Psalmus 35
Numérotation du verset
Ps. 35,1
¶In finem servo1 Domini
¶Codd. : (Ps. 35)
D30
Rusch
Ps-G
1 servo Ω
X
Rusch
Ps-R
Ps-G
] sermo
D30 cum Ps-G
(U) Ω
X² (
sec. m.) Ps-Moz
psalmus David2.
2 psalmus]
om. Ps-G D30
| David] + doctrinam piissime conversationis
D30
Numérotation du verset
Ps. 35,2 I
Dixit
iniustus
ut delinquat
in semetipso ¦
non est timor Dei
ante oculos eius.
Numérotation du verset
Ps. 35,3 II
Quoniam dolose egit
in conspectu eius ¦
ut inveniatur
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset
Ps. 35,4 III
Verba oris eius iniquitas
et dolus ¦ noluit intelligere
ut bene ageret.
Numérotation du verset
Ps. 35,5 IV
Iniquitatem
meditatus est in cubili suo†
astitit3
3 astitit] adstetit
Ps-G
omni vie
non bone ¦ malitiam autem
non odivit.
Numérotation du verset
Ps. 35,6 V
Domine in celo misericordia tua ¦
et veritas tua
usque
ad nubes.
Numérotation du verset
Ps. 35,7 VI
Iustitia tua
sicut montes
Dei ¦
iudicia tua abyssus multa.
Numérotation du verset
Ps. 35,VII
Homines
et iumenta
salvabis Domine ¦
Numérotation du verset
Ps. 35,8
quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset
Ps. 35,VIII
Filii autem hominum ¦
in tegmine alarum tuarum
sperabunt.
Numérotation du verset
Ps. 35,9 IX
Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
et torrente
voluptatis4 tue
4 voluptatis
Ps-G
(M ΦRGV U²
G
² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R
C
I L Q² W ΦP U* G* K*
Ps-G
cum Ps-R ; cf.
Ps-G
26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset
Ps. 35,10 X
Quoniam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30]
om. Ps-G
et7 in lumine tuo
7 et D30]
om. Ps-G
videbimus lumen.
Numérotation du verset
Ps. 35,11 XI
Pretende
misericordiam tuam scientibus te ¦
et iustitiam tuam
his
qui recto sunt corde.
Numérotation du verset
Ps. 35,12 XII
Non veniat mihi
pes superbie ¦
et manus peccatoris
non moveat me.
Numérotation du verset
Ps. 35,13 XIII
Ibi
ceciderunt
qui operantur
iniquitatem ¦ expulsi sunt
nec potuerunt stare.
Psalmus 35
Numérotation du verset
Ps. 35,ad litteram
marg.|
{3.675}
Dixit iniustus.
Huic Psalmo premittitur talis titu. in translatione Hieronymi iuxta Hebreum : Pro victoria servo domini David : Quod exponunt sic aliqui, quod David fecit hunc psal. pro victoria populi Israel gloriose exeuntis de servitute Egypti ad serviendum domino libere, secundum quod fuit dictum Pharaoni. Ex. 5.a. Hec dicit dominus deus Israel : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto, et licet littera huius Ps. posset ad hoc applicari, salvo tamen meliori iudicio mihi videtur melius, quod David fecit hunc psal. de seipso a persecutione Saulis pluries divinitus liberato, quod videtur ex titul. psal. qui talis est in Hebreo. Ad victoriam servo domini David. Et huic nomini David preponitur {3.676} littera lamech, ad ostendendum, quod est dativi casus, et sic li servo domini non refertur ad populum Israel, sed ad ipsum David. Igitur secundum hunc sensum Psalmus iste dividitur in duas partes. Et primo agitur de malignitate Saulis David persequentis, secundo de benignitate domini ipsum liberantis, ibi : Domine in celo misericordia tua. Circa primum dicitur sic.
marg.|
.1.
Dixit iniustus ut delinquat.
idest Saul firmiter disposuit, et deliberavit de interficiendo David, licet iniuste de qua deliberatione habetur primi Regum vicesimo a. Et intellexit Ionathas, quod diffinitum esset patri suo, ut interficeret David.
marg.|
.2.
