo natus est in ea
, Idest, in ecclesia per Sion significata, ut predictum est quia Christus natus est de virgine que est nobilissimum membrum ecclesie. Et dicit, in ea quia Christus ab instanti conceptionis fuit in utero matris homo perfectus virtutibus et scientia licet non secundum quantitatem corporis. .4.
Et ipse fundavit eam altissimus.
id est ipse homo Christus qui est altissimus secundum naturam divinam, fundavit virginem eam confirmando sua gratia, ita quod nec mortaliter nec venialiter peccavit. Vel eam. id est ecclesiam quam fundavit modo supradicto. .5.
Dominus narrabit.
id est narrari faciet. .6.
In scripturis populorum.
id est evangeliis ad omnes populos derivatis, modo supradicto. Et dicit narrabit, quia ipse Christus nihil scripsit, sed scribere evangelia evangelistis inspiravit. .7.
Et principum horum qui fuerunt in ea.
id est in scripturis apostolorum qui sunt principes ecclesie post Christum, et ipsi scripserunt Christi et ecclesie mysterium, ut patet in epistolis Pauli apostoli et aliorum. In Hebreo et in translationeHieronymihabetur dominus narrabit in scripturis populorum iste natus est in ea semper, et ut dicit Rabbi Salomon et bene in hoc, ly semper refertur ad primam partem huius versus sic. Dominus narrabit. id est narrare faciet modo predicto. Semper in scripturis populorum, quia scripture usque ad finem mundi narrabuntur inter populos credentes, in quibus continetur quod subditur. Iste in ea. idest, ipse Christus natus est de virgine, et ecclesia modo predicto.
marg.|
.8.
Sicut letantium.
Hic consequenter describitur secundus status ecclesie scilicet triumphantis, in quo est laus iugis et perpetua sicut supra dictum est Ps. 83.a. Beati qui habitant in domo tua domine in secula seculorum laudabunt te, etc. Et hoc quod dicitur. Sicut letantium omnium habitatio est in te. non enim potest dici ita generaliter quantum ad statum vite presentis nec quantum ad letitiam spiritualem, quia semper sunt aliqui mali mixti cum bonis quibus non competit letitia spiritualis, nec quantum ad letitiam corporalem, quia in ecclesia semper sunt aliqui afflicti mestitia temporali.
Numérotation du verset
Ps. 86,moraliter
marg.|
{3.1101} .1.
Fundamenta eius,
etc. Sicut in expositione litterali dictum est. {3.1102} Psalmus iste loquitur de mysterio Christi et ecclesie nomine Sion et Ierusalem significate, propter quod pertranseo de alio sensu mystico requirendo.
Numérotation du verset
Ps. 86,additio 1
marg.|
{3.1109} In Ps. 76. Fundamenta eius. ubi dicitur in postil. In Hebreo habetur Cela.
marg.|
Ostensum fuit in additione Ps. 83. Additione 3. quod Cela in Hebreo non significat perpetuitatem. Nec est necessaria ista allegatio, quia ex aliis que continentur in Psalmo hoc, satis manifestatur eius materia, etc.
Numérotation du verset
Ps. 86,additio 2
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in post. Auctoritas vero Isa. quam allegat pro se, loquitur de predicatione apostolorum.
marg.|
Auctoritas Isa, Et adducet, omnes fratres vestros etc. Isa. 66. non proprie ponitur de his qui adducuntur ad fidem Christi per predicationem apostolorum seu discipulorum, nam de talibus improprie diceretur quod adducuntur in equis et quadrigis et huiusmodi, quia ad talem adductionem, scilicet ad fidem Christi non pertinet adductio per talia, et multo minus ad huiusmodi reductionem pertinet illud quod ibidem immediate sequitur, ubi sic. Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum domini, non enim portantur hi qui ad fidem Christi noviter veniunt in vase mundo sicut munus, etc. Sed in hac auctoritate Isaias prenunciat quoddam valde novum in ecclesia Dei, quod in synagoga antiqua sacrilegium reputabatur, scilicet quod ossa sanctorum martyrum seu confessorum et huiusmodi portantur cum magna veneratione ad ecclesiam tamquam sacre reliquie in capsis seu reliquiariis preciosis et mundis, et sic proprie adducuntur fratres. id est sancti in eorum reliquiis in quadrigis et huiusmodi, et tamquam munus consecratum Deo offeruntur in vasis mundis. Apud antiquos autem, scilicet veteris Testamenti nulla ossa nec aliquid de corpore mortuorum, quantumcumque sanctorum intrabat templum, immo tangentes talia erant prohibiti ab ingressu templi donec purgarentur, ut patet Levi. 21. et hec videtur esse una de autoritatibus validis contra Iudeorum perfidiam, ut ibidem domino concedente plenius videbitur.
Numérotation du verset
Ps. 86,additio 3
marg.|
In eo. psal. Ubi dicitur in postil. Circa primum dicitur. Fundamenta eius, id est, ecclesie.
marg.|
Non habetur in littera cui referatur illud relativum, scilicet eius, nec in hoc Psalmo precessit aliqua mentio de ecclesia, quia primum verbum huius psal. est quod dicitur. Fundamenta eius, non exprimendo cuius. Ad quod bene respondetur in glos. ubi sic. Non refertur eius ad aliquod premissum, sed ad cordis prophete meditationem, qui numquam de illa, scilicet ecclesia corde tacuerat, etsi ore aliquando omisisset, hec in glo.
