Psalmus 10
Numérotation du verset
Ps. 10,1
¶
In finem psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 10)
D30
ΩP
Rusch
Ps-G
,
def.
C
1 In... David Ω
X
Numérotation du verset
Ps. 10,2 I
In Domino confido :
quomodo dicitis
anime mee ¦ transmigra
in montem2
2 montem
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) ΩP D30 PortaRusch
cum Ps-R
] montes
Ps-G
(R F)
sicut passer?
Numérotation du verset
Ps. 10,3 II
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum†
paraverunt sagittas suas
in pharetra ¦
ut sagittent in obscuro3
3 obscuro
Ps-R Ps-G D30
ΩP] occulto
BRUNO REMENSIS
(pseudo)
, In loc. cit.,
PL 152, 677D. Cf. Ps. 9, 30 (reminiscentia ?). <
Non hab.
> apparatus editionum Psalterii; Remig. Altissiod., loc. cit., Reims, BM 132, f. 16va ; Reims, BM 133, f. 14vb ; cf.
HIERONYMUS
, Dialogi contra Pelagianos libri iii (CPL 0615) : « Sed impugnat inimicus, nec uictus recedit, sed semper in insidiis est ut sagittet in occulto rectos corde ». Glossa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 49.1 : « 3.
QUONIAM ECCE PECCATORES TETENDERUNT ARCUM
, heretici ora illorum contra ecclesiam,
PARAUERUNT SAGITTAS SUAS
hoc sunt verba illorum,
IN PHARETRA
in semet ipsis, quia ipsi sunt pharetra; ad quid?
UT SAGITTENT IN
OCCULTO
RECTOS CORDE
. Heretici illos innocentes et simplices sagittant qui non sunt fortes vel firmi in fide ».
AUGUSTINUS (PSEUDO) BELGICUS
, Sermones ad fratres in eremo commorantes, serm. 76 de cogitationibus [Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tribuitur], PL 40, 1358 : « Solet enim tristitiam afferre et dubitationes de proposito et desperationem bonorum aspirare et uarias cupiditates ingerere et omnes omnino sagittas acuere ut sicut in decimo psalmo scriptum est ut sagittent in occulto rectos corde ».
BERNARDUS CLARAEUALLENSIS
, Sermones super Cantica Canticorum, serm. 64, par. 6, t. 2, p. 169.8 : « Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis, parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto,
UT SAGITTENT IN OBSCURO RECTOS CORDE
Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod, cum cetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi dumtaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maxime que ad discretionem spirituum, qui cum Apostolo dicere possint, quia non ignoramus astutias Satanae neque cogitationes eius ».
rectos corde.
Numérotation du verset
Ps. 10,4 III
Quoniam que perfecisti destruxerunt ¦
iustus autem quid fecit ?
Numérotation du verset
Ps. 10,5 IV
Dominus
in templo sancto suo ¦
Dominus in celo sedes4 eius.
4 sedes
Ps-G
(F I² M² Q² ΦRGP
G
K ΨB V D
edd.
)
D30
Ω ΩP
Rusch cum Ps-R
(nonnuli codd.)] sedis
Ps-G
(I* M* Q* K*)
cum Ps-R
(A H M* S K)
Numérotation du verset
Ps. 10,V
Oculi eius
in pauperem respiciunt ¦
palpebre eius
interrogant
filios hominum.
Numérotation du verset
Ps. 10,6 VI
Dominus
interrogat
iustum et impium ¦ qui autem diligit
iniquitatem
odit animam suam.
Numérotation du verset
Ps. 10,7 VII
Pluet5 super peccatores
5 Pluet
Ps-G D30
ΩP
Rusch
] Pluit
Ps-G
(R F² I M Q² W ΦRGP U ΨB D²)
D30
(pluſt
cacogr.
)
cum Ps-R
laqueos*
ignis
et6 sulphur
6 et
Ps-G D30
*
Rusch cum Ps-R
(A² H M K)]
om. Ps-G
(V D)
D30
²
(cancell. super ras.)
Ω ΩP
cum Ps-R
et spiritus procellarum
pars calicis eorum.
Numérotation du verset
Ps. 10,8 VIII
Quoniam iustus Dominus et7 iustitias dilexit ¦
7 et
Ps-G
(F L ΨB² V D)
D30
² Ω ΩP
Rusch Ed1530 Clementina
] ÷ et :
Ps-G
(R I),
om. Ps-G
(M Q W ΦRGP U
G
² K ΨB*)
D30
*
cum Ps-R
equitatem vidit vultus eius.