Non est timor,
etc. quasi dicat Si ante oculos mentis eius timor domini poneretur, a tanto malo retraheretur, secundum quod dicitur Prover. 15.d. Per timorem domini declinat omnis a malo.
Numérotation du verset
Ps. 35,ad litteram
marg.|
{3.677} .1.
Quoniam dolose,
scilicet cum David, faciens eum generum suum, ut sic occideretur gladio Philisthinorum, prout habetur 1Rg. 17.
marg.|
.2.
In conspectu eius.
scilicet Dei, quia nulla dolositas latet eum.
marg.|
.3.
Ut inveniatur,
etc. Cum enim Saul non potuit occidere David latenter, ac dolose gladio Philisthinorum, persecutus est eum patenter, manifestans odium, quod conceperat contra ipsum.
marg.|
.4.
Verba oris,
etc. Quando suasit Ionathe, de quo confidebat David sicut de seipso, quod adduceret David, ut moreretur 1Rg. 20.c.
marg.|
.5.
Noluit intelligere.
quia cum Ionathas innocentiam David allegaret, Saul intelligere noluit, sed magis indignans Ionathan lancea percutere voluit, ut ibidem dicitur.
marg.|
.6.
Iniquitatem.
quia de nocte vigilans cogitabat quomodo posset David capere, et eum occidere. .7.
Astitit omni vie.
id est male, quia paratus fuit persequi David per vias pessimas, s. super abruptas petras, que solis ibicibus sunt pervie, ut habetur 1Rg. 24.a. Vel astitit omni vie non bone, quia paratus erat omni consilio malo acquiescere, ideo subditur : Malitiam autem non odivit. .8.
Domine in celo.
Hic consequenter agit de benignitate Dei, que primo declaratur generaliter, secundo specialiter, ibi. Filii autem hominum. tertio singulariter, ibi. Non veniat mihi pes superbie. Primo ostenditur generaliter erga omnes creaturas viventes vita animali. Circa quod sciendum, quod misericordia superexaltat {3.678} iudicium. Iac. 2.c. Unde inter Dei proprietates tenet quamdam excellentiam, propter quod dicitur, quod misereri est eius proprium. Et ad hoc ostendendum dicitur. Domine in celo misericordia tua. tanquam in loco superiori.
marg.|
.9.
Et veritas,
etc. Que sunt inferiore celo.
marg.|
.10.
Iustitia tua,
etc. que ut in pluribus sunt inferiores nubibus.
marg.|
.11.
Iudicia tua abyssus.
idest, hominibus abscondita, verumtamen quia ista apparent aliquando per affectus, et maxime Dei largitas, de qua principaliter hic agitur, ideo subditur.
marg.|
.12.
Homines, et iumenta,
etc. quia non solum creatura rationalis salvatur per Dei providentiam, sed etiam brutalis, quia animalibus dat pilos pro vestitu, et avibus plumas, et eis de victu providet sufficienter sine solicitudine eorum.
marg.|
.13.
Quemadmodum multiplicasti,
etc. quasi dicat ex multitudine misericordie tue procedit, quod non solum rationabilibus creaturis, sed etiam irrationabilibus, ita provideres.
marg.|
.14.
Filii autem hominum,
etc. Hic consequenter ostenditur divina largitas specialiter, s. circa homines, qui eo ipso, quod sunt ad imaginem Dei facti, sunt ad bonum excedens creaturam irrationalem ordinati, s. ad bonum rationis, quo si bene utantur, ad beatitudinem super naturalem ulterius deducuntur, et hoc est, quod dicitur : Filii autem hominum, scilicet, rationabiliter, et iuste viventium.
marg.|
.15.
In tegmine alarum tuarum,
etc. idest, in beatitudine recta, et abscondita {3.679} apud te, secundum illud Esd. 64.b. Oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, que preparasti diligentibus te, ideo subditur.
Numérotation du verset
Ps. 35,ad litteram
marg.|
.1.
Inebriabuntur.
idest, saturabuntur absque tamen fastidio.
marg.|
.2.
Ab ubertate domus tue.
idest, domus celestis glorie, secundum quod dictum est supra Ps. 16.d. Satiabor cum apparuerit gloria tua.
marg.|
.3.
