Nicolaus de Lyra

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 113) D14 D30 Lunel ( textus tantum ) ω 1 Ω U Rusch Ps-G | Alleluia] om. D14 ; + Vox apostolica cum Iudeis increpans idola D30
1 + ex [ sic pro et] hoc ALLELUIA ad finem CXII pertinet fidem Stut23 (in calce Ps. 112) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D. DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 113,I 

In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset Ps. 113,2 II

Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset Ps. 113,3 III

Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 113,4 IV

Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,5 V

Quid
est tibi mare
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset Ps. 113,6 VI

Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut D14 D30 Hi ω 1 Ω U Rusch Ps-G ] ut Ps-G (R) Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,7 VII

A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset Ps. 113,8 VIII

Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem D30 ω 1 Ω U] rupim D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,9 IX

Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset Ps. 113,10 X

Super
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua Hi D30 Lunel ω 1 Ω U Ps-G Rusch ] misericordiam tuam et veritatem tuam Ps-GRGB ΨB*) D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
Numérotation du verset Ps. 113,11 XI

Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma Ps-G (ΦRG) D14 ( eras .)
Numérotation du verset Ps. 113,12 XII

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,13 XIII

Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 113,14 XIV

Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi D14 D30 Lunel ω 1 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω U Rusch ] odorabuntur Ps-G (R L tantum)
Numérotation du verset Ps. 113,15 XV

Manus habent
et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset Ps. 113,16 XVI

Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30 Lunel ω1 Ω U Ps-G Ps-G ] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,17 XVII

Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,18 XVIII

Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,19 XIX

Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,20 XX

Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset Ps. 113,XXI 

Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset Ps. 113,21 XXII

Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset Ps. 113,22 XXIII

Adiiciat
Dominus super vos ¦
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset Ps. 113,23 XXIV

Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino Ps-G (I K² ΨB* V* D) D14 ω 1 ΩS Ω U edd. cum Ps-R ] Domino Ps-G Hi Lunel D30 Rusch
qui fecit
celum et terram.
Numérotation du verset Ps. 113,24 XXV

Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,25 XXVI

Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset Ps. 113,26 XXVII

Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,ad litteram 
marg.| {3.1309} In exitu Israel. Huic Psalmo in translatione Hieronymi premittitur Halleluia pro titulo, tamen in hebreo est finis psal. precedentis. In hoc autem psal. inducit Psalmista ad Dei laudem ex consideratione beneficii populo Israel exhibiti in exitu de Egypto ; Et primo illud beneficium recolitur, secundo ex hoc Dei laus concluditur, ibi : Non nobis. Circa primum recoluntur plura mirabilia a Deo facta in exitu de Egypto, non tamen secundum ordinem historie, aliqua narrando post, que tamen fuerunt prius facta, sicut frequenter fit in scriptura, et maxime metrice composita, qualis est ista. dicit igitur.
marg.|  .1. In exitu Israel. qui habetur, Ex. 13.
marg.|  .2. Domus Iacob. quia totus populus Israel descendit de Iacob, qui alio nomine dictus est Israel, Gn. 32.
marg.|  .3. De populo barbaro. Omnes populi dicuntur barbari, exceptis Hebreis, Grecis, et Latinis, quia alia idiomata dicuntur barbara.
marg.|  .4. Facta est Iudea. quia in Iudea viguit cultus divinus, et scientia legis et prophetarum.
marg.|  .5. Israel potestas. Sicut exercitus regis dicitur eius potestas, quia Deus per filios Israel tanquam per exercitum suum eiecit Chananeos de terra illa, ut habetur in libro Iosue, et sic Israel dicitur potestas Dei, inquantum per potestatem a Deo sibi concessam, eiecit gentem illam. et secundum hoc littera ista, facta est Iudea, etc. respicit terminum exitus de Egypto. {3.1310} In Hebreo autem et in translatione Hieronymi sic habetur. Factus est Iudas, etc. et secundum hoc respicit principium exitus de Egypto, quia tribus Iuda prima intravit mare rubrum, sequens Moysen, aliis formidantibus et tardantibus : et sic facta est Dei sanctificatio, inquantum factum istud declaravit Dei sanctitatem, in cuius confidentia tribus Iuda constanter secuta est Moysen. Israel potestas eius, quia pro Israele pugnavit contra Egyptios, Ex. 14.f. et dixerunt Egyptii : Fugiamus Israelem, dominus enim pugnat pro eis contra nos.
marg.|  .6. Mare vidit. quia se in partes divisit, retrahendo se a medio ad preceptum domini, acsi haberet sensum et intellectum : quia creatura obedit creatori ad nutum.
marg.|  .7. Iordanis. Hoc fuit in exitu de deserto, ut habetur Iosue. 3, quia aque Iordanis ex origine sua descendentes steterunt et elevate fuerunt ad modum collis, et sic in parte revertebantur versus locum originis, sicut aqua fluminis inveniens obstaculum resultat versus originis locum.
marg.|  .8. Montes, etc. id est causam exultationis dederunt filiis Israel, quia in transitu fluvii Arnon scopuli ex una parte inclinati sunt usque ad ripam oppositam fluminis, et sic prebuerunt transitum filiis Israel, et interfecerunt insidias ibi latentes contra filios Israel, sicut dictum fuit Nm. 21.d. ubi scribitur sic. Sicut fecit in mari rubro, sic faciet in torrentibus Arnon : scopuli torrentium inclinati sunt, etc. et sic dicuntur etiam in se exultasse metaphorice, sicut et de mari rubro dictum est.
marg.| {3.1311} Mare vidit et fugit. quia ad modum cognoscentis iter siccum filiis Israel prebuit, et similiter scopuli dicto modo inclinati videbantur applaudere adventui filiorum Israel et transitui.
Numérotation du verset Ps. 113,ad litteram 
marg.|  .1. Quid est tibi. quasi dicat unde venerunt ista mirabilia in mari rubro et Iordane et collibus ? ut dictum est. et respondet.
marg.|  .2. A facie domini. quasi dicat a divina voluntate processerunt ista, cui obediunt etiam insensibilia, quia sicut ad Dei nutum mota est terra, quando absorbuit Dathan et Abiron, ita aque et colles in predictis et consimilibus aliis. unde et subditur, aliud mirabile factum quod fuit in deserto cum dicitur.
marg.|  .3. Qui convertit. dando abundantiam aque de petra, Ex. 17.
marg.|  .4. Et rupem. Nm. 20.b. ubi dicitur. Cumque Moyses elevasset manum, percutiens virga bis silicem, egresse sunt aque largissime, etc.
marg.|  .5. Non nobis. Hic ex predictis miraculis divinus honor concluditur, et primo ostenditur quod sit honorandus. secundo, a quibus, ibi : Non mortui laudabunt te. Prima in duas, quia primo Dei gloria ex dictis concluditur. secundo idololatria excluditur, ibi. Simulacra gentium. Circa primum dicit Psal. Non nobis domine. attribuatur gloria de predictis mirabilibus {3.1312} et consimilibus.
marg.|  .6. Sed nomini tuo. quia in talibus tota ratio facti, est potentia facientis, secundum quod dicit August.