Psalmus 10
Numérotation du verset
Ps. 10,ad litteram
marg.|
{3.507} .1.
In domino,
etc. Huic Psalmo preponitur talis titulus in Hebreo. Ad victoriam David. In translatione vero Hieronymi iuxta Hebreum dicitur : Victori David. et est eadem sententia. Exponit autem dupliciter. Uno modo, quod David fecit hunc psal. ad laudem dei victoris, vel, qui dedit David victoriam de inimicis. Alio modo, quod David fecit hunc psal. decantandum a Levitis cum conatu, quo unus chorus nitebatur alium superare, ut dictum est supra Ps. 4. De materia autem huius psalmi dicit Rabbi Salomon , quod David fecit hunc psalmum, quando fugiens persecutionem Saulis dixit illud, quod habetur. 1Rg.. 26.c. Maledicti sunt in conspectu domini, qui eiecerunt me hodie, ut non inhabitem in hereditate domini dicentes : Vade servi deis alienis. Et postea subditur quando fugit ad regem Geth, sed littera psalmi non videtur concordare, cum dicitur. In domino confido, quomodo dicitis anime mee transmigra in montem, sicut passer, fugiens Saulis persecutionem. Ista littera magis videtur sonare, quod remanserit in terra ex divina confidentia. Et eodem modo improbatur opinio, que dicit, quod David fecerit hunc psalmum, eo quod David ad instantiam virorum suorum fugit ad loca montuosa, que erant tutiora, ut habetur. 1Rg. in pluribus locis, non tamen confidebat in montibus illis, sed in domino. Littera enim huius psalmi magis videtur sonare, quod detestatus {3.508} fuerit fugam. Et ideo videtur mihi salvo meliori iudicio, quod iste Psalmus sit exponendus de reversione David in terram Iuda ex divina confidentia prout habetur 1Rg. 22.a. ubi dicitur, quod David fugit ad regem Moab, cui Gad propheta dixit ex parte domini. Noli manere in presidio, sed proficiscere, et vade ad terram Iuda, quod et fecit confidens de protectione divina. Igitur secundum hoc psalmus iste dividitur in duas partes, quia primo ponitur confidentia David in persecutione. Secundo assistentia Dei in eius protectione, ibi. dominus in templo. Circa primum dicit sic : In domino confido, idest, in eius protectione assecuratus ex verbis Gad prophete.
marg.|
.2.
Quomodo dicitis,
etc. idest fuge extra terram Israel a facie Saulis.
marg.|
.3.
Sicut passer.
evolans fugit a facie sagittantis, et dirigit David verbum illud ad viros, qui cum eo erant, qui dictam fugam sibi consuluerant, eo quod multi eorum essent amaro animo, et oppressi ere alieno, ut habetur 1Rg.. 22.c.
marg.|
.4.
Quoniam ecce peccatores,
etc. Hoc allegant viri David dicentes. Fuge sicut passer terram Israel, quia Saul, et complices eius omnibus modis querunt te interficere.
marg.|
.5.
Ut sagittent in obscuro.
idest insidiose.
marg.|
.6.
Rectos corde.
Idest David, et fratres eius.
marg.|
.7.
Quoniam quem perfecisti destruxerunt.
Hic dirigit David sermonem ad Deum, dicens.
marg.|
.7.
Quoniam quem perfecisti.
Achimelech sacerdotem quem in statu perfecto fecisti.
Numérotation du verset
Ps. 10,ad litteram
marg.|
{3.509} .1.
Destruxerunt.
scilicet Saul, et Deg. alii complices eius, et cum aliis sacerdotibus ut habetur. 1Rg. 22. in odium David, ideo dicit.
marg.|
.2.
Iustus autem quid fecit.
quasi diceret, Achimelech iustus nihil fecerat dignum morte. Vel Iustus, idest David, qui nihil fecerat propter quod tanta strages propter cum deberet fieri.
marg.|
.3.
Dominus.
Hic consequenter describitur divina assistentia in David protectione, cum dicitur. Dominus in templo sancto suo, etc. idest in templo glorie sue, ubi a sanctis angelis videbitur clare, et sic est in ipso modo speciali, non enim potest intelligi hoc de templo materiali, quod nondum erat factum a Salomone.
marg.|
.4.