Et torrente voluptatis tue potabis eos.
hoc additur ad ostendendum perfectionem refectionis glorie, quia apud nos refectio perficitur ex cibo, et potu.
marg.|
.4.
Quoniam apud te,
etc. Deus enim est vita per essentiam, et omnia sunt in eo vita, secundum quod dicitur Io. 1. Quod factum est, scilicet in creaturis, in ipso vita erat. Creatura enim antequam crearetur non erat aliud, quam creatrix essentia, que est per essentiam ipsa vita, ut dictum est.
marg.|
.5.
Et in lumine,
etc. idest, in lumine creato glorie videbimus lumen tue essentie, quod videri non potest ab intellectu creato, nisi ad hoc elevetur per lumen glorie fortificans lumen naturale intellectus creati, sicut nec oculus noctue posset videre lucem solis, nisi aliquo addito sibi fortificaretur, propter quod dicitur 2. Metaph. quod sicut se habet oculus noctue ad lumen solis, ita intellectus noster ad ea, que sunt manifestissima in natura, per que intelliguntur divina, que de se sunt manifestissima, sed virtutem intellectus nostri excedentia, sicut et lux solis est maxime visibilis, tamen improportionata noctue oculis. Et quia ad {3.680} hanc visionem non possumus pertingere, nisi per divinam gratiam, ideo subdit David deprecando.
marg.|
.6.
Pretende misericordiam.
idest, dirigentes cognitionem suam naturalem quantum possibile est ad te illustra fidei cognitione.
marg.|
.7.
Et iustitiam tuam.
idest, viventes secundum rectum iudicium rationis rectifica rectitudine gratie tue, que sola iustificat perfecte, et sic semper contingit, quia gratia est perfectio nature, et ideo dirigentibus se in Deum quantum possibile est virtute nature, non denegatur perfectio gratie.
marg.|
.8.
Non veniat.
Hic consequenter ostenditur divina liberalitas singulariter quantum ad ipsum David, qui deprecando dicit : Non veniat, etc. idest, pes Saulis superbi, et suorum satellitum ad me pro sua voluntate conculcandum.
marg.|
.9.
Et manus peccatoris.
idest, persuadentis mihi malum.
marg.|
.10.
Non moveat me.
Supple a rectitudine veritatis, et iustitie. Vel aliter.
marg.|
Non veniat mihi pes superbie id est, demon, qui per superbiam decidit, non me subiiciat sibi per peccatum mortale. Et manus peccatoris, idest, potestas demonis in peccato obstinati. Non moveat me, a statu gratie. Et utrunque fuit concessum aliquo modo ipsi David ex divina largitate, quia non fuit datus in manu Saul ipsum persequentis, licet aliquando per Sathan in peccatum mortale inciderit, tamen per penitentiam surrexit, et in finali gratia decessit.
marg.|
.11.
Ibi ceciderunt.
Quia perseverantes in peccatis frequenter traduntur in manibus inimicorum temporaliter, et in potestatem demonis finaliter tradentur.
Numérotation du verset
Ps. 35,moraliter
marg.|
{3.675} .1.
Dixit iniustus.
Hunc psal. videtur fecisse David de Saule ipsum nequiter persequente, et de Deo ipsum misericorditer salvante. {3.676} Moraliter autem potest poni de malitia demonis fidelem quemlibet persequentis, et de misericordia dei ipsum liberantis. Et primo describitur demonis malitia cum dicitur. Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso, etc. id est, diabolus obstinatus in malo.
Numérotation du verset
Ps. 35,moraliter
marg.|
{3.677} .2.
Quoniam dolose egit,
etc. sub specie boni ad malum inducendo.
marg.|
.3.
Ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
querit enim principaliter discordias, et odia.
marg.|
.5.
Noluit intelligere,
etc. Id est, noluit intellectum suum applicare ad bonum.
marg.|
.6.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo.
Idest, in peccatoris animo, in quo quiescit, sicut in cubili proprio.
marg.|
.7.
Astitit omni vie non bone.
id est male inducens ad ipsam homines {3.678} prout potest.
marg.|
† Malitiam autem non odivit. Idest, dilexit.
marg.|
.8.
Domine.