marg.|  .7. Super misericordia tua. talia enim facta sunt a Deo populo Israel ad declarationem divine veritatis, quia implevit promissiones factas patribus, scilicet Abrahe, Isaac et Iacob, et similiter ad declarationem divine misericordie, quia quamvis populus Israel ipsum frequenter provocaret ad iram, ut in adoratione vituli et aliis malis que fecit in deserto : tamen adimplevit promissum patribus factum in hoc declarans misericordie sue effectum.
marg.|  .8. Nequando. id est, Gentiles idola colentes.
marg.|  .9. Ubi est Deus , scilicet Hebr. Si enim non adimplesset promissa eis facta, videretur Gentilibus quod defecisset virtus sua, et quia tot mirabilia fecit pro eis, poterant libere dicere Gentilibus.
marg.|  .10. Deus autem. quia ibi magis relucet sua potestas : Verumtamen quia se extendit ad omnia inferiora, quod patet per eius miracula facta in mari et in terra, ut premissum est. ideo subditur : Omnia quecumque voluit fecit.
marg.|  .11. Simulacra. Hic consequenter excluditur idololatria cuius primo {3.1313} ostenditur vanitas, et secundo latrie utilitas, ibi : Domus Israel. Primum ostenditur per hoc, quod idola facta sunt de sensibili materia artificialiter, et hoc est quod dicitur : Simulachra gentium. quia materia artificialium est tota substantia eorum, secundum Philosophum 2. Physicorum.
Numérotation du verset Ps. 113,ad litteram 
marg.|  .1. Opera manuum hominum. Per sculpturam, sicut sunt lignea et lapidea, vel per fusuram, sicut metallica.
marg.|  .2. Os habent et non loquentur. Ostendit evidenter, quod careant vita per carentiam affatus, visus, auditus, olfactus, tactus et gressus, quibus vita manifestatur in hominibus et animalibus, et patet littera usque ibi.
marg.|  .3. Similes illis fiant qui faciunt. scilicet artifices, quia carent vita spirituali, sicut illa, sensibili.
marg.|  .4. Et omnes qui confidunt in eis. scilicet idolorum cultores, quia confidunt in nihilum, sicut idolum nihil est 1. Corinth. 9.b.
marg.|  .5. Domus Israel. Hic consequenter ostenditur latrie utilitas, et primo in evasione mali, secundo in adeptione boni, ibi : Dominus memor. Primum patet per hoc quod colentes dominum proteguntur ab eo in periculis, et hoc est quod dicitur : Domus Israel speravit in domino. Ipsum devote colendo.
marg.|  .6. Adiutor eorum, et protector eorum est. Sicut patet contra Pharaonem et eius exercitum, Ex. 14. et contra reges Chananeorum{3.1314} ut patet in libro Iosue.
marg.|  .7. Domus Aaron. Licet domus Aaron contineretur in domo Israel, sicut pars in toto, tamen de ea fit specialis mentio, quia ad eam pertinebat sacerdotium, quod est latrie officium.
marg.|  .8. Adiutor eorum protector eorum est. Sicut patet in devoratione Care a terra, eo quod volebat sibi et suis usurpare sacerdotium contra Aaron et filios eius Nm. 16.
marg.|  .9. Qui timent dominum. Dicit Rabi Salomon quod hoc dicitur propter conversos de Gentilitate ad Iudaismum, qui non erant de filiis Israel, et tamen Deus erat adiutor eorum simul cum filiis Israel, quia multi de talibus ascenderunt cum eis de Egypto, ut habetur Ex. 21.s. Potest etiam hoc exponi de Gentilibus Deum colentibus, qualis fuit sanctus Iob, et multi alii.
marg.|  .10. Dominus memor fuit nostri. Hic consequenter ostenditur utilitas latrie in consecutione boni temporalis, et spiritualis, et hoc est quod dicitur. Dominus memor fuit nostri. Licet oblivio non cadat in Deo, nec per consequens recordatio proprie dicta, tamen secundum communem modum loquendi hominum dicitur recordari aliquorum quando facit eis bonum, ideo subditur.
marg.|  .11. Et benedixit nobis. Multiplicando in spiritualibus et temporalibus bonis. Quod declaratur consequenter in toto populo Israel, cum dicitur.
marg.|  .12. Benedixit domui Israel. Secundo specialiter in tribu sacerdotali {3.1315} dicens : Benedixit domui Aaron. Tertio generaliter in omnibus Deum colentibus, sive sint conversi ad Iudaismum sine Gentiles recte viventes quibus Psalmista imprecatur bonorum augmenta, dicens :
Numérotation du verset Ps. 113,ad litteram 
marg.|  .1. Adiiciat dominus. Iterum alia bona conferendo.
marg.|  .2. Benedicti vos a domino. Per consecutionem gratie in presenti, et glorie in futuro.
marg.|  .3. Qui fecit celum et terram. Propter quod potest dare suam benedictionem gratie in presenti vita que per terram designatur, et glorie in futuro, que per celum signatur, quod adhuc amplius declarat dicens.
marg.|  .4. Celum celi domino. Quia ibi magis relucet gloria sua in angelis sanctis.
marg.|  .5. Terram autem dedit filiis hominum. Idest, habitationi eorum pro vita presenti, in qua si debite vivant et Deum colant, assumentur ad habitationem celestem cum angelis, secundum quod dicitur Mt. 22.c. In resurrectione erunt sicut angeli Dei in celo.