Oculi eius in pauperem respiciunt.
idest David, et populum eius de pauperatum, quia cum eo erant multi debitis multis obligati, ut dictum est supra, respiciebant autem oculi Dei ipsum David protegendo.
marg.|
.5.
Palpebre eius interrogant filios hominum.
id est scrutantur actus {3.510} et cogitationes eorum.
marg.|
.6. Dominus interrogat iustum, et impium, qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. ad remunerandum.
marg.|
.7.
Et impium.
Ad puniendum. temporibus tamen debitis.
marg.|
.8.
Qui autem diligit iniquitatem, odit,
etc. Quia per hoc ducetur ad gehennam. In translatione Hieronymi iuxta Hebraicum habetur sic dominus iustum probat, idest, approbat, impium autem, et diligentem iniquitatem odit anima eius, scilicet Dei, preparans ei penam pro suis iniquitatibus. Ideo subditur.
marg.|
.9.
Pluet super,
etc. Quia frequenter subito, et improvise moriuntur, quasi capti laqueo.
marg.|
.10.
Ignis,
etc. Quia in gehenna est tanta pena, quod verbis non potest bene exprimi.
marg.|
.11.
Quoniam,
etc. Sicut omne animal diligit sibi simile.
marg.|
.12.
Aequitatem,
etc. Ad remunerandum, sicut videt iniquitatem ad puniendum, ut dictum est.
Numérotation du verset
Ps. 10,moraliter
marg.|
{3.507} .1.
In domino confido,
etc. Psalmum istum litteraliter exposui de confidentia David, qua monitus a Gad propheta venit ad manendum in terra Israel, ut habetur. 1Rg. 22. confidens, quod dominus eum protegeret a Saul, et aliis eius inimicis. licet monitus fuisset a viris suis extra terram Israel habitare.
marg.|
Allegorice vero exponi potest de Christo per David figurato nam, et ipsi similiter persuasum fuit, quod exiret de terra propter persecutionem Herodis. Luc. 13.e. Transi hinc, et vade, quia querit te Herodes interficere. Et sicut David non assensit viris, suis, sic nec Christus talibus verbis, sed sic respondit : Ite, et dicite {3.508} vulpi illi, ecce demonia eiicio, sanitates perficio, hodie, et cras, et tertia consumor. Sic ergo in persona Christi hominis dicatur. In domino confido. Quod protegat me ab Herode.
marg.|
.2.
Quomodo dicitis anime mee transmigra in montem, sicut passer.
idest, quod fugiam a facie Herodis, sicut passer a facie sagittantis.
marg.|
.4.
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt.
verbum est dicentium Christo, quod fugeret, et est sensus, Herodes et eius satellites insidiantur vite tue. Et inducitur exemplum de eius precursore iam occiso ab Herode, cum dicitur.
marg.|
.7.
Quoniam, que perfecisti,
etc. idest Iohannem quem perfectum dixisti. Mt. 11. Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista. quasi dicat sic de te facient.
Numérotation du verset
Ps. 10,moraliter
marg.|
{3.509} .3.
Dominus in templo.
Hic circa Christum hominem ponitur divina protectio, cum dicitur.
marg.|
.3.
Dominus in templo sancto.
idest, in humanitate Christi, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Col. 2.b.
marg.|
.4.
Oculi eius in pauperem respiciunt.
idest Christum hominem qui vixit in paupertate usque ad mortem, et super ipsum erant oculi domini per singularem providentiam.
marg.|
.5.
Palpebre eius interrogant filios hominum.
quia scrutatur cogitationes, {3.510} et actus eorum.
marg.|
.6.
Dominus interrogat iustum.
ut in bono perseveret.
marg.|
.7.
Et impium.
ut se emendet.
marg.|
.8.
Qui autem
etc. Se nolens emendare.
marg.|
.9.
Odit animam.
Quia preparat eam gehenne, que per multa gravia describitur cum subditur.
marg.|
.9.
Pluet,
etc. Ad designandum eius importabilem gravitatem, et subditur causa.
marg.|
.11.
Quoniam iustus dominus,
etc. Propter quod non dimittit dedecus culpe sine decore iustitie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_10)
Notes :