Hic secundo describitur misericordia dei salvantis, cum dicitur : Domine in celo misericordia tua, etc. quasi dicat extenditur a supremis celis usque ad hec inferiora. ideo subditur.
marg.|
.12.
Homines, et iumenta salvabis,
etc.
Filii autem hominum.
id est, imitatores rationabiliter viventium.
marg.|
.15.
In tegmine alarum tuarum sperabunt.
id est, in protectione tue gratie pro presenti, et glorie pro futuro.
Numérotation du verset
Ps. 35,moraliter
marg.|
{3.679} .1.
Inebriabuntur ab ubertate,
etc. idest, celestis glorie, ubi totus satiabitur appetitus.
marg.|
.5.
Et in lumine.
Nam in lumine glorie finito videtur Deus, qui lumen est infinitum.
marg.|
.6.
Pretende misericordiam tuam scientibus te.
Scientia practica cui amor est annexus, accipitur tamen large praxis.
marg.|
{3.680} .7.
Et iustitiam tuam.
idest, coronam iustitie tue.
marg.|
.8.
Non veniat mihi pes superbie.
idest, diaboli, me deiectum conculcando.
marg.|
.9.
Et manus peccatoris.
idest, diaboli in peccatis obstinati.
marg.|
.10.
Non moveat me.
A statu iustitie.
marg.|
.11.
Ibi ceciderunt, qui operantur.
Nam a gratia deiiciuntur per demonem, et postea conculcantur in gehenna.
Numérotation du verset
Ps. 35,additio
marg.|
{3.679} In Ps. 35. Dixit iniustus, ubi dicitur in postil. Circa quod sciendum, quod misericordia super exaltat iudicium :
marg.|
Licet verum sit, quod misereri, et parcere, proprium sit Dei, ut in Collecta cantat ecclesia. nec tamen propter hoc veritas divina debet dici inferior, quam misericordia Dei, sicut nubes sunt inferiores celo, prout postil. dicit. Nam misericordia dicitur de Deo secundum operationem in creaturis, inquantum defectus aliorum sublevat respectu cuius dicitur in Psalmo Miserationes eius super omnia opera eius. Sed veritas divina, sive accipiatur essentialiter, sive personaliter, appropriando eam filio patri ceterno, prout Io. 14.a. Ego sum via, veritas, etc. nullo modo tamen debet dici inferior, quam eius misericordia, ut est manifestum. {3.680} Sed ad intellectum horum versuum attendendum est, quod David in hoc loco tractat de quibusdam operationibus divinis, prout referuntur ad creaturam rationalem, scilicet, misericordia, et veritas, et iustitia, et iudicium. Sed in hoc loco cum dicitur, veritas Dei, intelligitur fides, ut in 1. Tim. 2.b. Omnes homines vult Deus ad agnitionem veritatis venire, quod intelligitur de veritate fidei, et sic in pluribus locis. Manifestum est autem, quod misericordia Dei maxime relucet in celo, ubi beati misericordiam dei plene consequuntur, ut Mt. 5.a. Cuius ratio est. Nam gloriam celestem nullus de condigno secundum legem communem meretur. unde Apostolus ad Ro. 8.d. Non sunt condigne passiones huius seculi ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis, et sic manifestum est, quod in celo maxime relucet misericordia dei in beatis, et {3.681} ideo dicitur. Domine in celo misericordia tua. Sed fides Dei non habet locum in existentibus in celo, quia per claram visionem excluditur saltem quantum ad actum, et ideo fides dicitur esse usque ad nubes, que quidem nubes sunt inferiores celo, et in regione corruptibili, et secundum visum nostrum ipsi celo appropinquant, et sic per nubes proprie intelligitur status iustorum existentium in via, in quibus divina veritas maxime relucet, secundum fidem formatam, et sic proprie dicitur. Veritas tua. id est fides tua usque ad nubes. Consequenter quia iustitia divina est fortissima, sic quod nullus ei resistere possit idcirco dicit : Iustitia tua, sicut montes Dei. Sicut enim montes altissimi, qui dicuntur montes Dei, sunt inaccessibiles, sic iustitia divina etiam, que in his inferioribus relucet, est irresistibilis. Iudicia autem dei, que investigabilia sunt, et incomprehensibilia recte dicuntur abyssus multa, quia sicut abyssus est abscondita ab oculis hominum, sic et divina iudicia. Iste videtur sensus proprius predictorum versuum, sed ulterius videndum est, quomodo continuatur sententia horum versuum precedentibus, et sequentibus.