Numérotation du verset
Ps. 86,additio 4
marg.|
In eo. psal. Ubi dicitur in Postilla. Diligit dominus portas Sion.
marg.|
Per portas Sion forte melius intelligerentur gratia et virtutes quibus perseveranter habitis infallibiliter fit ingressus ad ecclesiam, non solum militantem, sed etiam triumphantem. Per baptismum autem fit huiusmodi ingressus, inquantum per eum gratia confertur, quia secundum Phi. Unumquodque propter aliud et illud magis. Inde est quod ingressus ad ecclesiam magis est attribuendus gratie quam baptismo, presertim cum Deus non alligavit potentiam suam sacramentis ut in 4. di. 4. et sic sine baptismo potest fieri huiusmodi ingressus numquam tamen sine gratia et virtutibus theologicis. Has igitur portas proprie super omnia Diligit Deus tabernacula Iacob, in quibus gratia non conferebatur, gratia enim et veritas per Iesum Christum facta est. Io. 1.
Numérotation du verset
Ps. 86,additio 5
marg.|
{3.1110} In eo. psal. ubi dicitur in postil, Numquid Sion.
marg.|
Ad maiorem declarationem huius versus, et sequentium sciendum est quod dicere quod quis fundavit aliquam civitatem antequam fundator in ea nasceretur, implicat quod talis fundator fuit ante talem fundationem, et tamen fuit natus in eadem iam fundata, quod non potest intelligi nisi de Christo secundum duas naturas in persona sua unitas, que fuit ab eterno ante fundationem ecclesie, et tamen temporaliter in ea natus, et quia hoc mysterium excedit omnem cognitionem naturalem humanam, idcirco nullo modo esset credibile, nisi Deo revelante, unde circa hoc psal. dicit. Numquid Sion dicet homo. et homo natus est in ea etc. quasi diceret, cui hoimini puro credendum esset tantum mysterium, scilicet quod aliquis natus in civitate fundasset eam ante suam nativitatem ? cui respondet. Dominus narrabit in scripturis populorum. quasi diceret, licet non esset credendum alicui puro homini annuntiantitantum mysterium, sed tamen hoc credendum est Deo revelanti, et hoc est quod subdit. Dominus narrabit inscripturis populorum. hoc est dicere, de hoc non crederetur alicui puro homini nisi quia dominus narrabit in scripturis, et exponatur hic versus prout in postil. Si autem ubi dicitur in translatione nostra. Numquid Sion. legatur. Ad Sion dicetur, tunc intelligendum est admirative, ut si dicatur. Quomodo ad Sion dicetur quod homo natus in ea est fundator eius ? Ad quod respondet. Dominus narrabit, etc. et est eadem sententia cum prima.
Numérotation du verset
Ps. 86,$additio 5
marg.|
In. eo. psal. ubi dicitur in post. Sicut letantium, etc.
marg.|
Attendendum est quare dicit Psal. Sicut letantium et non dicit simpliciter, letantes erimus, sed sicut letantium. Cuius ratio est, quia secundum glo. talis erit letitia future beatitudinis qualem hic non novimus exprimere, unde cum non posset exprimi dicit ut potuit. Quia Isa. 64.b. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, etc. Et notandum, quod secundum glo. iste Psalmus brevis est numero verborum, magnus autem pondere sententiarum. Quod sic patet, nam in hoc Psalmo innuuntur septem excellentie notabiles ecclesie spiritualis. Quarum tres sumuntur ex parte sui edificii. Prima, scilicet ex fundamentis, que sunt prima pars edificii, et de hoc dicit. Fundamenta eius in montibus sanctis. Secunda est ex portis ipsius, que sunt ultima pars edificii, et hoc est cum dicit, Diligit dominus portas Sion. Tertia vero excellentia sumitur ex parte aliarum partium que continentur inter predicta duo extrema, ut puta constructio parietum et tecti, et huiusmodi. De quibus dicit. Gloriosa dicta sunt de te : quasi diceret, inenarrabilia sunt, que dicta sunt de te, scilicet de fabrica et constructione tua spirituali per prophetas in scripturis, et ideo breviter sub genere ea concludit, dicens. Gloriosa dicta. Quarta, excellentia sumitur ex multiplicatione civium, quia non ex una natione tantum, sed ex omnibus et de hoc dicit. Memor ero Raab et Babylonis, etc. usque ibi. Hi fuerunt illic. Quinta sumitur ex parte edificatoris, qui fuit verus Deus et verus homo, prout traditur in scripturis, et hoc dicit. Numquid Sion dicet homo, et dominus narrabit in scripturis, etc. Sexta sumitur ex parte letitie habitantium in ea, que talis est qualis non posset exprimi, et de hoc dicit. Sicut letantium omnium. prout supra exponitur. Septima est ex capacitate illius civitatis, que tanta est ut omnes electos (quorum numerus soli Deo est cognitus) in se letanter recipiat, et de hoc dicit. Omnium nostrum habitatio est in te. Qualiter autem iste littere applicentur, ex dictis in Postilla cum additionibus faciliter potest haberi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 86), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_86)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 86), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_86)
Notes :