marg.|  .6. Non mortui. Supra ostendit, quod Deus est colendus, hic consequenter ostendit a quibus, et loquitur de cultu meritorio dicens : Non mortui laudabunt te domine. Quia sunt extra statum merendi, quia secundum Damascenum quod est hominibus mors, hoc est angelis casus.
marg.|  .7. Neque omnes qui descendunt in infernum. Quia si accipiatur {3.1316} pro inferno damnatorum, ibi non est Dei laus, sed magis blasphemia. Si autem de limbo patrum vel puerorum in originali decedentium, iam sunt extra meriti statum.
marg.|  .8. Sed nos qui vivimus. In vita presenti.
marg.|  .9. Benedicimus domino. Meritorie, quia status meriti durat usque ad mortem, propter quod in ipso laudatur Deus meritorie.
marg.|  .10. Ex hoc nunc et usque in seculum. Idest, usque ad finem presentis seculi, quia etsi tunc deficiet tempus meriti, permanebit tamen laus sanctorum in patria Ps. 82.a. Beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. In hoc Psal. moraliter intellecto invitatur quilibet peccator misericordiam consecutus ad Dei laudem pro beneficio exitus de peccato, quod per Egyptum designatur, eo quod Egyptus tenebra interpretatur, cuius Iudea fit sanctificatio, eo quod interpretatur confessio. Tunc fugit mare. Idest, amaritudo culpe. Iordanis, qui interpretatur rivus iudicii. Retrorsum convertetur, scilicet a iudicio condemnationis ad iudicium salvationis. Terra movetur a facie domini, quia homo dictus ad humo movetur motu bone operationis. De petra. Idest, corde prius duro fluunt aque devotionis, idololatria abiicitur : quia avaritia que est idolorum servitus, Ephes. 5.b. Per liberalitatem eiicitur, et Deus fide, spe, et caritate colitur, et sic ab homine vivificato per gratiam benedicitur.
Numérotation du verset Ps. 113,moraliter 
marg.| {3.1309} .1. In exitu. Psalmus iste loquitur de beneficio Dei exhibito populo Israel in exitu de Egypto.
marg.| Moraliter autem potest exponi de Dei beneficio circa quemlibet Christianum de peccatis egressum sic. In exitu Israel de Egypto. 1. Christiani de tenebra peccati.
marg.|  .2. Domus Iacob. id est de peccantium numero.
marg.|  .4. Facta est, etc. id est vera et perfecta confessio. Iudea nanque confessio interpretatur.
marg.|  .5. Israel potestas. id est angelus custos ipsius : quia sicut angeli se retrahunt a custodia hominum propter peccatorum multitudinem, {3.1310} sicut in eorum persona dicitur, Ierem. 1.a. Curavimus Babylonem, et non est curata, derelinquamus eam. ita redeunt ad custodiam ipsorum propter veram penitentiam.
marg.|  .6. Mare vidit. id est angelus malus tanquam mare tempestuosum, videns angelum sanctum reversum a tentatione se retrahit.
marg.|  .7. Iordanis, etc. Qui rivus iudicii interpretatur. Per hoc ergo significatur quod penitentia peccatorem facit reverti de iudicio condemnationis ad iudicium salvationis.
marg.|  .8. Montes, etc. Per montes significantur angeli maiores, et per colles minores, qui exultant de penitentia peccatorum, Luc. 15.b. Gaudium est in celis angelis Dei, etc. Et de pluribus magis gaudent.
Numérotation du verset Ps. 113,moraliter 
marg.| {3.1311} .1. Quid est tibi , id est, unde venit malorum angelorum fuga, et conversio iudicii dicta ? et respondetur cum dicitur.
marg.|  .2. A facie domini. id est homo factus de terra, motus est per penitentiam de culpa ad gratiam per misericordiam divinam.
marg.|  .3. Qui convertit. id est, cor peccatoris durum in fluxum lachrymarum.
marg.|  .5. Non nobis. Hic ostenditur, quod de predictis tota gloria sit Deo attribuenda, et patet littera.
marg.| {3.1312} .7. Super misericordia. qua revocas peccatores.
marg.| Et veritate. qua sic dictum tuum imples, Ezech. 18.g. Nolo mortem peccatoris, sed ut magis con. etc.
marg.|  .8. Nequando. Si enim non impleret dictum suum, haberent infideles occasionem blasphemandi ipsum : sed quoniam fideles debent asserere contrarium, subditur in persona eorum.
marg.|  .10. Deus autem. Sed dii infidelium sunt falsi, ideo subditur.
marg.|  .11. Simulacra. Potest etiam hoc exponi moraliter de hypocritis propter questum. Aug. Aurum diligis, aurum es.
Numérotation du verset Ps. 113,moraliter 
marg.| {3.1313} .1. Opera manuum hominum. Nam omnia faciunt propter homines, per hoc ab eis aurum et argentum extorquentes.
marg.|  .2. Os habent et non loquentur. scilicet vera, sed tantum falsa, que sunt non entia, Sicut enim verum et ens convertuntur, sic falsum et non ens.
marg.| Oculos habent et non videbunt. scilicet celestia, sed terrena.
marg.| Aures habent et non audient. scilicet divina mandata saltem ad operandum.
marg.| Nares habent. Idest, discernendi sensum.