marg.|
Pro quo sciendum, quod hic respondet psal. cuidam tacite questioni. Cum enim de predicto iniusto, s. Saule tot mala dixisset, intantum. quod peccata sua non ex ignorantia simplici, sed potius ex affectata procederent, et hoc cum dicit. Noluit intelligere, ut bene ageret, et insuper, quod ipsum David persequebatur ex certa malitia, et ex odio iustitie, et hoc cum dicit : Malitiam autem non odivit, que quidem circunstantie maxime aggravant delictum. Ex istis potest oriri quedam questio admirativa, que aliquando a prophetis in similibus casibus movetur, s. quo Deus tolerat, quod impius talis pessimus persequatur seu opprimat innocentem, et iustum. unde Abacuc. id est d. in simili Deo sic loquebatur. Quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio iustiorem se ? Ad hoc respondet Psal. quod hoc non provenit ex debilitate iustitie divine, quia iustitie tue, sicut montes Dei. Neque etiam ex hoc, quod hec inferiora non consideret prout quidam errantes dicebant, Iob. 22.b. Circa cardines perambulat, nec nostra considerat, et hoc cum dicit. Iudicia tua abyssus multa, quia pertingant penetrando usque ad intima, et secreta. Sed potius predicta tolerantia provenit ex hoc, quod vera felicitas, et premiatio est in celo, ubi misericordia dei {3.682} relucet premiando iustos in via beata, et immortali, de quo dicit : Domine in celo misericordia tua, etc. Similiter in bonis in hac vita existentibus est felicitas inchoativa per gratiam, de quo dicit. Veritas tua usque ad nubes, quod intelligendum est de veritate fidei formate, que in hac regione corruptibili attingitur.
marg.|
Consequenter declarat quedam, que ad beatitudinem pertinent, et primo quantum ad beatitudinem imperfectam, que est in statu vie per spem, et hoc cum dicit : Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Secundo quantum ad beatitudinem perfectam, que est in re. f. in statu glorie, et hoc cum subiungit. Inebriabuntur ab ubertate domus tue, etc. exponantur omnia vin postil. usque ibi. Ibi ceciderunt. Ubi postquam ostenderat ubi sit vera premiatio, consequenter declarat ubi sit vera punitio, s. in ultimo supplicio infernali, ubi nulla est redemptio. de quo dicit. Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt neque potuerunt stare, quia non est ibi possibilitas redeundi ad statum gratie. Et sic patet qualiter questio tacite in hoc Psalmo mota, solvitur sententialiter, eo modo quo infra in Ps. 72. scilicet. Quam bonus Israel Deus, expresse movetur, et solvitur prout ibi largius patebit.
Numérotation du verset
Ps. 35,replica Döring
prol.|
In Psalmo Dixit iniustus, etc. Burgens. notat postil. circa illum passum. Domine in celo misericordia tua, etc. quia dicit ex congruentia misericordiam inter ceteras dei proprietates habere quamdam precellentiam, ideo dicitur misericordia in celo, veritas autem usque ad nubes, etc. Burgens. rustico more se opponit in his, que humano modo transferuntur ad divina, que translatio ex contrariis congruentiis contrario modo fieri potest, sicut Christus dicitur leo, nunc ovis, nunc rex, nunc vermis, etc. ita etiam nubes, abyssus, montes, inferius, superius, etc. quia enim misericordie dei effectus sunt nobis magis familiares, possunt describi per montes nobis manifestos. Iudicium autem per abyssum nobis occultatam, et econverso misericordia ratione interminabilitatis potest circumloqui per abyssum, iudicium autem ratione timoris quasi in prospectu manifestum est, ut montes prout narrat beatus Hie hanc vocem. Venite ad iudicium. semper auribus suis insonuisse. Rusticale igitur est ex his facere materiam dispositionis, que contrariis modis sic potest interpretari, et applicari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_35)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_35)
Notes :