marg.| Et non odorabunt. Eligendo bonum.
marg.| Manus habent. Operando bonum.
marg.| † Pedes habent et non ambulabunt. In via morum.
marg.| {3.1314} † Non clamabunt in gutture suo. Deum devote orando.
marg.|  .3. Similes illis fiant. Idest, illi qui cor ad hoc inducunt, vel sustinent, similem penam incurrent.
marg.|  .5. Domus Israel. Per domum Israel significantur boni religiosi qui sunt contemplativi. Per domum Aaron pontificis boni prelati. per hoc quod subditur.
marg.|  .9. Qui timent dominum, speraverunt in domino. Generaliter boni Christiani, omnes enim isti sperant in domino formata caritate, propter quod eorum adiutor est in necessitatibus quantum spectat ad salutem, ideo possunt dicere.
marg.|  .10. Dominus memor fuit nostri. scilicet bona nobis faciendo.
marg.|  .11. Et benedixit nobis. In bonis spiritualibus multiplicando.
marg.|  .12. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron. Exponatur ut supra.
Numérotation du verset Ps. 113,moraliter 
marg.| {3.1315} .1. Adiiciat dominus super vos. Suam gratiam augmentando.
marg.|  .4. Celum celi , Nam ibi magis relucet eius potestas.
marg.|  .5. Terram autem dedit filiis hominum. Sicut dicitur : Proverb. 8. Per me reges regnant.
marg.| {3.1316} .6. Non mortui laudabunt te domine. Meritorie, quia sunt extra statum merendi.
marg.|  .8. Sed nos qui vivimus. Vita nature et gratie.
marg.|  .9. Benedicimus domino. Meritorie. Ideo sequitur.
marg.| Ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 113,additio 
marg.| {3.1315} In Ps. 113. In exitu Israel de Egypto.
marg.| Quia in primo Ps. huius hymni predicto psal. invitaverat ad Dei laudem cum suis debitis circunstantiis, includens de statu ecclesie ante legem, scilicet antequam aliquis populus esset cultui divino mancipatus, in hoc autem Psal. agit de statu ecclesie sub lege, circa quod sex facit. Nam primo ostendit unde sumit initium, ut populus Israel segregaretur ad cultum divinum, et de hoc dicit. In exitu Israel de Egypto, etc.
marg.| Secundo ostendit quomodo huiusmodi populus fuit a Deo sanctificatus per dationem legis, per quam specialius fuit sub eius regimine et potestate, de quo dicit. Facta est Iudea sanctificatio eius. Exodi enim 10.a. legitur Deum dixisse populo ante legis dationem. Vos vidistis que fecerim Egyptiis, etc. scilicet in exitu Israel. Si ergo audieritis vocem meam, {3.1316} etc. Eritis mihi in regnum sacerdotale et gens sancta, et sic facta est Iudea sanctificatio eius, etc.
marg.| Consequenter tertio ostendit, quomodo illi populo sic Deo mancipato fuerunt magna miracula divinitus facta, de quo dicit. Mare vidit et fugit, etc. usque ibi. Simulachra gentium, etc. in stagna aquarum : in Postil.
marg.| Consequenter quarto ostendit, quod omnia huiusmodi miracula attribuenda sunt divine glorie, et in idololatrie detestationem, que quidem idololatria primo fuit prohibita in secundo precepto decalogi, et consequenter in toto processu legis Mosaice multipliciter detestata, et de hoc dicit. Non nobis domine, etc. Simulachra gentium, etc. usque ibi : Et omnes qui confidunt in eis, et exponatur sicut in Postil.
marg.| Consequenter quinto commendat populum Deo mancipatum, et per suos ordines distinctum eos multipliciter benedicendo, de quo dicit. Domus Israel speravit in domino, etc. usque ibi. Qui fecit celum et terram. Exponatur prout in Postil.
marg.| {3.1317} Consequenter sexto innuit quendam defectum huius status, scilicet existentium sub lege Mosaica. Pro quo sciendum, quod in lege Mosaica non fuit promissum regnum celorum in premium, sed tantum terrena. In lege autem gratie hoc fuit expresse ore Christi promissum, Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum : et sic in aliis sequentibus unde Psal. innuens istum defectum dicit : Celum celi domino. quasi dicat regnum celorum Deo tantum remanet : non est enim hominibus promissum, quia in lege Mosaica terram tantum dedit filiis hominum, sed non celum. Ex quo sequitur, quod illi qui sub lege {3.1318} Mosaica decesserunt, quantumcumque iusti non laudabant dominum per adeptionem glorie, neque meritorie, cum in alia cesset status merendi, et de hoc dicit : Non mortui laudabunt te domine, scilicet in illa lege post hanc vitam, et multo minus condemnati in infernum, de qua dicit : Neque omnes qui descendunt in infernum : quia tamen in illa lege viatores iusti in hac vita existentes meritorie Deum laudabunt, idcirco dicit : Sed nos qui vivimus benedicimus domino, et quia horum meritum extendebatur usque in eternam vitam post redemptionem a Christo factum, ideo dicit, ex hoc nunc et usque in seculum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_113)

Notes :